Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 79 (Sap. 6:8)
CVM declaratum sit, quod CHRISTVS iudicabit iniquos domi nos, & peruersos praelatos cum graui districtione: Hic ostendit quod hoc fiet sine quacunque dissimulatione. Parcunt enim interdum iu dices propter beneuolentiam, interdum propter impotentiam, & interdum propter negligentiam. Primo ista tria excludit Spiritus sanctus a iudice CHRISTO. Secundo subinfertur principalis conclusio, ibi: Fortioribus autem fortior instat, &c. Quantum ad primum, quod CHRISTVS non parcet propter beneuolentiam tunc temporis, dicit sic: Non enim subtrahet personam cuiusquam Dominus. Cautela est frequenter apud iudices mundi, quod persona rea subtrahitur pro certo die, ita quod non comparet. Vnde iudex pro die isto nihil facit contra eum: sed ista cautela nihil tunc ualebit: quia nullus pro tunc se poterit absentare, 2. ad Cor. 5. Omnes nos manifestari oportet ante tribunal CHRISTI, &c. Ergo Dominus non subtrahet per dissimulationem personam cuius quam. Quia dicitur Actuum 10. Quod DEUS non est acceptor personarum. Et ratio: quia est dominator omnium, & iustus dominator: Ergo nulli faciet fauorem. 2. Regum 23. Fortis Israel dominator hominum iustus. Sic ergo nulli parcet propter beneuolentiam. Secundo nulli parcet propter impotentiam. Et quantum ad noc dicit: Nec verebitur magnitudinem cuiusquam, quasi diceret: Non dimittet propter timorem potentiae regum, uel principum, uel creaturae cuiuscunque. Et hoc probatsic. Nullus enim artifex terretur de eo quod fecit, & etiam potest destruere quando uult: quia omnis artifex potentior est suo arti ficiato. Sed DEVS fecit pusiulum & magnum in Psal. Dominus ipse est DEVS, ipse fecit nos, & non ipsi nos. Tertio DEVS nulli parcet, propter negligentiam: & quantum ad noc dicit, quod equaliter est illi cura de omnibus, & per consequens non plus negliget punire unum quam alium. Sap. 12. Non est alius DEVS quam tu, cui cura est de omnibus, ut ostendas, quoniam non iniuste iudicas iudicium. His ergo tribus causis dissimulationis exclusis subinfertur conclusio talis, fortibus autem id est, illis qui fortius & grauius peccauerunt, fortior instat crucia. tio. Quia Deuter. 25. Pro mensura delicti erit & plagarum modus. Quia in ista lectione tangitur de personarum acceptione, sit ista dubitatio. Vtrum personarum acceptio sit peccatum. Quod non: quia apud DEVM nullum est peccatum, sed apud DEVM est acceptio personarum: Ergo ipsa non est peccatum Minor ostenditur per illud ad Rom. 9. Cum modicum nati fuissent, & aliquid egissent boni aut mali, &c. dictum est: Iacob dilexi, Esau autem odio habui Praeterea conferre alicui beneficium ecclesiasticum propter consanguinitatem est acceptio personae, sed hoc non est peccatum, sed charitas ordinata: quia ad Gal. 6. Operemur bonum ad omnes, maxime autem ad domesticos fidei. Et primae Timoth. 5. Si quis suorum curam non habet domesticorum, fidem negauit, & in fideli est deterior. Sed domestici dicuntur illi, qui attingunt consanguinitatem. Praeterea praeferre nobilem illiteratum ignobili literato, est acceptio personae. Sed hoc non est peccatum: quia talis magis potest defendere Ecclesiam quam alius: & Dominus summus pontifex in dispensationibus frequenter attendit nobilitatem (facilius enim dispensat cum eis quam cum a lijs:] Ergo cum hoc sit acceptio personarum, ideo non omnis acceptio perso narumest peccatum. Similiter facilius dispensatur cum diuitibus quam cum pauperibus, quod contrahant matrimonium in gradu prohibito. Praeterea e ligere minus bonum ad praelaturam, ubi potest eligere meliorem, uidetur esse acceptio personae: Sed aliquis habens uocem in electione potest hoc licite face re: quia secundum iura sufficit eligere bonum: extra de electione: Cum dilecti. Ergo acceptio personarum etiam in spiritualibus non est peccatum. Confirmatur ratione: quia secundum statuta Ecclesiae interdum electio fieri debet de gremio quanuis extra gremium magis idonei ualeant inueniri. Ergo Ecclesia approbat quod fiat acceptio personarum: quia quod eligere minus bonum & dimittere maius bonum sit acceptio personae, uidetur quod acceptio personarum non est peccatum. Praeterea ex dicto Hieron. Leuiti. 8. ubi agit de ordinando sacerdote dicit Hieronymus sic: Qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui superior, qui in omni ueritate eminentior, ille eligatur ad sacerdotium. Praeterea acceptio personae in iudicio non est peccatum. Ecclesiast. 4 In iudicio esto pupillis misericors ut patet. Praeterea exhibere indigno honorem, est acceptio personae: Sed ad hoc in casu tenemur honorare parentes etiam malos, & malos praelatos: Similiter consilium est Leuitici 19. Coram cano capite consurge & honora personam senis. Sed senes quandoque non sunt uirtuosi secundum illud Dan. 12. Egressa est iniquitas a senioribus iudicibus qui uidebantur regere populum.
