Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
Lectio 192 (Sap. 17:14-17:15)
HAEC est quarta pars huius Capituli, in qua agit de ueritate novae plagae illatae Aegyptijs per tenebras palpabiles, tribus dieb. durantes. Vnde postquam actum est de istius, plagae immensitate: In i sta parte agitur de eiusdem uniuersitate. Et diuiditur processus i ste in tres partes. Nam primo ostenditur quod poena illa fuit uniuersalis, quantum ad tempora: Secundo quod fuit uniuersalis quantum ad per sonas: Tertio quod fuit uniuersalis quantum ad causas. secunda pars ibi: Si quisquam. tertia ibi: Sibilans spiritus. Primo ergo quantum ad tempus, ostenditur magnitudo illius poenae quantum ad hoc, quod durantibus illis tenebris, nullum dabatur Aegyptijs tempus solatij, uel quietis: quia siue esset tempus uigiliarum, siue dormitionis, semper exagitabantur timore, unde dicit sic: Ii autem: id est, Aegypti, qui in potentem venere noctem: id est, in illas tenebras ad modum noctis se habentes, quae potenter eos omnes ligauit, & ab insimis & altissimis superuenientem. Quia tenebrae iuae causabantur partim ab infimis, quasi de uaporibus, de terris ascendentibus, & partim ab altissimis: id est, corporibus coelestibus lumen suum subtrahentibus: Sicut absentia gubernatoris nauis dicitur esse causa submersionis nauis: eundem somnum dormientes: id est, eandem noctem, uel teneoras patientes: aliquando monstrorum agitabantur timore, uidelicet in somnis, sicut frequenter contingit dormientibus per horribiles uisiones: aliquando autem puta in uigilia, animae deficiebant traductione: id est, successiua mutatione, de una imaginatione ad aliam: sicut e uenit existentibus in tenebris, & sic deficiebant traductione animae: id est, tasi uariatione animae. Vel deficiebant traductione animae: id est, morte, per quam animae traducebantur de uita ad mortem, uel de corpore ad infer num, uel de sensu ad insaniam: quia fiebant forte dementes prae timore, & noc: quia subitaneus illis, in ipsa dormitione, timor superuenerat, & ideo magis laedebantur. Tum quia improuisus: tum quia a causis superioribus, quae praecaueri non poterant. Alia litera habet sic: Illi autem qui impotentem venere noctem, scilicet patiebantur, & dicitur quod nox illa erat uere impotens.
Eundem somnum dormientes.] Somnus inSacra scriptura signat peccatum, & dormiens peccatorem, Roman.13. "Hora est iam nos de somno surgere". Et E phes. 5. Surge qui dormis & exurge a mortuis, & illuminabit te CHRISTVS. Vbi notandum quod communiter & conuenienter peccatum com paratur somno propter quatuor rationes: uidelicet propter somni causatio nem, propter somni interpretationem, propter sensuum ligationem, & propter iudicij deceptionem. Primo ergo somnus dicitur figuratiue peccatum propter somni causationem: Causatur enim somnus ab euaporatione ascendente ad cerebrum. De nutrimento quidem uapor per calorem ascendit, sed cum ad cerebrum peruenerit, propter cerebri frigiditatem infrigidatur ibidem: & cum natura illa fuerit grauis propter congelationem nititur descendere. Descendens uero per uenas obstruit uias spirituum, per quos sensus habent exercere actus suos, & sic causatur impotentia sentiendi, & retractio caloris ad interius, & hoc est sensus priuatio, uidelicet actus sentiendi per euaporatio nem sic eleuatam de nutrimento, & postea infrigidatam: sicut declarat Aristo tel. 1. de somno & uigilia per septem signa. Vbi ostendit consequenter, quod triplex dispositio hominis corporalis facit hominem somnolentum naturali ter, uidelicet si habet caput graue. Vnde animalia habentia parua capita, & parum de cerebro parum dormiunt: sicut aues & animalia habentia cerebrum siccum secundum Aristotel. Sed si homo habet caput grande, collum breue, & uenas graciles, est naturaliter somnolentus: quia si uenae sint graciles, euaporatio calida & subtilis faciliter