Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 2
CIRCA librum istum, qui liber Sapientiae nuncupatur, sunt in principio tria notanda. Primum est de eius nomine: Secundum de eius autore: Tertium de eius fine. Circa nomen huius libri dico quod iste est titulus, Sapientia: & est sciendum quod tripliciter accipitur a diuersis. Nam primo apud Peripatheticos dicitur, una uirtus intellectualis & speculatiua inter omnes uirtutes intellectuales nobilissima: Et sic de ea tractat Arist. 6. Ethicorum cap. 6: & 1. Metaph cap. 5 ubi descriptionem sapientis inuestigat talem. Sapiens est qui scit omnia, & difficilia propter certitudinem & causam, ipsum scire propter se quaerens, & animos ordinans & persuadens: Etiam ibidem dicit quod sapiens debeat non solum scire per causam, sed etiam per altissimas causas: Hoc autem nomen sapiens in Latino, σοϕός in Graeco interpretatur.
Vnde antiquitus ante tempora Pythagorae omnes qui se studio sapientiae manciparunt, σοϕοί dicebantur. Tandem Pythagoras ille famosus qui tantae fuit autoritatis in populo, quod de eius sententia nulli licuit disputare, iudicans quod prae sumptuosum esset, sic uocari. "Cum interrogaretur, quid se profiteretur: Non sapientem, sed philosophum: id est, amatorem sapientiae se uocauit, eo quod se sapientem profiteri arroganuissimum uidebatur": sicut dicit August. 8. de ciu. DEI cap. 2. Ex quo patet quod autor huius libri philosophus dici potest.
Secundo apud theologos accipitur sapientia pro dono supernaturali siue infuso, per quod homo noticiam habet diuinorum & humanorum, uel ex inspiratione speciali, uel ex quadam uicinitate gratiosa ad DEVM, sicut dicit Dyoni. cap. 5. de diuinis nominibus: Quod Hierotheus patiendo diuina didicit. Sicut autem sapientia adquisita, quae uocatur naturalis, perfectior est scientia, & intellectum etiam principiorum comprehendit, sicut patet 6. Ethicorum: quia haec sola contra negantes principia arguit, sicut 4 Meth. dicitur Ita hoc donum fidem praesupponit & defendit: de hac sapientia dicitur Esa. 12. "Requiescet super eum spiritus Domini, spiritus sapientiae".
Tertio modo accipitur sapientia apud Stoicos & morales philosophos, sicut fuerunt Socrates, Seneca & Boëtius, qui nihil aliud vocant sapientiam quam col lectionem uirtutum intellectualium & moralium, & illo modo sapiens est idem quod perfecte uirtuosus. Vnde de sapiente sic accepto dicit Seneca in libro quodam, qui intitulatur de traquillitate animi. Quod in sapientem non cadit iniuria: in quo libro probat, quod sapiens non potest offendi, & quod sapientis animus sem per est in tranquillitate, & quod cor sapientis est sicut adamas, & multa talia, de quibus alias erit sermo. Sic etiam loquitur Lactantius lib. 4. Virtus cum scientia coniuncta, est sapientia. Naturam enim hominis DEUS hanc esse uoluit, ut duarum rerum cupidus & appetens esset: sapientiae scilicet & religionis, & homines ideo fallantur: quia aut religionem suscipiunt omissa sapientia, aut sapientiae soli student religionis cura omissa, cum alterum sine altero esse non possit. Et sic mihi uidetur quod accipit sapientiam autor huius libri: cuius ratio est: quia nomen libri communiter accipitur a materia, de qua tractatur. Nam in hoc libro non tractatur praecipue nec principaliter de aliqua uirtute intellectuali vel morali, sed de omni uirtute. Et ideo nomen sapientiae non hic ponitur pro dono supernaturali: nec pro uirtute intellectuali, sed pro summa uirtutum totali. Quod autem dicit Hieron. in Prologo quod proinde liber Sapientiae nominatur: quia in eo CHRISTI aduentus & eius passio euidenter exprimitur, quae est sapientia DEI Patris, uidetur esse quaedam aptatio modalis uel congruentia: magis quam denominatio literalis.
