Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 35
OSTQVAM Spiritus sanctus declarauit qualis erit iustorum post iudicium excellentia gloriae corporalis: Hic ostendit qualis erit eorum in iudicio assidentia personalis, de qua habetur Matthaei 19. Vos qui secuti estis me in regeneratione cum sederit Filius ho minis in sede maiestatis suae: sedebitis & uos super sedes iudican tes duodecim tribus Israel. Erit enim magnus honor sanctis quando illorum erunt iudices, quos parum ante habuerunt persecutores: & tamen iustum est quod eos recte iudicent a quibus iniuste iudicabantur. Sed quia aliquando com tingiequod homo sit assessor iudicis prouna die & postea nullam iurisdictio nem in illos habet, quos prius iudicauit. Ideo ne hoc aestimetur de sanctis CHRISTI assessoribus in iudicio. Tria facit Spiritus sanctus in hoc textu. Nam ista se habent secundum ordinem, iudex Dominus & rex: quia non omnis iudex est Dominus, nec omnis Dominus est rex. Sed econtra bene com uertitur: quia omnis rex est dominus, & omnis dominus est iudex. Incipiendo ergo a superiori ad inferius. Primo attribuit iudicium sanctis tanquam assesso ribus. Secundo dominium tanquam possessoribus. Et tertio regnum tanquam conregnantibus, 2. ad Tim. 2. Si sustinemus & conregnabimus. Secunda pars ibi: Et dominabunt. Tertia ibi: Et regnabit.
Et sic triplex praerogatiua tangitur quam sancti habebunt in futuro iudicio generali: & deinceps. Ipsi enim habebunt potestatem iudicandi, damnandi & regnandi. In iudicando est uel erit rectitudo sententiae, quae nunquam reuo cabitur: quia iudicabunt sancti nationes. In damnando magnitudo potentiae, quae nunquam coarctabitur: quia dominabuntur populis. In regnando certitudo permanentiae, quae non terminabitur: quia regnabit Dominus illorum in perpe tuum. Dicit ergo: Iudicabunt Sancti nationes: id est, malos qui tales permanse runt: id est, sine gratia, quales nominati sunt infra in fine Capituli: Nationes ini quae dirae sunt consummationis. Et dominabuntur populis, quibus prius sub ijciebantur in Psal. Subiecit populos nobis & gentes sub pedibus nostris. Sed contra in iudicio cessabit omnis praelatio & dominium creaturae super creaturam. Iuxta illud 1. ad Corinth.15. Deinde finis cum tradiderit DEO regnum & Pa tri: cum euacuauerit omnem potestatem, principatum & uirtutem & dominatio nem. Vbi Haymo in glos. Tunc cessabit omnis creaturae praelatio in angelis & hominibus cessabit timor, regnabit charitas, nec erit inter praesidentes & sub ditos ulla dissensio. Dicendum quod ad dominium pertinet potentia cohercen di rebelles & castigandi. Et ideo quia sancti habebunt damnatos in suo carce re communi cohercendos & puniendos, de eorum iusta punitione gaudebunt, & secundum quendam modum eis damnari dici possunt. Sequitur: Et reona bit Dominus illorum in perpetuum. Notandum quod securum est seruire illi Do mino, qui in perpetuum regnabit. Seruientes dominis mortalibus, principibus & regibus & nobilibus sunt in magno periculo, quando domini sui moriun tur, non solum quia seruitium suum perdunt: imo quia frequenter contingit quod illos, quos magis familiares habuit ipse: filius magis habebit odiosos: sicut hi storiae multae docent: sed certe seruire DEO regnare est: & quia DEVS est im mortalis, qui seruiunt sibi, in perpetuum regnabunt, Apoc. 5. Redemisti nos in sanguine tuo, & fecisti nos DEO nostro regnum: & Sap. 6. Diligite sapientiam & in perpetuum regnetis. ludicabunt Sancti nationes.
