Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM Salomon declarauit affluentiam diuinae liberalitatis in concedendo sapientiam deuotis precibus postulatam: Hic con sequenter declarat uehementiam humanae iocunditatis, quam mens humana consequitur, per sapientiam redditur homo compositus Secundo quomodo ad sapientiam sit homo dispositus. Secunda pars ibi: Quo niam sine fictione. Circa primum duo facit: primo nartat Salom, quomodo sapi entia sibi contulit abundantiam sanctae iocunditatis. Secundo quomodo ab eo abstulit ignorantiam innatae caecitatis: secunda pars ibi: Et ignorabam.
Narrans ergo quomodo per sapientiam: id est, per sanctae conuersationis con scientia habuit abundatiam socunditatis, dicit sic: Et latatus lum in omnibus, quo niam antecedebat me ista sapientia. Laetari debet iustus, & merito, tam in praesent quam in futuro. In praesenti quidem de tribus: de sui domini infinita bonitate, de suae conscientiae puritate, de sui pximi prosperitate. Primo ergo debet iustus lae tari de sui Domini infinita bonitate. In Psal. Laetabitur iustus in Domino & spe rabit in eo & laudabuntur omnes recti corde. Est enim leticia dilatatio cordis sicut tristicia est cordis constrictio. Cor autem iustorum sic est dispositum, quod lata pars est aduersus superius apud DEVM, & stricta pars uersus mundum. Et ideo cor iustorum semper est laetum de DEO. Dicitur enim Iaetitia quasi latitia a latitu dine. Vnde sicut lampas in Ecclesia, quandiu habet suam latitudinem uersus supe rius continet lumen & oleum: quando subuertitur ut conus lampadis uertatur supe rius & latitudo inferius, tunc lumen extinguitur, & oleum effunditur: Ita morali ter quandiu cor hominis habet suam latitudinem versus coelum, & conum uersus terram, continet lumen gratiae, et oleum charitatis, quando subuertitur, totum extinguitur. Et quia cor hominis semper debet habere latitudinem ad DEVM: ideo semper debet habere laeticiam de DEO: unde Psal. lubilate DEO omnis terra, &c. Secundo de bet laetari in suae conscientiae puritate. Laetet mons Sion & exultent filiae Iudae. Sion interpretatur specula. Est autem specula locus altus & eleuatus, a quo homo po test de facili conspicerae a se procul, sicut in turribus castrorum patet. Mons Sion est animus uiri iusti, altus per contemptum terrenorum, & aptus ad speculandum a re motis per considerationem coelestium & futurorum. In isto monte debet esse laeticia & quies. In cacumine altissimorum montium non siunt turbationes uentorum nec pluuiarum: sed est quies & serenitas semper: & eodem modo est in mente uiri iusti: quia sicut docet Seneca: Mens sapientis est sicut coelum supra sphaeram Lunae ubi non siunt peregrinae impressiones: Sed si in mente iusti contingat turbatio per peccatum, habet statim remedia confessionis: & ideo exultent filiae Iudae, quasi dicat, non solum laetari debent innocentes & perfecti in suae conscientiae uritate, sed etiam poenitentes & confessi. Iuda enim confessio interpretatur.
