Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 78 (Sap. 6:5)
DECLARATIS causis propter quas mali iudices merito poterunt accusari: Hic exequitur de poena qua merebuntur iudicialiter condemnari. Et circa hoc duo facit: Primo ostendit, quod contra malos iudices fiet iudicium, cum singulari discretione. Secundo quod hoc fiet cum rationabili proportione, ibi: Exiguo enim. Quantum ad primum dicit: Horrende & cito apparebit vobis, quasi diceret: Vos qui modo borribiles apparetis pauperibus & innocentibus, stipati militibus & multitudine famulorum, honorati muneribus & adulationibus clericorum, ditati pe cunijs & abundantia mundanorum, onerati sceleribus & debitis peccatorum. Cauete, quia iudex uester CHRISTVS horrende & cito apparebit vobis. Et bene cauete: quia ad Hebraeos 10. "Horrendum est incidere in manus DEI uiuentis". Et quid faciet uobis iudex iste. Ad haec respondet sufficienter. Primo ostendendo modum quo ueniet. Secundo describendo actum quem intendit, ibi: Quoniam iudicium duristimum in his qui praesunt, fiet.
Quid & quomodo CHRISTVS faciet iniquis praelatis, ostendit per haec uerba: Hlorrende & cito apparebit vobis. In quibus docet tria circa aduentum CHRISTI ad iudicium, quantum pertinet ad malos iudices & praelatos, qui tunc temporis bonis apparebit benignus, & malignis austerus. Venit enim vobis malis iudicibus uidelicet potenter, cum incussione timoris, quia horrende. repente cum exclusione corporis, quia cito: & euidenter cum declaratione uigoris, quia apparebit vobis. lam enim dicitur, & ita est, uere tu es DEVS absconditus, Esa. 45. Sed tunc verificabitur illud Psalm. Deus manifeste ue niet DEUS noster, & non silebit. Veniet inquam primo potenter cum incus sione timoris, & hoc iuste: Nam modo ubicunque ueniunt falsi iudices, mali domini incutiunt timorem. Imperant enim, non cum pietate, sed cum austeritate: non amore, sed terrore. Contra quos ualde rationabiliter loquitur Propheta Excech. 34. Et comminabitur eis DEUS nunc pro tunc. Vae (inquit pastoribus Israel, qui pascebant semetipsos: Non ne greges a pastoribus pascuntur: quasi diceret sic: Lac comedebatis & lanis operiebamini, & quos crassum erat occidebatis. Gregem autem meum non pascebatis, quod infirmum fuit non consolidastis, & quod aegrotum non sanastis, & quod fractum erat non alligastis, & quod abiectum est non reduxistis, & quod perierat non quaesistis, sed cum austeritate imperabatis eis, & cum potentia: Iustum est ergo, quod iudex eorum CHRISTVS consimiliter se habeat ad eos. Et ideo eis tunc temporis horribilis apparebit. Sapien. 5. Videntes turbabuntur timo re horribili & mirabuntur in subitatione inspiratae salutis, imo propter eos, & malos consules, dies iudicij, qui deberet uocari dies consolationis, liberationis, promotionis, & amoris, uocatur dies tribulationis & horroris propterea dicit Propheta Ioel. 2. Sol conuertetur in tenebras, & Luna in sanguinem antequam ueniet dies Domini magnus & horribilis. Veniet ergo hornende, Secundo ueniet cum exclusione corporis, quia cito: id est, repente. Ille qui uenit ex inopinato dicitur uenire cito quantumcunque expectauerit uiuendo: In rei ueritate CHRISTVS morose eos expectat, & ipsi sua mora abutuntur. Et ideo modo cum dixerint pax & securitas tunc repentinus superueniet eis interitus, primae Timoth secundo: Quia in Psalm. Viri sanguinum & dolosi non dimidiabunt dies suos. Apocalyp. 22. Ecce uenio cito & merces mea mecum est reddere unicuique secundum opera sua. Tertio ueniet euidenter cum declaratione uigoris: quia tunc uidebunt Filium hominis ueni entem in nube cum potestate magna & maiestate, Lucae 21. Verum est quod non habent modo DEVM prae oculis & ideo non apparet eis. Dicunt enim cum Pharaone Exod. 5. Quis est Dominus, ut audiam uocem eiuss& dimittam Israel. Nescio Dominum, & Israel non dimittam: Sed tunc manifeste se ostendit eis Abacuc. 2. Adhuc uisus procul, & apparebit in finem, & non mentietur si moram fecerit, expecta eum: quia ueniens ueniet & non tardabit. Sic ergo ueniet contra malos praelatos. Sed ad quem finem. Certe ad hoc, ut coram toto mundo faciat uindictam iustam de omnibus. Sed principaliter de malis praelatis, & quia tunc iudicium durissimum in his, qui prae sunt fiet: durum: quia male intrauerunt: durius, quia male rex erunt: durissimum, quia male uixerunt.
