Table of Contents
Commentarius in librum sapientiae
Lectio 46 (Sap. 4:3-4:4)
OSTQVAM actum est de poena mortis inflicta Aegyptijs per di uinam animaduersionem: hic transfert se Autor ad tractandum de quadam insolita poena mortis, inflicta Hebraeis propter eorum re bellionem. Vbi notandum quod sicut narratur, Num. 16. Chore filius Isuar fratris Amram, qui fuit pater Moysi, & Aaron inuidit eis dem murmurans contra eos: quod unus eorum sibi sacerdotium usurpauerat alius principatum. Voluit ergo fieri sacerdos, & fungi sacerdotio, quod soli Aa ron & filijs eius concesserat. In quo cum esset proposito adiunxerat sibi 250 Leuitas, quos omnes dignos praeferebat sacerdotio, & in odium ipsius Aaron, & in supplantationem ipsius Moysi, qui erat dux populi adiunxerat sibi Da than & Abyron, qui fuerunt Rubenitae, quibus, dicebat, deberi potissime po puli principatum, eo quod erant de Ruben primogenito lacob. DEO ergo ul tionem insolitam infligente, Dathan & Abyron a terra absorpti sunt, sed & ignis in maxima quantitate egressus de thuribulis Chore, & aliorum Leuitarum, qui cum eo eiusdem conspirationis fuerunt, eos uiuos in fauillam redegit. Aaron iuxta illos stante illaeso. lstis poenis uisis adhuc murmurauit populus cotra Moy sen & Aaron. Sequenti die omnis scilicet multitudo filiorum Israel conuenit di cens: Vos interfecistis populum Domini. Cumque uoluisset eos populus lapi dare, fugerunt Moyses & Aaron in tabernaculum, & operuit eos nubes, & sta tim egressus ignis de tabernaculo coepit populum conflagrare. Dixitque Moy ses ad Aaron: Tolle thuribulum tuum, & hausto igne de altari pone thymiama, & uade rogare pro populo. Accurrensque Aaron cum thuribulo, stetitque inter uiuos & mortuos, orans Dominum, & plaga cessauit. Fueruntque percussi quatuordecim millia & septingenta, absque his qui perierant in seditione Cho re. Et de hac secunda historia hic Autor agit. Et circa hoc duo facit. Nam primo narrat breuiter, quomodo poena mortis fuit Hebraeis terribiliter illata. Secundo quomodo fuit suauiter mitigata, ibi: Sed non diu permansit. Circa primum tan git poenam, & poenae causam, cum dicit: Tetigit autem & tunc iustos: id est, He braeos tentatio mortis: id est, plaga incendij, qua mortui fuerunt multi de popu lo, & tentatio mortis in murmuratione populi, propter quam fuerunt digni mor te. Et sequitur causa poenae ilate, & comotio facta est in heremo multitudinis com tra Moysen & Aaron. Sed quomodo dicit, quod tunc tetigit Hebraeos tenta tio mortis. Nunquid enim illa commotio fuit tunc, quando primogenita Ae gyptiorum occisa sunt, & manifestum est, quod non, sed bene post. Et dicendum quod in hoc loco, tunc, non dicit similitudinem in tempore, sed conuenientiam in genere poenae: & forte in Graeco sonat taliter. Vel tunc: id est post. Qualiter autem illa poena fuit suauiter mitigata, subdit consequenter usque in finem capi tuli. Modus em quo illa poena sopita fuit, & finita, continet tria: uidelicet ipsius Aaronis deuotam orationem, diuinae considerationis allegationem, & sacra rum uestium repraesentationem. Propter haec enim tria angelum cedentem po pulum cessare fecit a plaga. Primo ergo agit Autor de ipsius Aaronis deuota supplicatione. Secundo de ipsius rationapili coram Domino allegatione: Et tertio de uestium suarum, quibus indutus erat repraesentatione. secunda ibi: Vincit autem turbas. tertia ibi: In veste poderis eius. Circa primum dicitsic: Sed non diu permansit ira tua: id est, poena ex zelo iustitiae diuinae proueniens. pro perans enim homo: id est, Aaron, sine querela, qui uidelicet habuit se ad DEVM pie, ad