Dicit Hippocrates in aphorismis suis, parte 7. Dissipientiae cum risu factae secu riores: quae uero cum solicitudine molestissimae. Vult dicere quod infirmis contingit duplex alienatio mentis, quandoque cum risu & laeticia, quan doque cum desolatione & tristicia. Prima dissipientia est de facili cura bilis. Secunda de difficili: quia prouenit de materia melancholica, quae est difficilis ad digerendum. Moraliter omnis peccans dissipit, & alie nationem mentis patitur. Vnde de peccatoribus dicitur Esa. 1. Dereli querunt Dominum, blasphemabant sanctum Israel, abalienati sunt retrorsum, Inter istos tamen est diuersitas. Nam quidam desipiunt cum tristicia despera tionis de diuina misericordia & sacramentis Ecclesiae: & talis dissipientia est molestissima, sic dissipuit Cain Genes. 4. Maior est iniquitas mea quam ut ue niam merear. Alij peccant & dissipiunt, sed tamen cum laeticia spei de diuina misericordia. In Psalm. Secundum multitudinem dolorum meorum, in corde meo, consolationes tuae laetificauerunt animam meam. Tertio debet laetari iu stus in praesenti de sui proximi prosperitate: sicut unum membrum laetatur de alterius sanitate, & tristatur de eius infirmitate: dicunt enim boni de suis con fratribus semper illud Machab. 12. Sicut fas est & decet meminisse fratrum laetamur itaqe de gloria uestra. Dicit ergo Salomon: Letatus sum in omnibus. Nec mirum: quia ad Rom. 8. Diligentibus DEVM omnia cooperantur in bo num, siue sint prospera, siue sint aduersa, Proverb. 12. Non contristabit iustum quicquid ei acciderit. Et ideo nulla fortuna mala est apud sapientem: sicut decla rat Boëtius 4 de Consol. prosa 7. quod quilibet potest formare fortunam suam, sicut uoluerit. Si enim est aspera & iustinet eam patienter, facit eam meritoriam, & occasionem merendi. Si est laeta & bene ea utitur, bona sibi fit. Et ideo dicit Philoslophia Boëtius: In uestra situm est manu, qualem uobis fortunam for mare malitis. Omnis enim qui uidetur aspera, aut exercet, aut corrigit, aut pu nit: hoc est, Omnis aduersa fortuna, aut exercet perfectos, aut corrigit imperfe ctos, aut punit iniustos. Et ideo signanter dicitur 1 ad Thessal. 2. In omnibus gratias agite. Ad Philip. 4. Scio humiliari, scio & abundare (ubique & in om nibus inititutus sum) & satiari & esurire, & abundare, & penuriam pati: omnia possum in eo qui me confortat. Letatus sum ereo in omnibus. Sed quare: Certe, quia antecedebat me sapientia ista: id est, timor Domini: quia initium sapientiae timor Domini: uel cultus DEI deuotus, qui uocatur pietas, Iob 28. Ecce ti mor Domini ipsa est sapientia, &c. Ista sapientia debet semper hominem prae cedere, & uiam ostendere, & praeparare. Proverb. 4. Oculi tui recta uideant, & palpebrae tuae praecedant gressus tuos. Sunt tamen duo genera hominum, quos sapientia non praecedit: uidelicet impetuosi & accidiosi: homines enim capito sos praecipites & impetuosos non praecedit sapientia, sed stultitia.
Dicit enim Seneca quod duo maxime sunt contraria consilio: festinatio, sci licet & ira. Et ideo iracundi & impetuosi nunquam dabunt sapiens consilium Indiget enim quiete & deliberatione. Vnde Seneca de quatuor uirtutibus Pru dentis proprium est examinare consilia, & non cito facili credulitate ad falsa prolabi. Vnde tales non praecedit sapientia, sed aliquando subsequitur: quia per suae praesumptionis poenam addiscunt alias cautius negociari. Secundo accidiosos non praecedit sapientia: quia negligentes sunt in praeuidendo, & prae ordinando ante tempus. Et ideo cum tempus transierit, tunc erit nimis tarde Et ideo dicit Sene. de copia uerborum siue de quatuor uirtutibus cardinalibus: Si prudens esse cupis in futurum prospectum intende: & quae possunt contin gere animo tuo cuncta propone, nihil tibi subitum sit: sed ante totum prospi cias: nam qui prudens est, non dicit non putaui hoc fieri. Quia non dubitat sed expectat: non suspicatur, sed cauet. Istud est contra sero poenitentes, contra ordinationem DEI, de suo statu differentes: contra illos, qui sunt de amicis suis carnalibus nimis diffidentes: & propter hoc de salute propria disponere diffe runt: aliter est sapientibus & iustis: quia tales semper antecedit sapientia: Iuxta illud Ecclesiast. 4. Sapientia filijs tuis uitam inspirat, & suscipit inquirentes se & praeibit in uia iusticiae. Sic ergo patet quod sapientia confert abundantiam sanctae iocunditatis.
