Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Salomon declarauit, quod per sapientiam quam optauit, intendebat se regere moraliter in omni bonitate: Hic osten dit quod eadem sapientia hoc conferre potuit generaliter ex pro pria potestate: & per consequens potuit eum facere uirtuosum per fecte. Huius ergo potestatis, primo ponit probationem: secundo ex hoc infert quandam conciusionem. Secunda pars ibi: Et ero dignus. Circa primum talem nonit rationem. Illud potest hominem perfecte facere uirtuosum, quod confert homini scientiam, prudentiam, & potentiam, & etiam facit DEO acceptum & sibi subiectis proficuum. Sed talis est sapientia quam peto a DEO, dicit Salomon: ergo per ipsam potero me regere uirtuose in omnibus. Minorem ergo huius rationis ponit in quinque particulis: narrans de sapientia, quod ipsa est doctrix per prudentiam, defensatrix per potentiam, mediatrix per amicitiam, moderatrix per iusticiam. Quantum ad primum dicit sic: Scit enim illa: id est, sapi entia omnia & intelligit: apud Aristotelem, inter scientiam & intellectum haec est differentia: quia scientia est habitus conclusionis demonstratae. Vnde nihil pro prie dicitur sciri apud eum stricte loquendo de scientia, nisi quod potest demon stratiue probari. Et ideo facere scire cadit in definitione demonstrationis, sicut patet primo posterio. lntellectus uero proprie loquendo est habitus cognosci tiuus principiorum & propositonum, quae probari non possunt. Vnde Arist. 6. Ethi. Intellectus est principiorum quorum non est ars, neque scientia, neque pruden tia: quia scientia est demonstrabilium. Ars uero & prudentia contingentium Siue igitur loquamur de principijs siue conclusionibus, sapientia scit: id est, scire facit, omnia: id est, omnia necessaria ad salutem. Sic enim loquitur Salua tor de Spiritu sancto, lohan.16. Cum autem uenerit ille Spiritus ueritatis, do cebit uos omnem ueritatem, Glossa. supple necessariam ad salutem. Est autem sapientia doctrix per scientiam, Sap. 6. Doctrix est enim discipline DEI & ele ctrix operum illius. Secundo sapientia est doctrix per prudentiam. Est enim pru dentia recta ratio agibilium. Vnde ad prudentem pertinet bene consiliari cir ca totam uitam hominis, & bene eligere: quia sine prudentia nullus potest ha bere uirtutem moralem, sicut docet Arist. 6. Ethi. Et quantum ad hoc dicit Salomon de sapientia: Deducet me (inquit) in operibus meis sobrie: id est, men surate, secundum mensuram rectae rationis. Dicitur autem sobrius a se & bria, quasi secum habens briam: id est, mensuram, & ebrius quasi extra briam. Ter tio sapientia est defensatrix per potentiam. Et quantum ad hoc subdit: Et custo diet me in sua potentia ab omni aduersitate, uidelicet ne uitiose succumbam., In Psalm. Dominus custodit te ab omni malo. Quarto sapientia est media trix per amicitiam. Et quantum ad hoc subdit: Et erunt accepta opera mea. Istud pro prie facit homini CHRISTVS, qui est sapientia DEI Patris. Nam per meritum CHRISTI omnia opera nostra bona siunt DEO accepta, ad Titum 2. Dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, & mundaret sibi populum acceptabilem, bonorum operum sectatorem. Quinto sapientia est moderatrix per iusticiam. Facit enim hominem iuste regere subiectos. Et quan tum ad hoc subiungit sic: Disponam populum tuum iuste. Notanter dicit, popu lum titum, non meum. Quando homines bene uiuunt, tunc Dominus uocat eos populum suum, quando male, tunc sunt populi hominum. Vnde DEVS legitur signanter dixisse Moysi. Exod. 32. quando filij Israel fecerant sibi uitu lum conflatilem, Moyse existente cum Domino in monte: uade, descende, pec cauit populus tuus, quem eduxi de terra Aegypti. Quando uero homines be ne se habent, tunc sunt populi DEI. In Psalm. Attendite popule legem meam inclinate aurem uestram in uerba oris mei. Pinaliter ergo in litera infert Salo mon ex his omnibus conclusionem istam: Et ero dignus sedium patris mei, qua si dicat: Si sic mihi concesseris sapientiam, quam imploro, ero dignus regia se de, quam tenuit pater meus Dauid in regno praesenti: & sedibus patris mei, per remunerationem futuram in regno coelesti.