seipsum sobrie, & ad proximum iuste, & ideo dignus preces DEO funT dere fuit, & deprecari pro populis: id est, ad deprecandum pro nis, quos incendium consummauit, & proferens seruitutis suae scutum, scilicet orationem. Est enim o ratio ascensus mentis in DEVM secundum Damascenum. Haec oratio est scu tum praelati triplici uirtute cornutum, ad modum scuti: quia secundum Bernhar dum: Oratio est intentio cordis, fide, spe & charitate subnixa, & dicitur, scu tum seruitutis praelati: quia debitum annexum officio praelati est orare pro sub ditis: ergo sacerdotis officium est orationes fundere, & pro iustis, ne cadant, & pro peccatoribus ut resurgant, ad Hebraeos quinto: Debet quemadmo dum pro populo, & ipse prose ipso orare: Et per incensum deprecationem alle gans: Obtulit enim thymiama, & deprecatus est pro populo, Numeri deci moseptimo. Fuit autem thymiama puluis compositus ex stacte, onycha gal bana, & thure, sicut patet Exodi tricesimo: & uocatur hic incensum, & si gnat deuotionem orationis, Apocalypsi decimooctauo: Ascendit fumus in censorum de orationibus sanctorum, & Cassiodorus: Oratio sine deuotione, est sicut corpus sine anima. Corpus sine anima est cadauer, & foetori proxi mum, quod indignum est offerri DEO & sanctis eius. Sic ergo dipositus Aa ton, restitit ire: id est, poenae immissae a DEo, & finem imposuit necessitati: id est, uiolentiae mortis, ut dicitur quinto Metaph cap. de necessario, ostendens quo niam tuus est famulus: id est, pastor, & praelatus, cuius est pro grege se exponere, quando DEVS populum suum castigat.
Circa illam clausulam, Proferens seruitutis suae scutum orationem.] Notan dum est quod deuota oratio est rationabiliter scala nostrae ascensionis, scuI tum nostrae defensionis, & nuncius nostrae legationis. Et redditus nostrae sub iectionis. Primo est scala nostrae ascensionis: Per hanc enim ascendimus ad DEVM, & a terrenis ad coelestia nos leuamus, Ecclesiastic. trigesimoquinto Oratio humiliantis se penetrat coelos, uel nubes. Sed dubium esse potest, quid intendimus dum DEVM oramus: quia uel petimus, quod operetur il lud quod disposuit se facturum pro tempore: & hoc uidetur frustra. Nam si ne nostris precibus quicquid disposuit se facturum proficiet. Vel petimus quod mutet uoluntatem & dispositionem, & uelit sicut nos uolumus, & hoc est impossibile, cum Deus mutari non potest. Sed dicendum est, quod non intendimus DEVM, nec diuinam dispositionem mutare, sed magis instare, quod compleatur, & impleatur. Sic enim DEVS disposuit, quod ea quae cir ca nos consumabunt, per nostras orationes consummari merebuntur. Et ideo dicit Boëtius 5. de consol. prosa 3 quod qui ponunt omnia de necessitate e uenire, auferunt humani generis cum DEO illud singulare comercium, scilicet orationem. Non ergo cum oramus DEVM mutare proponimus, uel ad nos inclinare: sed magis nos ad DEVM leuare, & nostram uoluntatem suo beneplacito conformare. Et hoc pulchre declarat Diony. 3. ca. de diui. nominibus, sub duo bus exemplis. Quorum primum tale est: Si imaginemur unam catenam luminis de coelo dependentem, & nos alternando manus nitamur illam ad nos trahe re, non eam descendere faceremus aequaliter, sed nosmetipsos per eam ad supe rius ageremus. Sic in proposito est de oratione. Secundum exemplum est ta se: Si essemus in naui existente in aqua, & teneremus funes fortes in manibus extentos ad nos, de aliqua rupe immobili, & traheremus fortiter illos funes, non moveremus rupem ad nos, sed econtra, & nos nauem moveremus ad ru pem. Sic cum oramus non mouemus ad nos immobilem DEI uirtutem, sed potius trahimus nos ad eum.