Secundo aufert ignorantiam innatae caecitatis. Et quan tum ad hoc subiungitur inlitera: Et ignorabam quoniam omnium bonorum mater est. Ipsa enim est, quae dicit Eccles. 24. Ego mater pulchrae dilectionis, & timoris, & sanctae spei. Sapientia enim magis dicitur mater quam pater: quia sic pater est causa principalis in generatione prolis, & mater secundaria: quia principium est passiuum: Ita in omni operatione meritoria DEVS est sicut pater, & huma na industria sicut mater. Et loquitur scientia metaphorice imaginando sapi entiam, quasi quandam personam, sicut fecit Boët. lib. suo de conso. phi. per to Cuius personae descriptionem ponit Boët. lib. 1. prosa 1. talem refert, sibi iacen ti in lecto apparuisse, & casum suum de antiqua prosperitate deflenti, mulierem quandam, formae reuerendae, fulgentibus oculis, colore uiuido, & inexhaust uigoris: quamuis aetate prouectae in statura fuit discretionis ambiguae: quia a liquando apparuit quasi staturae communis humanae, aliquando uidebatur coelum pulsare capitis sui uertice: Aliquando etiam ultra coelum uidebatur ca put eleuare intantum, quod hominum respicientium frustrabatur intuitum, Vestes habuit quas sibi proprijs manibus indissolubili materia, subtili artificio fecerat. In quarum summitate o litera Graeca, in inferiori margine a lite ra scribebatur. In dextra portabat libellum, in sinistra sceptrum.
Istius descri ptionis intellectus est talis: Philosophia siue sapientia in sexu describitur mu lieris: quia philosophiae idem officium conuenit moraliter, quod naturaliter conuenit mulieri. Sicut enim mulieris officium est uirum parere, & postea ad sufficientem aetatem de semetipsa nutrire inesse naturali: ita philosophiae de betur uirum inesse morali parere & nutrire. In cuius signum antiqui philoso phi philosophiam vocauerunt matrem suam: sicut Plato & Demosthenes di xisse leguntur in lib. de uita philosophorum. Vnde isti duas matres se fateban tur habere: uidelicet naturam & philosophiam de quibus matribus fuit eorum sententia: Natura nos genuit mortales & rudes, sed philosophia nos genuit di uinis uirtutibus informatos. Haec est ergo causa quare apud omnes tam Grae cos quam Latinos philosophia pingebatur in specie mulieris. Oculi fuerunt fulgentes: id est, lumen proprium habentes: quia philosophiam nihil obscurum potest latere. Color autem uiuidus & uigor inexhaustus: quia ueritas philo sophiae demonstrationibus incorruptibilibus est connexa: & tamen adeo est antiqua, quod non est nostri temporis: quia ante humanam adinuentionem ab aeterno fuit possessio diuina: sicut dicitur Ecclesiast. 1. Omnis sapientia a Domino DEO est, & cum ipso fuit semper, & ante aeuum. Statura fuit discre tionis ambiguae: quia modo similis communi staturae humanae, modo coelum pulsare, modo coelum transcendere uidebatur: ad designandum, quod in ali qua sui parte tractat de moralibus, de naturalibus, & de his quae homo com prehendere potest. In aliqua de coelestibus, quae uix homo attingere ualet: si cut in astronomia. Et aliquando de super coelestibus: puta de DEO primo mo tore, & intelligentijs, in quibus multa nos latent pertractat. Vestes subtilissi mae sunt scilicet septem artes liberales: quia sicut corpus sub ueste tegitur, & ornatur: ita philosophiae natura sub scientijs sermocionalibus, quae sunt, Gran matica, Rethorica & Dialectica: & sub Geometriae dimensionibs, Arithmeticae proportionibus, Musicae modulationibus cooperitur: & uelut suis orna mentis uestitur.
