Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 19
In parte praecedenti proposita estuna conclusio probanda secundum opinionem impiorum, & est conclusio ista quod totum genus hu manum annihilabitur, destruetur & peribit: non solum secundum rem, sed etiam secundum nomen & memoriam aliorum: ita quod nec homo erit in re nec in opinione.
Posita aut hac opinione in lectione hodierna, subiungitur eius probatio, quae talis est: Inter omnia quae sensu distinguimus, illud quid minus immanet memoriae nostre, est umbra corporis moti continue. Nam talis umbra continue uariat: sed ui ta nostra est similis per omnia tali umbrae. Ergo omnino necesse est, quo eius me moria omnino deleatur. Posset ad quaestione responderi que licet pereat memoria istorum hominum pro certo tempore: alias tamen renouabitur per corporis resurrectio nem. Et ideo hanc responsionem consequenter impii excludunt per modum istum. Illud quod est prohibitum & quasi per consignationem naturae firmatum, non po test mutari: quia cursus naturae est immutabilis in hoc quod a priuatione inha bitum impossibilis est regressio. Sed reuersio post mortem quae est finis noster, est a natura prohibita & quasi per signationem naturae firmata: quia natura non utitur isto modo producendi uel reparandi homines, quod eos de morte reducat ad uitam: sed cursus uitae nostrae est talis, quod de non esse producitur ad esse. Et iterum post uitam ad non esse ducitur post mortem: & de isto gradu nun quam reducitur per naturam ad esse: & haec est sententia literae.
Circa istam lectionem quaero istam quaestionem: Vtrum resurrectio o mnium generaliter sit futura: excepto tamen a titulo quaestionis CHRISTO & sua matre benedicta, de qua pie credit Ecclesia, quod sit in ea resurrectio com pleta.
Et arguo ad quaestionem quod non. Primo per illud Daniel. 12. Multi de his qui dormierunt in puluere terrae, euigilabunt. Ista locutio partitionem quandam importat. Ergo non omnes resurgent.
Item in Psal. Non resurgunt impij in iudicio: sed omnes qui resurgent, ad iudicium resurgent: Ergo im pij non resurgent.
Item Iob. 14. "Homo cum dormierit, non resurget donec at teratur coelum". Sed hoc nunquam erit. Item illi qui cu CHRISTO resurgente resurrexerunt, simul cum CHRISTO ascenderunt in corpore & anima: Ergo in eis est resurrectio completa. Antecedens patet per Rabanum, & habetur in gloss. communi. Qui resurgente Domino resurrexerunt a mortuis, etiam a icendente ad coelos simul ascendisse credendi sunt, nec ulla ratione eorum temeritati fides accommodanda est, qui eos postea reuersuros in cinerem, ae denuo in monumentis (quae triduo patefacta sunt ab eis, quibus paulo ante apparuerunt uiui) more mortuorum putant esse conuersos. Haec ille.
Item si iterum moriebantur, cum anima non separetur a corpore sine peena, bis passi sunt poenam mortis: Sed hoc est iniustum: quia ad Hebr. 9. Statutum est hominibus semel mori, & per consequens per unam mortem esse debitum poenae solutum. Item ipsi resurrexerunt ut essent socii & testes resurrectionis CHRISTI: sed CHRISTVS resurgens ex mortuis iam non moritur: quia eius resurrectio fuit ad uitam aeternam. Ergo & eorum consimiliter alias non erant testes sufficientes per totum.
Ad oppositum sunt uerba Saluatoris Iob. 5. "Omnes qui in monumentis sunt, audient uocem Filij DEI": & qui audierint, uiuent.
Item ait Apostolus ad Rom. 5. Quia "si peccatum & mors pertransijt in omnes homines per unum", siue propter culpam originalem. Ergo multo magis resurrectio ad uitam dabitur a CHRISTO in omnes homines.
