Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 2

An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
1

⁋ Distinctionis Decimaeoctauae Quaestio Secunda. SEcundo circa hanc de cimanoctauam distinctionem quaeritur. An excommunicatio ex scommunicatum & alios excludat a communione mutua IPro solutione quaestionis nota ltriplicem esse inter homines communionem. Quaedam est mere spiritualis & in terior quantum ad charitatem & dilectionem, quae debet esse omnium viatorum ad se inuicem: secundum quam praeceptum est vnicuique diligere proximum sicut seipsum: in qua virtualiter est tota legis adimpletio. secundum illud Apostoli ad Romanos. xiii. Qui proximum diligit / legem adimpleuit. Secunda est communio mere corporalis / in actibus scilicet legitimis quibus priuantur excommunicati / qui ponuntur in hoc carmine. Os / orare / vale / communio / mensa negatur. Os id est osculum. nam moris est plerisque nationibus vt congredientes sese osculentur, qui mos est creberrimus in vtroque Britannorum regno. & fortasse erat mos Christi & apostolorum. alioquinnon videtur quomodo ludas post vltimam coenam attentasset Christum oscu lari. Vel per os, oris locutio intelligitur ne salutetur. vnde btuns Ioannes in secunda canonica. Si quis venit ad vos & hanc doctrinam non affert: nolite recipere eum in domum: nec aue ei dixeritis. Qui enim dicit illi aue / communicat operibus eius malignis. Ex quo patet quod non prohibetur assurgere excommunicato vel ei reuerentiam nutu exhibere. Orare, ne cum excommunicato orein Communio, in sacramentis. Mensa / ne cum ipso comedatur aut bibatur. iuxta Apostolum primae ad Corin. v. loquentem de idololatris & huiusmodi vetandis Aliquae tamen personae excipiuntur quae licite cum excom municato loquuntur: vt patet. xi. q. iii. cap. Quoniam multos. & in hoc carmine communi comprehenduntur. Vtile / lex / hu mile / res ignorata, necesse. Vtile, cum quis debitum pe tit: nam excommunicatum in iudicio convenire possum alioquin sua contumacia ei patrocinaretur. etiam ob vtilitatem animae excommunicati: eum ad poenitudi nem reducendo. & etiam praemittendo alia tanquam viam munientia: vt beniuolentia captetur. Sic enim effica cius concluditur propositum. sicut cum oculatus quis piam aliquem conuenit: post colloquium quasi in ipertinentibus in omnium calce materiam quae est sibi cordi attingit: vbi primum in intentione est vltimum in exequutione. et si vnica vice vel bina hoc efficere nequeat, pluries potest hoc attentare, si posse ie suadere existimat. Lex scilicet matrimonium, quaere vxor marito excommunicato communicando & ptra: naon peccat. Haec ei lex humana de excommunicato vitando anaoe pot priuare quem piam a iure diuino seruando. Vir autem tenetur vxori red dere debitum & contra. Si etiam maritus vxori non loquaere tur redderetur ei contemptibilis. Humile per hoc famuli filii / & vasalli excusantur per ius fortius eos ad collo quendum & ad seruiendum obligans. Res ignorata hoc est, si non constet de excommunicato. Quomodo autem constare debeat: postea elucescet. Necesse. Legi, n necessitas non est subiecta. vt si sim in regione vel ci uitate siue consortio excommunicatorum, & cibum / potum / ho spitium / & caetera necessaria habie nequao: eis loquendo non pecco. Tertia est communio quaesi media inter has duas. Primam autem cmunionem non excludit excommunicatio. nec vllus viator ab illa communione excludendus est: cum quilibet sit nobis proximus. Secundam vero communionem in sacramentis cum aliis / excommunica tio minor excludit. simiter secundam communionem excommunicatio maior tollit. Et diciter excommunicatio quasi extra communem coetum hominium positio vel seperatio. Excommunicatio autem sine addito pro maiori ex communicatione accipitur: & analogice minoren significat. vt habetur de senten. excommuni. capitulo vltimo. de quam vbique loquimur sine addito. & sic describitur.