Et tamen istas uestes philosophia texuit manibus suis, mate ria indissolubili, & subtili artificio: quia licet dictae scientiae sint uestes exorna tiuae philosophiae, subiectiuae partes: nihilominus sunt demonstrationibus subtilissimis connexae. In superiori parte literas scribebatur, quae ualet tantum quantum T. & significat theoricam: In inferiori margine litera Graeca scri bebatur, & significatIpracticam. Et inter istas literas ad scalarum modum quidam gradus insigniti fuerunt, quibus ab inferiori elemento: id est, a2 usque ad superius quod est i, esset ascensus: & tantum uult denotare, uidelicet quod ad philosophiam pertinet: aliquando operari, quantum studere uitae contempla tiuae, & aliquando indulgere uitae actiuae. Et quia uita actiua siue practica per contemplatiuam regitur & consistit circa temporalia ista administranda: uita uero contemplatiua circa aeterna consistit & coelestia. Ideo litera theologiae, capitalis in superiori margine. Practicae uero litera in inferiori fimbria potie batur.
Et inter has scalarum gradus extiterunt, ut rationabilis fieret ascensus & descensus pro tempore nunc ab actiua ad contemplatiuam, nunc econtra descensus. Circa tamen uestes philosophiae notat Boëtius quasi duos defe ctus. Vnus erat quod erant obductae quadam caligine neglectae uetustatis. Sicut uidemus in antiquis imaginibus, pulueribus, & aranearum telis obte ctis. Alius defectus erat quod uestes philosophiae erant aliquibus in partibus uiolenter laceratae. Primum significat quod philosophiae ornamenta cuius modi sunt scientiae liberales, de quibus praedictum est, non habentur in tanta ueneratione nec in tam communi exercitatione modernis temporibus, sicut antiquitus habebantur, sed sunt quasi neglectae & obliuioni traditae, nisi apud paucos. Secundum designat diuersas sectas, & uarias opiniones philosophan tium. Vnde unus accepit unam particulam, & alius aliam, & sic philosophiam secundum apparentiam lacerant, quamuis in ueritate lacerari non possit, cum ipsa indissolubili materia sit effecta. In manu dextera portauit libellos, & in si nistra sceptrum. Ad denotandum quod duo sunt opera sapientis, uidelicet in formare, & castigare, & libellos habuit in manu dextera: quia nobilius opus est docere, quam punire. Liber enim denotat informationem, & sceptrum pu nitionem: ad denotandum similiter quod in sapiente debent esse prudentia & iusticia. Habuit haec imago libellos, per quos prudentia denotatur in dexte ra: Et sceptrum per quod designatur iusticia in sinistra. Et haec est descriptio philosophiae secundum Boët. Athenienses uero praeter istum modum philo sophiam tripliciter descripserunt: Aliqui sicut dominam delicatam iacentem: Aliqui sicut imperatricem stantem: Aliqui reginam in cathedra sedentem. Primi mouebantur ex hoc quod dicitur 7. phys. In quiescendo nanque & sedendo anima sciens fit & prudens.
Et ideo ad denotandum quod sine quiete & pace in turbationibus seculi & sensualitatis, nullus potest scientiam adipisci. Lecticam autem philosophiae quatuor personae portabant. Duae in specie iuuenum, scilicet philos & chopos: id est, amor & labor, & duae in specie puellarum: id est, rphilomena & agrimena: id est, cura & uigilia secun dum Hugo. in Didas. Licet expositor Boëtij Guil medicus dicat quod om nes quatuor habuerunt species puellarum. Secundo inter Athenienses fue runt alij qui depinxerunt quasi imperatricem stantem, & hoc in ianuis tem plorum. Et super caput suum sic erat scriptum: Vsus me genuit, memoria me peperit. O diui stultos, & opera ignara. Tertio depingebatur in praetorijs si cut regina sedens in cathedra, cui sub ascellis ordinabantur duo reuerendi se nes hinc & inde: quia uno genu flexu sugebant mamillas. Ipsa uero super u trunque manus quasi confouendo extendit. Sic ergo in praetorio depinge batur ad denotandum, quod sine sapientia ueritas iudicij exerceri non potest, & quod iudices quantumcunque sint senes uel experti semper indigent no uo sapientiae nutrimento, 1. Petri 2. Sine dolo lac concupiscite, ut in eo cres. in sa. Et Ecclesiast. 25. quam speciosum caniciei iudicium, & presbyteris cognoscere consilium, quam speciosa ue teranis sapientia, & gloriosus intellectus, & consilium
On this page