Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 25 (Sap. 2:14-2:15)
Lectio 25
PROPOSTTIS in textu praecedenti sex accusationibus Iudaeorum contra CHRISTVM: In isto textu adduntur duae aliae contra e undem. Et secundum hoc litera ista diuiditur in duas partes. Nam primo accusant CHRISTVM de secreti reuelatione: Secundo de discordi conuersatione, ibi: grauis est nobis. Accusant ergo primo sic: Ille qui occulta consilia reuelat, proditiosus est & fraudulentus secundum illud Proverb. 2. "Qui ambulat fraudulenter, reuelat arcana": sed omnis proditiosus & fraudulentus est a communitate exstirpandus. Talisautem est CHRISTVS: Ergo, &c. Causam & materiam huius accusationis acceperunt, Matth. 9. "Cum uidisset IESVS cogitationes eorum, dixit: Vt quid cogitatis mala in cordibus uestris". Et loquebatur Iudaeis murmurantibus de hoc, quod paralitico peccata di misit: sed fatui excaecati fuerunt. Ex hoc enim conclusisse debebant, quod ueraci ter fuit DEVS, qui solus cogitationes hominum uidere potest. In Psalm. Do minus scit cogitationes hominum, quoniam uanae sunt. Arguunt autem contra CHRISTVM sic: Maxima secreta hominis sunt cogitationes. Et ideo qui reuelat cogitationes hominum, maxime eos confundit, & est nociuus in com munitate: Ergo licet illum per circumuentionem destruere. Haec accusatio ponitur in his uerbis: Factus est nobis in traductionem: id est, propalationem secundum Graecismum. Est enim traducere secundum Graecismum exemplare, uel propalare quod fuit occultum, & cedit ad dehonestationem alicuius: & sic accipitur traducere, Matth. 1. Ioseph autem cum esset iustus, & nollet eam traducere, uoluit occulte dimittere eam. Traducere idem est quod propalare ad dehonestationem uirginis coram iudice.
Secunda accusatio est de discordi conuersatione. Et formatur sic: Quicunque studet singulari uitae & dissimili aliorum communiter uiuentium, uidetur esse scismaticus in Republica: quia recedit a communi unitate & conformitater sed talis est iste CHRISTVS: Ergo est scismaticus in republica: quia recedit a communi unitate, & habens etiam discordem conuersationem ab alijs, talis est periculosus in Republica: Ergo, &c. Ad istam accusationem dicendum concedendo quod fuit dissimilis eis. Quia ipsi fuerunt mali. Dissimile fuit: quia sine peccato conceptus & natus, sine peccato semper conuersatus. Vnde malis fuit dissimilis, & bonis fuit similis. Haec acculatio notatur in his uerbis: orauis est nobis ad videndum: quoniam disimilis est alijs vita illius, & immutate sunt viae illius: id est, uariatae sunt a nobis uiae: id est, opera eius. Iste modus loquendi ostendit eos fuisse ualde inuidos. Non dicunt quia grauis fuit eis ad conuiuendum, uel conuescendum, uel ad uiuendum, sub eo uel ad eum audiendum. Sed grauis fuit eis ad videndum. Visus enim est de sensibus qui magis spiritualiter immutantur: sicut patet 2. de Anima: sed spiritualis immutatio minus grauat quam corporalis: & ideo inuidia fecit eos ualde teneros, qui bonum hominem fine laesione uidere non possent, Eccles. decimoquarto: Nequam est oculus liuidi, & Matth. 20. An oculus tuus ne quam est: quia ego bonus sum. Dicitur de istis sicut de bubone & uesperti lione, quorum oculi non sustinent lumen Solis: quia oculis aegris odiosa est lux, quae puris est amabilis sicut dicit Augustinus in lib. confessionum. Et Se neca: Vtinam inuidi oculos centum haberent in omnibus ciuitatibus, ut de omnium felicitatibus torquerentur. Nam quanta felicium sunt gaudia, tanta sunt inuidorum detrimenta. Haec enim accusatio in caput eorum refellitur, si iuste iudicentur. Haec est sententia textus.
Dubitatio literalis super materiam primae accusationis, quae est de se creti reuelatione potest esse talis. Vtrum aliquis teneatur ex praecepto sui iudicis reuelare secretum fidei suae commissum.
Et arguitur primo quod sic: quia obedire oportet DEO magis quam hominibus, Actuum. 4. Sed iudex praecipit uice DEI: Ergo magis est sibi obediendum quam homini, qui commisit illud secretum.
