Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Sapiens declarauit quod uitiosa locutio non transibit impunita per aliquam tergiuersionem uel cauillationem: Hic consequenter ostendit quod nec in iudicio poterit impunita trans Iire per occultationem. Et circa hoc duo facit: Primo proponit quod intendit. Secundo illud probatibi: in cogitationibus. Circa primum duo facit. Primum est, quod maliloquus non poterit se in iudicio occultare. Secundum est, quod & iudex nolet circa eum dissimulare, ibi: Nec praeterit. Dicit ergo primo quasi concludens ex praecedentibus propter hoc, scilicet, quod spiri tus Domini repleuit orbem terrarum, & existit ubique praesentialiter, potentialiter & assentialiter. Ideo conueniens est quod ille qui loquitur iniqua, quaecunque secreta quantumcunque occulte, non poterit latere finaliter etiam homines.
DEVM uero nec ad tempus potest latere, Luc. 12. "Quae in tenebris dixi stis, in lumine dicentur. Et quod in aure locuti estis in cubiculis, praedicabitur in tectis". Huius exemplum habemus de Dauid expresse, qui tam adulterium quam homicidium occultissime perpetrauit cum Bersabea uxore Vriae, & statim misit ad eum Dominus prophetam Nathan, 2. Reg. 12. di: "Tu fecisti abscondite, ego uero faciam uerbum istud in conspectu omnis Israel. & in conspectu solis huius", & sic per poenam manifestam declarabo culpam tuam. Et sic pro re non manifesta culpa detegitur, quomodocunque in praesenti lateat peccator: saltem in iudicio non potest latere iniquus. Vnde Anshelmus in meditationibus suis: Latere erit impossibile, apparere intolerabile: hoc est primum quod proponit. Secundum est, quod iudex nolet circa eum dissimulare. Et ideo dicit: nec praeterit illum corripiens iudicium, Eccl. ult. in fine: "Cuncta quae siunt ad ducet DEVS in iudicium, siue bonum sit, siue malum". Consequenter ibi: In cogitationibus. Probat ista duo quae proposuit. Et primo primum. Secundo secundum, ibi: Quoniam auris zeli. Primum sic. Latentiores sunt cogitationes quam uerba. Sed in iudicio cogitationes discutientur & punientur: ergo a multo fortiori sermones: & hoc est quod dicit: In cogitationibus impii interrogatio erit: id est, inqsitio & diseussio. Et exponitur sic litera, quod interrooatio fiet a Domino in cogitationibus: hoc est, de cogitationibus, iuxta illud Psal. "Dominus interrogat iustum & impium", uel quod interrogatio fiet sibiipsis a seipsis. Sic enim dicitur infra cap. 5. Impij in iudicio quaerent a seipsis. Ouid nobis profuit superbia, aut diuitiarum iactantia quid contulit nobis: Ad Rom. 2. "Testimonium reddente illis conscientia ipsorum: aut etiam inter se inuicem cogitationum accusantium & de fendentium sermonum". Posito autem antecedente ponitur consequens, quod auditio sermonum ad DEVM ueniet, ex quo cogitationes uenient ad noticiam DEI. Et quomodo. Certe non ad approbationem, sed ad punitionem & ultionem. Et ideo subdit: Et ad correptionem iniquitatum illius. Hanc correptionem timuit Psal. cum dixit: Domine ne in furore, &c. Consequenter ibi: Quoniam auris.] probat secundum quod supra proposuit, uidelicet quod iudex in iudicio non parcet nec dissimulabit: & probat sic: Iudex qui summe zelat pro obseruatione legis suae, non praeteribit in iudicio qn puniet transgressores: sed DEVS est talis iudex qui summe zelat pro lege sua: igitur, &c. Et haec ratio innuitur cum dicitur: quoniam autis zeli: id est, DEI zelatis audit ona, & tumultus murmurationum non abscondetur.
Zelus in Sacra scriptura accipitur quinque modis: Primo pro inuidia, & sic accipitur Eccl. 3. "Qui docet filium in zelum": hoc est, inuidiam, nutrit inimicum: & in eodem: Zelus & iracundia minuent dies. Secundo accipitur pro ira, Psal. "Accedetur uelut ignis zelus tuus". Tertio accipitur pro imitatione, in Psal. "Noli aemulari in malignantibus neque zelaueris facientes iniquitatem": id est, imitatus fueris. Quarto accipitur pro rigore & iusta affectione ulciscendi, Proverb. 6. "Zelus & furor uiri non parcet in die uindictae". Et Sapientiae 5. "Accipiet armaturam zelus illis, & armabit creaturam ad ultionem inimicorum". Et sic accipit hic. Quinto uocatur fer uens amor. Vnde zelotipus & zelotes dicit ille qui feruenter amat & taliter uult readamari, Exod. 34. "Dominus zelotes nomen eius".
Dubitatio
Utrum peccata per poenitentiam condonata sint revelanda in iudicio generali.Dubitatio literalis esse potest: Vtrum peccata per poenitentiam condonata, sint reuelanda in iudicio generali.
