Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTOVAM Spiritus sanctus declarauit nobilitatem sapien tiae in essendo: hic enarrat eius potestatem in regendo. Et circa haec duo facit. Primo ostendit eius generalem gubernationem, omnium causatiuam. Secundo eius specialem operationem circa humanam praerogatiuam. Secunda pars ibi: Et per nationes. Quantum ad primam partem tangit quatuor de sapientia: Vnitatem, potestatem, stabilita tem, & causalitatem: Vnde dicit sic: Et cum sit vna, omnia potest: & permanent in se, omnia innouat. Sapientia enim dicitur una ab unitate subiecti principa lis: sicut omnis scientia dicitur una: id est, posteriorum. Similiter ab unitate fi nis quem intendit, qui est amor DEI. Est enim DEVS principale subiectum, & amor DEI in sacra Scriptura principaliter est intentum. Vnde Augustinus de laude charitatis: Ille tenet quod patet, & quod latet in diuinis codicibus: qui charitatem seruat in moribus. Ista sapientia cum sit una, omnia potest & per manens in se: id est, omnino immutabilis existens, omnia innouat gubernan do & regendo.
Ex quibus patet eius generalis gubernatio omnium causatiua. Specialis autem eius operatio circa humanam praerogatiuam subiungitur quo ad tria Causat in hominibus sanctimoniam, amicitiam, & prophetiam. Vnde subdit sic: Et per nationes in animas sanctas se transfert: quia non est personarum ac ceptio apud DEVM, Actis 10. Non est personarum acceptor DEVS, sed in o mni gente quae timet DEVM & operatur iusticiam acceptus est illi. Et ideo sa pientia quae est donum DEI per nationes sanctas hominum, uidelicet ubique ter tarum, se tranffert illis inspirando diuinum cultum, & ea quae sunt necessaria ad salutem: transfert se ad animas sanctas non sanctitatem praesupponendo, sed faciendo: Vnde subdit: Amicos DEI: id est, amantes DEVM, & amatos a DEO, & prophetas constituit Corinth.12. Vnicuique datur manifestatio spiritus ad utilitatem. Et infra: Alij prophetia, alii discretio spirituum: haec omnia sic pro bantur. DEVS nulli dat donum sapientiae, nisi illi quem diligit: sed DEVS nul lum diligit, nisi illum qui cum sapientia inhabitat: ergo nulli alteri datdonum sapientiae. Vnde subdit: neminem enim diligit DEVS, tanquam electum & de tamilia sua, nisieum qui cum sapientia inhabitat. Et haec est figura quae uocatur hypallage, quae figura fieri habet quotiescunque uerba per contrarium intel liguntur. Sicut si dicamus: prodest dare classibus austros, cum nauem uentis, non uentum nauibus demus, secundum Isiod. 1. Etymolo. cap. 23. de schemati bus. Vnde sensus est: Neminem dilicit DEVS nisi eum qui cum sapientia inha bitat: id est, nisi eum in quo habitat lapientia, & quem inhabitat sapientia. Haec de sapientiae dono exponuntur: plenius de sapientia, quae est DEI Filius ueri ficatur, sed sententialiter non mutatur.
Quia dicitur in lectione ista, quo sapientia amicos DEI & prophetas consti tuit. Potest esse dubitatio literalis. Vtrum solis amicis DEI conferatur donum prophetiae. Et uidetur quod sic. Secreta non sunt reuelanda nisi amicis: Iuxta illud ohan. 15. Vos autem dixi amicos: quia omnia quae audiui a Patre nota feci uobis: sed DEVS secreta sua reuelat propheris: ergo prophetae sunt amici DEI Praeterea Matth. 7. "Attendite a falsis prophetis, qui ueniunt ad uos in uestimen tis ouium, sed qui non sunt amici DEI: intrinsecus autem sunt lupi rapaces", & per consequens falsi prophetae: ergo omnes ueri prophetae sunt amici DEI Praeterea dicit Aristot. lib. 2. de Somno & uigilia: quo si diuinatio somniorum est a DEO, inconueniens erit immittere quibuscunque & non optimis uiris. Vnde ecundum eum inconueniens est dicere, quod diuinatio somniorum sit a DEO: cum uidemus quod talis diuinatio conueniat fatuis, idiotis & melancholicis, & non sapientibus: sed constat donum prophetiae esse a DEO: ergo non datur nisi bonis & DEI amicis.
