Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 115 (Sap. 8:16-8:16)
CTAVVM & ultimum emolimentum, quod sapientia confert possessori suo, est iocunditas solaminis in conscientia: quod quidem emolimentum, Salomon se asserit habiturum in hodierna lectione. Et circa haec duo facit. Primo allegat modum aeternae iocunditatis: Secundo assignat causam aeternae tranquillitatis. Secunda pars ibi: Non enim habet amaritudinem. Circa primum dicit sic: lntrans in domum meum conquiescam cum illa, quasi dicat: Ecce quantum mihi emolimentum accrescit, si mihi sapientiam: id est, cultum DEI desponsauero. Si enim nihil aliud pro do te reciperem cum hac sponsa, hoc mihi solum deberet sufficere quod intrans in domu meam: id est, conscientiam meam, conquiescam: id est, quietem inueniam, cum illa: id est, sapientia. Nulla quies exterior poterit delectari, quamdiu conscientia habet unde poterit murmurare. Haec est domus, quam sancti post labores, & taedia se culi repetunt & requirunt. Haec est domus quam DEO dedicare debemus per sanctam conuersationem. In Psal. Domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudine dierum. De securitate & tranquillitate conscientiae loquens beatus Greg. super Excech. Homel. 9. dicit sic: In omni quod DEI est, semper tacite recurrere debemus ad mentem, & interiorem testem, & iudicem requirere. Quid enim pdest, si omnes laudant, & conscientia accusat. Aut quid poterit obesse: si omnes dero gent, & sola conscientia defendatur. Qualis sit conscientia bona, docet Hugo de sancto Victore lib. 2. cap. 6. de anima dicens: Tranquilla conscientia est, quae omnibus est dulcis, nulli grauis, utens amico ad gratiam, inimico ad patientiam, cunctis ad beneuolentiam, & quibus potest ad beneficentiam: cui DEVS nec sua peccata imputat, quia non fecit: nec aliena, quia non approbauit: nec negligentiam, quia non tacuit: nec superbiam, quia in humilitate permansit. Istam domum conscientiae debemus bene fundare, & honeste mundare. Mundare quidem, per frequentem & puram confessionem. In tali domo potest quiescere tam DEVS quam homo. Et licet tam fama quam conscientia sit homini necessaria: conscientia propter seipsam: fama propter proximum 12. q. 1. nolo. Tamen in tantum ponderat bonum conscientiae, quod pro salute conscientiae perdi debet cum gaudio bonum famae, ubi necessario oportet alterum omittere. Vnde Senec. Epist. 83. secundum lib. com munes. Nemo mihi plus uidetur aestimare uirtutem, nemo magis illo esse deuo tus, quam qui boni uiri perdidit famam, ne conscientiam perderet. Et uult dicere, qui pro opere uirtuoso exercendo etiam per mediam infamiam debet homo pro cedere. Haec est ergo domus in qua sapiens cum sapientia quiescit sine turbatio ne: quia certem non habet amaritudinem conuersatio illius: ergo, &c. Bona exteriora, deliciae, diuitiae, & honores, uel habent amaritudines, uel ad minus generant taedium, & fastidium, & satietatem: ita quod homo illud idem quod prius optauit, postea fastideat & contemnat. Et ideo dicit Rabanus hoc in glos. Corporales deliciae corpus grauant: spirituales uero mentem releuant. Et quanto magis esuriuntur tanto amplius comeduntur. In illis appetitus placet, experientia displicet. Au gent spiritales deliciae desiderium, & quo magis sumuntur, auidius amantur. Haec Rabanus. Et accepit a beato Greg. in quadam Homelia: qui eandem sententiam multo eloquentius, dicit sic: Corporales deliciae cum non habentur, graue in se desiderium accendunt: cum uero habitae eduntur, comedentem protinus in fasti dium uertunt. At contraspiritales deliciae cum non habentur in fastidio sunt, cum uero habentur in desiderio. In illis appetitus saturitatem, saturitas fastidium generat: In istis aut appetitus saturitatem, saturitas appetitum parat: Augent enim spiritales deliciae desiderium in mente, dum satiant: & quanto magis earum sapor percipitur, eo amplius agnoscitur, quid auidius ametur. Haec Greg. Vnde Senec. carnis uoluptatem docens contenere, dicit: Voluptas corporalis fragilis est & breuis: fastidio obiecta, quo auidius acta est, citius in contrarium recedens. Cuius subinde necesse est aut poeniteat, aut pudeat quemcunque.