ascendit ad cereprum: & eadem euaporatio infrigidata in capite, & ingrossata difficulter descendit propter gracilitatem ue narum: per consequens ille uapor grauis diu retinetur in capite, & quamdiu retinetur obstruit meatus sensuum, & tam diu manent sensus ligati. Similiter si habet caput grande habet multum de cerebro: & sic multum de frigiditate in loco illo. Tertio si habet collum breue, citius perueniunt uapores ad cerebrum de stomacho. Isto modo moraliter est, si persona habeat caput grande, collum breue, & uenas graciles, erit consequenter per delicias & pigritiam somnolenta. Caput grande est magna dignitas. Puta rex, dux, comes, uel magnus in Ecclesia. Collum breue est parua charitas. Charitas enim est quasi collum in cor pore CHRISTI mystico, quod est Ecclesia connectens CHRISTVM, qui est caput corpori suo, quod est Ecclesia. Vena est uas sanguinis. Sanguis enim compassionem ad CHRISTVM significat, & reuera quicunque habet magnam seculi dignitatem, & ad CHRISTUM paruam charitatem, & erga proximum modicam pietatem, talis erit necessario somnolentus, Esa. 14. Omnes reges gentium uniuersi dormierunt in gloria, uir in domo sua. In cuius figuram tres reges siue magi, responso accepto in somnis, ne redirent ad Hero dem, per aliam uiam reuersi sunt in regionem suam, Matth. 2. Pauperibus pastoribus apparuit angelus uigilantibus, sed reges inuenit oppressos somno: & ita est hodie: quia pauperes inueniuntur utcunque uigilantes ad ea, quae salu tis suae sunt: Sed diuites & maiores dormiunt in peccatis, & ideo praemium coeleste non potuerunt inuenire, Psalmo testante: Dormierunt somnum suum & nihil inuenerunt omnes uiri diuitiarum in manibus suis. Secundo comparatur peccatum somno propter somni interpretationem. Dicitur enim uulgari ter, quamuis non sit semper uerum, quod recta interpretatio somni est, exponere somnium per oppositum, sicut illi qui artem designatione somniorum contendunt. Licet dicatAristotel. de somno ca. de diuinatione, quod omnes uel plures existimantur habere aliquam significationem somniorum, prae stat fidem, tanquam ab experientia dictum. Dicitur enim uulgariter quod somnia verti debent ad contrarium sensum. Et certe isto modo est spirituali ter: nam somniantibus de honoribus, dignitatibus, diuitijs, delicijsque in prae senti, in futuro ponentur in poenis, doloribus, & miserijs. Et per oppositum afflicti tribulationibus, & taedijs in praesenti propter DEVM in futuro gaudio replebuntur: & hoc est quaed Saluator dixit ad discipulos suos, quando ab eis de seculo erat recessurus. Amen amen dico uobis: quia plorabitis & flebitis uos, mundus autem gaudebit: uos autem contristamini, sed tristitia uestra uertetur in gaudium, iohan.16. Gaudium uero mundanorum in tristitiam uertetur Iob. 21. Ducunt in bonis dies suos, & in puncto ad infernum descendunt De istis somnijs dicitur Ecclesiast. 34. Vana spes & mendacium insensato uiro, & somnia extollunt imprudentes. Fingit Ouidius nono Metamor. quod Halcyone miro feruore dilexit uirum suum Ceycem, pro quo cum mare trans ire tentasset, & naufragium passa fuisset. Halcyone uxor sua nesciens casum, omnibus dijs thura offerebat, sed praecipue lunoni. Iuno ergo non ferens ulterius lachrymas Halcyonis uocauit lridem fidelissimam nunciam, iussit eam ut iret ad palatium Somni regis, & excitaret somnum, praecipiendo ei ex par te lunonis, quod aliquem de filijs suis: id est, de somnijs (quia somnia dicuntur filij somni) mitteret statim ad Halcyonem, qui ei dormienti ostendat effigiem Ceycis uiri sui in mari submersi. luit ergo lris famula lunonis ad palatium Somni regis, & iussa lunonis compleuit. Habet autem somnus tres filios potissimos, quos nunquam nisi ad reges nobiles & duces mittit. Primus uocatur Morpheus, secundus lcarus, tertius Panthesus: Morpheus habet suum officium, quod non effigiat in capite dormientis, nisi