Ad oppositum Balaam fuit propheta sicut patet Numer. 24. & tamen fuit malus homo, & cultor idolorum & daemonum.
Praeterea Matth. 7. habetur, quod multi dicent in iudicio: Domine Domine, nonne in nomine tuo pro phetauimus: & in nomine tuo daemonia eiecimus, & uirtutes multas fecimust Et respondebit eis a DEO: Nunquam novi uos: id est, approbaui: ergo illi fue runt prophetae, & tamen nunquam fuerunt amici DEI.
Ad istam quaestionem di cendum, quod sola charitas est per quam homo amicus DEI constituitur. Et o mnis gratia gratis data, quae potest esse sine charitate, potest communicari bo nis & malis amicis DEI & inimicis. Huiusmodi autem gratiae sunt, prophe tiae, fides, sapientia, potestas curandi, & signa faciendi. Vnde dicitur 1 Corinth 13. Si habuero prophetiam & noverim mysteria omnia, & si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum, Ex qua autoritate satis patet, quod donum prophetiae haberi potest sine cha ritate. Et ideo dicendum est ad quaestionem negatiue: quod non solum ami cis DEI confertur donum prophetiae. Conceditur alicui ad utilitatem illius, cui dantur, primae Corinthiorum duodecimo: Vnicuique data est manifesta tio spiritus ad utilitatem. Modo ad utilitatem Ecclesiae est, & honorem DEI quod habet testimonium etiam a malis aliquando. Et ideo legimus multos prophetasse.
Vbi notandum quod licet prophetia compatiatur maliciam morum, non tamen indifferenter admittit maliciam uitiorum: quia enim prophetia est quae dam specialis praecognitio futurorum, ad quam requiritur eleuatio mentis per contemplationem: ideo illa quae spiritali cognitioni repugnat, contrarian tur prophetiae, & ideo uitia carnalia quae habent uehementes passiones, & occupationes terrenorum, similiter quae mentis eleuationem impediunt, pro phetiae repugnant. Et ideo legimus de filijs prophetarum, 4. Regum 4 quod simul habitauerunt cum Helisaeo, quasi solitariam uitam agentes, in quadam etiam honestate a carnalibus abstinentes. Vitia uero spiritualia quae mentis eleuationem non impediuit, prophetiae non repugnant, cuiusmodi sunt cul turae idolorum, obsecrationes, & adiurationes, ac etiam oblationes factae dae monibus. Vnde 3. Regum 18. dicit Helias: Congrega ad me uniuersum Israel in monte Carmeli, & prophetas Baal 450. prophetasque lucorum 400. qui comedunt de mensa lesabel. Constat quod omnes isti fuerunt daemonum cultores, & tamen in quadam honestate corporali uixerunt. Vnde & ne cromantici qui daemones consulunt, non expetunt pro illo tempore quo lu xurijs se immiscent: sicut fatentur, & libri eorum, quamuis superstitiose haec dicent.
Ad primum dicendum quod secretum non est reuelandum pro pter se, sed propter utilitatem amicorum maxime, ubi noticia non prodest inimico, nec indigent ipsius occultatione, sed publicatione: tunc enim ad ho nonorem Domini est quod secretum, quod est contrarium inimico, & uti le amicis, pro inimico potius diuulgetur. Quando autem dicitur Iohannis decimoquinto: Quod ideo CHRISTVS dicit discipulos suos amicos: quia omnia, &c. nota fecit eis, exponit Gregorius quod noticia illa quam in eis causauit, fuit noticia cum amore. Talis autem noticia non omnibus pro phetis communicatur.
