Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 54 (Sap. 4:16)
POSTQVAM Spiritus sanctus excusauit diuinam iusticiam in hoc, quod permittit quandoque uirtuosos & sanctos mori celeriter ante maturam aetatem: quosdam naturaliter propter naturae defectum: quosdam uiolenter per martyrium eis illatum: Hic comparat breuitatem uitae iustorum ad longitudinem reproborum. Circa hoc duo facit. Primo ostendit, quod reprobi iudicantes de uita iustorum decipiuntur per ignorantiam. Secundo quod post mortem puniuntur per poenarum tolerantiam. Secunda pars ibi: Et erunt post haec. Circa primum duo facit. Primo ostendit quod reprobi ex comparatione iustorum iudicantur esse punibiles. Secundo quod ex perfectione iustorum excaecantur, & siunt derisibiles. Secunda pars ibi: Videbunt. Circa primum sic dicit: Condemnat autem iustus mortuus. Quasi diceret, euidenter apparet mali cia peccatorum diu uiuentium ex comparatione ad iustos in iuuentute consummatos. Licet enim ad adquisitionem uirtutum moralium requiratur multum de tempore: non tamen ad DEO perfecte seruiendum: quia per uirtutes Theologicas DEVS supplet quod minus subest de uirtutibus adquisitis. Et ideo iu uentus celerius consummata: id est, iuuenis bonus in breui tempore consumma tus: id est, perfectus, condemnat: hoc est, condemnabilem ostendit longam uitan iniusti: quia ex quo iuuenis mortuus fuit, perfecte iustus & DEO acceptus: patet quod uiri impii diu uiuentes merito debent condemnari. Haec est sententia literae, uidelicet quod mali senes condemnantur: id est, condemnabiles ostenduntur, sic comparentur ad bonos iuuenes cito defunctos.
Notandum est hic quod in omni republica & comunitate quacunque summa cura debet esse de iuuentute in bonis operibus instruenda: sicut satis docemur Ecclesiast. 30. sub metaphora de equo indomito. Equus enim indomitus euadet durus, & filius remissus euadet praeceps. Et infra: Non des illi potestatem in iuuentute, & ne despicias cogitatus illius. Curua ceruicem illius in iuuentute, & tonde latera eius dum infans est. Vult dicere, quod sicut equus in iuuentute dure uadit, & ita libenter in praecipitium. Sicut in uiam rectam: ita iuuenis dimissus uoluntati suae nunquam portabit suauiter alios in quacunque societate. Sed ita libciter ruet in uitia, sicut equus indomitus in praecipitium, Equus antiquus non admittit calcar, non sellam, non fraenum, nisi ad talia fuerit assuefactus in iuuentute: ita nec adolescens admittet aliquam obedientiam, nisi fuerit assuefactus in iuuentute. Ideo dicit Arist. 2. Ethi. cap. 2. Doctrina Platonis fuit ista, quod oportet duci aliqualiter confestim ex iuuenibus, qua liter & in quibus gaudere oportet & contristari. Et ideo non solum hoc, imo oportet quod nutriantur legibus coactiuis: quia iuuenibus opera uirtuosa non sunt secundum se delectabilia: sicut dicit idem philosophus 10. Ethi. cap. 9. Et ideo sicut ibi concludit: Necessarium est fieri quasdam regulas pro iuuenibus, quibus compellantur ad mores. Et cum sint pleni passionibus uoluptatum, non possunt addiscere delectari in uirtuosis, nisi secundum bonas leges informentur. Quales autem sint conditiones iuuentutis, sufficienter narrat Arist. 2. Rethoricae, ita dicens. Primo enim concupiscitiui sunt iuuenes, & cito concupita prosequentes, scilicet uenerea uehementer. Quidam ergo concupiscunt & faciliter a concupitis desistunt: sunt autem acutae uoluptatis non magnae, sicut laborantium sitis & famis. Sunt enim animosi & acutae irae & faciliter iram suam prosequuntur. Amant enim honores & non sustinent despici Faciliter autem ab ira desistunt. Amant etiam honores & uictorias: quoniam iuuentus excellentiam concupiscit. Minus autem his amant pecunias: quoniam inexperti sunt quantum ad indigentiam hominum, & maligni non sunt nec cauillosi. Et faciliter credentes: quoniam adhuc in multis decepti non sunt & bonae spei sunt: & plurima sperant quoniam: in paucis repulsam passi sunt: quapropter multa sperant. Et quoniam futurorum est spes, praeteritorum uero memoria. Iuuenibus aut pauca praeterita sunt: plurima aut futura. Quoniam iam quasi uiuere incipiunt propter hoc