effigiem humanam cum gestibus, & loquela, cum caeteris quae pertinent ad humanam naturam. Icarus causat effigiem brutorum & uolatilium, cum omnibus gestibus ad bestias pertinentibus, sed de humanis nullo modo se intromittit. Panthesus au tem causat figuras inanimatorum, ut lapidum, montium, & caeterorum. Rex ergo Somnus ducens secum primogenitum suum, iuit ad Halcyonem, quo cum peruenisset filius suus Morpheus posuit se in capite Halcyonis, in effigie Ceycis naufragi, & mortui, & sic eam de morte mariti certificauit, & voluntatem lunonis expleuit. Vult autem Ouidius per hos tres filios somni intellige re, triplex genus sollicitudinis, quod immittit Diabolus in corda hominum dormientium, per negligentiam uitae suae. Prima sollicitudo est circa honores & dignitates. Secunda est circa uoluptates. Tertia circa cupiditates. Primus ergo filius mittitur ad superbos, qui eis effigiat de nobilitate humana, de dignitatibus & honoribus, de pompa seculari, in uestitu, gestu, famulatu, & equita tu: & isti quatenus tales sunt, non curant multum de diuitijs uel uoluptate. Secundus filius mittitur ad libidinosos, & non repraesentat nisi ea, quae ad bruta pertinent. Dicit enim Aristotel. 3. Ethic. ca.15. quod illa delectatio uidetur maxime exprobrabilis, qua delectamur non secundum quod homines, sed secundum quod sumus animalia: talibus enim gaudere, & tales diligere, bestia le est. Iste filius causat in homine sollicitudinem, & curam carnis, in desiderijs, cibis, & potibus, uenereis, & quiete. Et isti principaliter non amant corde honores uel diuitias, nisi secundario, sed tantummodo uoluptatem. Tertius filius somni mittitur ad cupidos. Iste facit hominem cogitatiuum circa inani mata, sicut sunt aurum & argentum terrae & mineralia: quia si circa oues & boues sollicitentur, hoc est, secundario, in quantum per talia pecuniae sunt adqui rendae. Et hi omnes per regem somnum reguntur, Roman. 5. Regnauit mors ab Adam usque ad Moysen: & iste somnus diuitiarum, uoluptatum, & bonorum uertetur finaliter in paupertatem, uilitatem, & miseriam. In Psalm. Dormierunt somnum suum, & nihil inuenerunt viri diuitiarum in manibus suis, Proverbior. 2. Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat. Tertio pecca tum comparatur somno propter sensuum ligationem. Dormiens enim sensus sic habet ligatos, quod de suis operationibus nihil exercet, sed est quasi mortuus. Eodem modo dormiens per consuetudinem malae uitae in peccato mortali, nihil potest interim operari meritorium uitae aeternae. Dicit Aristoteles de somno & uigilia, quod dormientes in dormiendo facientes opera uigiliae, non possunt memorari operum illorum, sed somniorum bene recordantur. Eo dem modo facientes opera de genere bonorum, extra charitatem, non recordantur: id est, nihil recipient in coelo de praemio essentiali: sed bene rememo rabuntur, se fuisse pro eisdem temporaliter praemiatos: & sic iudicabunt ista opera non sicut bona, sed potius sicut somnium bonorum operum praeterisse, Iob. 20. Velut fomnium auolans non inuenietur, transibit uelut uisio nocturna. Quarto peccatum comparatur somno, propter iudicij somniorum deceptionem. Somnians iudicat, se quandoque esse in magnis festis collocatum, inter reges, & cum euigilat inuenit se fortassis in carcere compeditum. Somnians uero terribilia non timet: quia si quis stet ad caput gladio euaginato, nihil timet: sed de phantasijs proprij capitis, quae sibi nocere non possunt, timet supra modum: si ignis appropinquat uel aqua, non timet uel curat. Eodem modo dormientes in peccatis, falsum habent iudicium, & turbationes seculi, quae non sunt nisi phantasticae, nimis timent: poenas aeternas nullatenus formidant, quorum quilibet potest dicere illud Iob. 7. Terrebris me per somnia, & uisiones horrore concutiens: quia Eccles. 40. Somnus noctis immutauit scientiam eius.
On this page