Fiet enim tunc eis triplex quaestio: Quomodo intrasti, Quomodo rexisti, Quomodo uixisti. Durum iudicium fiet secularibus, durius malis religiosis, durissimum peruersis praelatis. Dura quaestio, quare oues CHRISTI non pauerunt auxilio temporalis substantiae: Durior quare non pauerunt uerbo doctrinae: Durissima quare eos non pauerunt exemplo bonae uitae. Dura quaestio quare ex pauperibus extorsiones fecerunt: Durior qualiter bona pauperum consumpserunt: Durissima quare CHRISTO & Ecclesiae pro perceptis eleemosynis non seruierunt. Dura, quare bonos non informauerunt: durior, quare malos non increpauerunt: durissima, quare ipsimet non bene uixerunt. Ergo iudicium durissimum in his qui praesunt fiet. Patet ergo quod fiet iudicium contra prae latos cum singulari discretione. Restat declarare quo hoc fiet proportione rationabili. Est enim iustum quoe sic se habeat poena Pilati ad poenam ludae: sicut culpa Pi lati habuit se ad culpam ludae. In illa proportione, in qua culpa praelati excedit culpam subditi, iustum est quae poena praelati excedit poenam subditi. Et quia iste excessus est talis, quo maior esse non potest. Ideo uocatur iudicium durissimum quod infligetur. Et ideo dicitur etiam consequenter, quod exiguo conceditur misericordia: potentes autem: id est, praelati potenter tormenta patientur. Exiguo: id est, ei qui peccauit per ignorantiam, aut fragilitatem conceditur misericordia: id est, minor poena. Sea potentes: id est, praelati scientes: id est, ad scientiam obligati, potenter: id est, abundanter tormenta patientur, Apoc. 18. Quantum glorificauit se & in delicijs fuit, tantum date ei tormentum & luctum: quia in corde suo dixit: Se deo regina & uidua non sum & luctum non uidebo. Et exponi potest de anima peruersi praelati.
Iudicium in his qui praesunt siet: Praelatus ad hoc quod dignem praesit debet esse luminosus per rectam informationem, operosus per sanctam occupationem, gratiosus per piam compassionem, & animosus per iustam correctionem. Primo dico quod praelatus debet esse luminosus per rectam informationem, Sa pien. 6. Diligite sapientiae lumen omnes qui praeestis populis: Hi enim sunt stellae moraliter. De quibus dicitur Genes. 1. Posuit stellas in firmamento coeli, ut lucerent super terram, & praeessent diei ac nocti: diei, id est, clericis: nocti, id est, laicis. Gregor. 13, mora. Cum is qui subest seruit ad obsequium, restat proculdubio, ut qui praeest seruiat ad uerbum: & cum is qui subest iussis obtemperat, oportet quod qui praeest curam solicitudinis impendat. Sed iam verificatur illud Ioel. 2. Sol & Luna obtenebrati sunt, & stellae retraxerunt lumen suum. Sol & Luna sunt praelati maiores, stellae curati minores. Secundo debet esse operosus per sanctam occupationem, temporalia contemnendo, spiritualia praedicando, sacramenta ministrando, & pauperes uisitando. Ad Rom. 12. Qui praeest in solicitudine: Corppra enim coelestia incessanter mouentur, ac agunt in ista inferiora, alterant terram & elementa eis subiecta, ut mundus com tineatur inesse: quia si ipsa ab operatione cessarent, inferioris mundi species finiretur. Eodem modo praelatus continue & solicite operosus debet esse, monendo, corrigendo, exemplum praebendo. Vnde lero. super Exod. 28. cap. Tanta debet esse conuersio & eruditio pontificis, ut omnis motus & gressus, & uniuersa eius opera notabilia sint, ueritatem mente concipiat, & eam toto habitu resonet, & ornatu, ut quicquid agit, quicquid loquitur doctrina sit populorum. Vnde Sene. Epistola 2. Naturae est non deterioribus potiora sub mittere. Mutis quidem gregibus, aut potiora corpora praesunt, aut uehementissima, non praecedit armenta degeneraturus, sed qui magnitudine caeteros mares uincit. Elephantorum gregem excellentissimus ducit. Summa felicitas erat gentium in aureo seculo, in quo non poterat potentior esse nisi melior. lllo ergo seculo quod aureum perhibent penes sapientes fuisse regnum iudicat, quando officium erat imperare, non regnum. Et tales tamen duplici digni sunt honore praelati: ut scribitur prima ad Timoth. 