Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 147 (Sap. 12:3-12:7)
DECLARATA diuina castigatione ad omnes peccatores generali ter: quia omnes corripit, admonet, & alloquitur, ut relinquant mali ciam: In hac parte ostendit diuinam clementiam in castigatione illarum gentium, quas de terra Sancta expulerunt filij Israel specialiter. Et circa hoc duo facit. Nam primo replicat puniendorum peruersitatem: Secundo explicat DEI punientis pietatem, ibi: Sed in his tanquam. Et tertio recapitulat DEI miserentis aequitatem, ibi: Cum ergo sis iustus.
Circa primum in explicando puniendorum peruersitatem quinque siunt in lectione hodierna: Nam primo ostenditur, qui erant puniendi: secundo quare erant puniendi: tertio quomodo erant puniendi: quarto per quos erant puniendi: & quinto ad quid erant puniendi. Primo ergo ostendit qui fuerunt quos DEVS puniuit in aduentu filiorum Israel in terram Sanctam. Et quantum ad hoc dicit: Illos enim antiquos habitatores sanctae tuae terrae.
Vbi notandum quod septem gentes, quae a terra sancta eiectae fuerunt suis nominibus computantur Deuteron. 7. uidelicet Ethaei, Amorrhaei, Chananaei & Pherezaei, Euaei, & lebuzxaei, & Gergexaei. Et significant septem peccata mortalia, quae nos oportet expugnare, si terram Promissionis uelimus intrare. Quare autem eiectae fuerunt dicitur in litera statim: quos (inquit) ex horruisti: id est, abominabiles habuisti: quoniam odibilia sunt tibi opera quae faciebant. Et quomodo: Certe peccauerunt in DEVM, peccauerunt in proximum. In DEVM peccauerunt, contra summam ueritatem, contra summam maiestatem, contra summam bonitatem: Peccauerunt contra summam ueritatem indulgendo sortile giis, quibus inuestigabant de occultis, & quibus se dicebant mederi infirmos. Vnde eorum fortilegia uocat hic medicamina: quia infirmitates per sortilegia medebantur, sicut nonnullae uetulae adhuc facere dicuntur. Contra summam maiestatem deliquerunt: quia sacrificia quae solo DEO debebantur, idolis faciebant, & ideo iniuste. Et hoc intelligit, quando dicit, quod faciebant iniusta sacrificia: ergo grauiter peccauerunt in DEVM. Et non solum hoc, imo peccauerunt in proximum, & maxime in illos, quibus caeteris paribus magis grati de bebant fuisse, uidelicet in filijs suis. Vnde litera subdit quod fuerunt filiorum suorum necatores. In Psal. Immolauerunt filios suos, & filias suas daemonibus Ecce quam difficile fuit colere daemones qui iubebant sibi filios a patribus immolari: & hoc fecerunt isti gentiles sine misericordia. Vnde non solum interfecerunt filios suos, ut immolarent daemonibus: imo cum gaudio & hilaritate hoc fecerunt. Et ideo sitera dicit, quod fuerunt filiorum suorum necatores sine misericordia, & non solum occiderunt filios, imo viscera: id est, carnes humanas comederunt, quarum partes DEO sacrificauerunt comburendo: partem comederunt masticando, sicut lu daei de suis sacrificijs faciebant: & hoc est, quod subdit: Et viscerum comestores, & nominantum uiscera ad ostendendum crudelitatem eorum: quia potest esse quae interiora humana, sicut pulmonem, & epar, & renes comederunt. Quid. Meta. 15. deu quantum scelus est in viscera viscera condi, Congestoque, auidum pinguescere corpore corpus. O quam crudele est in uiscera uiscera condi, & etiam in sanguine. Vnde subdi: Deuoratores sanguinis: & hoc super omnia sectam eorum reddit detestabilem: quod erant autores parentum animarum inauxiliatarum, litera est obscura, sed uult dicere. Quod illi qui fuerunt parentes animarum inauxiliatarum: id est, hominum occisorum sine auxilio, & defuerunt autores iubendo & ordinando de morte eorum: ita quod ipsimet parentes uitae fuerunt autores mortis: & hoc est quod dicit, quod fuerunt iubendo & ordinando ipsam mortem filiorum ad sacrificium deorum suorum. Ipsimet inquam parentes carnaliter animarum in auxiliatarum: id est, hominum derelictorum sine auxilio: Peccauerunt ergo tam in DEVM quam in proximum: & sic patet qualiter deleri debebant. Sed quomodo. Certe per occisionem & expulsionem a terra illa Sancta in qua Filius DEI erat nasciturus, uicturus, & moriturus: propter quod illam sacram nominat. Vnde subdit sic litera a medio sacramento tuo sic voluisti perdere. Terra enim sancta sacramentum dicitur. Est enim sacramentum generaliter loquendo sacrae rei signum: Quia ergo illa terra figurabat Ecclesiam militantem, & etiam triumphantem: Et quia CHRISTVS in ea sacramenta novi Testamenti fuerat constitutus, merito sacramentum uocatur: medium uero sacramentum: quia in medio mundi posita est. Sed per quos fuerunt delendi: Certe dicit Salomon per manus parentum nostrorum, qui sub losuae intrauerant terram Promissionis, Iosuae 5. Iustum enim fuit quoe cultores ueri DEI, cultores daemonum superarent. Et ideo subdit quinto causam, ad quid expulsi fuerunt, ut uidelicet dignam perciperent peregri nationem puerorum DEI: id est, Abraham, Isaac, & Iacob, qui in terra illa fuerunt peregrinati, & quibus terta Sancta fuerat repromissa: quae tibi DEO, omnium est charior terra. Primo quia ibi habitauerunt sancti Patriarchae taquam peregri ni: secundo quia ibi CHRISTVS conceptus est, natus, conuersatus, docuit, mortuus, & resurrexit, ascendit in coelum, & ibi iudicaturus est uiuos & mortuos. In Psal. Benedixisti Domine terram tuam. Illud adhuc per discrimina multa a deuotis transitur, ubi mori non timetur, ibi per martyrium ad terram uiuentium ascenditur: Chara est ergo DEO terra illa ratione creationis: Charior ratione recreationis: Charissima ratione figurationis, ut dignam acciperent uel perciperent peregrinationem puerorum DEI.