2

⁋ Excommunicatio est censura ecclesia stica ratione mortalis contumaciae hominem priuans a societate humana & suffragiis generalibus sub debita forma quatenus ad cor redeat. Censura ec clesiastica est genus descripti. Reliquae particulae loco differentiae ponuntur. Dicitur (ecclesiasticae) purus enim laicus non excommunicat. Deinde excommu nicationis quatuor ponuntur causae. Per ecclesia sticum enim causa efficiens intelligitur. per mortalem contumaciam causa materialis, & obiectum ex communicationis. vt ad cor redeat, causa finalis per certam formam tangitur causa formalis: quae debet esse in scripto: vt patet. xi. q. iii. Audi. & in cap. Cum medicinalis. eodem tit. lib. vi. vbi dicitur. Quisquis igitur excommunicat: excommunicationem in scriptis pr ferat: & causam excommunicationis expresse conscribat: propter quam excommunicatio proferatur. Exemplum vel ro huiusmodi scripturae teneatur excommunicato tradere intra mensem si fuerit requisitus. Et licet non sit aliqua forma determinata & praecisa verborum: tamen oportet quod forma exprimat consensum iudicis de praesenti excommunicantis: non autem de praeterito vel de futuro. Nec sola intentio iudicis sufficit: sed requiritur expressio verborum: alioquin est nulla. quan obrem non est temere ferenda. In definitione autem minoris excommunicationis ponatur (est separatio hominis a sacramentis) sed haec excommunicatio minor non arcet alios ne communicent etiam in sa cramentis, cum excommunicato minore excommu nicatione: sed ipsum excommunicatum prohibet a per ceptione sacramentorum seu communione: & ipse peccat sacramenta suscipiens: vel etiam aliis ministrans. vt dicitur de cle. exco. vel inter. mi. cap. Si ce lebrat. Tamen reuera sacramenta dat / & absolutionem confert. Propter vinculum enim excommunicationis minoris non expirat ptans absoluendi. de sen. excom. c. Duobus. Quapropter excommunicatus minor excommunicatione debet suscipere absolutionem anter sacramenta det vel recipiat. Notanter sacramenta quia non peccat minore excommunicatione inno datus: absoluens a maiore excommunicatione vi minore. Ratio est: quia in hoc non attrectat sacramenta aliqua: cum exoomicatio non sit sacramentum. Poi ro sic dicit Innocentius Tertius. Si celebrat mino ri excommunicatione ligatus: licet grauiter peccet: nullius tamen notam irregularitatis incurrit: nec elige re prohibetur: vel ea quae ratione iurisdictionis sibi competunt exercere. Si tamen scienter talis electus fue rit: eius electio est irritanda: eo quod ad susceptionem eorum eligitur, a quorum perceptione a sanctis patribus est priuatus. Peccat autem conferendo ecclesiastica sacramenta: sed abeo collata virtutis non carent effectu: cum non videatur a collatione: sed peri ticipatione sacramentorum / quam in sola consistit perceptione, remotus. Ista autem excommunicationi abs tractiue potissimum conveniunt: quae est oratio ipsa ex communicatoria. Excommunicatio vero actiue accepta est homo excommunicans: sicut passiue sumpta excommunicatus. Et licet ita sit meta physice loquendo: ad hoc oculum non flectas: sed ad illa quae requiruntur ad hoc vt homo sit iuste excommunicatus: & ad intentionem loquentium: & non verba te conuertas.

3

⁋ Ex praelibatis titulo quaestionis pono conclusiones responsiuas: quarum Prima est Praelatis ecclesiae collata est auctoritas excommu nicandi & hominem priuandi ab aliorum socie tate.

4

⁋ Secunda conclusio. excommunicatio non est ferenda nisi pro mortali contumacia.

5

⁋ Tertia conclusio. Sicut alii excommunicatum euitare tenentur: ita excommunicatus tenetur euitare alios.

6

⁋ Prima conclusio probatur sic. data est facultas ecclesiae coercere incorrigibiles vt ad corredeant: hoc autem fit per iustam excommunicationem. Probatur etiam haec conclusio Matth. xviii. vbi dicit Christus. Si peccauerit in te frater tuus &c. & paulopost. Si te non audierit, dic ecclesiae: quam si no audierit: sit tibi sicut ethnicus & publicanus. In super apo stolus & patres sancti hac in primitiua ecclesia vst sunt: & non fecissent hoc sine ptante sibi tradita. igitur. Maior patet primae ad Corin. v. vbi apostolus fornicatorem manifestissimum tradidit Sathanae. & primae ad Timo. i. Ex quibus est Hymeneus: & Alexander: quos tradidi Sathanae. Excommuni catos enim tunc torquabat daemodo: quia opus erat mi raculis quae nunc non sunt necessaria pro ecclesiae plantatione. sicut teneras haerbas nouo solo insertas, quoad coalescere incipiant: peritus hortorum cultor noctu aqua madefacit ad tempus: quas post ea humori caelesti & naturali relinquit.