Ad oppositum: Nihil prohibetur in lege diuina nisi peccatum. Sed in lege diuina acceptio personae prohibetur Deutero.1. Non accipias personam cuiusquam, & loquitur specialiter in loco iudicij: Ergo accipere personam in iu dicio est peccatum. Praeterea Iacob. 2. Nolite in personarum acceptione habe re fidem Domini nostri IESVCHRISTI: ut dicit glo. Aug. Quis ferat si quis diuitem eligat ad sedem honoris Ecclesiae, contempto paupere sanctiore & iustiore: Ergo acceptio personarum in collationibus beneficiorum ecclesiasti corum est peccatum. Ad quaestionem est dicendum quod sic: propter istam rationem. Omne quod opponitur uirtuti uitium est & peccatum: sed acceptio personarum opponitur iusticiae: ergo est peccatum. Sciendum est enim quod ad iusticiam pertinet, quod bona diuersa diuersis distribuantur perfonis, secundum ualorem & dignitatem personarum. Quando ergo aliquis considerat in persona aliquam conditionem, quae non facit eum dignum illo quod sibi dat, est acceptio personae. Si autem considerat conditionem aliquam in persona, quae quidem conditio facit eum dignum beneficio conferendo, tunc non est acceptio personae, sed causae. Et secundum hoc loquit Glossa ad Ephesios 6. su per illud: Non est personarum.
Acceptio apud DEVM dicens quod iudex iustus causas attendat & non personas. Est ergo acceptio personae iniusticia qua praefertur persona personae propter causam non dignificantem eum ad illud, ad quod praefertur. Omnis autem conditio quae non facit hominem dignum illo negocio ad quod prae fertur, refertur secundum istum modum loquendi ad personam. Sicut si attendam in isto diuitias & consanguinitatem, & propter istas conditiones promoueam illum ad magisterium, uel praelationem, acceptio personae est: quia causa me mouens non est conditio, quae facit eum dignum honore collato. Sed si at tendam in, isto consanguinitatem & propter hoc lego sibi 10. lib. uel instituo eum haeredem & dimitto extraneum, non est acceptio personae, sed causae: quia ista causa facit eum dignum & proportionatum huic beneficio, quod est assequi patrimonium meum. Vnde accipere personam in proposito non est accepta re personam hominis: sed acceptare ad hoc beneficium propter conditionem non dignificantem eum ad beneficium conferendum.