Ad secundum dicendum quod lupi rapaces ibidem dicuntur tales, qui intendunt per malam doctrinam alios seducere & perde re: unde non omnes mali interius, qui exterius apparent boni: sicut sunt hy pocritae, & alij qui honesta docent & turpiter uiuunt, sunt lupi rapaces, sed illi sunt lupi rapaces & falsi prophetae, qui dono scientiae abutuntur ad se ducendum alios: quia ad hoc non mittuntur ad ueritatem propter utilitatem aliorum: sicut fuit de Balaam, & quod prophetant ueritatis zelo, dicunt non intentione alios decipiendi.
Ad tertium quod est de diuinatione, de somnijs dicendum, quod Aristoteles uult dicere, quod illa diuinatio est naturalis, & non a DEO. Dona enim DEI non dantur irrationabiliter: darentur au tem irrationabiliter, si darentur communiter omnibus, & praecipue fatuis & idiotis: & ideo concluditur quod diuinatio talis in somnijs a natura est, & non a speciali operatione DEI. Modo quia potest contingere quod unus malus homo est aliquando aptior ad quoddam certum mysterium, quam alius, qui tamen est simpliciter magis bonus, & similiter quia est ad honorem DEI, de suis hostibus habere testimonium: ideo donum prophetiae datetiam ini micis, aptis tamen ad tale mysterium perficiendum. Sed contra ista uidetur, quod diuinatio per somnia non sit possibilis: quia diuinatio importat certi tudinem, sed certitudo nulla potest haberi de aduentu futuro propter som nium: ergo nihil est.
Ad oppositum est Aristoteles 2. de somno determinans de diuinatione non quacunque, sed tantum de illa quae sit per somnum, & hoc est concedendum, uidelicet, quod diuinatio quae sit per somnium, est possibilis. Sed sicut ibidem dicit commendator: Nullus est homo cui som nio non enuncietur aliquid futurum, & nullum famosum est in toto falsum: sicut dicit Aristoteles 7. Ethic. Fama autem non omnino deperditur, quam multi populi famant. Vnde diuinatio in proposito nihil aliud est quam som nium signatiuum.
Vbi notandum quod sicut docet Albertus. Somnia signatiua aliquando: in nobis causantur ex corporibus coelestibus, aliquando ex nobismetipsis. Et illa sunt in duplici genere: quia quaedam habent originem ex parte cor poris, quaedam autem ex parte animae. Ex parte corporis quidem, sicut quan do aliquis humor dominatur in homine, sicut flegma, melancholia uel cho lera, contingit per motum uehementem illius humoris phantasiam ibi forma re, consimilia idola concordantia cum illo. Sicut aliquis somniat se gusta re dulcia propter humorem flegmaticum descendentem ad linguam uel pa latum: Et talia somnia sunt signa infirmitatum. Sicut narrat Albertus de quo dam qui somniauit picem ardentem infundere in uentrem suum propter ab undantiam cholerae nigrae, & expergefactus emisit de se choleram nigram, Ex parte animae habentes originem propter uehementem sollicitudinem a nimae circa aliquid in uigilia. Ecclesiast. 5. Multas curas sequuntur som nia. Et ideo dicit Aristoteles: Amici procul existentes maxime sunt solliciti de se inuicem. Contingit quod anima format sibi idolum de dilecto, & per hoc multa idola de circumstantijs circa dilectum oriuntur, tam deprosperi tate quam de aduersitate: quae somnia aliquando sunt uera aliquando falsa. Et idem credo de inimico sicut de dilecto: quia tantum sollicitatur anima cir ca fugam inimici, & quomodo se ab eo possit defendere, sicut follicitatur cir ca animi curam. Vnde quando aliquis communiter somniat de aliqua per sona, signum est immediatum, quod anima multum sollicitatur circa illam personam: sed an amor uel