Cum uita Christiana peregrinatio quaedam situersus patriam nobis promissam, necesse est quae Christianus conditiones peregrini habeat eundo & redeundo Peregrins aut tria seruat, tria uitat, & tria reportat. Seruat peregrinando ista tria Quotidie socios malos uitat, quotidie computat, quotidie terminum recogitat. Primo ergo hoc maxime habet in corde, quo non intrat puersam societatem: quia hoc est summe periculosum sibi. Aliqui enim sunt pditiosi, aliqui nimis sumptuosi, & aliqui nimis accidiosi: & isti oes impedirent eum. Isto modo moraliter Christian, cauere sibi debet ne malorum societate turbet a bona uita, non habeat societatem cum daemone, quia est pditiosus: nec cum mundo, quia est nimis sumptuosus: nec cum carne, quia est noster hostis, & nimis accidiosus. Secundo peregrinus quotidie computat & eodem modo bonus Christianus quotidie uitam suam examinat. Vnde Se neca de Ira lib. 3. versus finem. Quotidie animus ad rationem reddendam uocandus est, faciebat hoc Sextimus noster, ut consummato die cum se ad quietem nocturnam reposuisset interrogaret animum suum, quod hodie malum tuum sanasti, cui uitio obstitisti, qua parte melior factus es: Tertio peregrinus quotidie de termino recogitat, & nos semper de patria cogitare debemus, August. In hostili enim ter ra duicis est recogitatio patriae. In Psalm. Heu quia incolatus meus prolonga tus est: Sic recogitauit Paulus terminum suum, quando dixit: Dissolui enim cupio, & esse cum CHRISTO multo melius est.
Secundo peregrinus tria uitat quantum est sibi possibile: thesauri sui ostensionem, hospitis deceptionem, & suijpsius nimiam onerationem. Isto modo deuotus Christianus uitat semper ostensionem suarum uirtutum per iactantiam, quin potius eas occultat per humilitatem. Greg. Depraedari desiderat qui thesaurum in uia publice portat. Secundo uitat hospitis deceptionem, hospes noster & hostis mundus est, qui sicut hospes gratissimum uultum facit, lectisternia honestissima demostrat, & bona propinat: sed in fine parcissime & strictissime computat, nec hominem secum quicquam asportare permittit. Tertio peregrinus uitat suiipsius nimiam o nerationem: quanto minus potest secum portat de uestibus & alijs quibuscunque. Eodem modo Christiani deuoti dicunt cum Apostolo: Habentes alimenta & quibus tegamur, his contenti sumus, imo pecuniam suam ipsi non portant interdum, sed mercatoribus eam in patria sua tradunt, ut ab alijs eiusdem societatis mercatoribus tantum recipiant in patria ad quam uadunt. Sic etiam prudentes Christiani diuitias suas eleemosynas erogando pauperibus tribuunt in praesenti. Hi enim sunt mercatores coelorum & securitatem ab eis habent: literas CHRISTI Euangelium uidelicet, quod tantundem imo centuplum in coelo recipient.
Tertio peregrinus tria reportat quando in patriam suam redit, de peccatis indulgentiam, ab amicis reuerentiam, & deinceps quiescendi licentiam. Sic etiam Christianus deuotus rediens uersus patriam coelestem, in morte gaudet: quia secum portat indulgentiam peccatorum, & recipit ab amicis reuerentiam. Solent enim amici hominis uenientis de peregrinatione sibi processionabiliter occurrere, & in domum suam deuote deducere. Eodem modo in morte sanctorum redeuntium de peregrinatione mundi, occurrunt sancti angeli, sicut pie petit Ecclesia. Subuenite ancti DEI, occurrite angeli Domini, suscipientes animam eius, offerte in conspectu altissimi, & tunc est in domo sua: Et tunc consequetur post labores perpetuam quiescendi licentiam, Apoc. 14. A modo iam dicit spiritus, ut requiescant a laboribus suis: & hi condignam peregrinationem faciunt puerorum DEI.
On this page