Secundo sciendum de huius libri autore: sunt enim apud sanctos uariae opiniones, quis autor fuerit huius libri: uidetur enim Hieronym. dicere, quod Philo quidam ludaeus in lingua Graeca disertissimus librum istum, qui Sapientia inscribitur, ex multis sententijs editis a Salomone, compilauit. Vnde Philonis hunc librum dicit esse non Salomonis, nec haberi apud Hebraeos nec inter Scripturas sacras computari debere. Sed contra istam sententiam sunt euidentia argumenta. Primo quod in 4 lib. Eccles. histor. dicitur sic. Egesippus & Irenaeus omnium antiquorum Chorus, librum, qui in titulatur Sapientia, Salomonis esse dixerunt.
Item Matth. 27. glos. praedictum erat in libro Sapientiae: Morte turpissima condemnemus eum. Ergo ante passionem CHRISTI fuit liber editus. Non ergo a Philone qui floruit tem pore Apostolorum.
Item libri Philonis eiusdem in Ecclesiasticis historijs numerantur, ubi non ponitur liber iste. Item infra cap. 9. dicitur sic: Tu elegisti me regem populo tuo, & iudicem filiorum tuorum: quod Philoni non conuenit, qui fuit iudex Alexandrinus in Aegypto, secundum Hieron. lib. de Hebraicis nominibus.
Item Ambrosius lib. super tres quaestiones Salomonis dicit: Sapientissimus omnium hominum Salomon propheta tria proposuit impossibilia. Et infra sic ipse in libro Sapientiae suae se dominum omnipoten tem deprecatum fuisse commemorat, dicens: Da mihi Domine sedium tua rum assistricem sapientiam. Ergo uult, quod Salomon sit autor huius libri
Item beatus Augustinus fuit aliquando istius opinionis, quod Iesus filius Syrach fecerit librum Sapientiae, sicut & Ecclesiasticum, Dicit namque sic: Illi duo libri, unus qui Sapientia: alius qui Ecclesiasticus inscribitur, de quadam similitudine Salomonis esse dicuntur. Nam Iesus filius Syrach eos con scripsisse constantissime perhibetur. Hanc autem sententiam retractauit Augustinus 2. lib. Retractationum cap. quarto, sub his uerbis: De autore libri quamplures uocant Sapientiam Salomonis, quod & ipsum sic Ecclesiasti cum Iesus filius Syrach scripsit, nec ita constare sicut a me dictum est, postea didici. Et ideo probabilius comperi non esse hunc eius autorem. Ex quibus uidetur quod beatus Augustinus dubitauerit, quis fuerit autor huius libri, uel quod senserit, Salomonem fuisse huius autorem.
Item feria quarta in hebdomada Penthecoste legitur in missa: Dixit Salomon filijs Israel: Diligite iusticiam qui iudicatis terram. Constat quod Ecclesia nec dubium nec falsum asserere uult in missa. Propter istas septem rationes tenendas apparet, quod Salomon fuit autor istius libri principalis. Possibile est autem quod ludaeus ille Philo qui multum fuit peritus in lingua Graeca, librum Salomonis uel libri sententias, quomodo cunque contentas in Graeco ediderit, & quod de Graeco translatus sit liber suus in Latinum, & pro tanto ipsius autor dicatur. Quantum autem ad Hieron. Verum est quod non asserit librum istum Philonis fuisse, sed dicit quod Iu daei librum istum cuiusdam Philonis fuisse affirmant. Vnde Rabanus in glos. super principium istius libri: Male hoc imponitur Hieron. quia Hiero nymus non asserit, sed recitatiue scribit. Quod autem inter Sacras scripturas debeat numerari, expresse dicit August. de doctrina Christiana, ubi prius omnes libros Canonis & Bibliae consequenter enumerans, de Sapientia, & Ecclesiast. sic dicit: "Qui quoniam in autoritatem recipi meruerunt, inter prophetieos enim enumerandi sunt". Ex istis patet quod iste liber inter scripturas canonicas apud Ecclesiam computatur. Et quod eius autor Salo mon fuisse dicendus est. Licet a Iudaeis oppositum sentiatur. Vnde Damascenus 4. lib. sententiarum suarum cap. 9. ubi libros Sacrae scripturae enumerat, dicit sic: Apocriphi, hoc est, liber Sapientiae Salomonis, & sapientia IESV: id est, Ecclesiasticus uirtuosi quidem & boni, licet non numerentur, neque tamen iacebunt in arca. Haec ille: & ideo licet apud Iudaeos non numerantur, apud fideles tamen magnae autoritatis habentur.
