Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 186 (Sap. 16:27-16:29)
POSTQVAM Autor declarauit de illo Manna, quod DEVS dedit patribus in deserto, quantae fuerit dulcedinis in delectando: In ista parte prosequitur quantae fuerit fortitudinis in durando. Erat enim ipsius mira conditio: quia cum esset liquefactibilis non liquefiebat ab omni calore igneo, sed a calore solari. Primo ergo ponit istius liquefactionis diuersitatem. Secundo subdit mirabilis conditionis utilitatem. Secunda pars ibi: Vt notum esset omnibus. Circa primum dicit sic: Quod enim ab igne non poterat exterminari: id es, tesolui, statim ab exiguo radio Solis orientis, quando uidelicet radij sui sunt debilissimi ad calefaciendum: tum quia cadit obliquem super terram, tum quia frigus noctis dominatur in aëre, calefactum tabescebat & deficiebat. Exod. 16. Cumque incaluisset sol liquefiebat, & ante Solis ortum colligebant illud. Finis siue utilitas fuit duplex: una quo ad bonos, ut essent praemoniti quo tempore debebant illud colligere: & quantum ad hoc di cit, vt notis omnibus esset Heoraeis in deserto, quoniam oportet praeuenire solem: id est, ortum Solis, ad benedictionem: id est, ad colligendum Manna, quod erit eis benedictio, uidelicet beneficium datum a DEO: Vnde Exodi 16. Colligebant autem singuli mane quantum sufficere poterat ad uescendum. Et ad ortum lu cis te adorare, pro beneficio mannae: quod colligi debuit summo mane. Fuerunt. multa mirabilia circa cibum istum: Primum: quia regulariter dabantur omni nocte, in abundantia pro toto populo. Secundo quod colligentes singuli certam mensuram scilicet gomor, satis inueniebant, cum illud domi deportassent, quantumcunque essent edaces, nec qui plus collegerat habuit amplius, nec qui minus parauerat, reperit minus: Tertio quod non poterat seruari per noctem usque ad mane, sed si seruabatur scatebatuermibus. Et tamen feria sexta debebat pro duabus noctibus colligi: quia sabbato non inueniebatur in agro, & tunc optime per duos dies potuit seruari. Quarto fuit mirabile, quod ad modicum radium Solis liquefiebat, & ab igne durescebat. Quinto quod sapiebat unicuique secundum suam voluntatem saltem de bonis, ut superius dictum fuit. Sexto quod poterat redigi in puluerem & transformari in panes: & ideo merito po terit dici DEI benedictio. Secunda utilitas proueniens ex ista liquescentia ad ortum Solis, & resistentia ad calorem ignis, fuit quantum ad malos. Quod si negligerent praeuenire solem, & differrent expectando diutius ad colligendum, frustrarent spe sua, Manna tabescente, & disparente, sicut aqua. Et hoc est quod subdit ad literam: Sicut enim ingrati spes: id est, Manna speratum durare ab in grato, qui non credidit mandato Dominide tempore colligendi, tanquam hy bernalis glacies: id est, hyemals non uernaus: tapescet & disparet tanquam superuacua aqua: quia ueniens colligere post ortum, nihil inueniebat, sed totum erat liquefactum. Iste est sensus literalis.
Exponitur tamen de CHRISTO sole iusticiae, cuius ortum ad iudicium o portet praeuenire, ad habendam illam benedictionem: de qua Matth. 25. "Venite benedicti Patris mei", &c. & oportet ad ortum lucis: id est, in aduentu iudicis adorate, & tunc ingrati spes tabescet.