Secundo oratio est scutum nostrae defensionis. Vnde hic dicitur: Proferens suae seruitutis scutum: id est, orationem. Natrat historia Britonum, quod tex Ar cturus illustris depictam habuit infra scutum imaginem Virginis benedictae. Filium suum in brachijs suis baiulantem. Ad hanc imaginem quotiens in pres sura belli incoepit fatigari, respexit. Cuius statim intuitu latenter uires recentes recepit. Vnde lib. 7. ca. 5. dicitur, quod clypeus eius prilken uocabatur, in quo imago sanctae DEI genitricis depicta fuit. Moraliter, isto modo debet scutum no strae orationis ornari, ut uidelicet intrinsecus habeat imaginem Virginis bene dictae. Si enim imaginemur Virginem benedictam in interiori parte scuti stan tem, ipsa uidebitur scutum nostrae orationis deferre. Studemus ergo scutum no strae orationis ipsius imagine exornare, & podus nostrae deprecationis sibi im ponere, & ipsa dignabitur nostram orationem portare, & pro nobis Filio suo praesen tare. Nam quidquid Filio suo offert, necessario acceptum est. Et ideo dicit Bern. su permissus est. Crede frater, quidquid illud est, quod DEO offerre paras, Mariae comendare memento, ut eodem alueo ad largitionem gratiae, gratia redeat, quo influxit: ergo orationem nostram duo debent complere CHRISTVS & Maria. Di cunt gramatici que inter partes orarionis principaliores sunt nomen & uerbum. Inter nomen & uerbum talis differentia dat, quod nomen significat substantiam, cum qua litate sine tempore. Verbum significat personam, agere uel pati aliquid cum tempore. De natura etiam nominis est reddere suppositum ipsi uerbo. Et de ratione uerbi est regere nomen sibi in oratione supponens: sicut in gramatica inter puerilia docti sumus. Moraliter loquendo charissimi ad hoc, quo nostra oratio quae ad praesens sermoni debet praemitti, inueniatur congrua, conueniens, & perfecta, necesse est, queo ex nomine & uerbo componat. Verbum aut quaoe nostram orationem ingredi debeat, certe est illud Verbum de quo dicit: quo DEVS erat Verbum, & Verbum caro factum est, Ioh. 1. Istud Verbum personam significat, imo est persona Filij DEI. Significat e tiam cum tempore: quia quando "uenit plenitudo temporis, misit DEVS Filium suum" ad Gal. 4. Similiter istud Verbum tam actionem quam passionem importat. Istius e nim Verbi actione secula formata sunt: quia ad Hebr. 11. Fide intelligimus secu la optata esse DEI Verbo, ut ex inuisibilibus uisibilia fierent. Istius em Verbi pas sione cuncta sunt reformata, quando Verbum ens altissimi corporali passum est carne sumpta. Habemus ergo Verbum, quod nostram orationem ingredi debet. Sed quid est illud nomen, quid in oratione isti uerbo debet coniungi: Reuera non inuenitn nomen sub coelo, quod isti Verbo conuenientius coniugi possit, quam illud de quo Luc. 1. Nomen uirginis Marie. Maria, ecce substantia: uirgo, ecce qualitas, & hoc sine tempore. Cuius causa est ista 4 Physic. dicitur quod tempus est causa corru ptionis: omnia enim corrumpuntur & tabescunt in tempore. Illae ergo mulieres, quae primo sunt uirgines, & postea siunt matres, sed non sine corruptione, & peneratione, certe illae mulieres sunt uirgines in tempore. Sed haec benedicta & singularis, quae uirgo concepit, uirgo peperit, & post partum uirgo quem genuit, adorauit: Reuera ipsa est uirgo sine tempore. Versus: Transit ad athera virgo puerpera virgula Iesse Non sine corpore, sed sine tempore transit ad esse.