Malefactores & rei criminosi ex triplici causa solent confidere se euasuros impune. Primo quia sperant quod possunt declinare & euitare rigorem iudi cij, ut sine examinatione iudiciali fiat emenda per mediationem amicorum. Secundo sperant se rei probabiliter euasuros licet non omnino impune si pos sint subire iudicium: sic tamen quod habeant iudices & assessores fauorabiles eis. Tertio per translationem personarum suarum: quia reus in uno regno po test impune conseruari in alio, sed certe nullo istorum modorum possunt eua dere peccatores: quia iudicabunt Sancti nationes: non enim declinabunt rigo rem iudicij: quia iudicabunt: non impetrabunt iudices qui sunt eis propitij: quia iudicabunt sancti: nec se alienabunt a loco supplicij: quia non iudicabunt unam gentem tantum, sed omnes nationes, in Psal. Iudicabunt in nationibus. ludicabunt igitur ut assessores sancti, CHRISTI imitatores, nationes: id est, peccatores.
De primo nota quod durum est reo iudicando iudicialiter, si iudex sit sibi ex traneus, qui sibi in nullo penitus teneatur. Secundo si sit talis quod a iuris re gula nullatenus abducatur. Tertio si sit talis de cuius iniuria reus accusatur. Modo sancti in iudicio reddent se peccatoribus ualde extraneos: quoniam etiam ipse CHRISTVS dicit: Amen dico uobis. Nescio uos, Matth. 25. & 7. Secundo nullo modo declinabunt a regulis iuris: quia sancti iudicabunt, & sanctitas est iusticia maxima. Erunt enim induti uouum hominem qui secundum DEVM creatus est in iusticia & sanctitate ueritatis, Ad Eph. 4. Tertio ipsi erunt hostes impiorum, quos impij in hac uita conculcauerunt, Abacuc. 1. Quare respicis & taces a com culcante impio iustiorem se. Et ideo ipsi tunc uersa uice eos calcabunt, Malach. 6. Convertimini & uidebitis quid sit inter impium & iustum, inter seruientem DEO & non seruientem ei. Et cito post: Egredimini & salietis sicut uitulus de armento & calcabitis impios, cum fuerint cinis sub planta pedum uestrorum. De isto iudicio indesinenter cogitare debemus. Vnde Grego. 39. Homel. Praesen tis temporis talis sit laetitia, ut nunquam amaritudo futuri iudicij recedat a memoria. Item Bern. super Psal. Qui habitat. Quid tam pauendum, quid tam plenum anxietate & uehementissimae solicitudinis excogitari potest, quam iudicandum astare illi tam terrifico & deifico tribunali, & incertam adhuc su bitamque sub districto iudice expectare sententiam ubi iudex teste non indiget ubi ueritas discutit intentiones. Et in quadam epistola ad Robertum mona chum: Venit qui male iudicata iudicabit, illicite iurata confutabit, qui faciet iudicium iniuriam patientibus. Veniet, inquam, dies in qua plus pura corda quam astuta uerba, & conscientia bona quam marsupia plena: quoniam iudex non falletur uerbis nec flectetur donis Dubitatio literalis. Vtrum sancti homines in iudicio generali participabunt aliquo modo actum iudicandi.
Secundo sic: In nullo iudicio po test esse accusator & iudex eadem persona: sed sancti uiri erunt accusatores ma lorum, Sap. 5. Stabunt iusti in magna constantia aduersus eos: Ergo, &c.
Tertio sic: Hoc potissime intelligendum foret de pauperibus uoluntarie, de quibus dicitur Iob. 36. "Iudicium pauperibus tribuit": sed hoc est falsum propter tria: quia hoc solum Apostolis est permissum, Matth. 19. Sedebitis super sedes iu dicantes duodecini tribus Israel: sed non omnes pauperes uoluntarie sunt A postoli. Secundo, quia martyres & uirgines offerunt DEO de corpore suo sub stantiam corporalem. Ergo eis magis debetur potestas iudicandi quam pau peribus, qui offerunt substantiam secularem. Tertio, quia inferior non iudica bit superiorem: sed multi diuites erunt superiores in coelo quibusdam paupe ribus: Ergo, &c.
Ad oppositum est illud Matth. 19. "Sedebitis super thronum iudicantes duodecim tribus Israel". Item Esa. 3. Dominus ad iudicium ueniet cum senioribus populi.
Ad quaestionem dicendum quod actus iudicandi in iudicio generali diuer sis diuersimode attribuitur, scilicet quinque modis in Scriptura, uidelicet ordi nata maiestate, delegata potestate, assessoria dignitate, approbatiua conformi tate, & comparatiua diuersitate:
Primo modo, uidelicet ordinata maiestate solus DEVS iudicabit, 1. Reg. 2. Dominus iudicabit fines terrae.
