Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
NARRATO aquae beneficio notabilis datae miraculosae He braeis in deserto, & econtrario supplicio aquae conuersae in sangui nem illato Aegyptijs in Aegypto: Hic assignat tanti beneficij He braeis collati congruam rationem. Est aut quaedam talis congruen tia, quare eos non sustinuit propter defectum aquarum perimi in deserto. Hebraei enim in Aegypto occisi fuerant, & mirabiliter diminuti per submersionem paruulorum. De qua habetur Exod. 1. Quidquid masculini sexus natum fuerit, in flumen proijcite. Igitur in recompensationem illius dam ni per aquas illati, congruum fuit quod per aquas remedium contra sitim per ciperent in deserto: ut sic ostenderetur iniusticia, Aegyptiorum siti occisorum, aquis conuersis in sanguinem: & innocentia Hebraeorum consecutorum de sua siti remedium, per aquas de petra profluentes, dicitur ergo sic: Qui cum minue rentur: qui: id est, Heoraei, cum minuerentur: id est, fierent pauciores, in traductia ne infantium occisorum: id est, in propalatione infantium ad mortem secundum legem statutam, qua ordinabatur quod omnes masculi traducerentur ad mor tem: Dedisti illis aquam abundantem insperate: id est, contra spem ipsorum, scili cet Moysi & Aaron. Vnde dixit Moyses populo Numer. 13. Audite rebelles & increduli. Num depetra hac poterimus uobis eijcere aquas: Et infra dixit Dominus ad Moysen & Aaron: Cur non credidistis mihi ut sanctificaretis me coram filijs Israel: Non introducetis hos populos in terram, quam dabo eis. Dedisti inquit eis aquam insperate: ostendens per sitim, quae tunc fuit in defetto com parata ad sitim quae fuit in Aegypto: quemadmodum tuos exaltares, eis mira culose potum tribuendo, & ministrando: & aduersarios eorum necares, siti in tolerabili flagellando.
Circa istam clausulam: dedisti eis aquam abundantem. Notandum quod per a quam in Scriptura sacra plurima designantur. Significat interdum sapientiam sa lutarem, interdum astutiam secularem, interdum poenitentiam regularem: Sapientiam aut salutarem, quae est uerus DEI cultus, qui consistit in studio, & oratione: id est, in studio sacrae Theologiae, & orationibus deuotis, quod nobis per Sacram scri pturam relucet: & signanter propter tria, videlicet propter eius superficialem continuationem, propter naturalem humectationem, & propter eius figurae re praesentationem: Primo aqua sapientiam salutarem significat propter eius superfi cialem continuationem: aqua enim faciliter secundum ea quae sibi approximant se conformat. Vnde Ambros. in hexameron lib. 3. Aqua rigorem frigoris comutat, ut inter uaporantia ferueat, inter umbrosa frigescat, sole repercusia exaestuet, ni uibus irrigata glaciali humore concalescat. isto modo sapientia moralis, quae hominem docet conuersari sine querela in medio nationis prauae & peruersae, salua semper honestate uitae, & ueritate conscientiae: nouit se omnibus confor mare, 1. Cor. 9. Omnibus omnia factus sum, ut omnes lucrifacerem, unde Cato: constans & lenis vt res expostulat esto. Temporibus mores sapiens sine crimine mutat. Item Sallustius super Albertum: consulo, quisquis eris, qui pacis federa quaeris. consonus esto lupis cum quibus esse cupis. Nec tamen hic inconstantiae deputandum est, sed prudentiae. Vnde Martialis de formula vitae honestate cap. 1. Si prudentiam amplecteris idem ubique eris: & prout rerum aut temporum uarietas exigit, ita te accomodes tempori: Nec te in aliquibus mutes, sed magis aptes: sicut manus eadem est, & cum palma extenditur, & in pugnum astringitur. Istae sunt aquae Siloe quae currunt cum silentio, Esa. 8. Quia ubi est multiloquium, clamor, & garrulitas, ibi est comu niter fatuitas & turbatio, Hiere. 2. Quid tibi uis inquia Aegypti, ut bibas aquam turbidam: Ista sapientia traditur in Scriptura sacra & emanauit de Petra altis sima, uidelicet de CHRISTO, 1. Corintha 0. Petra autem erat CHRISTVS Et sicut dicit Auicen. Sic aqua descendens de alto melior est alijs caeteris pari bus: ita sapientia & discretio uiuendi deriuata a CHRISTO melior est nobis doctrina quacunque alia, Eccles. 1. Fons sapientiae uerbum DEI in excelsis.