Ad istam quaestionem sine scrupulo est di cendum quod sic, sicut Euangelium & Apostolica doctrina testatur tam in locis ad oppositum allegatis, quam in multis alijs. Rationem istius resurrectionis assignat sanctus Thomas super 4. Sententiarum, dist. 43. ar. 1. & 2. talem: Omnes homines appetunt beatitudinem. Iste appetitus non completur in uita ista, nec in uita alia, potest impleri in sola anima. Ergo necesse est quae compleatur in uita alia ubi anima corpori sit coniuncta. Sed cum doctoris reuerentia haec ratio nihil facit pro resurrectione damnatorum, in quibus oportet concedere, quod appetitus beatitudinis frustrabitur in aeternum. Et ideo alij assignant aliam rationem, sicut Richardus de media uilla dis. praeallegata. Quae talis est: Nulla naturalis inclinatio est frustra. Sed omnis anima rationalis habet natu ralem inclinationem ad regendum & gubernandum corpus. Ergo omnis anima ra tionalis corpori unietur. Sed nec ista ratio cogit intellectum ad asfensum: quia naturalis inclinatio uoluntatis omnium hominum est ad beneuiuendum secundum August. 13. de Trini. & in multis alijs locis: & tamen constat secundum fidem, quod appetitus frustrabitur in multis: quia multi sunt uocati, pau ci uero electi. Et ideo tenendum est quod sic: quia hoc seruat Sacra scriptura expresse. Hoc etiam est sanctis Patribus reuelatum, & quasi infinitis miraculis declaratum: inter quae est illud de septem dormientibus, ut patet in legenda sanctorum.
Ad primum potest dici, quod ad literam autoritas potest exponi de pueris damnatis in limbo, quia illi proprie non euigilabunt: quia cum ui gilia sit proprie resolutio & usus sensuum, & ipsi non resurgent ad fentiendum poenam uel gloriam. Ideo potest colligi multi teneri ibidem partitiue. Aliter exponit August, multi: id est, omnes. Sic enim loquitur Scriptura frequenter
Ad secundum dicendum, quod impij non resurgent in iudicio: id est, ad iudicandum, sicut sancti ut iudicent, sed resurgent ut iudicentur.
Ad tertium fensus est donec atteratur coelum: id est, donec a coelo per quietem auferatur motus, per quem quidem motum coelum causat generationem & corruptionem in istis inferioribus.
Ad quartum quod est de resurgentibus cum CHRISTO, &c. Primo uidendum est quid dicat Hiero. postea quid magister in historijs: tertio quid sentiat August. De primo Hier: in Ser: Cogitis me o Paula, &c. dicit sic: Quos cum Domino resurrexisse legimus, utrum redierunt in puluerem certum non habemus. Melius est DEO totum committere quam aliquid temere definire: & haec sententia mihi placet. Eadem est sententia magistri in historijs super E uangelium. Recitat tamen quod quidam opinantur, quod aliqui de illis qui cum CHRISTO resurrexerunt, sepulti sunt in Hierusalem. Sententia uero bea ti Aug. de Mirabilibus diuinae Scripturae, plane definit, quod iterum mortui sint, 9. ca. & est prope finem libri. Sicut enim in resuscitatis mortuis similitudo tantum, non mors continua fieri cernitur: ita & in his similitudo resurrectionis non ipsa resurrectio ostenditur. De continua enim morte nullus ad uitam indecidiuam nisi Dominus usque in diem nouissimum reuertitur. Vnde dicendum est secundum mentem Aug. quod apparet probabile in hac parte, quod illi qui cum CHRI STO surrexerunt, iterum mortui sunt, quorum corpora iterum ad monumen ta reuertebantur: nam & verisimile est quod inter eos fuisse debebant sancti Patres, Moyses & Dauid, & quidem alij, quorum fidem maximam comendat Apo stolus ad Heb. 11. & in fine subiugit: Hi omnes testimonio fidei probati inuenti sunt, acceperunt repromissionem, DEO pro nobis aliquid melius prouidente ne sine nobis consummarentur. Et haec ratio mouet Aug. ad sic dicendum.