Praeterea seruientes iurant communiter dominis suis, quod nihil nocumenti percipient, quin eis reuelent. Ponamus quod u nus seruiens committat fidei alterius quod damnificauit dominum suum in quodam facto.
Quaeritur an alius debeat seruare secretum: si sic, est periurus erga dominum: si non, est infidelis contra socium.
Praeterea aliquis com mittit fidei meae crimen, quod commisit extra confessionem: postea contingit quod est de eodem crimine infamia, iudex inquirit & excommunicat pro ueritate dicenda: quaeritur, nunquid teneor reuelare iudici.
Videtur quod sic: quia non teneor magis celare quam idem qui commisit ex ordine charitatis: sed ille tenetur dicere ex quo laborat infamia. Videtur quod non: quia tunc faceret contra fidem, & propter nullius praeceptum debet peccare.
Ad oppositum. Vitare fraudem & seruare fidelitatem sunt de iure naturae. Sed nullus iudex potest compellere ad illud quod est contra ius naturae. Ergo nullus iudex potest hominem per praeceptum compellere ad reuelandum fidei suae commissum.
Ad quaestionem dicendum quod secretum potest esse duplex: Vel est tale quod potest seruari sine peccato, uel quod non potest celari sine peccato. Quod potest celari, tenetur, qui sub secreto recipit & non tenetur praelato praecipienti dicere. Quando autem non potest celare sine peccato: quia forte est de aliquo perpetrando in nocumentum aliorum: sicut si aliquis committit mihi sub secreto quod ipse interficiet tali nocte talem uirum uel comburet domum. lllud non teneor celare: quia quod pro charitate institutum est, contra charitatem non debet militare, sicut dicit Bernhard, libro de Praecepto & dispensatione. Et tale secretum ad praeceptum iudicis homo reuelare potest. Esset enim contra iusticiae bonum, qui secretum uellet seruare, si ad effectum talem deduceretur secretum. Secus est de sigillo confessionis: quia si quis sub confessione recepisset, nullo modo etiam pro morte reuelare deberet. Vnde sciendum quod quando dicunt forte laicae personae uel quicunque: dico tibi hoc sub sigillo confessionis, & non confitetur: nec est confessio sacramentalis, ibi non est sigillum confessionis, sed tantum sigillum secreti. Vnde talis sic recipiens secretum, & postea reuelans peccat mortaliter: sed tamen non est reuelator confessionis: quia nulla confessio sacramentalis ibi fuit. Vnde per canonem sigillum secreti proprie est, quando homo dicit: Dico tibi istud sub secreto, placet tibi admitte re. Et alius admittit: si tunc reuelet, peccat mortaliter, & crimen proditionis incurrit.
Ad primum uerum est. Et quia praecipit homini seruare fidelitatem, ubi illud non redundat in damnum proximi, ideo non tenetur.
Ad se cundum talis seruiens non debet admittere secretum: quia esset contra iuramentum: sed statim debet dicere domino suo uel aliunde cauere de damno domi ni.
Aliter dicitur ad illud secundum: dato quod promisit se seruare secretum, te netur tamenT illud domino reuelare propter iuramentum seruandum & punietur de illicita promissione. Iuxta illud Isido. In malis promissionibus rescinde fidem. Et in turpi uoto muta decretum. Haec est sententia beati Thomae: primo quotlibeto. q. 15. Sed dubium est quomodo liceat eis sic iurare dominis de reuelando secreto, cum uideatur esse contra praeceptum de correctione fraterna, Matth. 18. "Si peccauerit in te frater tuus", &c. Credo quod iuramentum debet intelligi saluo illo praecepto, & per consequens tenetur corripere conseruum, si sperat eum per hoc corrigere & movere ad restitutionem si oporteat, & postea poterit cum eum saepius deprehenderit domino intimare: non autem pro prima uice si sibi constiterit propter praeceptum CHRISTI, Matth. ubi supra. Ex triplici ergo causa potest contingere, quod homo teneatur celare illud quod uouit. Primo ex hoc quod ipse solus scit & nondum seruauit ordinem correctionis fraternae. Secundo ex commissione sub sigillo secretorum. Et tertio ex confessione, quod erit maximum.