faciliter decipi possunt. Quoniam faciliter sperant & erubescituri sunt. Quoniam in uirtutibus perfecti non sunt. Sed solum ipsa cognoscunt quae ipsis a legibus proponuntur, in quibus saepe deficiunt, & magnanimi sunt: quoniam a nullo adhuc in uita humiliati fuerunt. Et dignificant semetipsos: quoniam bonae spei sut: & magis eligunt honorabilia quam utilia. Viribus aut magis uiuunt quam ratiocinationi. Virtus aut est uis honorabilis & ratiocinatio utilis. Et amatores amicorum sunt, & magis coëtaneorum quam eorum, qui sunt alterius aetatis. Non enim iudicant aliquid ad utile. Et ideo de amicis quibusdam nihil curant, sed in conuiuando delectantur, & propter hoc amicos amant coëtaneos. Et omnia in magis: id est, excessiue operantur, puta ualde amant, similiter & odiunt. Causa autem est: quia omnia scire putant & asserunt, & ideo excessiue in omnibus operantur, & iniuste faciunt, contumelias alijs irrogando, & inde excellentes uolunt apparere. Et misericordes sunt: quoniam omnes sicut ipsi sunt arbitrantur, innocentes & iniuste pati. Insuper risus & ludorum amatores sunt. Haec Arist. Ex quibus dictis satis patet, quod iuuenes castigatione indigent uehementi, propter diuersa desideria, quae contra rationem natura calida causa, dum durat tempus iuuentutis. Vnde 2. ad Timo. 2. Iuuenilia desideria fuge. Propter quod qui curam animarum habetis istud subditis uestris inculcare debetis quod tam patres carnales quam spirituales instruant filios suos in cultu CHRISTI & in praeceptis diuinis.
Notandum est autem quod ad aetatem iuuenilem: hoc est, ad iuuenes, uos qui uiriles annos attigistis, quadrupliciter uos habere debetis. Est iuuentus moribus informanda, arctius castiganda, parcius sustentanda, mitius iudicanda. Primo igitur iuuentus moribus est informanda. Istud fecerunt antiqui gentiles tripliciter: Scripturis librorum: picturis gestorum: & figuris signorum. Nobiles enim antiqui explorauerunt qui meliores fuerunt philosophi, & illis suos pueros tam literis quam moribus imbuendos dede runt. Vnde Troianus Plutarchum, Nero Senecam, Alexander Aristotelem habuerunt magistros, & ne a talibus magistris aliquid dissolutionis uel lubricae leuitatis addiscerent, summe cauebant. Vnde Boëtius in prologo musicae. Sic Salomon de se dicit Sap. 8. Hanc amaui & exquisiui a iuuentute mea. Item docuerunt iuuenes picturis gestorum. Vnde sicut narrat quidam expositor super luuenalem lib. 1. Satyra. Nobiles Romani sic disposuerunt actiones suas per singulos dies, quod summo mane omnes simul petebant uel adibant arcus triumphales, in quibus antecessores sui depingebantur cum armis & cautelis, quibus dimicauerant contra hostes suos, ut sic iuuenes illis uisis attenderentur ad uirtutes per imaginationem gestorum. Deinde templum Apollinis petebant, qui erat DEVS. Postea iudices ad forum & senatores ad Capitolium descendebant. ludices ut causas tractarent. Senatores ut de communi utilitate Reipublicae deliberarent, & sic tempus suum usque ad horam nonam expenderunt. Et ne iuuenes a bonis occupationibus impedirentur per totum tempus, ante nonam horam ordinatum erat quod meretrices pro nullo censu prostibula sua egrederentur ante nonam: ne iuuenes a suis informationibus, & uiri a consilio Reipubli cae per delectationes libidinosas aliquatenus turbarentur. Et haec est ratio secundum Hugonem quare meretrices nonariae apud Romanos uocabantur: quia ad horam nonam licuit eis egredi de domibus suis & non ante. Item docebantur iuuenes ad bonos mores figuris signorum. Vnde narrat Macrobius 1. Saturnalium, quod apud Romanos pueri nobilium quadam utebantur ueste, quae dicitur praetexta, & inde pueri nobiles uocabantur praetextati. Habebant enim coram pectore suo bullam quandam auream habentem figuram cor dis humani. Bulla autem fuit semirotundae figurae, quasi medietas sphaerae ad similitudinem bullarum, quae siunt in aqua. Praetexta erat de purpura quae est rubei coloris, ut pudore suae nobilitatis a uitijs se subtraherent, & cordis imaginem ante pectus portabant, ut seinuicem inspicientes, ita se fore homines cogitarent si corde praestarent. Haec Macrobius. Sic ergo est iuuentus moribus informanda, Ecclesiast. 12. Memento creatoris tui in diebus iuuentutis tuae