Ingrati spes tabescebat.] Ingrati sunt DEO multipliciter peccatores: Quidam enim dona DEI non recogitant, quidam enim de suis beneficijs non honorant, quidam ei sua beneficia exprobrant, & quidam contra eum per beneficia pugnant. Primi sunt ingrati qui nunquam ponderant praeconcessa, sed semper a spirant ad habenda: & non quid receperint de praeterito, sed quid recepturi sunt prospiciunt de futuro. Et haec est prima: ac potissima causa ingratitudinis. Sicut dicit Senec. 3. de Beneficijs fere in principio: Prima (inquit) omnium ac potis sima causa ingratitudinis est, quod nouis semper cupiditatibus occupati, non quid habeamus, sed quid petamus inspicimus. Non in id quod est, sed in id quod petimus intenti sumus. Quicquid est domi uile est: Sequitur autem, ut ubi quod acceperis leuiter noveris, cupiditas fecit, quod dator eorum non sit in precio. Et ideo non immerito conquerebatur Epicurus assidue, sicut refert Seneca consequenter, quod aduersus praeterita sumus ingrati. Et quaecunque percepimus bona ad memoriam non reducamus. Nec inter uoluptates nume remus, cum certior nulla sit uoluptas, quam quae iam eripi non potest: praesentia bona nondum tota insolido sunt, futura pendent, & incerta funt. Et ideo concludit Seneca: Quia quod ad hoc, quod non ingrati sumus, indigemus bona memoria: quia si ad perfectam scientiam sufficit quidam semel didicisse, quae semper postea sciuntur, quidam ut sciantur, non est satis didicisse. Intercidit enim eorum scientia, nisi contineatur geometriam dico & sublimium cursum: Ita beneficia quaedam magnitudo non compatitur excidere quaedam minora, sed numero plura effluunt: quia non frequenter illa tractamus, nec libenter quid cui debeamus recognoscimus. Sed hic posset esse dubium, an tales beneficia non recognoscentes, sed obliuioni tradentes, debeant dici ingrati. Et cum Seneca cum Eburtio amico suo de hac materia disputaret. Eburtius tales non ingratos, sed oblitos uocare solebat, tanquam ea res ingratum excuset, quae facit, aut per hoc accidat alicui, ut non sit ingratus, cum hoc non accidit nisi ingrato. Et ideo distinguit Seneca consequenter de ingratis sic: lngratus est qui beneficium se accepisse denegat, quod accepit. Ingratus est ille qui dissimulat. In gratus est, qui non reddit. Ingratissimus omnium, qui oblitus est. Et hoc pro bat. Primo, quia alij qui sunt memores beneficiorum licet non reddant, sentiunt tantum in animo se esse debitores, & possunt ex facili occasione ad reddendum induci. Isti uero uidelicet oblito totum beneficium elapsum est. Secundo quia ad reddendum homo multis indiget meminisse, quod sine impendio potest. Et ideo nunquam uoluit esse gratus qui beneficium tam longe pro iecit, ut extra conceptum suum poneret. De quolibet tali verificatur illud Ec clesiast. 20. Ingratus sensus dereliquit liberantem se. Bene enim dicitur ingratus, qui memoriam perdidit illius, quod semper sensisse debuit.
Secundo sunt ingrati qui DEVM de suis beneficijs gratis impensis, nec uel mentali agnitioni, nec eleemosynarum extrinseca largitione gratias recompensant: similes porcis, qui glandes continue comedentes ad arborem, oculos nunquam erigunt, cuius fructu incessanter depascuntur. Contra quos Aristot. 5. Ethic. ca. 8. ostendit, quod in famulatu proportionabili commanent & cohabitant boni ciues, & illi qui non possunt consimilia retribuere, saltem gratiarum sacramentum sponte faciunt, ut retributio sit. Hoc enim proprium est gratiae. Est etiam gratiarum actio quaedam retributio, & quasi quoddam sacramentum in eo, quod non potest retribuere ad honorem uel ualorem. Refamulari oportet ei, qui gratiam fecit: id est, ei seruire in recompensatione collati bene ficij. Hinc Poëtae non ad ueritatem, sed ad uoluptatem fabulantes, tres sorores esse finxerunt, quae Gratiae nominabantur, sicut narrat Sene. de beneficijs lib. 1. quae sorores & filiae Veneris & Liberi patris secundum aliquos dicuntur: uirgines etiam complexis manibus, utehorum tripudiatum efficiant ridentes, & perlucida ueste, ac soluta indutae: quarum duae fuerunt ad nos conuersae, tertia uultum auertit. Virgines fuerunt, eo quod incorrupta & sincera intentione debent fieri beneficia. Connexis manibus circulum quendam efficiunt, eo quod beneficium de manu ad manum transit, & tandem iterum redit ad autorem: ridentes sunt: quia beneficia hilarem deberent habere datorem: perlucida ueste ac soluta induuntur, uel secundum antiquos nudae fuerunt: quia beneficia conspici uolunt, & non latere. Est enim amicitia beneuolentia non latens in contrapassis 8. Ethic. Duae conuertuntur ad nos, & tertia procedit a uersa facie: quia beneficium simplex a facilitate progreditur, sed dupla redit. Sunt Liberi patris & filiae Veneris: quia propter amorem & liberalitatem beneficia dari debent. Cum ergo a DEO continue beneficia recipimus, sibi continue regratiari debemus. Vnde dicit beatus Augustinus in epistola ad Marcellinum: Quod nihil melius dicere possumus, quam DEO gratias. Quid (in quit) melius uel animo geramus, uel ore proferamus, uel calamo scribamus, quam DEO gratias: Hoc enim dicere nihil breuius, nec audiri laetius, nec intelligi gratius, nec agi fructuosius quicquam potest. Et ideo dicit Hermes Tris megistus lib. suo qui logostyleos dicit in fine. Quod non est conueniens DEO thus, uel myrrham incendere, & sic eum adorare, si non (inquit) gratias agentes adoremus. Hae sunt enim summae incensiones, cum gratiae DEO aguntur a mortalibus. Sed timendum est, quod iam nimis verificatur prophetia Apostoli 2. Tim. 3. In nouissimis diebus instabunt tempora periculosa, & erunt homines seipsos amantes, & ingrati.
