Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
POSTQVAM Salomon supplicauit pro sapientia impetranda, & ra tionem qua a DEO exaudiri debeat allegauit, sumptam a parte huma nae necessitatis: In hac parte consequenter aliam subiungit rationem, ad idem sumptam ex parte diuinae bonitatis. Et est rationalis. Decet diui nam bonitatem perfecte. illam consumare quae proposuit & incoepit: sed tu propo suisti per electionem mei, quod forem rex, & iudex populi, & aedificator tem pli, quae sine tua sapientia consummari non possunt: Ergo decet te DEVM mi hi dare sapientiam, qua ista quae tu proposuisti me facturum, consummare pos sim. Dicit ergo sic: Tu elegisti me regem, quasi dicat, non me ingessi per praesum ptionem, nec me intrusi per uiolentam occupationem: Sed tu me elegisti non super unam ciuitatem uel insulam, sed vt rex sim populo tuo. Vnde 2. Paralip. 1. ubi ponitur historia de supplicatione Salomonis. Quis potest hunc popu lum tuum, qui tam grandis est digne iudicare. Non solum elegisti. regem populo tuo, sed uoluisti me esse iudicem immediatum filiorum tuorum & filia rum tuarum: id est, tam maiorum quam minorum. Secundo modo non so lum elegisti me in regem & iudicem, sed in artificem & aedificatorem: Vnde dixisti me edificare templum in monte sancto tuo, 2. Regum 7. Dixit Dominus ad Dauid: Suscitabo semen tuum post te, & ipse aedificabit templum nomini meo. Et 1. Paralip. 28. Salomon filius tuus aedificabit domum meam, & al taria uel atria mea. Ipsum enim elegi mihi in filium meum, & ego ero ei in pa trem. Templum (inquam) in monte sancto tuo. Iste mons sicut dicunt Hebrael, fuit ille mons in quo Abraham voluit immolare filium suum Isaac, Genes. 22: Et ibi erexit altare. Et in eodem loco fuit postea altare templi, de quo hic sub ditur: Et in ciuitate habitationis tuae altare. Haec ciuitas fuit Hierusalem de qua in Psal. Hierusalem quae aedificatur ut ciuitas. Altare ddicolhabens similitudine tabernaculi tui sancti ab initio: id est, tale altare iussisti me facere, quale fuit al tare tabernaculi Moysi, ab initio(id est) ab antiquo, haec tu DEVS pater ordi nasti de me: et tecum sapientia tuae: id est, filius tuus, quae sapientia nouvit opera tua, creationis, recreationis, & glorificationis, de quibus Abacuc 3. Consideraui opera tua & expaui. Quae quidem sapientia affuit tunc cum orbem terrarum faceres, cteando de nmnilo: Et sciebat quid placitum esset in oculis tuis, circa genus humanum, & quid directum in praceptis tuis: id est, quibus praeceptis uoluisti hominem dirigere in teipsum sicut in finem suum
Et uidetur quod non: quia decretalis dicit. Sufficit eligere bonum, nec est necesse eligere meliorem.
Ad oppositum uidetur, 4. Reg. 10. Eligite meliorem de filijs Domini uestri, & ponite super solium patris sui. Dicendum est, quoc non semper ille qui est melior, simpliciter est melior ad praelationem. Ille enim in ter homines est simpliciter melior, qui est charitate perfectior. Vnde Aug. ir Enchiridio: Quanto charitas in quocunque maior est, tanto melior est, in quo est. Cum enim quaeritur: utrum quisque sit homo bonus, non quaeritur quic credat, aut quid speret, sed quid amet. Contingit autem frequenter quod illi qui est perfectissimus in charitate, multa deficiant quae necessaria sunt praela to: puta scientia, ualetudo corporis, & huiusmodi. Electio autem eorum quae sunt ad finem, debet fieri secundum conditionem finis: & ideo dicen dum quod electores quicunque talem eligere tenentur, qui sit melior ad sta tum illum, cui per electionem prouidere tenentur, non autem tenentur elige re meliorem. Per hoc patet ad argumenta: quia decretalis intelligit de simpli citer meliore: unde uult decretalis dicere quod non tenentur eligere meliorem ad illum statum, sed sufficit eligere bonum: & propter hoc non est electio cassan da, nec decretalis informat conscientiam electorum, sed iudicium publicum, Autoritas ad oppositum intelligitur de meliore ad talem finem.
Oritur hic dubitatio literalis secunda. An melius sit habere reges per ele ctionem, quam per haereditariam successionem.