7

⁋ Secunda con clusio probatur. xi. qui. iii. Nemo episcoporum. Ille autem es contumax qui non paret vbi tenetur. Et probatur per lo cum a contrario sensu, ex verbo Christi Matthaei. xviii. Si enim ecclesiam audierit non debet esse sicut ethnicus & publicanus. Item praelatus eccle siae debet more periti praeceptoris in docendis iuuenibus, rem aggredi: primo leniter & mansue te eos monendo: & si proficiant, non sunt castigandi. Alioquin non erit peritus pastor: sed inhu manus carnifex: qui statim intentat saeua verbera & ma ximam poenam. Excommunicatio enim est maxima poena ecclesiae. Vnde dicitur mucro episcopi. xvi. ui. ii. Visis. xxiiii. qui. iii. Corripiantur. Praeterea praelatus ecclesiasticus qui est medicus spiritualis: debet procedere more medici corporalis. sed imperitus esset ille medicus: qui cum per diaetam & cirupum, lentam tertianam febriculam posset curare: daret me dicinas vehementes patientis alteratiuas in naturae grauamen. sic imperitus foret medicus spiritualis si pro alio crimine quam pro contumacia excommunicaret. Et perinde ac si quis muscas a fronte calui in aesta te simulans abigere frangeret ei frontem: sic facit praelatus quantum in se est inferendo per excommunicationem damna quae excommunicato cotingere solent: pro musca spirituali abigenda. Praeterea Christus fummo sacerdoti Petro instante passione dix it Conuerte gladium tuum in vaginam. quod moraliter ex poni potest de excommunicatione: quae est gladius spiri tualis. Omnis enim qui gladio percutit, gladio per: ibit. hoc est qui temere excommunicat, delin quit. In super crebra excommunicatio se / subditis conteptibilem reddit: nam secundum sapientem, Qui nimis emum git elicit sanguinem. Alia pars quod scilicet pro contumacia mortali excommunicatio sit inferenda, Probatur sic. Dyscoli & incorrigibilis maxillas opor tet fraeno constringere: quia clauum clauo retundere oportet: vt tandem edometur & rationi obtemperet. sicut scholasticus dulci monitione non emendatus, verberibus est afficiendus: & si inemendatus perseueret: eius poena erit aliis in metum peccandi sicut enim membrum tabificum & veneficum reliquorum membrorum infectiuum in corpore vero peritus chi rurgus tollit, ne pars syncera trahatur: sic in corpore mystico chirurgus spiritualis facere debebit: ne reliquum gregem inficiat: quia vnica praua pecus inficit omne pecus. xxiiii. q. iii. Resecandae sunt carnes putridae: & scabiosa ouis a caulis repellenda: ne tota domus, massa, corpus, & pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant. Arrius in Alexandria vna scintilla fuit: sed quo niam non statim oppressus est: totum orbem eius flamma populata est. Quamuis autem id sit malum huic personae, vtile tamen est toti multitudini: cuius iste est pars.

8

⁋ Tertia conclusio patet: quia contraueniens statuto praeceptorio ecclesiae peccat. Insuper peccat eneruans aut tollens gladium spirima lem & vltimum mucronem ecclesiae de medio: con temnens excommunicationem est huiusmodi. igitur In super alloquens excommunicatum peccat. & maior est causa in ipsomet excommunicato. igitur. Et si non fieret hic relatio aequipantiae: parum prodesset si alius prohiberetur loqui cu excommunicato: & non econ uerso: sed ipse tibi loqueretur tota die. & sic esset irrisio excommunicationis.

9

⁋ Ex istis patet quod male agunt excommunicantes pro leui causa, vt pro solu- tione pecuniaria vbi aegre homo potest satisfacere.

10

⁋ Secundo patet quod male faciunt citantes peremtorie vnico contextu tripliciter virum honestum: de cuius fuga nequaquam est timendum. Interdum enim hoc faciunt ad petitionem partis & pro leuibus causis Trina autem monitio debet praecedere. di. xxii. Si quis episcopus. Nec debet ferri cum impetu: sed cum del beratione & causae cognitione. xi. q. iii. Si episcopus. & cap. Seruetur.

11

⁋ Tertio patet quod nullus est excommunicandus ab ecclesia maiori excommunicatione nisi qui seipsum prius minore excommunicatione excommunicauerit: hoc est, nisi mortaliter peccauerit: & sic contumax sibi ipsi damnum infert & non ecclesia: sed eum damnificatum auctoritati ue ostendit.