Ad quintum non constat quod moriebantur sicut de lohanne Euan gelista dicitur, quod dolorem in moriendo non sensit. Vnde non sequitur, quod si iterum moriebantur, moriebantur cum poena, uel sentirent etiam poenam: po tens est enim DEVS & cum statuto communi dispensare, & eis pro poena glo riam recompensare.
Ad sextum dicendum, quod furrexerunt pro testimonio reiurrectioni perhibendo absolute, & non quantum ad oës resurrectionis circustantias.
Notandum quod uita nostra ualde conuenienter umbrae comparatur. Est enim in umbra indigentia luminis, assistentia frigoris, & apparentia corporis. Primo di co quod in umbra est indigentia luminis: quia in umbra est lumen diminutum. Isto modo licet in ista uita sit aliud lumen cognitionis naturalis & etiam fidei de DEO: ista tamen cognitio non est nisi umbra respectu illius cognitionis & scien tiae, quam sumus in patria habituri. Sicut enim Iex antiqua umbra fuit fidei, quae nunc est ad Heb. 10. Ita fides moderna non est nisi umbra respectu noticiae bea torum, cum quodam desiderio beatitudinis, Canti. 2. Sub umbra illius quam desi derabam, sedi. Ista autem umbra fidei & noticiae Scripturarum tantae est uirtutis, quod purgat mentem ab infirmitatibus: hoc est, a uitijs & peccatis. In cuius figu ram legimus Act. 5. quod umbra Petri sanauit infirmos. Virtute etiam umbrae fidei CHRISTVM spiritualiter concipimus, sicut fecit Virgo benedicta carnali ter, Luc. 1. Spiritus sanctus supueniet in te, & uirtus Altissimi obubrabit tibi
Secundo uita praesens comparatur umbrae propter assistentiam frigoris. Est enim frigidius in umbra quam extra. Isto modo in praesenti uita est torpor & carentia charitatis: & sicut umbrae sunt longiores & frigidiores uersus uesperam quam in meridie: ita defectus charitatis cordium humanorum uersus finem mundi augebitur, quoniam superabundabit iniquitas, refrigescet charitas, Matth. 24. & Hiere. 6. Vae uobis, quoniam declinauit dies & longiores factae umbrae uespere.
Tertio comparatur uita nostra umbrae. In umbra enim est apparentia cor poris & non existentia: ita in praesenti uita est apparentia soliditatis: in diui tijs, dignitatibus & honoribus: & non existentia promittunt satietatem, & as ferunt egestatem, promittunt beatitudinem, & afferunt solicitudinem: & id eo mentiuntur nobis istae umbrae & nos fallunt, Eccles. 34. in principio: Qua si qui apprehendit umbram & persequitur uentum: sic qui attendit ad uisa men dacia. Et sicut uidetis quando homo habet solem prae oculis & ante faciem suam, tunc proijcit umbram a tergo: quando autem sol est a tergo, tunc habet umbram suam ante & coram oculis suis, ita quod sol & umbra non compatiuntur se ex una parte. Isto modo est moraliter & delectationibus temporalibus huius uitae, quae sunt quasi umbra: & de sole iusticiae, qui est CHRISTVS: nam ille qui habet CHRI STVM coram oculis cordis sui praesentem, illuminantem per fidem & inflammantem per amorem, talis indubitanter proijcit umbram a tergo: id est, respuit & contem nit & paruipendit illecebras huius uitae. Sed certe homines mundani qu CHRI STVM tradiderunt obliuioni & proiecerunt, ipsi habent umbras in conspe ctu suo: & quanto CHRISTUS magis distat & elongatur ab eis: tanto eis umbra uanitatis mundanae maior apparet cum nihil sit. Causa quare luna eclipsatur in ueritate est: quia intrat umbram terrae: sol uero nunquam intrat umbram terrae, ideo nunquam eclipsatur realiter, sed apparenter tantum: Sic homines seruientes mundo immergunt se uanitati mundanae: ideo necesse est ut priuentur lumine gratiae per peccatum mortale, Iob. 3. "Obscurent eum te nebrae & umbra mortis".
On this page