Et hanc quaestionem movet Aristot. 3. Politicorum: & arguit, quod non per generationem siue per haere ditariam successionem: quia contingit frequenter filium boni regis esse ma lum. Malus autem destrueret communitatem: si uere dicatur quod pater prae uidens filium malum, daret alteri regimen, qui esset bonus. Dicit Aristoteles quod non est credibile, imo difficile esset & quasi supra naturam humanam: quia cum traderet regnum magis dilecto, & filius est quasi alter ipse, necessarium uideretur quod traderet illud filio. Istam quaestionem non soluit Arist. Sed di cunt expositores, quod melius est per se loquendo, & simpliciter continuare regnum per electionem: quia tunc semper potest uirtuosus regere: per accidens tamen melius est, in casu continuare regnum per generis successionem. Primo propter discordiam & dissensionem eligentium: secundo propter consuetudi nem dominandi in una domo: tertio quod aequali sibi nullus uult subijci de facili: & ideo mutatio regni est periculosa per electionem paci communitatis sed hoc est per accidens: Si enim essent omnes rationabiles, & habentes ze lum reipublicae, melius esset regi per electionem communitatis ab una perso na, quam per successionem naturae.
Aliam movet ibidem quaestionem de potentia regis, & quaerit quanta de bet esse. Respondet, quod oportet regis potentiam esse tantam, quod sit maior, quam sit alicuius unius, & maior quam quorundam plurium de illa comuni tate: debet tamen esse minor quam potentia multitudinis. Aliam soluit ibidem de re ge, & est: An melius sit regi optima lege, uel optimo rege. Dicitur optimo re ge: quia impossibile est legem excogitare, quae non indigeat applicatione, in terpretatione & dispensatione, quae ab optimo rege fieri possunt.
Tu autem elegisti me rege populo tuo, & iudice filiorum tuoru, & filiarum tuarum.] Ex ista autoritate informatur Princeps quilibet, et Praelatus circa statum suum qua tuor considerare: uidelicet quod non sit immissus per intrusionem, quod non sit remissus per dissimulationem, quod non sit neglector culparum, & quo non sit acceptor per sonarum. Primo consideret Praelatus siue Princeps quod non sit immissus per in trusionem, sed ut uere posset dicere DEO, Tu elegisti me. Forma autem Praelato rum elegendorum est ipse CHRISTVS, in tribus scilicet. In sua conceptione, natiui tate, & conuersatione. Fuit enim conceptus Spiritus sancti cooperatione: Natus sine matris corruptione. Conuersatus in mundo sine ambitione, ac peccati ope ratione. Vnde quando populus elegit eum in regem, fugit, & renuit rex fieri, lohan. 6. Isto modo qui debet intrare ad statum Praelaturae, debet concipi in mentibus electo rum per Spiritus sancti inspirationem, non per conspirationem dissolutorum. Debet nasci de matre quae est congregatio siue capitulum, cui debet praeesse sine corruptio ne, ita quod nec sit corrupta prece uel precio, uel minis potentum, Debet ergo sic electus ducere statum suum sine ambitione, ut uelit si possit ex corde fuge re, & deuotus obedire, ut DEVS sibi possit dicere illud Esa. 44. Noli timere serue meus lacob & Israel quem elegi: & rectissime, quem elegi: sed timendum est quod nonnulli eliguntur propter parciales affectiones, quidam propter mun diales possessiones, & quidam propter curiales interpositiones. Considerant nonnulli electores, non quis melior uita, clarior scientia, & fama celebrior: sed qui uelit esse in beneficijs & subuentionibus utilior, quis uelit minus uitam suan emendare, quis uelit crimina dissimulare. Considerantalij, quis est in rebus lo cupletior, in beneficijs pinguior, in expensis profusior, in conuiuijs lautior, in ociosa familia multiplicior. Alij, quis est regi & regalibus gratior & acceptior, quis parentum generositate nobilior, quis mundanae uanitati habilior, & usi tatior inuenitur. Isti non eligunt per Spiritum sanctum, sed per Spiritum ne quam. Contra quos adduci potest illud 4. Reg. 10. Eligite meliorem, & eum qui uobis placuerit de filijs Domini uestri, & ponite eum super solium pa tris sui.
Nota quod praemittit meliorem, & eum qui uobis placuerit de filijs Domi ni uestri: in signum quod bonitas gratiarum, non acceptio personarum debet esse causa, quare uobis placeat. At fertur quendam dixisse regi Lodouico quae renti. Cur non siunt miracula per Episcopos & Praelatos moderni temporis, sicut olim fiebant in primitiua Ecclesia: Domine (inquit) olim tempore primi tiuo electiones Episcoporum & Praelatorum fiebant per Spiritum sanctum, cuius est facere miracula, modo fiunt per reges & principes, qui miracula facere non possunt.
