Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
VAMVIS sapientia sit singulis necessaria, maxime tamen regi bus & principibus, iudicibus & praelatis: Et ideo isti specialius sunt monendi, quod studium suum apponant circa sapientiam ad quirendam. Quia ergo in parte praecedenti determinatum est, quod non solum in eius possessione est felicitas, imo quod in eius adqui sitione est facilitas: Ideo hic concludit Spiritus sanctus, quod in eius duratio ne est perpetuitas, & per consequens quod ipsa sit naturaliter appetenda. Vn de in litera ista duo facit. Primo inuitat reges ad sapientiae dilectionem specia liter: Secundo quoscunque alios praefectos uel praelatos generaliter. Secunda parsibi: Diligite lumen. Circa primum dicit sic: O reges populi si delectamini in se dibus & sceptris. Si: pro quia, sic est de facto quod delectamini in honoribus hu ius uitae quos recipitis a populo, propter hoc quod populum iudicatis & regi tis, & constat uobis quod sedes uestrae uel sceptra non possunt hic permanere perpetue. Ergo diligite sapientiam: id est, uerum cultum DEI, vt in perpetuum regnetis, & uestram delectationem praesentem ad futuram continuetis, Apoc 5. Fecisti nos DEO nostro regnum & sacerdotes, & regnabimus super terram. Et Apoc. 20. Erunt sacerdotes DEI & CHRISTI eius, & regnabunt cum eo mille annis, Glos. id est, in aeternum. Ponitur enim millenarius, qui est limes numerorum pro aeternitate. Haec ergo monito dirigitur regibus specialiter. Secundo monet omnes alios praefectos generaliter ita dicens: Diligite lumen sapientiae omnes qui praeestis populis. Praecedentibus & ducentibus alios in nocte tenebrosa necessarium est lumen: quia alias cadent, uel saltem errabunt a uia tam ducentes quam ducti, Matth. 15. Caecus autem si caeco ducatum prae stet, ambo in foveam cadunt. Sunt autem praelati ductores subditorum, prae cedentes eos in uia morum, & ideo indigent lumen sapientiae & cognitionis Sacrae scripturae. Bonus auriga sic ordinat de equis trahentibus bigam, uel cur rum, quod si habeat equum excaecatum nunquam facit eum praecedere: quia sic bigam subuerteret & socios sequentes confunderet: sed facit eum post alios supportare bigam, & sequi alios qui possunt uidere. Isto modo uult CHRISTVS fieri qui est currus Israel & auriga eius, 4. Regum 12. Non placet fibi quod ca rentes lumine sapientiae praeficiantur, & praeponantur ad trahendam bigam Ecclesiae, sed tantum clare uidentes, in quibus est noticia fidei & sanae doctri nae. Et potest dici praelatis Ecclesiae istud uerbum: Diligite lumen sapientiae, &c Lumen sapientiae debent esse doctores & scholares Scripturae sacrae. Quibus dicitur Matth. 5. Vos estis lux mundi, qui. d. Tales praeferatis in promotionibus, tales diligatis honorando, beneficia conferendo, & in proplexitatibus consu lendo. Sic tamen pauci faciunt: plures enim consulunt laicos uel legistas quam Theologos uel canonistas. Et ideo timendum est, quod eis accidat sicut accidit Sauli, qui tempore necessitatis consilium petijt a Phytonissa, & ab ea respon sum mortis suae accepit, sicut patet, 1. Reg. 28.
Notandum est, quod periculosum est delectari in sedibus & sceptris. Sceptrum secundum Papiam est uirga regalis. Sedes dicuntur throni uel solia, in quibus reges sedere solent. Dicit tamen magister in historijs, quod in secundo atrio templi Salomonis sub porticibus erant tria genera sedilium, uidelicet, Cathedrae, exedrae, & synedrae. In cathedris sedebant doctores in gymnasio. In synedris sedebant auditores in consistorio, & dicebantur synedrae quasi consessio uel consessus. In exedris sedebant assessores in iudicio cum iudice, quando aliquid secretius tractabatur. Et dicebant exedrae quasi assessus. Desedium etiam diuersi tate distinguunt grammatici sic. Et sunt uersus Eberhardi tales, scilicet: Rex solium, doctor cathedram. iudexque tribunal postidet ac sedem presul, precoque curutem.
In istis ergo sedibus periculosum est delectari. Tum quia in eis est difficile uita re iniquitatem, & impossibile seruare stabilitatem: Primo enim patet quod prae lati & iudices qualescunque cum magna uirtute & summa difficultate possunt uitare iniquitatem in iudicando: Tum propter beneuolos supplicatores: Tum propter iniustos cominatores, qui omnes per uaria media iudicem fallere mo liuntur, Apocal. 2. Scio ubi habitas, ubi sedes est satanae, potest dici de peruer so iudice. Et ideo sicut recitat Helmandus lib. 15. Cambyses rex adeo seuerus fuit, quod quendam iniustum iudicem excoriari fecit, & sedem iudicialem pelle sua operiri fecit, & in eadem sede filium iudicis posuit loco patris, dicens sibi, quod iniquum semper caueret iudicium, ne simili iudicio plecteretur, de qua narratione formantur tales uersiculi: Sede sedens ista, iudex inflexibilis sta s manibus releces munus, ab aure preces. Sit tibi lucerna sedes pellisque paterna Qua resides natus pro patre sponte datus. Iste Cambyses fuit filius Cyri regis Persarum, qui licentiauit ludaeos captiuos tempore Esdrae reaedificata Hierusalem. Et iste Cambyses uocatur Nabucho donosor in historia Iudith. Et Artaxerxes uel Assuerus apud Hester. quem Se neca appellat feliciter furiosum. Tantae fuit austeritatis quod a natiuitate sua fingitur furiosus fuisse, sicut dicit Lucanus. Secundo impossibile est seruare sta bilitatem. Exemplum de Cyro Persarum & Medorum rege, quem Tomyris cum 200000. militibus trucidauit. Ecclesiast. 10. Sedes ducum superborum destruxit DEVS, & sedere fecit mites pro eis.
On this page