odium sit, nouit ille solus qui somniat. Valerius libro nono, capite quinto, in fine dicit: Duo familiares Arcades iter facien tes, Megaram uenerunt. Quorum alter se ad hospitem contulit, alter ad ta bernam mercatoriam diuertit. Is qui in hospitio erat, uidit in somnis comitem suum orantem, ut sibi caponum insidijs circumuento opem ferret. Posset e nim celeri eius accursu se imminente periculo liberare. Quo uisu excita tus prosilijt tabernam, in qua is diuersabatur, petere conatus est. Pestife ro deinde fato eius prophanissimum propositum tanquam superuacuum damnauit, & lectum ac somnum repetijt. Tunc idem ei socius oblatus ob secrauit, ut & si ante uitae suae auxilium ferre neglexisset, neci saltem ultionem non negaret. Corpus namque suum a caupone trucidatum cum magno plaustro, ferri ad portam stercore coopertum. Tam constantibus familiaris precibus compulsus protinus ad portam cucurrit, & plaustrum quod in quie te demonstratum erat, comprehendit, cauponemque ad capitale suppli cium perduxit. Tertio modo habent somnia in nobis originem ex corpo ribus coelestibus, quae alterant organa uirtutum fensitiuarum secundum quas dam qualitates. Et tunc phantasia format sibi consimilia idola, & fiunt signa euentuum futurorum de bellis, infortunijs, & eufortunijs. Quales autem sunt optimi diuinatores, dicit Aristoteles: Quod tria genera hominum bene diuinantur: id est, frequenter habent somnia significantia. Vesani, amantes, & melancholici. Vesani sunt idiotae & fatui. Cuius causa est: quia tales non sunt soliciti circa motus proprios, & ideo bene sentiunt motus extraneos corporum coelestium: Sicut aues, & bestiae magis recipiunt influentiam cor porum coelestium quam homines, ratione & prudentia uigentes. Secun do amantes de notis suis certius somniant. Sicut si homo in uigilia uideat duos a remoto in aequali distantia, unum notum, & alium ignotum, certius iudicabit de noto suo quamignoto. Tertio melancholici sunt imaginatiui: quia sunt frigidi & sicci, ideo fit in eis naturaliter maior impressio simulachrum. Quia uero cerebrum est album & clarum, delectatur naturaliter in luce & claritate, & odit & fugit nigredinem & obscuritatem. Fumus autem me lancholicus ascendens denigrat cerebrum: & quia imaginatio melancholi ci est cum tali fumo anima fastidit cito quodlibet imaginatum, & quaerit fu gere, & diuertit se ad aliud. Et ideo omnis melancholicus faciliter se diuertit ab uno simili, ad aliud sibi simile: quia facilior est diuersio ad simile, quam ad indifferens, & ex istis contingit, quod melancholici sunt boni somniatores. Aliud tamen est hominem esse bonum somniatorem, & bonum somnij in terpratem: sicut ibi docet Aristoteles, quod illi sunt boni diuinatores uel som niatores quibus apparent uera somnia. Illi boni interpretes, qui cognoscunt quorum signa sint: unde fatui & melancholici sunt boni diuinantes, non autem boni interpretes: quia ad hoc requiritur experientia longa, & condi tiones nosse somniantis & dispositiones corporum coelestium, & multa ta lia, quae nimis difficile est nosse: Et istud est uanissimum, quod homo se de interpretationibus intromittat, nisi forte in illis somnijs ex complexione ho minis oriuntur. Fatui uero dicuntur bene diuinantes: quia non sunt soliciti circa terrena, nec circa seipsos. Vnde eorum somnia sunt ualde certa, si aliquis ea sciret interpretari, ex quibus patet, quod in quibusdam somnijs est aliqua certitudo, sed in paucis, & ideo Somnia ne cures, nam fallunt somnia plures.
On this page