Deducet me in operibus meis sobrie.] Notandum est quod triplex in Scriptu ra sacra inuenitur sobrietas necessaria uirtuoso. Debet enim virtuosus habe re talem, ut sit scientia sine praesumptione in parte intellectiua: ut sit continen tia sine dissolutione in parte sensitiua: ut sit abstinentia sine ingurgitatione in parte nutritiua
Primo ergo necessaria est uirtuoso sobrietas in scientialibus, ut sit scientia sine praesumptione. Et hanc suadet Apostoluslad Romanos 12. Dico enim per gratiam, quae data est mihi, omnibus, quae sunt inter uos non plus sapere quam oportet, sed sapere ad sobrietatem. Senec. ad Lucillum Epistola 125. & est ultima ad Lucillum: Plus scire uelle, quam sit satis, intemperantiae genus est, & Epistola decimanona, dicit sic: Quemadmodum aliarum rerum, ita lite rarum intemperantia laboramus, non uitae, sed scholae discimus. Non faciunt istae doctrinae bonos, sed doctos. Et subdit: Paucis enim satis est: id est, contin git ad mentem bonam paucis uti literis.. Huius autem sobrietatis contra rium est ebrietas praesumptionis, qua aliquis sententiam sui proprij sensus ni mis approbat, & eam praeponderat sententijs meliorum. Talis autem praesum ptuosi hominis signa docet Bernhardus libro suo de 12. gradibus humilita tis. Et loquitur de monacho praesumptuoso dicens: Primus (inquit) in con uentu residet, in consilijs primus respondet, non uocatus accedit, non iussus se intromittit, reordinat ordinata, reficit facta: quidquid ipse non fecit, aut non ordinauit, aut non recte factum, nec pulchre aestimat ordinatum. Iudicat iu digantes, praeiudicat iudicaturis. Haec ibi. Huiusmodi conditiones docet Aristoteles 7. Ethicorum cap. 13. Vbi dicit quod quidam sunt nimis imman siui propriae opinioni, & sunt ita pertinaces, quod nullo modo a suis opinioni bus auelluntur. Et tales uocat ibidem Graece Ischyrognomones abfls chyron quod est fortis, & gnome quod est cognitio, quasi fortiter suae opi nioni uel cognitioni intendens. Et istis attribuit quatuor conditiones. Pri mo quod se habent ad continentem, sicut prodigus ad liberalem, & audax ad fortem. Continens enim apud Aristotelem uocatur, qui contra omnes pas siones manet fixus in uirtute, secundum rectam rationem, semper immobilis: ischyrognomon autem hoc habet tantum de continente, quod manet im mobilis, & immobiliter adhaeret. Hoc autem non est uirtuosum secundum se, sed quando fit secundum rectam rationem. Vnde sicut prodigus excedit li beralem: quia datplus quam oportet: Ita iste praesumptuosus excedit constan tem uirtuose, quem uocat philosophus continentem: quia adhaeret plus quam oportet fensui suo proprio. Secundo dicit Aristoteles de talibus quod sunt in disciplinati: quia nolunt ab aliquo instrui. Tertio sunt agrestes: quia cum semper uelint sequi proprium sensum, non possunt de facili commorari cum alijs hominibus, & necesse habent fieri solitarij, & parum communicantes cum alijs. Omnis enim homo qui uult amicabiliter cum alijs conuersari, debet se eis multipliciter conformare. Vnde cum Alexander regnum Persarum es set adeptus, statim relicta formaMacedonum in habitu & uestitu conformauit se Persis, ut sic eorum beneuolentiam concaptaret. Omnis enim singularis sit eo ipso odiosus. Et ideo benem dicit Salustius, sicut Albertus 4. politicorum reci tat istos uersus: Consulo quisquis eris qui pacis faedera quaeris, consonus esto lupis, cum quibus esse cupis. Haec est ergo fobrietas primo modo dicta scientia sine praesumptione in parte intellectiua.
Secundo est continentia sine dissolutione in parte sensitiua, & ista sobrietas est ordinata modestia sensuum exteriorum, ut nihil uagae mentis appareat, ni hil libidinosum, sed totum sit religiosum Et huius contrarium est ebrietas dis solutionis, quae est uia insolentis gestus, & ornatus in homine exteriori. Istam sobrietatem in gestu morum Apostolus prima Timoth secundo, notat, ubi dicit sic: Volo uiros orare in omni loco leuantes manus puras sine ira & disce ptatione. Similiter & mulieres in habituornato cum uerecundia & sobrieta te. De ista sobrietate dicit Augustin. in regula: In omnibus moribus uestris ni hil fiat, quod cuiquam offendat aspectum, sed quod uestram deceat sanctita tem. Et Ambroi. de officijs libro 3 dicit sic: Sermones proferamus libra iu sticiae examinatos, ut sit grauitas in sensu, in sermone pondus, atque in uerbis modus. Temperantia cordis habeat animi mundiciam, iusticia misericordiam, prudentia pace, fortitudo mansuetudinem. Haec Ambr. Ista sobrietate carent dissoluti & uoluptuosi iuuenes, quamdiu sunt sani & incolumes, qui propter corporis caliditatem & animi leuitatem infra semetipsos non possunt consi stere: sed si febre corripiantur per unam hebdomadam uel duas, statim siunt sobrij saltem ad tempus. Et ideo fignanter Eccles. 31. dicitur: Infirmitas grauis sobriam faci t animam.