Videtur quid non: Quia quod tectum est uideri non potest, sed peccata per poenitentiam condonata, sunt tecta, sicut dicit gloss. super illud Psal. Beati quorum remissae sunt inigtates & quanta sunt peccata.
Item 4. Sententiarum di. 43 c. 7. "Non irrationabiliter putari potest peccata hic per poenitentiam tecta & deleta, illic etiam tegi alijs". Ergo.
Item Iac. 5. Charitas "operit multitudinem peccatorum". Sed hoc non est dictum quae ad homines: quia opiuntur apud homines occulta sine charitate. Ergo in conspectu DEI: et per consequens, multo magis in conspectu omnium hominum in iudicio.
Ad oppositum est glo. super illud 1. Cor. 4. "Manifestabit consilia cordium" dicens, quod gesta & cogitata bona & mala nota tunc erunt omnibus hominibus Item beatus Bern. tractans idem uerbum dicit: Cunctaque cunctorum cunctis arcana patebunt. Ad istua concordat Ansnelmus de similitudinibus c. 6. Et textus Apostoli cum glo. S. Thomas & alij multi Catholici tenent quod sic: quia omnia tam bona quam mala nota erunt omnibus Ratio est ad manifestan aequetatem iudicij declarandam: quia ostensio malorum in bonis est ad manifestationem misericordiae prius impensae: ostensio uero bonorum ad manifestationem iusticiae: & econuerso in malis erit ostensio malorum ad manifestationem iusticiae DEI, tunc punientis: ostensio uero bonorum ad manifestationem diuinae misericordiae pcedentis. Haec tamen ostensio non cedit in infamiam nec in uerecundiam, sed ad gratiarum actionem in bonis & ad DEI gloriam saluantis & liberantis, & sic verificatur illud Apost. 2. Cor. 6. "Omnes enim nos oportet manifestari ante tribunal CHRISTI, ut referat unus quisque propria corporis, put gessit, siue bonum siue malum".
Ad primum peccata dicuntur tecta quantum ad erubescentiam, non quantum ad scientiam, & quantum ad punitionem, non quantum ad cognitionem.
Ad secundum de magistro patet per idem. Vel dicendum quod fuit illis opinionis, & in hoc non tenet.
Ad tertium per idem: quia non reuelabunt ad poenam, sed ad diuinae misericordiae & iusticiae euidentiam. Istud persuadet quidam doctor sic: Si rex remisisset tibi 100. libras pro uno obulo, none si gratus esses, narrares beneficium regis omnibus amicis tuis, & diceres eis: Regratiamini regi pro me in tanto sibi tenebar & pro tanto mihi remisit.
Cum ergo pro peccato mortalis me rebaris poenam aeternam, & remisit tibi DEVS pro poena temporali, quai nullam, proportionem ad poenam aeternam habet, multo magis debes illud beneficium uelle manifestari. Item ex quae quilibet bons gaudebit de liberatione sua et proximi, magna materia bonis gaudij subtraheret si ignorarent gratiam sibi factam, nec oportet de erubescentia ptimescere: quia sicut DEVS potest ignem facere approximare cobustibili sine conbustione: sic potest facere noticiam peecatorum sine uerecundia in alijs. Et qued tu illud scias sine erubescentia: quia qualitates rerum suspendit qu uult. Item si noticia multorum hominum causaret in te erubescentiam: Ergo noticia unis causaret in te similiter aliquantam. Sed constat que DEVS & anima CHRISTI & angelus, qui fuit custos tus, scient peccata tua: Ergo noticia peccatorum tuorum causaret in coelis erubescentiam. Consequens falsum, igitur antecedens.
Notandum est super illud quod in litera dicitur, quo in iudicio in cogitationibus impij interrogatio erit, quo DEVS tunc interrogationes tibi faciet de tribus: maxime si fueris dominus siue praelatus: uel in honore uel dignitate constitutus. Interrogabit te qualiter tu uixeris, qualiter subiectos rexeris, & qualiter bona tibi concessa expenderis: quia ipse est a quo nulla potest fieri appellatio: quia altissimus. Coram eo nulla potest fieri aduocatio: quia iustissimus. Et nulla recipietur excusatio: quia sapientissimus. Nulla sumetur dilatio: quia strictissimus. Nulla personae uel muneris acceptatiot quia fidelissimus. Igitur interrogabit te: Primo qualiter uixeris, Sapientiae 6 "Praebete aures uestras uos qui continetis multitudines, & placetis uobis in turbis nationum: quoniam data est uobis potestas a Domino, & uirtus ab altissimo, qui interrogabit opera uestra & cogitationes scrutabitu"r. Inter rogabit secundo qualiter subditos rexeris. Nam malicia subiectorum uertetur pro magna parte in caput malorum dominorum. Vnde Sapientiae 4. "Ex iniquis enim omnes filij qui nascentur, testes sunt nequitiae aduersus parentes in interrogatione sua": id est, tam in interrogatione parentum, quam filiorum: id est, subiectorum & platorum. Et ideo notabiliter beatus August. non solum praelatos, sed dominos laicos monet curare uirtuose de subiectis in quadam Epist. ad comitem Bonifacium ita dicens: Quaeso, mi frater quaeso, omnibus subiectis & bonae uoluntatis in domo tua a maiore usque ad minimum, amorem & dulcedinem regni coelestis, amaritudinem & timorem gehenae annuncies, & de eorum salute solicitus ac uigil existas: quia pro omnibus tibi subiectis qui in domo tua sunt, rationem Domino reddes. Haec ille. Interrogabit etiam DEVS tertio qualiter tua expenderis, Luc. 16. "de uilli eo diffamato apud dominum suum, quasi dissipasset bona sua. Quid, inquit, hoc audio de te, redde rationem uillicationis tuae"