12

⁋ Quarto sequitur. Si quis sit obligatus sub poena solum ad satisfaciendum pro debito in atermino: & superueniat casus quod soluere nequeat: is coram deo non debet excomunicari: siue excom municatio figatur in valuis ecclesiae sancti Petri Romae, siue alibi. Et si ab hominibus excommunicatus reputetur: hoc non nocet ei ad vitam aeternam nec ecclesia talem priuare intendit suffragiis suis. & ita semper quando ecclesia fallitur iudicando aliquem contumacem, quando non est.

13

⁋ Quinto sequitur quod ecclesia in excommunicatione non infligit poenam excommunicationis, vltimate sistendo in poena illa: sed pro bono animae: vt scilicet contumacem reducat ad viam salutis. sicut demonstratot ad im possibile, manifestum impossibile ab occulto euel lit, vt ex euulsione consequentis manifesti imposi sibilis, occultum quod in antecedente latuit detegat. si cut deus superbum in scelera exprobrabilia sinit incidere, quatenus sua fragilitate cognita humilietur. & Apostolus primae ad Corinth. v. ludicaui eum qui sic operatus est (yxorem scilicet patris sui polluendo / tradere sathanae in interitu carnis: vt spi ritus saluus sit in die domini. i. iudicii.

14

⁋ Contra praedicta arguitur. crebro ho mo est excommunicatus sine contumacia, vt patet si quis percutiat clericum. xvii. q. iiii. Si quis suadente diabolo manus violentas iniecerit in clericum. talis enim est excommunicatus: & tamen non est con tumax.

15

⁋ Praeterea. stat percutientem clericum non peccare mortaliter qui tamen erit excommunicatus: er go citra mortale quis est excommunicandus.

16

⁋ Respondetur quod haec contumacia potissimum requiritur in excomunicatione ab homine lata nec proprie requiritur contumacia ad hoc, vt quis excommunicetur a iure vel canone: licet laxato voca bulo quis possit dici contumax, quia canonum violator.

17

⁋ Ad aliud argumentum dicitur quod nullus percutiens clericum est excommunicatus, nisi clericum verberet vel in carcerem detrudat: vel ei nocumen tum in quo mortaliter peccet inferat etiam in effectu Nam volens occidere sacerdotem, licet tantum peccet quantum eum occidens: pro solo tamen actu interiori non est excommunicatus. Ex quo patet quod si quis ex motu subito veniali percutiat clericum in natibus ad san guinis effusionem: non est propterea excommunicatus Secundo sequitur quod si quis parum transgrediatur modera men inculpatae tutelae percutiendo vel occidendo cle ricum inuadentem se: non est excommunicatus, quod patet quia solum venialiter peccat: & si esset moderamen inculpatae tutelae, non peccaret. De his autem qui laudabiliter clericos percutiunt, loqui non oportet: quem admodum sunt clericorum praeceptores & religiosorum parentes vel superiores. De quibus sunt carmina. Officium / scelusque / pater / doctorque / propinquus: Affe ctus / dominus / vis / & correctio ludus, Quisquis expertus / si sit moderamine rectus. Officium. praelati & superiorum ad quos spectat inferiores castigare. & licet per laicos faciant eos includi carcere: nulli tamen illorum peccant. de sen. excon.c. Si clericus. li bro fexto. Scelus. Clericus si perturbet rem diuinam licet eum violenter eijcere. Reliqua sunt clara. ratio omnium istorum est, quia in his casibus & multis aliis non peccatur mortaliter clericum percutiendo vel carcere includendo. Et proportionabiliter dicatur in omnibus.

18

⁋ Secundo arguitur. aliqua est excom municatio iniusta: & tamen illa est timenda & tenen da: vt dicit Gregorius. Et recitatur. xi. q. iiii. cap. i