Secundo interdum aqua in Scriptura sacra significat sapientiam salutarem, pro pter eius naturalem humectationem. Dicit Ambr. in exa. de opere tertiae diei Quod aqua est alitrix omnium uirgultorum, diuersos singulis usus ministrans: Isto modo doctrina Sacrae scripturae datsingulis alimentum, iuxta suae condi tionis necessitatem, ut faciant fructum bonorum operum tempore opportuno. In Psalm. Et erit tanquam lignum, quod plantatum est secus decursus aquarum, quod fructum suum dabit in tempore suo. Dicit Arist. 7. de Animalibus, ca. 5. Quod aqua pluuialis ualet omnibus piscibus, & plantis terrae plus, quam aqua fluuialis uel fontis, & plus per illam crescunt arbores: & nihil bene crescit, nisi bene imbibatur aqua. Moraliter aqua pluuialis quae de coelo descendit est doctri na moralis Sacrae scripturae, Deuter. 32. Concrescat ut ros eloquium meum. Ista plus confert piscibus & plantis: id est, hominibus in medio conuersantibus & crescentibus, quam quaecunque alia doctrina, quantumcunque moralis, a phi losophis adinuenta. Et ideo signanter uocatur aqua sapientiae salutaris, Eccles. 15. Et in Psalm. In loco pascuae ibi me collocauit, super aquam refectionis edu cauit me. Aqua enim Scripturae sacrae non solum potat bibentes, sed eos refi cit. Vnde inter religiosos in refectorio legi solet, ut non solum uentres cibo, sed etiam mentes reficiantur DEI uerbo. Ista aqua mutatur in uinum ad preces Ma riae: quia nisi ipsa gratiam docendi impetrare dignetur, insipidum apparebit quidquid ab homine proferetur. In cuius figuram non nisi ad Mariae instantiam CHRISTVS in nuptijs aquam commutauit in uinum, Iohan. 2.
Tertio aqua in Scriptura significat sapientiam salutarem, propter eius figuralem repraesentationem. In aqua enim clara & non turbata, sed quieta species rerum abiectarum apparent: unde Bernhardus Syluester in Megacosmo suo: Prodit liquentis aqua, clara substantia, cuius plana ac lubrica superficies figuras reddit aemulas umbrarum, in cursibus lacessita. Vnde aqua tenet uicem speciali ad usum pauperum: iuxta illud Eccles. 27. In aqua resplendet uultus prospicien tium. Isto modo Scriptura sacra seu esse uerbum DEI hominem sibi ostendit, qualis est in moribus: Vnde Greg. 2, mora. Scriptura sacra mentis oculis quasi quoddam speculum opponitur, ut interna nostra facies in ipsa uideatur. Ibi et enim foeda, ibi pulchra nostra agnoscimus, ibidem sentimus quantum profici mus, uel quam longe a profectu distamus.