Secundo consideret Praelatus uel Princeps, quod non sit remissus per dissi mulationem: quia electus in regem. Rex enim a regendo dicitur, & est nomen tam honoris quam oneris. Tenetur enim exemplum alijs praebere probitatis moralis, ut dicatcum Gedeone, Iudic. 6. Quod me uideritis facere, facite. Plus enim mo uent egregia facta principis, quam iusta imperia. De lulio Caesare dicitur, quod nunquam dixit militibus suis: ite, sed uenite. Vnde 1. Reg. 12. Constitui uobis regem, & rex graditur ante uos. Narrat Sextus lulius Stratagematonilib 4. cap. 5. de quodam Duce qui uocabatur Pesticorus: hic cum interrogatus esset a militibus, quid imperaret: dixit, ut se immitarent, & nihil aliud, & arrepto signo primus hostes inuasit. Talis debet esse responsio boni Praelati, ut possit dicere cum Apostolo: Imitatores mei estote, & obseruate eos qui ita ambulant, sicut habe tis formam nostram. Ad Phil. 3. Trogus Valerius lib. 7. narrat, quod Argeus Rex Macedonum moriens reliquit filium paruulum. Contigit Macedones interim con tra Illyricos bellare, & uici, qui statim se recolligentes regem suum puerum in cunis iacentem ante aciem posuerunt, & sic eos uicerunt: ostendentes Macedonibus regem defuisse, non uirtutem. Moraliter poenitentia Praelati semper iuuat subdi tos. Tertio consideret Praelatus ne sit neglector culparum in inquirendo, discu tiendo, & puniendo: quia est electus in iudicem: tu autem elegisti me in iudicem, &c Dicit Philoloph. 1. Ethi. Quod unusquisque est bonus iudex eorum qui cogno scit, & ideo ad bonum iudicium dandum requiritur inquisitio, & cognitio: ne ho mo procedat ex incertis suspicionibus, ex una parte, & ex alia parte debet ho mo inquirere, ne mala surrepent & augeantur per defectum correctionis. Cum uero crimina sint cognita, continuo si possibile est sint correcta per iudicem, qui debet esse sicut iustum animatum, sicut dicitur 5. Ethi. vt mens sua tota sit a iusticia occupata Et ideo populus accedit ad iudicem sicut ad iusticiam animatam, ut in omnibus red dat quaed iustum est, unde Eccles. 7. Noli quaerere fieri iudex, nisi ualeas uirtute ir rumpere inigtates. Hugo de Sancto Victore in libro suo de 12. abusionibus claustri, dicit que tres sunt species, uel modi negligentium platorum. Quidam sunt qui be ne uiuunt, et subiectos male uiuere pmittunt: quidam sunt qui male uiuunt et subditos suos bene uiuere cogunt: quidam sunt qui male uiuunt, & subditos male ui uere uolunt. Qui sunt quibene uiuunt & subditos male uiuere permittunt, exemplo praecedunt, sed non increpando delinquunt, licet enim bene uiuant, necesse tamen est ut de grege sibi comisso Domino gregis rationem reddant. llli uero qui male uiuunt, & subiectos bene uiuere cogunt, errantes reuocant, sed rectos & fortes occidunt: reuocant uerbis, occidunt exemplis. De tertia specie non oportet facere mentionem. Haec Hugo
Quarto informatur praelatus & princeps ne sit acceptor personarum cum dicit: Filiorum tuorum & filiarum tuarum: id est, electus sum in regem & iudicem tam maiorum quam minorum, tam simplicium quam perfectorum, siliorum (inquit) tuo rum: id est, electus sum ut iudicem populum tuum, non sicut seruos meos, uel rusticos, sed sicut filios gubernando ut sim eis loco tui pater, non tyrannus, Bernhardus super Can. Discite subditos matres uos esse debere non dominos, studete ma gis amari debere quam metui. Et si interdum seueritate opus sit, paterna sit, non tyrannica, matres fovendo, & patres corrigendo uos exhibeatis. Suspendite uerbera, producite ubera, pectora lacte pinguescant, non typo superbiae turge scant. Haec Bernhard. Et ideo sicut dicit bonus praelatus lohan. in canonica sua tertia: Maiorem in uobis non habeo gratiam, quam ut audiam filios meos in ueritate ambulantes, &c
On this page