Patet ergo primo de huius libri nomine. Secundo de huius libri autore. Tertio restat uidere de huius libri fine. Vbi sciendum quod finis Sapientiae, quae in hoc libro tractatur, est, hominem disponere, & dignificare specialiter, quo ad tria. Primo ad gubernandum ciuilem communitatem. Principium enim leges condendi, & humanam politiam statuendi fuit sapientia, per eloquentiam ordinata, sicut narrat Tullius in prologo Rhetoricae, in 1. lib. de Inuentione ita dicens: Fuit quondam tempus cum in agris homines passim bestiarum more uagabantur, sibi & uictu ferino uitam propagabant: nec ratione animi quicquam, sed pleraqe uiribus corporis administrabant, nedum diuinae religionis, non humani officij ratio colebatur. Nemo nuptias legitimas uiderat, non certos quisquam conspexerat liberos, non ius aequale quid utilitatis haberet acceperat. Ita propter errorem atque inscitiam caeca atque temeraria dominatrix cupiditas ad se explenda, uiribus corporis abutebatur perniciosissimis satellitibus. Quo tempore, inquit Tullius, uir quidam magnius & sapiens cognouit quae materia esset & quanta opportunitas ad maximas res animis inesset hominum: si quis eam posset elicere & praecipiendo meliorem reddere, qui dispersos homines in agros & in terris syluestribus abditos, ratione quandam compulit, ad unum locum congregauit, & eos in unamquamque rem reducens utilem & honestam: Primum propter insolentiam reclamantes: deinde propter rationum & orationum studiosum auditum ex feris & immanibus mites reddidit & mansuetos: & hoc quidem non tacita uidetur nec inops dicendi sapientia perficere potuisse: haec ille
Hoc idem poëtae signare uolebant, qui fabulam de Orpheo fecerunt, qui tam subtilis extitit citharoedus, quod flumina stare, syluas recurrere coëgit, certiam coniunxit leoni, & leporem cani, & in infernalibus furijs cantauit pietatem: sicut recitat Boëtius 3 de consol. Orpheus in rei ueritate sapientes de signat, quorum est homines uitiosos & a se inuicem per passiones uarias discordantes in unam ciuilitatem recolligere, & eos per leges & rationes sapientiae castigare, propter quod significanter dicitur Sapientiae 6. "Si delectamini in sedibus & sceptris o reges, populi, diligite sapientiam ut in per petuum regnetis". versus: Regna beata forent si vel contingeret esse.
Philosophos reges, uel reges philosophari. "Boëtius in de consol. lib. 1. Psalm. 4". At qui tu hanc sententiam Platonis ore sanxisti. Beatas fore respublicas si eas uel studiosi sapientiae regerent, uel earum rectores studere sapientiae contigisset, tu eiusdem uiri ore hanc sapientibus capescendi Reipublicae causam esse necessariam monuisti ne improbis flagitosisque ciuibus urbium relicta gubernacula: pestem bonis ac perniciem ferrent.
Secundo conuenit huic scientiae hominem disponere ac dignificare ad expugnandum hostilem aduersitatem, Ecclesiastic. 9. "Ciuitas parua & pauci in ea uiri, uenit contra eam rex magnus, & uallauit eam, extruxitque munitiones per gyrum, & facta est obsidio. Inuentus est in ea uir sapiens & pauper & libe rauit ciuitatem per sapientiam suam". Et quia "in antiquis est sapientia", Iob. duodecimo: & "annorum multitudo docet sapientiam", Iob. 32. Ideo Alexander Magnus nullum in exercitu suo ducem habuit, nisi sexagenarium: ut magis senatores quam milites uiderentur. Sciuit enim quod quantumcunque homo sit fortis uiribus & honestus corpore: si sapientia careat, nihil ualet pro rege uel duce. Vnde secundum Aristotelem, Sapientis est regere & ordinaret sed fortium est obseruare & ministrare. Et hoc est quod dicitur Sapientiae 6. "Melior est sapientia quam uires, & uir prudens magis quam uir fortis"
Tertio conuenit huic scientiae hominem disponere & dignificare ad castigandum puerilem, fatuitatem, Proverbior. 29. "Virga atque correctio tribuet sapientiam. Puer autem qui dimittitur uoluntati suae, confundet matrem suam". Erimus igitur apti per notitiam huius libri ad gubernandum ciuilem communitatem, ad expugnandum hostilem aduersitatem, & ad castigandum puerilem fatuitatem. Et ideo sicut scribitur Proverbior. octauo: "Audite disciplinam & estote sapientes & nolite abijcere eam".
On this page