Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
INTENTIO Salomonis in hac parte est refellere & arguere per uersos iudices, & iniquos praelatos. Postquam Spiritus sanctus de clarauit malorum iudicum futuram poenam: Hic accusat & propalat futurae poenae causam. Et circa hoc sic procedit. Primo ostendit que mali iudices, domini, & praelati sint ueraciter iusticiae debitores. Secundo ostendit in quibus sunt iusticiae transgressores. Secunda pars ibi: Non recte iudicastis. Primum declarat sic. Omnis minister obligatur ad ministetium pro quo facit pactum cum domino suo. Sed omnis iudex, praelatus, & supe rior facit pactum cum DEO: ut sit minister regni: hoc est, gubernationis Eccle siae sub DEO: Ergo omnis talis obligatur ad hoc ministerium, 1. ad Cor. 12. Di uisiones ministrationum sunt: hoc est, Diuersae personae in Ecclesia ad diuersa ministeria obligantur. Idem autem Dominus, & istam obligationem eis im properat, cum dicit: Quoniam cum essetis ministri regni illius. Ex quo manite ste concluditur, quod fuerunt iusticiae debitores. Omnis enim rex & quicunque est sub eo, est iusticiae debitor, & omnes sunt ministri regni DEI: id est, Ecclesiae. 1. ad Corinth. 4. Sic nos existimet homo ut CHRISTI ministros, & di spensatores mysteriorum DEI. Et per consequens omnes ministri regni DEI sunt, & debitores iusticiae quod est propositum. Secundo ostendit, quod sunt transgressores iusticiae, & hoc propter tria. Primo, quia male iudicauerunt re os: Secundo, quia iniuste spoliauerunt iustos: Tertio, quia male regulauerunt seipsos. Quantum ad primum dicit: Non recte iudicastis. Quantum ad secundum dicit: Neque custodistis legem iusticiae. Quantum ad tertium dicit: Neque secundum vo luntatem DEI ambulastis. Dicit ergo eis pritho sic: Non recte iudicastis. Hoc au tem sit quadrupliciter sic docet beatus Gre. in Homel. & habetur in Cano.11. Quaestio. 3.
Quatuor modis humanum iudicium peruertitur, scilicet timiditate, cupidi tate, offensione, & affectione. Haec est sententia. Sed ista sunt uerba. Quatuor mquit Greg. modis iudicium humanum peruertitur. Timore, dummodo po testatis alicuius ueritatem loqui pertimescimus: Cupiditate, dum praemio iusi alicuius corrumpimus: Odio, dum contra quemlibet aduersarium molimur: Amore, dum amico uel propinquo contendimus praestare auxilium. Haec Grego. Iudicant etiam non recte quidam propter personarum acceptionem, quidam propter peruersam intentionem, quidam propter debiti ordinis prae termissionem, quidam propter personarum acceptionem. Contra quos Deut. 1. Ita paruum audietis ut magnum, nec accipietis cuiusquam personam: quia DEI iudicium est. Vtinam legem istam omnes iudices attenderent. Quoniam DEI iudicium faciunt. Vnde illud facere deberent quod DEVM uelle facere, si ibi esset, credunt. Alij non recte iudicant propter peruersam intentionem. Inten dit enim quidam remunerationem temporalem uel in fama uel in pecunia. Com tra quos loquitur beatus Gregor. & habetur in Canone 11 quaestione 3. Qui recte. Qui recte (inquit) iudicat, & praemium remunerationis expectat, fraudem in DEVM perpetrat: quia iusticiam quam gratis impertiri debuit, acceptione pecuniae uendidit. Bonis male utuntur qui pro temporali lucro iuste iudicant. Tales quippe ad ueritatem non iusticiae defensio, sed amor precij prouocat. Quibus si spes numi subtrahitur confestim a iusticiae defensione discedunt. Haec Gregor. Si ita est, quod iudex propter munera iusticiam faciens damna tur. Quid fiet de illo iudice, qui propter munera iniusticiam iudicabit: Tertio sunt quidam qui non recte iudicant propter ordinis debiti praetermissionem. De bemus enim quicunque sumus in superiori nradu positi primo iudicare nosi psos, & postea alios: considerantes nos esse homines, & non deos aut do minos, 1. Corinthiorum 11. Si nosmetipsos iudicaremus, non utique iudi caremur.