19

⁋ Respondetur. dupliciter sententia dicitur esse iniusta. Vno modo sic est iniusta vt sit nulla. & hoc ponst contingere vel ex parte iudicis non habentis iurisdi ctionem in excommunicatum, vtpote non est de suo fo ro. vel praelatus est excommunicatus. Vnde excommu nicati / interdicti / suspensi a iurisdictione non possunt excommunicare. xxiiii. qui. i. Audiuimus. & de conces, praeben. ca. Quia. & hoc siue praelatus sit occu te excomunicatus siue publice. na ad excommuni candum requiritur potestas libera & non ligata. modo licet excomunicatus habeat potestate iurisdictio nis in aliquos: habet tamen eam ligatam. Fodem modo de suspenso, quod intelligendum est de suspensione a iurisdictione. Est enim quadam suspensio ab officio & non ab exequutione iurisdictionis. & est quaedam suspensio ab executione iurisdictionis, & non ab officio. & est suspensio ab vtroque. Primo modo suspensus non potest celebrare: potest tamen excommunicare. Secundo modo suspensus non potest excommunicare: potest tamen celebrare. Tertio modo suspensus neu trum potest facere. Vel ex parte ipsius subditi post ap pellationem legitimam excommunicati. Vel quia in excom municatione cotinetur intolerabilis error. vt in ca. Per tuas. & in. c. Solet. titu. in quo sumus. Intolerabi lis error est quando aliquid sub vi praecepti continetur in sen tentia quod communiter vel in suo genere est peccatum. vt quando Sortem excommunicat quia eleemosynam dedit: aut quia non fecit illicitum. aut etiam excommuni cat me vt librum restituam quem dicit falso me furto abstulisse. aut excommunicat me quia non do ei ca pitium meum quod possum ei dare sine peccato: sed tamen non teneor. Si excommunicatio sit iniusta his mo dis, vel aliquo eorum sic vt sit nulla: nullo pacto est timenda: siue coram deo, siue coram hominibus. & hoc apud sapientes & eos qui excommunicationem noue runt esse nullam: & coram solis talibus fugiendum non est ab eis. Signanterssolis) quia si fuerint aliqui suspi cantes me excommunicatum, vel dubitantes: seruabo sententiam coram eis quoad eis persuasum fuerit me non esse excommunicatum: ne videar ecclesiae contem ptor: & ad cautelam absolutionem petam. Vnde dico quod sicut superiorum oppressiones no sunt leges obli gatoriae, sic nec eorum excommunicationes.

20

⁋ Alio modo potest excommunicatio esse iniusta, quae tamen tenebit. hoc est: omnia essentialia excommunicationis manent: sed aliqua solennitas accidentatia praetermittitur: vel mala circumstantia inuoluitur. puta fit ex ira vel inuidia vnius partis vel nimia affectione alterius partis. Ad hoc aut vt actus sit iustus: multa requirutur. In proposito requiritur quod causa sit posita: scilicet quia homo est contumax. quod inferatur excommunicatio propter finem debitum, puta pro emendatione huius con tumacis: & vt ad cor redeat actualiter vel virtua liter: & quod non inuoluatur aliqua mala circumstantia ca dens in ratione obiecti. nam circumstantia circunstans non vitiat actum bonum a bonitate morali, etiam si circunstantia sit moralis. Excommunicatio autem primo modo non est excommunicatio. & nego quod illa teneat vel sit timenda: quemadmodum homo pictus non est ho mo. Excommunicatio vero secundo modo est excommunicatio: sicut malus homo simpliciter est homoIn prima acceptione est diuisio vocis in sua signi ficata. In secunda: superioris in sua inferiora. Primo modo iniuste excommunicatus non priuatur orationibus ecclesiae. Ratio est: quia reuera non est excommunica tus: ergo nec ecclesia triumphans nec militans inten dit ipsum priuare orationibus suis: vt in corollariis diximus. immo quando quis est iuste excommunicatus, & poenitet de suo facto: & quaerit absolutionem mediis sufficientibus, non priuatur suffragiis eeclesiae: licet teneatur euitare aliorum societatem quo usque absoluatur.

21

⁋ Tertio argumentor. Petat Titius a Sempronio a. summam pecuniae coram officiali sancti Andreae: quam dicit se mutuo tradidisse Sempre nio. & ponatur quod nihil dederit, adducat tamen viros Belial Sortem & Platonem habitos in exteriore homine bonos, qui testantur pro Titio. tunc dominus Hugo officialis excommunicabit Sempronium soluere recu santem: Sempronius in isto casu non tenetur vitare socie tatem fidelium: cum constet sibi quod iniuste sit excommunicatus.