Secundo iuuentus est arctius castiganda: quia Proverb. 13. Qui parcit uirgae, odit filium suum, & Ecclesiast. 30. Curua ceruicem eius dum iuuenis est. Aues pullos suos & fere foetus suos secundum conditiones naturae suae castigant & domant. Istud, quia Heli sacerdos neglexit pro filiorum iniquitate damnatus est, imo propter negligentiam filios castigandi. Vnde Beda, quia fera pietate superatus est Heli. Ferire delinquentes filios noluit. Apud districtum iudicem seipsum cum filio crudeli damnatione percussit. Vnde uerum est quod uerbis eos aliqualiter corripuit, sicut patet 1. Reg. 2. Non est bona, inquit, haec fama quam audio de uobis: sed hoc est nimis modicum ad correctionem malorum iuue num, sicut patet 10. Ethic. Et narrat Boëtius 1 de disciplina scholarum de sanguineo Lucretij filio
Tertio iuuentus est parcius sustentanda, ut in iuuenili aetate assuescat sobrie tati, ad Titum 2. Iuuenes similiter hortare ut sobrij sint. Vnde narrat Augusti nus de bona Matrona, 9. confessionum, cap. 8. quod curam habuit quarundam filiarum nobilium, eratque in eis cohercendis cum opus esset sancta seueritate uehemens, atque in docendo sobria prudentia: nam eas praeter illas horas, quibus ad mensam parentum moderatissime alebantur, etiamsi exardescerent siti, nec aquam bibere sinebant: praecauens consuetudinem malam & addens uerbum sanum. Modo aquam bibitis: quia in potestate uinum non habetis cum ad maritos ueneritis factae dominae apotecarum aqua sordebit: sed mos potandi permanebit.
Quarto iuuentus est mitius iudicanda: Non est enim desperandum si frequenter peccent. Vnde signanter petiuit Psal. Delicta iuuentutis meae: Hippocrates ponit talem aphorismum: Epilentiae quibus ante iuuentutem na scuntur immutationem habent, quibuscumque uero dumTTV: annorum fuerint plurimum comoriuntur uel comouentur: sic igitur est informanda iuuentus moribus, & sic fuit sanctissimus praedicator splendor Eccl. cuius cras conuersionem celebrauimus tam in moralibus quam scientialibus instructus ad pedes Ga malielis doctoris, & ideo confidenter dixit coram rege Agrippa praesentatus, Actu. 26. Et quidem uitam meam a iuuentute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes ludaei praescientes me ab initio, si uelint testimonium perhibere: quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis uixi Pharisaeus. Et ueraciter iste consummatus est in breui, expleuit tempora multa discurrendo, docendo, disputando, scribendo: ut confidenter scriberet illud 1. ad Tim. 4. Bonum certamen certaui, fidem seruaui, de reliquo reposita est mihi corona iusticiae, quam iam habet in coelis. In historia Barlaam quam lohannes Damascenus dicitur compilasse, refertur quod idem Barlaam mona chus solitarius primo fuit, & postea magister cuiusdam filij regis, qui losaphat dicebatur, a quo idem puer quaesiuit cuius aetatis esset sub his uerbis: Dic mihi, inquit, pater quot annorum es, & ubi conuersaris: quia a te nunquam uolo sepa rari. Et ille respondit: Annorum sumTLV. in desertis terrae Sennaar degens ad quem losaphat, amplius mihi appares pater quam LTVI annorum.. Et ille: Si a natiuitate mea omnes annos meos quaeris discere, bene aestimasti: sed nullo modo a me in mensuram uitae computantur, quotquot in uanitate mundi expensi sunt, tunc enim in interiori homine mortuus eram, & annos mortis nunquam uitae nominabo. Similis fuit responsio illius, qui diu uixerat in seculo, & tantumTVII. in religione, qui aetatem suam interroganti respondit, ui xi. Et iterum quaerenti, quantum, respondit: Dum dixi, Vixi: quantum Vixi tibi dixi. Et ideo narrat Valerius Martialis, lib. 1. de quodam Anthonio sene, qui computare potuit.TV. Olympiades. Iste ita uirtute uixerat, quod recogitare potuit de tota uita sua & aetate sine displicentia praecedentis uitij: Et ideo commendans suam felicem aetatem, dicit quod hoc est bene uiuere, uidelicet sic ui uere quod ipse possit frui uita priori. Vnde dicit sic: Ampliat etatis spacium sibi vir bonus, hoc est, Viuere bis, uita posse priore frui.
On this page