Qualis autem debet esse qui debet alios iudicare bene & lucide declarat Ambros. super Psalmum, Beati immacula. Et habetur in Cano. 3. quaest. 7. Iudi cet. Iudicet ille (inquit) de alterius errore, qui non habet quod in se ipso con demnet. Iudicet ille qui non agit eadem, quae in alio putauerit punienda, ne cum de alio iudicat in se ferat sententiam. Et iudicet ille, qui ad pronuncian dum nullo odio, nulla offensione, nulla leuitate ducatur. Et post pauca: Bo nus iudex nihil ex arbitrio suo facit, nec ex domesticae uoluntatis proprietate, sed iuxta leges & iura pronunciat, & scitis & statutis iuris obtemperat, non in dulget propriae uoluntati, nihil paratum, nihil praemeditatum de domo pro fert, sed sicut audit ita iudicat: & sicut se habet natura discernit, obsequitur, le gibus non aduersatur, examinat causae merita non mutat. Haec ibi. Sequitur: Neque custodistis legem iusticiae. Vbi ostendit eos fuisse iusticiae transgressores, quia iniuste spoliauerunt iustos. Iudex qui male iudicat frequenter iustum a bonis suis spoliat. Et sicut dicunt doctores concorditer. Siue tulerit iniquam sententiam ex certa malicia, siue ex iuris ignorantia, tenetur ad restitutionem, & ad totum interesse parti laesae, nisi possit inducere illum pro quo iudicauit iniuste ad satis faciendum parti laesae. Et idem illud intelligitur de iudice ordi nario, uel delegato, uel sponte se ingerente, uel acceptante gratis delegatio nem suam. Si uero aliquis ignarus foret compulsus ad iudicandum & peteret consilium a iurisperitis, & apponeret diligentiam quam posset ad bene iudi candum. Talis licet ferret iniquam sententiam non tenetur ad restitutionem. Sed si fuerit negligens in petendo consilium a iurisperitis, cum eos posset ha buisse, tenetur ad restitutionem. Aliud est hic notandum, quod sicut dicitur extra desententia, & re iudicata in novellis lnnocentij: Cum aeterni. Si iudex Ecclesiasticus ordinarius uel delegatus contra conscientiam & iusticiam in gra uamen partis in iudicio alterius quicquam fecerit, per gratiam uel per sortes, ab executione officij per annum noverit se suspensum: ad aestimationem litis parti quam laeserit nihilominus condemnandus. Et si durante suspensione in verit se diuinis, irregularis est, & cum eo solus Papa dispensat. Haec ibi. Et ideo illi qui cum iudicibus tractant uel consiliando, uel supplicando, uel informan do bene si bi cauere debent, ne sint causa quare iudex a ueritate declinat: uel propter eorum consilium, uel preces, uel suggestiones: quia alias grauiter pec cant, & ad restitutionem parti laesae faciendam tenentur. Et ideo quid sit a iudi ce rogandum docet Tulli. 3. de officijs, cap. 11. Praeclarum a maioribus acce pimus morem rogandi iudicem, si eum morem teneremus, quem salua fide fa cere posset. Nam si omnia facienda sunt quae amici uolunt, non amicitiae tales, sed coniurationes putandae sunt.