22

⁋ Respondetur per propositiones. Prima est. Maior est fides habenda testibus quam Sempronio: & Hugo iuste excommunicat: quia facit aliis quod facere tenetur, & conformat se conclusioni huius syllogismi practici. In quemlibet contumacem ferenda est sententia excom municationis: Sempronius est huiusmodi. igitur Assentitur licite antecedenti & bonitati consequentiae: ergo & consequenti licite assentitur. Secunda propositio Sepronius es iuste excommunicatus. patet ab actis ua ad passiuam. Tertia propositio. Sempronius debet se separare ab aliis, & alii ab eo: ac si ex omni parte esset iuste excommunicatus. de aliis non est difficultas cum credant eum esse iuste excommunicatum & iuste accusatum. quod ipse ab aliis se debeat separe / patet: alioquin reputabitur contemptor ecclesiae & eos scan dalizabit, nec debent ei soli credere dicenti oppositum vbi testes sunt omi exceptione maiores. Quarta propositio. Si Sempronius fuerit in solo loco in quo sunt testes & actor: non tenetur ab eis se elongare. patet: quia ipsis constat quod coram deo non est ex communicatus. Sed subdubitabit Sempronius quid facturus sit. quare ponitur Quinta propositio. cu sit inter Scyllam & Charybdim, elonget se a Scylla, ap propinquando Charybdi. nam e duobus malis min est eligendum. Consideret nocumentum quod posset pati ex solutione pecuniae, & iacturam qua patitur interim ex parte excommunicationis: & minus poenale acci piat. vt si pecunia sit parua: vel ipse multum diues soluat. si econtrario, non est opus soluere. si aequaliter ponderet, erit ei optio.

23

⁋ Quarto argumentor. Titius excom municatus insequitur Platonem: & Plato per te tenetur eius societatem vitare: semper igitur insequente Titio in campis necesse erit Platonem currere per terram inuiam: quia in recto itinere opponit se Titius excom municatus. In super est aliqua distantia intra quam homo peccat manendo cum excommunicato: & aliqua in qua non est peccatum propter longitudinem: vel dai minima distantia prope excommunicatum in qua non peccatur. & tunc sedens in extremo illius distantiae non peccaret: sed mouens digitum, excommunicatum versus, erit excommunicatus: vel articulum pedis parum mouens: quia iam habebit aliquod menbrum infra punctum in quo peccatur. Si des maximam distantiam in qua peccatur: idem erit mouendo pedem per granum milii, quod non erit peccatum. & pone vnum punctu extra illud pum ctum: & aliud infra: quid erit? Item videtur: quod quanto homo magis accedit tanto peccatum erit maius. & sic volens appropinquare: magis & magis peccat & successiue elongans, minus & minus peccat.

24

⁋ Respondetur. sufficit viro facere quod in se est ad fugiendum ab excommunicato, & roget eum vt abeat: & si alius proteruus noluerit, non peccat. Non enim est intentio ecclesiae in illo casu ipsum obligare. Ad aliud. transeat quod est status, & da minimam propinqui tatem in qua non peccatur: vel maximam in qua peccat Sed status debet iudicari consilio prudentum: sicut fre quenter in proposito contingit dubium. vt si Sortes in uitet excommunicatum ad prandium, te inscio: te existe te in principio prandii & excommunicato superueniente & assidente in extremo, vel in aliam mensa vicina: vel ipso successiue tibi appropinquante in eadem mensa prudentum est interprtari intentionem ecclesiae quando sit ligamen: quando vero non. Quando autem quis est in latitudine propinquitatis in qua peccatur: non oportet quod quanto magis accedit: tanto plus peccet. vt si sit tibi veti tum mihi appropinquare ad duos pedes: quando intra latitudinem venis, peccas. sed non augetur peccatum com tinuo appropinquando. Si quis autem fingat se alloqui excommunicatum vt eum corrigat: sed de hoc parum cu rat: vel est ipsi vero simile quod nihil proficiet exmunicatus suis monitis: is se illudit & non ecclesiam. secus est vbi homo possit alium corrigere: & hoc sit ei vero simile.

25

⁋ Quinto argumentor. ducat Sortes Bertam ficte in facie ecclesiae: & postea vere Tebergam. ecclesia Sortem excommunicabit: vt Teberga reli cta Bertae adhaereat: & tamen non peccat mortaliter ma nendo cum Teberga: immo ad hoc tenetur. ergo aliquis est iuste excommunicandus sine peccato. Ad hoc argumentum respondebitur infra in de matrimonio.

26

⁋ Sexto argumentor. aliquis facit vnum actum alioquin licitum nisi esset prohibitio sub poena excommunica: tionis: & ignorat probabiliter illam poenam latam: & tamen est excommunicatus. ergo male dictum est.