Habemus ergo nomen & uerbum pro nostra oratione formanda. Sed ut inter haec omnimoda congruitas ostendat, restat uidere, quomodo & quando istud no men huic uerbo suppositum reddit, & quomodo uirgo ab eodem uerbo rege batur. Reuera charissimi, quando illa benedicta ab aeterno praedestinata, prae sanctificata, & DEI Filio consecrata, & cunctis creaturis superposita, ab ange lo extitit salutata, & ipsa hoc non obstante, quasi uniuersis supposuit semeti psam, isti uerbo benedicto, suppositum reddendo dicens: Ecce ancilla Domini. Et certe eadem humilitate, qua sic suppositum uerbo reddidit, ab ipso consequen ter regi petnt, quando subiunxit: Fiat mihi secundum verbum tuum,
Ecce, inquit, ancilla Domini fiat mihi secundum, &c. De dictis hic dubita tio orit. Impossibile uidet apud gramaticos, quod nomen reddat suppositum uerbo, & tamen non regat a uerbo. Modo inuenio istam uerbo reddidisse suppositum, quan do nequaquam recta uidet a uerbo. Quando certe uerbum incarnatum pependit in cruce, ipsa reddidit suppositum isti uerbo, sicut Ioh. 19. dicit: Stabant, inquit, iux ta crucem mater IESV, & soror matris eius, qui aut Virgo ista tunc temporis recta non fuit a Verbo, probat. Quia si sic fuisset recta a Verbo in morte, sicut in or tu, certe tunc sicut ipsa Verbum peperit sine pudore: ita Verbum uidisset mori sine dolore: sed sic non fuit: quia ipsa maxime doluit: ergo inter nomen & uerbum, ui delicet matrem & filium quae deberent esse partes orationis nostrae tunc tem poris mala gramatica fuit.
Ad istam quaestionem tripliciter respondeo. Vno modo potest concedi conclusio, quo uidelicet tempore mortis CHRISTI grammatica ma la fuit in mundo, & homines loquebantur falsum Latinum. Multi em Latinum tunc temporis loquebant falsum de CHRISTO. Videmus enim quando gramati cus scribit falsum Latinum, hoc est incongruum, ponit crucem in margine, ut postea corrigat. Vnde in illa litera, quae est propinquior cruci denotat esse ma la gramatica. Ergo cum illa beata Virgo tunc temporis stetit propinquior iuxta crucem, non est mirandum, si in ea mala gramatica fuit, & si uerbo supponens, a uer bo more solito recta non fuit. Confirmatr haec responsio: quia sicut tunc temporis fal se fuit astronomia in mundo, quare non potuit esse mala grammatica: Dicat astro logus. Quare eclipsis facta fuit in Sole, Luna existente in oppositone. Et di cet gramaticus qualiter defectus fuit in regimine uerbi, nomine existente ad uerbum in debita suppositione. Sed quia haec responsio non saluat, bonam gran maticam fuisse tunc. Ecce alia responsio & melior. Verum est quae nomen in nominati uo casu regulariter loquendo non ponit absolute, quin a uerbo regat. Sed in ab latiuo casu ualde comuniter absolute ponit, & dicit a gramaticis ablatiuus ca sus absolutus. Moraliter: Maria in morte Verbi incarnati, fuit totaliter in abla tiuo casu absolute posita, quando anima CHRISTI absoluebatur a carne, & cor pus Filij auferebat a matre, Esa. 38. Generatio mea ablata est, & conuoluta est a me. Sed certe in conceptione Verbi, ipsa stetit totaliter in nominatiuo casu. In cuius signum Euamgelium narrans CHRISTI conceptionem, replet nominibus passum illum Luc. 1. ubi dicit: Cui nomen Naxareth, cui nomen loseph, & nomen uirgi nis Maria: & uocabis nomen eius, IESVS. Ecce quo posuit totaliter in nominati uo casu. Sed certe Euangelium Ioh. ubi narratur, quomodo supposuit in morte, ubi nomen Mariae subticetur. Stabat, inquit, iuxta crucem mater IESV, &c. ut per hoc signanter denotaret, quod ipsa non stetit in nominatiuo casu, sed magis in ab