Per hoc ad rationes: Ad primum est datio duplex. Vna pertinens ad iusti ciam quando aliquis datquod debet, & cui debet, & quando, & secundum quod debet, & ista donatio proprie non cadit in DEO, qui nihil debet creaturae simpliciter loquendo. Alia est datio siue donatio proprie pertinens ad libertatem, ubi homo dat, & tamen non tenetur ad hoc, sed datgratis: modo acceptio per sonarum est iniusticia, & non consistit nisi in donationibus pertinentibus ad iusticiam. Et ideo in acceptione DEI uel praedestinatione non est acceptio per sonae: quia DEVS non facit iniustum creaturae suae causa reprobando. Sicut nec facit iniustum creaturam ipsam praedestinando, & ideo in mere gratiosis non peccat homo dando uni & non alteri, cum neutri teneatur quicquam dare. Ad secundum de promotione consanguineorum distinguendum est, quod consanguinei praelati aut sunt minus digni simpliciter, & per respectum ad beneficium conferendum, & per respectum ad bonum commune, aut sunt aeque digni, ut alij. In primo casu promouere eos & dimittere digniores, est acceptio personarum. Idem in dispensatione spiritualium quorum non est Dominus, sed tantum dispensator, 1. Cor. 4. Sic nos existimet homo ut ministros CHRISTI & dispensatores mysteriorum DEI. Vnde ad illam clausulam refert quidam in casu primo. Mos est praelatis dare praebendas bene natis: aut bene numatis, uel eorum sanguine natis: Ergo praebendae non dicuntur, sed emendae. In secundo casu licet praelato praeferre consanguineos suos: quia saltem uidentur acceptores in hoc, quod possunt de eis magis confidere, quod negocia Ecclesiae cum eo unanimi ter tractabunt. Ad tertium de promotione nobilium, & dispensatione cum eis facta: dicendum, quod quamuis literatura simpliciter loquendo magis reddat hominem idoneum ad promotionem in Ecclesia: In casu tamen nobilitas ful cita bonis moribus plus potest expedire Ecclesiae in restituendo rebellibus, & lupis oues inuadentibus quam possit literatura. Et in casu debet literaturae praeponi talis nobilitas, nec est acceptio personae in casu illo. Secus esset, si aequiualeret Ecclesiae, literatura simplicis, sicut praeeminentia nobilitatis, & isto modo forte non est acceptio personae in collatione episcopatus, dimittere u num bonum Theologum, & promouere unum bonum luristam & Canonistam, ubi negocia Ecclesiae sint litigiosa: ut ille per iura sua defendat melius libertates Ecclesiae quamuis simpliciter loquendo Theologia magis dignificet hominem ad regimen animarum. Canones tamen magis dignificant hominem ad defensionem decimarum & exactionem earum. Quod autem cum nobilibus siunt dispensationes in contrahendo matrimonia infra gradus prohibitos: & non cum pauperibus, non est acceptio personarum. Nam causa dispensandi cum nobilibus est confirmatio & multiplicatio pacis inter maiores in Ecclesia, quae causa apud pauperes non habetur. Ad quartum de electione minus boni dicendum, quod aliter est loquendum de electione apud forum iudicia le, & aliter apud forum conscientiae. Apud forum publicum non uocatur electio uitiosa, si non eligat simpliciter meliorem: quia si omnis electio de facili calumniam pateretur. Et ideo sufficit eligere bonum secundum iura, nec obligatur homo ad eligendum meliorem secundum iura illa: sed secundum conscientiam eligentis necesse est, quod eligat illum quem reputat meliorem, uel simpliciter, uel ad illam dignitatem pro tunc pensatis circumstantijs particularibus, quae ad Ecclesiam tunc contingunt. Et alias est acceptio personae & mendacium contra conscientiam eligendo. Ad confirmationem de eligendo infra gremium: dicendum, quod illi qui sunt de gremio comunitatis consueuerunt comu niter utiliores esse ad bonum comune Ecclesiae in qua sunt nutriti quam ad uenticij. Et ideo statuitur quod de gremio potius eligatur, si aliquis ibi sit idoneus: si non, fiat de alijs. Sicut patet dist. 61. Nullus, & dist. 63. Sacrorum. Ad quintum quod homo debet in iudicio misereri pauperis quando tum potest rationabiliter sine laesione iusticiae, & non contra iusticiam: quia Exo. 23. Pauperis quoqe non misereberis in iudicio. Ad sextum de exhibitione reuerentiae indignis: dicendum, quod honor est exhibitio reuerentiae in testimonium uirtutis: unde sola uirtus est debita causa honoris. Aliqui tamen honorantur propter uirtutem propriam, aliqui propter uirtutem alienam, sicut mali praelati honorantur: quia gerunt personam DEI & comunitatis cui praeficiuntur secundum illud Proverb. 26. Sicut qui mittit lapidem in aceruum Mercurij: sic qui tribuit insi pienti honorem. Mercurius est DEVS mercatorum. Aceruus computi uel ra tiocinij uocatur aceruus Mercurij. Computant autem quandoque cum lapidibus. Sicut igitur ibi ponitur unus lapillus pro decem libris: Ita ponitur in Ecclesia quandoque unus idiota uel insipiens loco praelati & loco DEI. Senes honorantur propter uirtutis apparentiam, & diuites propter bonitatem reipubli cae, cui praesumuntur utiles esse, non propter diuitias honorantur. Vnde glossa super illud Iacob. 2. Nolite in personarum acceptione habere fidem fratres mei. Qui diuitem propter diuitias honorat, grauiter peccat.
On this page