Ad tertium credo quod non. Vnde praecepta iudicis & iuramenta quae exiguntur de ueritate, semper intelliguntur fieri a toto ordine iuris, & ordine charitatis Grauis est nobis, &c
Notandum quod in uita praesenti multa grauia sunt peccatoribus, quae non sunt grauia uiris bonis & iustis. Sunt enim quatuor quae grauia sunt peruersis: onera peccatorum, opera mandatorum, uicinum beneficium, diuinum iudicium. Pro primo dicit in eorum persona Psalm. Iniquitates meae supergressae sunt caput meum, & sicut onus graue grauatae sunt super me Quanto aliquid est grauius, tanto uelocius diuidit medium, & discedit ad centrum terrae si possit: quia omne graue appetit quod medium suum sit medium mundi, sicut patet 4 li. Aristotelis de Coelo & Mundo. Et si esset aliquod graue quod in instanti & subito descenderet, diceretur quod illud foret infinitae grauitatis: quia sine proportione uelocius descenderet quocunque graui, quod in tempore moveretur, sicut patet 4. Phys. cap. 6. Sed sic est quod peccator moriens descendit ad medium terrae subito & in instanti: quia infernus est in me dio terrae, Iob. 21. "Ducunt in bonis dies suos, & in puncto ad inferna descendunt": In puncto: hoc est, in instanti: quia quod punctus est in magnitudine: hoc est, instans in tempore: Ergo peccatum est onus graue, imo infinitae grauitatis: Et hoc est imaginandum, quod si ferrum magnum una cum magnete ponatur in uno appendulo aequilibris, non erit sibimetipsi graue: hoc est, sua grauitas in nullo promouebit descensum suum, sed tantum descendet quantum permiserit grauitas magnetis. Cuius causa est: quia magnes naturaliter attrahit ferrum ad se per modum finis uel per modum efficientis. Vnde non plus ponderabit ferrum cum magnete, quam magnes solus. Ferrum durum & ad diuidendum difficile, est homo utens ratione, & arbitrij libertate, quae licet difficultari potest, uinci non potest secundum Augustin. de libero arbit. Magnes autem DEVS est: quoniam Deus magnus Dominus in Psalm. Iste magnes naturaliter trahit ferrum: id est, hominem: quia summi boni cupiditas homini naturaliter inserta est, sicut dicit Boëtius 3 de Conso. pro. 2. & lohan. 6. Nemo potest uenire ad me nisi Pater meus qui misit me, traxerit eum: quam diu ergo DEVS & homo se tenent simul & coniungitur in fortuna huius uitae per gratiam & charitatem, homo non est sibiipsi grauis, sed DEVS eum confortat & supportat. Vnde Apostolus ad Philipp. 4. Omnia possum in eo qui me confortat. Sed si separetur a DEO & ponitur in contrario appendulo librae per peccatum mortale, statim sit, homo sibi grauis intantum, quod si moriatur, statim ad infernum descendit: & hoc est quod signanter dicitur Iob. septimo: "Posuisti me contrarium tibi, & factus summihi metipsi grauis". Quare non tollis peccatum meum, & quare non aufers iniquitatem mea: Quasi diceret, Aufer iniquitatem meam, & statim ero in alio appendulo aequi libris, & nullo modo ero mihimetipsi grauis, imo tunc ponas quidquid uolue ris in parte contraria, & ego quamdiu tibi adhaesero, non curabo. Et hoc est quod dicit 17 cap. Pone me iuxta te, & cuiusuis manus pugnet contra me. In cuius figuram uidit Zacharias mulierem quandam in amphora habentem in ore suo massam plumbi, & dictum est prophetae, haec est impietas, Zachariae 5 In signum quod omnis iniquitas opilabit os suum, & quod omnis iniquitas grauis est: quia Eccles. 22. Super plumbum quid grauabitur. Et ideo per iniquitatem populus ad uae aeternum descendet: si se hic non correxerit poenitendo. Et hoc est quod dicitur Esa. 1. comminando: Vae genti peccatrici, in populo graui iniquitate, semini nequam, filijs sceleratis