27

⁋ Respondeo. si ita sit vt argumentum assumit: nego quod vllo modo sit excommunicatus: cum nullo modo peccet vbi actus non est iure diuino vel naturae malus, sed pure lici tus. Faciens enim ignoranter illum actum non peccat: & per consequens non est excommunicatus. Vlterius dico quod licet homo peccet in actu peccati vbi est sententia excom municationis ab inferiori quam papa: nemo tamen incurrit sententiam excommunicationis qui habet probabilem ei rorem illius sententiae. hoc patet expresse in. c. Vt ani marum. de consti. li. sexto. Nam erat illic mentio de furto, quod etiam lege diuina prohibetur: & tamen ignorantes & furantes non erant excomunicati. vt dicit pontifex Si vero factum sit prohibitum iure diuino: ipsum faciens contra prohibitionem papae: licet poenam nesciat, est excommunicatus. lIrca hanc materiam proponam aequalaliquot quaestiunculas. Primo quaeritur quis isit effectus excommunicationis. Respon detur. duo sunt effectus eius. Primus est separa tio a diuinis. Secundus est segregatio a consortio fidelium in humanis actibus. Per primum membrum excommunicatus / ab ingressu ecclesiae ad diuina of ficia audienda secluditur: excepta sola praedicationi quam audire potest: qua finita tenetur statim exire. Excludit ista excommunicatio a generalibus eccle siae suffragiis: ita vt ex intentione ecclesiae generalia suffragia quae fiunt generaliter pro omnibus fidelibus, ad eos non exrendantur. potest tamen quis in priuato deum orare vt excommunicatus ad cor redeat. Suspendit ab officio & beneficio: & reddit hominem in idoneum ad electionem tam actiuam quam passiuam. In super pri uat ecclesiastica sepultura: quod patet de atrociter per cutiente clericum in veste clericali incedentem. sed si barbam nutriens aliter incedat: ignorans non est exconmunicatus. de sentem. excommu.c. Si vero. licet faciat quod iure diuino prohibitum est. Dico tamen quod iste non magis peccat quam si no esset excommunicatio, quod probo: quia est ei ignorantia inuincibilis more theologorum loquendo: vel probabilis error more canonista rum: sed talis ignorantia excusat a toto: peccat tamen contraueniendo legi diuinae. & cum rem a deo prohibitam fe cerit: non est excusatus a poena lata a canone quam nescit. Si autem sciuit hanc ecclesiae prohibitionem: vel ex ignorantia culpabili nesciuit: magis peccat. Et quandocumque excusatur quis ne excommunicetur vel grauius peccet: a fortiori excusatur colloquens. & noc patet per primum membrum, nemo enim excomunicatur expers peccati, non peccat ergo vetula loquens cum percutiente clericum: nesciens excommunicationem propterea latam. ipsa enim illd ius nescit, nec scire tenetur. Si vero quis fuerit dubius an talis sit excommunicatus, non oportet ab eo fugere coram aliis quousque vlterius doceatur. alioquin virum infamiae de qua no constat, notabit. Quo ad aliud membrum: tenetur se ab aliorum consortio segregare, nisi in casibus permissis.

28

⁋ Secundo quaeritur: an vniuersitas possit excommunicari. Respondet Innocentius Quar tus, quod non. ca. Romana ecclesia. de sententia excommunicationis. lib. vi. tamen licet excommunicare omnes committentes culpam. Ratio non est, quia ecclesia non est suppositum: quia hoc non requiritur ad censuram ecclesiasticam, vt patet de interdicto, nec valet ratio alio rum quod talis excommunicatio includat oppositum in idiecto: quia (vt dicunt) excommunicatio est separatio a communione omnium hominium: non autem sui. si autem excommunicetur vniuersitas: separatur a communione hominum, & non separatur a communione sui. Haec inquam ratio nihil valet. quia licet si iudex dicat, excomunico vniuersitatem Parisiensem: excommunica tio sit nulla: si tamen dicat, excommunico omnes de vniiersitate Parisiensi qui fecerunt a: crimen: secunda excommunicatio tenet: & est licita. & si de facto quia libet illorum sit excommunicatus: quilibet tenetur vita re alium: & quilibet separatur ab alio: quemadmodum vnus excommunicatus tenetur fugere alium. Licet enim communitatem aliquis possit iuste excommunicare: tamen non licet excommunicare sub forma communitatis: quia tunc innocentes includerentur. & hoc nisi constaret de vna parua communitate quod omnes esseni nocentes. Alia pars patet: quia istos iudex potest: excommunicare: & hi sunt vel possunt esse communitas: ergo communitatem iudex potest excommunicare. minor est nota. Et licet possit defendi quod to tum per se sit tertia entitas ab omnibus suis partibus distincta: nulla tamen est apparentia de toto per aggregationem.