latiuo, Actu. 27. lam ablata erat omnis spes salutis. Sed tertia responsio dari po test: quod nec ipsa fuit a regimine totaliter ablata, sed certe recta fuit a uerbo, licet non immediate, tamen mediante quodam aduerbio. Vnde Donatus: Ad uerbium est pars orationis, quae adiecta uerbo significationem eius explanat, atque implet, sed nullus magis significationem uerbi explanauit, eiusque uolun tatem compleuit, quam Verbi charissimus, Iohan. Euangelista. Vnde sicut CHRISTVS uocatur Verbum, sic Iohan. potest dici Aduerbium: & certe CHRISTVS Verbum expirans in cruce commisit, Iohanni Aduerbio regi men Matris suae dicens: Mulier ecce Filius tuus. Deinde dicit discipulo: Ecce Ma ter tua, Ioh. 19. Et ex illa hora accepit eam discipulus in suam. Notate modum CHRISTI loquendi: Ecce Filius tuus. Potuit autem dixisse: Iste est Filius tuus & ista est Mater tua. Non est aduerbium in mundo, quod regat nominatiuun casum, nisi hoc aduerbium, ecce, uel en, quod idem est. Voluit ergo in hac ex trema morientis locutione aliquo uerbo uocisque sono exprimere hoc aduer bium, ecce: in signum, quod illa benedicta non deinceps immediate a CHRI STO uerbo corporali praesentia, sed mediante aduerbio Iohanne, regeretur. Habemus ergo nomen & uerbum.
Tertio oratio est nuncius nostrae legationis. Vnde August. super Psalm. 65. Orationis purae magna uirtus est, & uelut fidelis nuncius mandatum peragit, & illic penetrat, quo caro non peruenit. Vnde Psalm. Intret in conspectu tuo oratio mea, inclina aurem tuam ad precem meam. Cum enim tres sint satisfa ctionis partes, eleemosyna, oratio, & ieiunium: dubium potest esse quae istarum est potior ad satisfaciendum. Et dicunt quidam quod oratio est potior. Sed in contrarium dicendum, & tenendum est quod eleemosyna est potior: nam com tinet in se tam uirtutem orationis, quam ieiunij: & ideo sicut anima intellecti ua est nobilior sensitiua, & uegetatiua, quas uirtualiter continet: ita eleemosy na efficacior est ad satisfaciendum, quam ieiunium uel oratio, de natura sui cae teris paribus. Continet enim eleemosyna uirtutem ieiunij, & orationis dupli ci ratione: Primo, quia eleemosyna constituit eum, cui datur, debitorem ad o randum & ieiunandum pro eo qui dedit: Secundo, quia eleemosyna est quae dam oblatio factao DEO, quae uim orationis habet. Similiter eleemosyna con tinet ieiunium, in quantum per eleemosynam bona exteriora, quae ad corpo ris sustentationem pertinent, diminuuntur. Oratio uero continet ieiunium in uirtute. Nam extentio intellectus in DEVM debilitatem corporis parit, sicut etiam ieiunium. Et ideo inter ista tria minus est ieiunium, eleemosyna maximum, & oratio tenet medium.
Quarto oratio est redditus nostrae subiectionis. Cadit enim oratio sub prae cepto determinate, & indeterminate. Determinate quidem quantum ad mi nistros Ecclesiae, qui ex statuto & praecepto ad horas canonicas dicendas obli gantur. Indeterminate uero quantum ad omnes. Omnis enim homo tenetur suam salutem procurare, quae sine oratione adulto non conceditur: & ideo o rare mentaliter, uel uocaliter, est de iure Naturae, & reducitur ad secundum prae ceptum primae tabulae: Memento ut diem sabbati sanctifices. Tempus uero orandi laicis uidetur institui ex statutis canonum, diebus festiuis quando te nentur diuinis officijs interesse: ut ministris pro populo orantibus suam in tentionem confirment. Est ergo oratio quasi quidam redditus, quem DEVS a nobis exigit sibi dari, Oseae 14. Omnem aufer iniquitatem, & accipe bonum, & reddemus uitulos labiorum nostrorum orationes deuotas.
On this page