Secundo uidentur hominibus opera mandatorum grauia, & in hoc decipiuntur: quia 1. lohan. 5. Mandata eius grauia non sunt. Grauitas enim rei nunquam bene perpenditur per unum hominem impotentem, sed per fortem. Si militer iudicium in uirtutibus & uitijs nunquam debet accipi secundum falsam opinionem errantis. Sed secundum rectam rationem sapientis, sicut patet 4. Ethicorum. Et ideo quod malis apparet graue, non ideo dicendum est graue: quia sunt infirmi, Psal. Infirmati sunt & ceciderunt. Scitis quod ignis est totaliter leuis, & terra totaliter grauis: quia est graue simplex. Mixtum uero ex terra & igne erit partim graue & partim leue. Et si terra praedominetur, mixtum tale descendet, si ignis ascendet. Terra est anima humana grauis per peccatum, per concupiscentiam originalem, Eccles. 40. lugum graue super filios Adae a die exi tus de uentre matris eius usque in diem sepulturae. Vnde in Psal. Anima mea sicut terra sine aqua tibi. Charitas est ignis, Lucae 12. Ignem ueni mittere in terram. Quando igitur ita est quod anima separatur a charitate, fit simpliciter ter ra, simplex & grauis, deorsum fertur de peccato in peccatum, Eccles. 3. Cor ne quam grauabitur doloribus, & peccator adijciet ad peccandum, & tunc descemn det eius delectatio tantummodo ad terrena, & uana huius uitae, & sit tota grauis propter quod acute arguit eos, Psal. Filij hominum usquequo graui corde, ut quid diligitis uanitatem, & quaeritis mendacium, Glos. Omnia terrena sunt mendacium: quia non faciunt quod promittunt. Sed certe si fiat comixtio charitatis ad animam, anima perdit de sua grauitate. Quantum enim intenditur charitas, tanto minuitur cupiditas, ssecundum August. quae est animae grauitas propter quam non potest eius amor ferri sursum perfecte, sicut deberet: & in tantum potest ista charitas augeri & intendi, quod fiet anima magis leuis: id cit, tendens uersus superius per dilectionem quam grauis ad ista temporalia. Quae sursum sunt sapite, non quae super terram, ad Colossens. 3. Et si sic leues esse. mus, uideremus omnia mandatao DEI esse facilima. Sicut & iugum eius leue, Matth. 11.
Tertium quod malis graue uidetur, est uicinum beneficium, Displicet enim malis quod boni qui uiuunt e uicinio iuxta eos bene faciunt & bene uiuunt: & tales sunt proprie inuidi, qui loquuntur in proposito de uiro bono, dicentes: Grauis est nobis etiam ad uidendum.
Quartum quod malis uidetur graue, est diuinum iudicium, & ita est sine errore. De illo enim iudicio tremendo dicitur Esa. 30. Ecce nomen Domini uenit de longinquo ardens furor eius & grauius ad portandum. Quanto grauius ab altiori descenderit, tanto grauius laedit: sed CHRISTVS de coelo empyreo ad iudicium uenit, in Psalm. A summo coelo egressio eius tam ad incarnationem quam ad iudicij definitionem. Impii autem cadunt de orsum in profundo, & ideo grauissima sententia illa super eos cadet: Nota quod ex quo mali graues sunt & ponderosi, magna erit compressio in inserno post diem iudicij: quia eorum corpora erunt mirabiliter grauia & quod libet secundum ultimum potentiae suae conabitur uersus centrum. Maxima ergo pressura ibi fiet. Et tamen conuenit hic imaginari quandam misericordiam ex iusticia procedentem: quia licet quilibet esset dignus centro, grauiores tamen loca centralia occupabunt, & minus graues loca exteriora: & sic erit minor pressura quam si fieret econuerso.
Notanda est causa, quare quantumcunque homo sit grauis & ponderosus per peccata, & continue descendat cadendo, nunquam tamen est de eo finali ter desperandum. Ratio huius est: Si aliquod graue cadat ab alto quantum a summo ceciderit, si posset ante casum ad terram, repelli a linea casus, non cadet grauius quam si cecidisset a loco in quo a linea casus est expulsum. Vnde si homo caderet a tecto domus, & dum esset in cadendo alius supra terram stans eum depelleret manu a linea casus, ipse ad terram cadens non plus laederetur quam si a loco depulsionis a linea casus tantummodo cecidisset, ita quod totum nocumentum casus qui praecesserit per illam uim depulsionis impeditur. Moralite: homo cadit continue, quando est in peccato secundum lineam rectam uersus centrum terrae, quod est infernus. Sed sunt homines stantes non cadentes, uidelicet sancti uiri in Ecc lesia, qui eum uel per praedicationem uel per orationes uel per poenitentiae sacramen: um a linea sui casus depellunt: & tunc non cadit ut communiter omnis homo, uidelicet per mortem: sed anima de casu non laeditur, nec aliquam poenam sentit pro casu, si peccatum in hac uita remittatur.
On this page