In qua nihil magnificum, aut quod naturam hominis, proximi deceat, res humilis membrorum turpium ministerio ueniens exitu foeda. Haec Senec. Sapientia ergo non habet amaritudinem in conuersatione, nec tedium in conuictu, sed per oppolitum laeticiam & gaudium. & ideo a sapore sapientia, quasi sapida scientia nuncupatur. Et per contrarium sapi entia huius mundi quae cosistit in noticia iuris positiui, amaritudinem & taedium habet in conuersatione: ut comuniter reddens hominem praesumptuosum in seipso, et iniuriosum ad alios in conuictu. Et ideo ad pacem & traquillitatem studentium in sacrae paginae sapientia, est ab Ecclesia prohibitum, ne Parisijs, uel in ciuitatibus uicinis, aliquis docere uel audire ius ciuile praesumat: Et qui contra fecerit a causarum patrocinijs excludatur, & per Episcopum loci excomunicetur extra de pri uil & exces. priuil. super specula. Circa domum conscientiae est notandum, quod ipsa habere debet solidum fundamentum, decens ornamentum, aptum tegumentum, & frequens expurgamentum. Primo fundamentum conscientiae debet fundari super solidam doctrina CHRISTI: sicut Saluator dicit Matth. 7. "Omnis qui audit uerba haec, & facit ea, assimilabitur uiro sapienti, qui aedificauit domum suam supra petram". Petra est doctrina CHRISTI, Matth. 16. Super istam petram sanae doctrine debet conscientia cuiuslibet aedificari. Vnde summe cauendum est, ne ista, domus sit erronee fabri cata, uel nimis larga, uel nimis stricta: quia omne quod sit contra conscientiam aedificat ad gehennam 28. q. 1. omnes. Et habetur in glos. ad Rom. 14. Vnde sicut dicunt doctores. Dictamen conscientiae plus obligat, quam praeceptum prae lati. Et ideo omnis conscientia, siue recta siue erronea, siue in se mala, siue indis ferentibus obligatoria est: quin omnibus talibus ueniens contra scientiam, facit contra illud quid credit a lege DEI esse prohibitum. In ista, domo male parant sibi quietem multi homines mundani, qui illud quod durius est ponunt sub capite, & illud quod mollius sub pede. Moraliter. Conscientia in mente est, sicut caput in homine, & sensualitas est sicut pes. Qui ergo ponit in sensualitate delectatio nem, & peccatum in conscientia & murmur contra peccatum, dure reclinat caput suum. Istam domum fundant quidam super aquas uoluptatis, quidam super arenam cupiditatis: & ideo conscientiae talium stare non possunt, eo quo carent solido fundamento. Et ideo dicitur Matth. 7. "queo uir stultus aedificauit domum suam super arenam, & descendit pluuia, & flauerunt uenti, & cecidit domus".
Secundo domus conscientiae debet habere honestum ornamentum, ut sit picta curiose & artificialiter imaginibus uirtutum, & sanctorum uirorum exemplis, qui nos praecesserunt. Narrat Aug. contra Iulianum lib. 5. & 2. retractionum cap. 62. quod rex quidam Cypri deformis spe cie thalamum suum siue cubiculum fecit depingi imaginibus pulchris, ut per earum aspectum uxor sua pareret pulchram prolem. Rex est ratio, cubiculum memoria uel conscientia. Sensualitas est uxor, & ideo si pulchram prolem: id est, uirtuosas ope rationes habere uelimus, domum patrum nostrorum imaginibus depingi studeamus, dicentes cum Psal. Dilexi Domine decorem domus tuae, &c. Sed est notandum que domus, quae non inhabitatur contrahit sordes, uermes, & uarias corruptiones. Et ita est de multorum conscientijs, quae non inhabitantur ab eis. Nunquam tamen est eis ita male, sicut in quadragesima, quando redeunt ad se, & intrant domos com scientiarum suarum malarum. Ibi inueniunt uermes, corruptiones, & foetores ueterum peccatorum, & domus incipit declinari ad mortem. Iuxta illud Proverb. 2. In clinata est ad mortem domus eius, & ad inferos semitae ipsius.
Tertio domus com scientiae debet habere aptum tegumentum. Cooperimentum bonae conscientiae est honestas conuersationis uirtuosae: ut boni uiri quod didicerunt interius ostendant exterius. Et sic luceat lux eorum coram hominibus, ut uideant opera uestra bona & glorificent Patrem uestrum, qui in coelis est: hoc est, quod dicitur Matth. 10. Quod in aure audistis praedicate super tecta: id est, per bonam conuersationem.
Quarto domus conscientiae debet habere frequens expurgamentum per scopam confessionis: nec ad aliquod remedium fugiendum est, ut a Diabolo uel a peccato, nisi que a conscientia expellatur peccatum. Vnde Aug. super lohan. Homel. 41. Seruus peccati quo fuit, secum se trahit, quocumque fuerit non fugit seipsam mala conscientia: non est quo eat, semper segtur se, imo non recedit a se: peccatum enim quod fecit intus est. Vis audire consilium. Si uis a DEO fugere ad ipsum fuge: confitendo, non latendo, confiteri potes, latere non potes. Sic est de Diabolo, sicut fuit de Daedalo & Labyrintho: Fecit enim Daedalus domum quandam cum uarijs uijs, & cum parietibus ita p plexis, quod nullus eam intrans exire poterat sine glomere fili, & illa domus uocabatur d Labyrinthus: id est, labor intus: quia in egrediendo et in ingrediendo maximus labor fuit. In illa domo inclusit Daedalus unum monstrum, quid ex una medietate fuit homo, & alia medietate bos: ea intentione ut ibi in ppetuum pasceretur, & nunquam exiret: sicut narrat Ouid, lib. 7. Met. et Isid. 3. Ethym. Moraliter loquendo: quado ita est, quo Diabolus pecipit unam personam, aliquod peccatum monstruosum fecisse, facit conscientiam talis quasi domum Daedali, & abscondit peccatum, & fabricat illi peccato ri tot uias pplexas, & parietes obsistentes, nunc de timore, nunc de pudore, nunc de negligentia mnunc de expectatione & dilatione confessionis: & ibi occultat illud mostrum, ut nulltis confessor possit intrare, nisi cum glomere fili. Oportet enim com fessorem reuoluere omns interrogationes spectantes ad peccatum, antequam reus uelit cognoscere illud, quid fecit. Non sic facit probus homo confessoribus suis, sed oia pa dit & ostendit nude & aperte. Iuxta illud quid in figura scribitur 4. Reg. 20. Omnia quae sunt in domo mea uiderunt, nihil est quaed non monstrauerim eis in thesauris meis.
On this page