Tertio sunt quidam ingrati, qui DEVM de suis beneficijs exprobrant, ad modum uxoris ingratae, pro qua uir in collostergio positus, cuius enormitatem uxor ei deinceps improperauit in perpetuum. Istam imitari uidentur qui CHRISTO suorum uulnerum fatue iurando improperant, quae nullatenus sustinuisset, nisi eum charitas ad hoc coëgisset. Eccles. 29. Pascet & potabit ingratos, & adhuc amara audiet.
Quarto sunt ingrati qui contra DEVM per beneficia pugnant, qui donis DEI ad peccandum utuntur aliquando, qui abundant diuitijs a DEO concessis, ut necessitatibus pauperum succurrant: & hi erunt praecipui pauperum oppressores. Alij fortitudine corporis sui uigent, ut DEO per poenitentiam ser uiant, & hi specialiter in seruitijs daemonum uires suas consumunt, & erunt bri gosi, rixosi, praedones, & latrones. Nonnulli uigent ingenio naturali, qui DEVM colere & se, & alios regere deberent, & isti fraudibus & dolis intenti, circumueniunt proximos, deseruientes diabolo & non DEO. Contra quos Gregorius 32. Mora. super illud Iob 40. Huic montes herbas ferunt, dicit sic: Dum reprobi de diuinitus acceptis nequaquam recta, sed praua cogitant, quid aliud faciunt, nisi contra DEVM suis donis pugnant: Quam sententiam expressius in homelia quadam dicit super illud: Cum audieritis praelia & seditiones. Omnia (inquit) quae ad usum uitae accepimus, ad usum culpae conuertimus: tranquillitatem quippe pacis humanae ad usum conuertimus securitatis uanae, peregrinationem terrae pro habitatione diligimus patriae, salutem corporum in usum redigimus uitiorum, substantiae abundantiam ad peruersitatem intorsimus uoluptatis. Haec ille. Hi sunt similes cuculo, qui per quandam auiculam dicitur foveri in nido, quam postea occidit, cum aetatem adultam habuerit & comedit. Et tamen istis non obstantibus, benignus est super ingratos malos, Luc. 6.
Ingratum tripliciter punitum inuenio. Vnde apud Athenienses conuictus libertus de ingratitudine aduersus patronum, in relibertatis exuebatur, sicut narrat Valerius lib. 3. cap. 1. Dicebatque ei Dominus supersedeo ciuem tanti mu neris impium estimatorem nec adduci possum, ut te credam urbi utilem quem de libertate destituo. Abi ergo & esto seruus: quia liber esse nesciuisti. Senec. in declamationibus narrat de quodam ingrato filio, qui ob ingratitudinem fuit a patre uinculatus. Dicens: Liberi parentes alant, aut uinciantur. Et Senec. de Beneficijs: Miles quidam naufragus littore est appulsus, & in hospitio cuiusdam per tres dies refocillatus, tandem licentiam recipiens ait: Gratias tibi referam si lmperatorem meum me uidere contingat. Veniens apud Philippum regem Macedonum, praedia illius apud quem hospitatus fuit poscit, annuit Philippus, suis expulsis, non ut iners uel rusticus illud tulit, sed ad curiam Imperato ris accessit, ingratitudinem militis exposuit. Philippus haec audiens iussit, ut reprobissimo militi, & ingratissimo hospiti stigmata infigerentur, quae eius ingratitudinem perpetuo testarentur, & hospiti omnia redderentur. Sic ergo libertus priuilegio priuabatur, & filius ingratus parentibus uinculis carceralibus arctabatur, & miles ingratus hospiti & ami co, stigmatibus perpetuis notabatur.
On this page