Secundo, Delegata potestate iudicabit humanitas CHRISTI sicut tactum fuit in primo argumento, Ioh. 5. Omne iudicium dedit Filio: nullus enim ha bet potestatem delegati nisi CHRISTUS inquantum homo
Tertio assessoria dignitate & sic iudicabunt uoluntarie pauperes, iuxta illud in tertio argumento tactum, Iob. 36. "Iudicium pauperibus tribuit", & hoc est conueniens propter duo. Primo, quia ad iudicandum se magis disposuerunt. Vnde erunt magis idonei. Paupertas enim voluntaria non est nisi eorum qui soli CHRISTO inhaeserunt, & propter eum omnia contempserunt secularia negocia: & ideo in eis nihil debet esse quod iudicium possit peruertere. Secum do quia iudicare magis meruerunt. Cuius causa est: quia humilitati correspon det exaltatio per modum meriti, secundum illud Matth. 13. "Qui se humiliat exaltabitur": modo inter omnia quae hominem despectum faciunt, est pauper tas. Vnde illi qui apud homines magis apparent pauperes uidentur esse ma gis despecti: & ideo qui uolunt paupertatem suam ostendere, excogitant quan tum possunt uilitatem uestimentorum ut homines per hoc ad passionem pro uocent: quia igitur ueri pauperes faciunt se contemptibiles propter CHRI STVM, iuste merentur excellentiam assessoriae dignitatis.
Quarto modo attribuitur actus iudicandi in iudicio quibusdam tantum approbatiua conformitate, & sic iudieabunt omnes electi: quia omnes tam angeli quam homines approbabunt sententiam iudicis: id est, CHRISTI. A poc. 19. in principio: "Audiui vocem turbarum dicentium in coelo: Alleluia, laus & uirtus & gloria DEO nostro": quia uera & iusta iudicia eius sunt.
Quinto attribuitur actus iudicandi, quibusdam ex quadam comparatiua diuersitate, & iste modus iudicandi laudabilis non est: quia sic minus mali di cuntur iudicare magis malos secundum illud Luc. 11. Viri Niniuitae surgent cum generatione hac & condemnabunt eam. Ex istis patet ad quaestionem quod sancti participabunt actum iudicandi omnes generaliter: quarto mo do per approbationem quod est satis improprie & transumptiue dictum. Sic enim omnes existentes in loco iudicij & approbantes iudicium possunt dici iudicare. Et ideo dicunt doctores, quod specialiter pauperes participabunt actum iudicandi, sicut assessores propter rationes superius adductas & au toritates Scripturae quae ad hoc sonant. Vnde glos. super illud. Matth. 14. Vos qui reliquistis omnia, &c. Qui reliquerunt omnia, & secuti sunt. Do minum, hi iudices erunt. Qui licita habentes recte usi sunt, hi iudicabunt, Grego. tamen 6. Moral. exponens illud Proverb. 16. Nobilis in portis uir eius quando sederit cum senatoribus: dicit quod CHRISTVS cum senatoribus terrae residet: quia iudicij sententiam cum eisdem Ecclesiae praedicatoribus dis cernit ubi doctoribus attribuit actum iudicandi: sed bene stant simul quod sint pauperes & praedicatores.
Ad secundum dicendum que in iudicio humano ubi iudex non habet quod procedat nisi ex probatis & allegatis, non debet esse idem iudex & accusator: sed in iudicio diuino ubi iudex non habet informari, sed omnino nouit causam idem potest esse accusator & iudex: similiter reus non negabit, sed confitebitur uelit nolit.
Ad tertium quando arguitur quod si aliquibus sanctis competeret iudicare maxime competeret pauperibus, concedendum est quod eis competit potestas assessoria, non ut iudici consulant, sed ut honoren tur & similiter conscientiae eorum erunt quasi libri, in quibus decreta iudicis CHRISTI poterunt planem legi
Ad primum in oppositum de 12. Apostolis respondit Aug. 2. de Ciui. DEI, cap. 6. quod per illum numerum duodenarium non numerus talis ad literam intelligitur, sed per numerum mysterium designatur. Alias cum Matthias loco ludae fuerit electus, Paulus sine throno relinqueretur, nisi duo sederent simul Et ideo per numerum duodenarium, qui est numerus perfectionis uniuersa pau perum multitudo perfectorum designatur, & similiter uniuersitas iudicando rum cum dicitur duodecim tribus lirael.
On this page