29

⁋ Tertio dubitatur: quis possit excommunicare, & soluere. Ad priorem partem dubitationis dicitur: quod omnis ecclesiasticus non excommunica tus nec suspesus: habens iutisdictionem coerciuam (sic enim appellant) potest in suos subditos ferre excommunicationis sententiam, etiam inuitos. Probatur. aliquis talis potest excommunicare: & aequa est ratio in omnibus: ergo quilibet talis potest excommuni care. Multifaria autem quis consequitur iurisdictionem in alium. quandoque ex communi iuris dispositione, vt ordinarii in sibi subditos. quandoque ex speciali commissione, vt legati & commissarii, nonnum quam ex consuetudine, vt sacerdotes parochiales in furto & rapinis excommunicant. Consuetudo enim dat iuris dictionem ex delicto, vt ordinarius habet iurisdictionem in alienum peccantem in dioecesi sua: qualitercumque enim quis habeat iurisdictionem in illum: in hoc est eius superior. Ex isto sequitur quod laicus non potest excommunicare in sensu composito: nec superior potest excommunicari ab inferiori inquantum huiusmodi: nec par a pari: nec idem a seipso: quia non est superior seipso.

30

⁋ Ad secundam partem dubii respondetur: quod quilibet sacerdos potest excommunicatum minore excommunicatione absoluere: siue sit proprius, siue commissarius, siue sit excommunicatus participando cum excommunicato excommunicatione maiore: qua in terdum est venialis: interdum mortalis, si sit in mortali. Sed maiore excommunicatione innodati a iu re & non a iudice, interdum conditor canonis abso lutionem sibi vel alteri reseruat: & tunc alius absoluere nequit: vt est de percutiente clericum. xvii. q. iiii. Si quis, quod intelligo quando mortaliter peccauit: & nisi fuerit puer / mulier / religiosus / senex / in causa mortis / delicatus qui infirmo comparatur / pauper / quando non potest ire tempore belli sine periculo vitae, quando est dubium de excommunicatione, famulus vel filiusfamilias viuens cum alio in sodalitio, qui crebro post ludum ncidunt in pugnam: vt habetur de sententia excommunica. ca. Ex tenore. omnino in fine. Nonnum quam conditor canonis non reseruat sibi absolutione. & tunc vvt existimo) potest absoluere sacerdos proprius, piscopus, vel curatus qui potest absoluere a peccato pro quo lata est sententia excommunicationis a iu re: secundum Innocentium Quartum in ca. Nuper. & com muniorem opinionem. cui alludit cap. Nuper. quam etiam sequitur Hostiensis. & placet mihi illa sola quae quemadmodum est communior: ita & rationabilior: cum excommunicationes sint multum rigorosae. & hoc nisi episcopus sibi vel alteri absolutionem specialiter reseruasset pro rationabili causa. Si vero fuerit excommunicatio lata ab homine: potest ab olui ab eo qui eam tulit: quia qui potest soluere, potest & ligare, & econtrario. xxiiii. q. i. c. Si Petrus. lti dem potest superior in hoc, vel eius successor: vt Innocentius Octauus absoluit Venetos a se & Sixto Quarto excommunicatos. & ab Alexandro Sexto dominus Ioannes Picus absolutus est: qui ab eodem Innocentio excommunicatus erat. Archiepi scopus tamen non potest absoluere a sententia excommunicationis episcopi / suffraganei / aut aliorum inferiorum: quia quamuis sint de sua prouincia: tamen non sunt de sua dioecesi. ca. Romana. & ca. Venerabi libus. de sen. excommunica. li. vi. nisi consuetudo sit in contrarium: vel ad eum appellatum fuerit. Et licet episcopus non debeat absoluere excommunicatum ab archidiacono vel inferiori eius: quia iurisdictionem non seruat suis subditis. de ex. praela. c. ii. tamen si attentet absoluere: absoluit de facto, quia ordinatius est totius dioecesis. de offi. or. ca. primo ltem tales officiales dicuntur vicarii episcoporum de offi. archici. cap. i. & hoc nisi ex consuetudinem habeat archidiaconus vt a se excommunicatus non possit ab episcopo absolui. de officio archi. c. Di lecto. Si quis autem in a. dioecesi excommunicationem a iurae incurrat: & se ad b. dioecesim transferat: potest absolui ab episcopo vel curato b. dioecesis, non autem absolui potest ab excommunicatione ab homine lata. In istis enim humanis iuribus praeminentiam seu superio ritatem dantibus, multum consuetudo facit: quam leges hu manas interprtatur: & nunc solidat, nunc eneruat.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2