Ad hoc autem quod iudex lege iusticiae teneat ista tria custodiat: scilicet exquisitam causae discussionem, facilis credulitatis exclusionem, & deliberatam sententiae prolationem. De 1. & 2. Iob. 29. Causam quam nesciebam diligen tissime inuestigabam. Super quod dicit Greg. 19. Moral. cap. 16. Maiora cri mina tarde credenda sunt cum audiuntur, & iunt citius punienda cum ueraci ter cognoscuntur. Facilitas enim credulitatis peruersum facit dare iudicium, sicut patet de Putiphare principe militis Pharaonis. Genes. 39. Qui nominis credulus uerbis coniugis, innocentem loseph carceri mancipauit. De forma discutiendi causas in iudicio exemplum habemus de Domino DEO nostro, qui tamen omnia nouit, ut DEVS, Gen.18. Clamor (inquit) Dominus Sodo morum & Gomorreorum multiplicatus est, & peccatum eorum aggrauatum est nimis: descendam & uidebo utrum clamorem qui uenit ad me opere com pleuerint an non est ita ut sciam. Quod exponens Magister in historia scholastica dicit sic: Hoc exemplum CHRISTVS IESVS reliquit nobis, quasi diceret: Mala hominem non ante credatis quam probetis. Inde quod iudex crimen sibi soli no tum punire non potest. Haec ille. Secundo habemus iteratum exemplum ad idem Ioh. 8. quam diligenter CHRISTVS discussit causam mulieris, quam scribae & Pha risaei de adulterio accusabant. Primo enim inclinans se deorsum digito scribe bat in terra. Et rursum erigens se dicit eis: Quis uestrum sine peccato est, &c. Et iterum scribebat in terra. Ecce quam morosus fuit antequam uoluit sententia re, & quam diligenter causam mulieris discutit. Quid autem describebat ex Sacra scriptura expressum non est: dicunt quidam quod illud idem scripsit, quod eis respondit: Qui sine peccato est uestrum, &c. Glossa dicit quod scribe bat peccata eorum, ut quilibet legeret sua. Dicit Ambros. Et est ibi in glossa in terlineari, Quod non scripsit nisi illud propheticum: Terra terra absorbe hos uiros abdicatos. Hieronymus in quadam Epistola ad Hyrenaeum, uide tur uelle quod scripsit: Terra terram accusat. In his ergo exemplis CHRI STI patet doctrina omnium praedictorum trium, sine quibus iustum iudi cium esse non potest. Ad hoc enim quod iudicium sit actus iusticiae tria exi guntur: Primo, quod procedat ex inclinatione iusticiae: Secundo, quod proce dat ex auctoritate: Tertio, quod feratur secundum rationem prudentiae. Quia si sit contra rationem iusticiae, dicitur iudicium peruersum uel iniustum: Si sine autoritate, dicetur iudicium usurpatum: Si sine ratione pruden tiae in causa examinationis, dicetur iudicium temerarium. De lmperatore & Theodosio & beato Ambrosio legitur nono libro historiae tripartitae notabi lis historia, quae narratur cap. 14. Cum enim apud Thessalonicam quidam iu dices fuissent lapidati, indignatus Theodosius omnes passim interimi iussit, non praecedente examinatione iudicij, ut septem millia hominum interficeren tur: Post haec uenit lmperator apud Mediolanum, ubi praeerat Ambrosius. Cunque in die solenni Imperator in Ecclesiam ingredi uoluisset, foris ad ianuam Ambros. eum prohibuit, & grauissimis obiurgationibus eum arguit, & inter alia dixit sibi sic: Quam (inquit) poenitentiam ostendisti post tantas iniquitates, quaere ibi residuum. Tertio accusat Spiritus sanctus malos iudices de hoc quoo malem regulauetunt se ipsos. Vnde dicit: Neque secundum voluntatem DEI ambu lestis. Ad Rom. 12. Nolite conformari huic seculo, sed reformamini in nouitate sensus uestri, ut probetis quae sit uoluntas DEI beneplacens & perfecta. Non enim debent se conformari seculo, sed stare perualide in rationis iudicio ut san cti sint in seipsis, qui habent alios ex officio sanctificare, 1. ad Thessal. 4. Haec est enim voluntas DEI sanctificatio uestra, ut abstineatis uos a fornicatione, ut sciat unusquisque uestrum uas suum possidere in sanctificatione, & honore non in passionibus desiderij, sicut gentes quae ignorant DEVM
On this page