Tertio sobrietas est abstinentia sine ingurgitatione in parte nutritiua: Et sic de ea loquitur Apostolus consequenter ad Titum 2. Sobrie, & pie & iuste ui uamus in hoc seculo. Sobrie ad nosmetipsos: iuste ad proximos: & pie ad DEVM & sanctos: De hac sobrietate Gregorius Homel. 37. sobrietas omni um uirtutum mater est, & econtra ebrietas mater omnium uitiorum: haec est denudatrix omnium secretorum, infatuatrix sensatorum, alligatrix robusto rum, & imperatrix flagitorum.
Primo est denudatrix secretorum. Vnde Senec. ad Lucillum, Epistola 84 Quemadmodum musto ipsa dolia rumpuntur, & omne quod in imo iacet in summam partem uasis, uis caloris eructat, sic uino aestuante quidquid in imo iacet abditum, effertur & prodit in medium. Et haec estuna causa, quare spe cialiter regibus prohibetur uinum, quorum est celare consilia. Nihil est enim ita periculosum reipublicae sicut ebrietas in rege. A tali nanque principe ultio nes indebitae & praecipites irrogantur, consultationes acceptae in iniuriam alio rum incaute reuelantur: Ordinationes concessae & utiles reipublicae retractan tur: Et ideo signanter dicitur Proverb. 31. & ulti. Noli regibus, O Lamuel noli regibus dare uinum: quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas. Nar rat Valerius Maximus lib. 6. cap. 2. quod mulier quaedam innocens damna ta fuit a Philippo rege Macedonum temulento, quae propriae innocentiae conscia clamauit: Provocarem (inquit) a rege Philippo ebrio ad eundem, so brium si esset. Quo uerbo excussit regi ebrietatem, qui causam sobrius di ligenter inspexit & mulierem liberam a poena dimisit. in signum uero quod ebrietas est denudatrix secretorum legimus Genesis 9 quod Noe primo plantauit uineam, & bibens uinum inebriatus est, & cum postea dormiret, iacuit denudatus, & a filio proprio derisus est.
Secundo ebrietas est infatuatrix sensatorum. Vnde Augustinus in libro ad sacras uirgines: In ebrijs nulla ratio, nullum gerendae uitae consilium, non ge storum aut lectionum memoria, nec ulla artium aut industriae prouidentia: Et ideo nullus de sua confidat scientia, si ebrietati succumbat. Esa. 28. Sacerdos & propheta nescierunt prae ebrietate, absorpti sunt a uino, errauerunt in ebrieta te. Et ideo in antiqua lege sacerdotibus fuit prohibitum ne biberent uinum, quando ingressuri erant tabernaculum ad ministrandum, Leui. 10. Vinum & omne quod inebriare potest non bibetis, tu & filij tui, quando intrabitis in ta bernaculum testimonii.
Tertio ebrietas est alligatrix fortium, uel robustorum. Facit enim dehomi ne bestiam, de robusto infirmum, de prudente insanum. Exemplum de Holo ferne fortissimo, quem nimia ebrietate sopitum, Iudith uidua gladio proprio interemit, Iudith 13. Exemplum habemus de Alexandro, de quo dicit Sene ca Epistola 84. quod eum in tot praelijs inuictum intemperantia bibendi de uicit, & ille Herculianus ac fatalis cyphus submersit. Propter hoc philosophi ueteres, sicut dicit Pap. uinum vocabant uenenum. Sed postquam inuentum est uirus lethiferi succi: hoc uinum, illud uvenenum dictum est. Et infra: Vinum (inquit) sobrie potatum sanitatem dat, & auget prudentiam, immoderate sum ptum ad uitia causas praestat. DEVS enim creaturam dedit, abundantiam au tem humano arbitrio reseruauit, ut parsimonia naturae esset in magisterio so brietatis: abundantiae uitium, lapsumque temulentium sibi ascriberet humana conditio.
Quarto ebrietas est imperatrix flagitorum. Vt probatira, arma, & ictus: libido, uerba, & tactus: tunc ardor nimius, pudor nullus. Exemplum habemus de Loth Gen. 21. qui per ebrietatem cum utraque filia commisit incoestum, Exemplum quo ad iram de Alexandro Magno, qui amicum sibi charissimum atque fidelissimum inter epulas cultello transfodit. Et intellecto facinore mo ri uoluit. Voluit enim seipsum interficere, nisi ab amicis suis praeuentus fuisset. Rusticus quidam inebriatus redit domum, & de quolibet uno quod uidebat ap parebant sibi duo. Considerans ergo duos filios suos, putabat eos esse quatuor. Et imponens uxori quod haberet quatuor filios, ipsaque negante: Iussit quod se purgaret, & praecepit cultrum: hoc est, uomerem afferri, & poni in ignem, & dixit uxori suae quod omnino portaret ferrum ignitum. Illa vtens prudentia foeminea, Respondit: quod libenter hoc faceret, si tamen primo ferrum igni tum sibi traderet. Ille autem fatuus omnino ignitum ferrum accepit in manibus. & excoriauit se pessime, & ad sobrietatem se reduxit, & errorem proprium re cognouit continuo. Et ideo signanter dicitur de omnibus talibus Iob. 12. Palpabunt quasi in tenebris & non in luce, & errare eos faciet quasi ebrios.
On this page