5. Quibene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant uerbo & doctrina. Et ut scribit Apostolus Paulus, prima ad Thessal. 5. Rogamus autem uos fratres ut noveritis eos qui laborant inter uos, & praesunt uobis & Domino, & monent uos ut abundantius habeatis illos in charitate propter opus illorum, pacem habete cum eis. Tertio debet praelatus bonus esse gratiosus per piam com passionem, ut consoletur pusillanimes, suscipiat infirmos, patiens sit ad omnes secundum regulam August. ideo CHRISTVS non lohannem constituit principem Ecclesiae suae, sed Petrum qui infirmus fuerat, & compassione indiguerat, ut compassionis uiscera singulariter obtineret, & omnibus ostenderet, Genes. 24. Eliazer praeerat omnibus, quae habuit Abraham. Eliaxzer interpretatur DEI mei sanctificatio, & designat praelatum, per cuius discretam eleemosynam sanctificari debent subiecti. Bern. super can. Discite subditorum. matres uos esse debere, non dominos: studete magis amari quam metui, et si interdum seueritate opus est, paterna sit non tyrannica, matres fovendo, patres corripiendo uos exhibeatis: Suspendite uerbera, producite uerba, ubera lacte pinguescant, non typo turgescant, Innocent. de 6. condi. hum. Statim utam bitiosus est promotus ad honorem, in superbiam extollitur, & in iactantiam es fraenatur, non curat prodesse, sed gloriatur praeesse: nam praesumit se meliorem. quia cernit se superiorem: bonum facit non gradus, sed uirtus: non dignitas, sed magis extollit honestas. Priores dedignatur amicos, notos ignorat hesternos, sodales contemnit antiquos, uultum auertit, ceruicem erigit, fastum ostendit, grandia loquitur, sublimia meditatur, subesse non patitur: praeesse molitur, praeceps & audax, gloriosus & arrogans, grauis & importunus. Sicut autem in malos praelatos fiet iudicium durissimum: ita bonis dabitur praemium maximum. August. in quodam sermone. Nihil est in hac uita & maxime hoc tempore difficilius, laboriosius, & periculosius episcopi officio, sed apud DEVM nec beatius: si eo modo militetur, quomodo lmperator noster iubet. Quarto praelatus debet esse animosus per iustam correctionem, Genes. 1. Praesit piscibus maris: & uolatilibus coeli, & bestijs terrae, omnique reptili, quod mouetur in terra. Pisces maris sunt rebelles & ociosi: Volatilia coeli sunt superbi & ambitiosi: Bestiae terrae auari & pecuniosi: Reptilia lubrici & libidinosi: quos omnes debet praelatus iuste corripere. Et secundum Ecclesiasticas sanctiones ipsos ad uir tutes reducere, Esaiae. 32. Principes in iudicio praeerunt. Sed quidam similes sunt miluis, qui non antiquas galtinas inuadunt, sed pullos interimunt, & si miles magistro leonis, qui non leonem, sed catulum verberat. Sic praelati moderni non diuites & nobiles peccatores, sed pauperes Ecclesiastica censura castigant. Sed de quo dolendum uidetur. Tales interdum praesunt in Ecclesia, qui sunt tenebrosi per ignorantiam, ociosi per ignauiam, seditiosi per iracundiam, ignominiosi per infamiam. Et contra tales bene loquitur Ambros. in suo pastorali: Nihil in hoc seculo sacerdotibus excellentius: nihil sublimius episcopis reperiri potest, ut omni cum dignitate oculis demonstramus, digne noscamus. Quid sumus: quid fuimus: professione actione potius, quam nomine demonstremus, ut & nomen congruat actioni, & actio respondeat nomini: ne sit honor sublimis, & uita procliuis, ne sit deifica professio, & illicita actio, ne sit religiosus amictus, & irreligiosus profectus: ne sit gradus excelsus, & de formis excessus, ne locutione simplicitatem simulemus columbinam, & mentem habeamus caninam, ne professionem monstremus quinam, & ferocitatem habeamus lupinam. Consimilem sententiam dicit Bern. ad Eugenium, secundo libro. Audi (inquit) canticum meum minus suaue, sed salutare: Monstruosa res est gradus summus, & animus infimus: sedes prima & uita ima, lingua magniloqua & manus ociosa, sermo multus, & fructus nullus: uultus grauis & actus leuis, caput canum, & cor uanum, facies rugosa & lingua nu gosa, ingens autoritas & mutans stabilitas. Haec Bern
On this page