Secundo principaliter aqua in Scriptura significat astutiam secularem: de qua A postolus 1. Corin. 3. Sapientia huius mundi stulticia est apud DEVM. Scriptum est enim: Comprehendam sapientes in astutia sua. Haec enim astutia ad mo dum aquae, datapparentiam quantitatis, excellentiam sublimitatis, & insolen tiam mutabilitatis. Primo astutia secularis datapparentiam quantitatis: quia illud quod per aquam uidetur, grandius apparet, quam est in sua propria quan titate: unde Ptolo. Quod in aqua ponitur uidetur maius, & Seneca de natura libus quaestionibus lib. 1. dicit: Omnia per aquam iudicantibus longe uiden tur esse maiora. Et cito post: Sidera ampliora per nubem aspicienti uidentur: quia acies nostra in humido labitur, nec apprehendere quod uult fideliter po test: quod manifestum fiet si poculum impleueris aqua, & in illud proieceris an nulum: Nam cum in ipso fundo annulus lateat, facies eius in summa clarior red ditur, quidquid uidetur, per humorem longe amplius in illo est. Haec Senec. Pro batur etiam in perspectiua, quod aliqua quae ab oculis in certa distantia non ui dentur, aquae superinfusione incipiunt uideri. Vnde si denarius in scutella po natur, sumaturque distantia aqua minime uideatur, si aqua in scutellam infunda tur, eodem existente spacio inter scutellam & oculum, denarius qui prius, ante infusionem aquae, uideri non poterat, apparebit. Moraliter. Quantumcunque ali quis fuerit modicus secundum mundum, sine pulchritudine & fortitudine cor poris, sine diuitijs, sine genere, sine parentibus: si aqua sapientiae secularis ope riatur: grandescet & apparebit magnus. Addiscatiura ciuilia & canonica, or net se legibus & statutis regijs, statim apparebit nobilissimae quantitatis: faciet eum crescere in diuitijs familia & thesauris: & tamen non ideo est maior in rei ueritate apud DEVM, sed minor. Vnde Gregor. 5, mora. Paruulus est qui ter rena diligit, magnus qui coelestia concupiscit. Vnde quamuis appareant ma gni nobiles & iocundi apud seculariter iudicantes, sunt tamen in diuino con pectu & iudicio conscientiae propriae parui, ignobiles, & dolore repleti, Iob. 29. Ecce gigantes gemunt sub aquis, & qui habitant cum eis. Gigantes, hoc est, illi qui nostro iudicio magni uidentur. Secundo aqua datexcellentiam sub tilitatis. Aqua enim naturaliter quaerit terrae supereminere & dominari, & ali ter non quiescit aqua naturaliter: quia ille est totus appetitus aquae superemi nere & supponi immediate, & dominari terrae. Isto modo moraliter: astutia se cularis ad nullum alium finem tendit nisi ad volandum in honoribus, & ad ad quirendum dominium terrenorum. In cuius figura aqua produxit aues, Ge nes. 1. Producant aquae reptile animae uiuentis, & uolatile super terram sub fic mamento coeli. Astutia enim secularis duo genera hominum producit, repti lia & volatilia. Reptilia sunt agricultores, & falsi mechanici, & manuum ope ratores, & huiusmodi quorum tota conuersatio est in terra. Volatilia sunt no biles placitatores, falsi mercatores, usurarij solennes, & clerici simoniaci, & pra ui nobilium consiliarij. Isti adquirunt loca sublimia & gradus & dignitates in Ecclesia, Genes. 7. Multiplicatae sunt aquae & eleuauerunt arcam in sublime a terra. Tertio aqua datinsolentiam mutabilitatis. Vnde omnes insulares & ma ritimi inconstantes sunt, & insolentes nimis: sicut patet de nautis, qui commu niter conuersantur in aquis: tales enim regulantur per Lunam quae est domi na aquarum. Luna enim est uelocissimi motus: hoc est, proles circumuolutio nes facit circa terram, quam quicunque alius Planeta. Et sic moraliter astutia secularis reddit homines mutabiles, & versipelles ad modum uulpis, quae nun quam recto, sed tortuoso itinere graditur. De ista astutia dicitur Hiere. 15. Fa cta est mihi quasi mendacium aquarum infidelium. Baculus quantumcunque rectus, siuna eius medietas profundetur in aqua, uidebitur tortuosus. Sic isti falsi placitatores, quantumcunque fuerit causa hominis iusta, per eorum astutiam & astutam uersutiam faciunt apparere iniustam: & econtra iniustam causam fa ciunt uideri rectam. Et hi sunt a quibus iurgia, lites, & iniqua mendacia oriun tur, Proverb. 15. Qui dimittit aquam, caput est iurgiorum: qui dimietit aquam: id est, qui astutia seculari sine regula bonae conscientiae utitur, caput est: id est, principalis causa litis inter homines mundiales.