Et ideo prouidendum est nobis diligenter contra istum computum, quem reddemus: quia Iob. 9. Si repente interroget, quis respondebit ei: Quasi diceret, nullus. De aequitate iudicis & Diaboli contra nos allegationibus, deuote scribit beatus Augustinus ad comitem supra dictum: Expectatur, inquit, dies iudicij. Aderit aequissimus iudex, qui nullius potentis personam accipiet, cuius palatium auro, argentoque nullus episcopus nec abbas nec comes corrumpere potest. Astabunt oes animae ut referat unaquaeque secundum illud quod in corpore gessit siue bonum siue malum. Praesto etiam erit Diabolus aduersarius & recitabuntur uerba professionis nostrae, & obijciet nobis in faciem qua die peccauimus & quo loco, & quid boni operis tunc temporis facere debebamus, & si tales inuenti fuerimus exultabit ille aduersarius in conspectu pijssimi iudicis, superiorem se esse nobis clamans, agens talem causam apud talem iudicem. Habet enim tunc dicere ipse Diabolus. Aequissime iudex, iudica iustum esse meum ob culpam: quia tuus noluit esse per gratiam: tuus est per naturam, meus per miseriam: tuus ob passionem, meus ob suasionem: tibi inobediens. mihi obediens: a te accepit immortalitatis stolam, a me panosam qua indutus est tunicam: tuam uestem amisit, cum ea ueste hic aduenit. Quid apud eum impudicitia faciebat: Quid intemperantia, quid auaritia, quid ira, quid superbia, quid caetera menbra uel uitia: dimisit te, confugium fecit ad me, & meas sorores uideo comitari cum illo. Aequissime iudex iudica illum: quia iusticia & iudicium praeparatio sedis tuae. Iudica illum esse meum & mecum esse damnandum. Haec omnia quae huc attulit mea esse cognosco, meus esse uoluit, & mea concupiuit: ideo mecum puniri debet. Haec Augustinus. Igitur non praeteriet illum corripiens iudicium
Notandum que iudicium istud comparat arcui, sicut dicit Glos. super illud Psal. Dedisti metuentibus te significationem ut fugiant a facie arcus: Primo, quia antequam feriat, timorem incutit. Vnde Glos. Arcus meus extensus iam minat, sed nondum ferit: quia iudicium nos terret, sed nondum danat, In Psal. A iudicijs enim tuis timui. Nota de illo qui fuit territus per somnium in iudicio: Nota quoque quae duo milites ex deuotione iuerunt ultra mare uisitare loca sancta. Accidit que intrauerunt uallem Iosaphat. Vnus aut ex sodalitio posuit & aptauit unum magnum silicem, & ait socio suo: Volo mihi parare sedem pro iudicio. Et uolens probare si bene esset actum sessione, composuit se ad sedendum. Sedit & ad coelum ubi Dominus debet apparere a spexit. Cui subito tantus timor & tremor in menbris eius missus est, quo uix per socium suum potuit inde leuari atque abduci. Asseruit postea quo ex tunc antea nunquem fuit. quin audito iudicio uel saltem hoc nominari, tremor in ossibus eius non irrueret. Secundo comparatur iudicium arcui: quia chorda arcus quanto magis retrahitur tanto grauius pecussus laedit: sic certe quantum iudicium legis differt a peccatore & quanto diutius expectat, tanto durius feriet, Ro. 2. "secundum duritiam tuam & cor impoenitens thesarixas tibi iram in die irae & reuelationis iusti iudicij DEI." Et sicut uidemus quod tentio arcus reflexio est a sua naturali habitudine & rectitudine: ita CHRISTVS in iudicio cum sit naturaliter misericors: quia filius matris misericordiae ex una parte, & filius patris miseriarum ex alia, 2. ad Cori. 1. Flectetur quodammodo per arcum rigoris & iusticiae: & emittet sagittas dirae sententiae: "Ite maledicti in ignem aeternum", Matt. 25. Tertio comparatur iudicium arcui. Arcus secundum Isidorum. 18. ethymologiarum cap. 9. dicit: quia curuatur arcius ut arceat hostem. Sic fiet in iudicio. Vnde Anshelmus in meditationibus suis: O angustiae: hinc erunt peccata accusantia. Inde, terrens iusticia, subditos horrendum chaos inferni patens, desuper iudex iratus, intus conscientia urens, foris mundus ardens: peccator sic deprehensus in quam partem se premet, constrictus ubi latebit. Haec ibi: Et ideo ante iudicium para iusticiam, Eccles. 18.