Tertio principaliter aqua in Scriptura sacra significat poenitentiam regula rem. Aqua enim lauat sordida, flectit rigida, & coquit cruda. Isto modo poeni tentia primo abluit sordes peccatorum, quantumcunque fuerint enormia: In cu ius figuram dictum est Naaman leproso 4. Reg. 5. Vade & laua te septies in lor dane, & recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis, Excech. 16. Laui te aqua munda, & mundani sanguinem tuum ex te. Sanguinem tuum: hoc est, peccatum tuum quod ex carne & sanguine ortum habet, Eccles. 17. Quid nequius quam quod excogitauit caro & sanguis: Hoc ergo sacrum poenitentiae figuratur per piscinam probaticam, De qua dicitur lohan. 5. quod habuit quinque porticus in quibus iacebat multitudo languentium. Angelus autem Domini secundum tempus descendebat, & mouebatur aqua, & qui primus descendisset post mo tionem aquae, sanus fiebat, a quacunque detinebatur infirmitate. Piscina dicitur quasi aqua pisces habens per contrarium. 1Probation Graece, ouis Latine. Quia ergo illa aqua caruit piscibus, & oues immolandae ibi lauabantur, ideo piscina probatica dicebatur. Et Sacramentum poenitentiae significat, in quo lauari de bet quisquis, qui debet DEO immolari. Habet aut quinque porticus secundum quinque occasiones, ex quibus homines aquam poenitentiae ingrediuntur: ui delicet, uerbi DEI praedicationem, sanctorum praecedentium considerationem, generalem Ecclesiae ordinationem, diuinam inspirationem, & corporeae infir mitatis tribulationem. Quidam & ualde multi ingrediuntur piscinam poeni tentiae per porticum uerbi DEI, Act. 2. His auditis compuncti sunt corde, & dixerunt ad Petrum & reliquos Apostolos: Quid faciemus uiri fratres: Petrus uero ait ad illos: Poenitentiam agite. Alij ingrediuntur piscinam poenitentiae per porticum exemplorum uirorum sanctorum. Vnde beatus Greg. 1. Dialo. Sunt nonnulli quos ad amorem patriae coelestis non minus exempla quam prae dicamenta succendunt. Alij per porticum Ecclesiasticae constitutionis, qua prae cipitur cuilibet Christiano semel in anno confiteri & communicare: alij per di uinam inspirationem & occultam, sicut Nicolaus, Benedictus, Dominicus, & Franciscus. Alij per infirmitatis corporeae flagellationem. Et ista est porticus communissima, in qua iacet multitudo maxima languentium: quia uix uolunt extra quadragesimam confiteri, nisi per infirmitatis articulum necessitentur. Secundo aqua designat poenitentiam: quia flectit rigida: Ita poenitentia corda superba, indomita, & insolentia flectit ad obedientiam. Vnde sicut corallus quamdiu est in aqua crescit, & augetur ad modum plantae: quam cito extrahi tur rigescit in lapidem. Iuxta illud Ouidij Meta. 15. Sic & cor allum quo primum contigit auras Tempore durescit mollis fuit herba sub vndis.
Ita multi dum sunt inter sanctos uiros poenitentiae datos crescunt, & molles & attractibiles siunt: qui extra poenitentiam positi, inuenirentur rigidi & rebelles, Ecclesiast. 24. Dixi rigabo ortum plantationum, inebriabo partus mei fructus. Tertio aqua designat poenitentiam: quia coquit cruda: cum adiutorio enim i gnis quod crudum est & digestioni contrarium, sit per decoctionem in aqua conueniens corporis nutrimentum. Isto modo quidam incorporari non pos sunt corpori CHRISTI mystico propter suam cruditatem & insipiditatem: do nec in aquis poenitentiae decocti fuerint. Iuxta illud Excech. 24. Consumentur carnes, & coquetur uniuersa composito, & ossa tabescent. Consumentur carnes: id est, carnales affectiories, & coquetur vniuersa composito: id est, ornatus super fluus ad modestiam reducetur: & ossa tabescent: id est, rigidae & rebelles uo luntates ad humanitatem, & obedientiam ducentur
On this page