Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 7
An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Septima. Eptimo quaeritur circa eandem distinctionem. An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plepani teneatur illa peccata iterato proprio sacerdoti con fiteri, vt satisfaciat praecepto Omnis vtriusque sexus. in secunda quaestione huius recitato & discusso.
⁋ Pro solutione quaestionis ponam aliquas propositiones siue conclusiones: quarum prima erit. Romanus pontifex potest dare facultatem alicui sacerdoti audiendi confessiones in cura alicuius plebani: non requisita facultate ple bani. Probatur conclusio. Nam plebanus facultatem impertitur aliis sacerdotibus audiendi confessionem: vt communiter in praxi videmus: non quesita alicuius superioris facultate: ergo superior illius plebani potest dare facultatem audiendi confessionem sine facultate inferioris. consequentia est manifesta in potestatibus se habentibus secundum superius & inferius: quicquod enim potest inferior: potest superior: & non contra. sicut in logicalibus pro quocunque supponit inferius: pro illo supponit superius & non econverso. modo Romanus pontifex dat religiosis facultatem: vt patet ex Clementina Dudum. de sepul. igitur. Secundo probatur idem. episcopus potest aliquibus dare facultatem audiendi confessiones in tota sua dioecesi. ergo Romanus pontifex idem potest in tota sua dioecesi: quae est tota christianitas, consequentia sano capiti probatione non indiget. intecedens patet de episcopo Parisiensi: & idem est iudicium de quolibet alio episcopo. pet Innocentium Tertium in generali concilio. prout recitatur cas. Inter caetera. de offi. iudi. ordi. vbi praecipit episcopis: vt habeant viros potentes in opere & sermone ad concionandum & ad visitandam plaebem, dicens. Vnde praeci pimus tam in cathedralibus qui in aliis conventualibus ecclesiis viros idoneos ordinari: quos episcop possint coadiutores & cooperatores habere: non solum in praedicationis officio: verum etiam in audien dis confessionibus & poenitentiis iniungendis: ac cae teris quae ad salutem pertinent animarum. Et ratio est. quia episcopus est ordinarius singulorum in totam sua dioecesi. x. qui. i. Regenda. xvi. qui. vii. Omnes basilicae. & quilibet in dioecesi est parochianus episcopi. de archipresbytero. c. iii. de offi. ordi. ca. Significa uit. Tertio probatur ab aliquibus sic. curatus suam auctoritatem habet ab episcopo: ergo si curatus facul tatem impertiri potest, poterit & episcopus. Sed haec ratio deficit. bene verum est quod plebano episcopus dat curam: sed auctoritas plebani instituti non est ab episcopo sed a deo: licet mediante aliquo actu episcopi. Illud idem argumentum probaret episcopos non habere auctoritatem nisi a Romano pontifice: quod non concedo. Quemadmodum Romanus pontifex quilibet post beatum Petrum habet tantam auctoritatem quantam beatus Petrus habebat: licet mediante electione: & Petrus immediate habuit a Christo: electores tamen non dant Romano pontifici auctoritatem: sed Christus mediante aliquo facto huma non praerequisito. Sic curato episcopus dat curam: sed auctoritas curati est a Christo: hoc est curati sunt de ordine hierarchico ecclesiae sicut episcopi: & setuaginta duobus discipulis Christi succedunt: vt dicitur. xxi. distinctione. In nouo testamento. Pro terea aliter probatur siue tertio: siue quarto: non refert de probationum ordine. Aliqui casus reseruantur tam per maximum pontificem quam per episcopos inferiores a quibus plebani non possunt absoluere, etiam si at tentauerint: a quibus episcopi & eorum ordinarii ex longa & honesta consuetudine iam absoluunt. ergo eodem modo poterunt absoluere omnes sibi subiectos in suis dioecesibus. Quinto probatur. lex vel priuiegium maximi pontificis rationabile sufficit subdi tis: vt ea vel eo vti possint: sed hoc priuilegium a maximis pontificibus concessum est, & approbatum in Clemen. Dudum. de sepul. Quia sit rationabile, probatur sic. In eo quod est ad salutem necessarium non sunt homines arctandi, ne a via salutis impediantur: sed arctatio videtur fore onerosa si homines arctarentur ad confitendum proprio plebano: praesertim vbi solus confessiones audit: vel etiam vbi ipse aliis suam vicem committit. tum propter verecundos qui no tis non libenter confitentur: tum stat quod sint omnes ineruditi & non bonae famae apud suos: & confitens varios ha beat casus ancipites confitendos, & superueniat probus & eruditus religiosus: tunc. n congruum est vt subditus possit adire quem velit: quia melius est haberem duo refugia quam vnum: sic vt ille possit cu rato / vel religioso confiteri / suo curato relicto, quem stat esse ad peccatum sollicitatorem vel ineruditum. iniquum autem foret quod peccator tali obligaretur confi teri, quod enim institutum est pro charitate: non debet con tra charitatem militare. secundum Bernardum. Sexto in dicta Clemen. Dudum. dicitur. Fratribus libere possunt confiteri volentes, quod nihil esset si requireretur facultas plebani, non enim est libertas in actu cuius dispositio pendet in alieno arbitrio: vt dicitur in cap. De multa. de praebem. super quo verbo ( libere) communes exposito res ita interpretantur quod confitentes possunt libere ve curatum vel fratres legitime praesentatos adire. In super his diebus plerique habent facultatem a Romano potifice vt possint confiteri quibus voluerint / non petita facultate curati. ergo eodem modo dare potest fa cultatem pontifex sacerdoti alios audiendi-
⁋ Secunda conclusio. Parochiani possunt sine facultate plebani fratres legitime ab epso admissos adire: & eis confiteri. probatur conclusio alioquin papale priuilegium religiosorum esset eis inutile, si possent per plebanos impediri, & requireretur eorum facul tas: vt habet expresse cap. In his. de priuilegiis. vbi dicitur quod fratres prdicatores & minores habent priui legium quod possint in altari portatili celebrare quocuque locorum venerint: quod cum quidam episcoi impedire vo lentes dicerent quod poterant illud facere: facultate tamen prius ab episcopis obtenta: respondit Innocentius ter tius inr ca. praefato. S. Cum autem eis, quod non tenentur facultatem episcoporum requirere. alioquin nihil eis conduce ret indulgentia papae: cum possint hoc sine licentia pa pae, annuentibus episcopis. Fodem modo omnino est in proposito: cum enim facultatem a papa hi fratres ha beant audiendi confessiones: nullius inferioris a pa pa facultatem requirere tenentur per hoc enim quod episco po praesentantur a superioribus suis prouincialibus, guardia nis, vel prioribus / ipsis epscois: non capiunt facultatem ab eis si reperti fuerint ad hoc idonei: quia contradicentibus epsopis possunt confessiones audire. loquor de iure & non de facto. Haec conclusio etiam probatur auctoritate Alexandri papae in quadam extrauaganti quae incipit Regnans in excelsis. vbi reputat eos haereticos qui astruunt & tenent oppositum. Tertio arguitur ad idem. omnium connexorum est idem iudicium. i. q. iii. Si quis obie cerit. sed audire & audiri sunt connexam. ergo si dicti fratres ex priore conclusione possunt parochianos sine facultate curatorum audire: parochiani possunt eos sine plebanorum facultate adire.
⁋ Tertia conclusio. securius melius & expedientius est crebro confiteri proprio plebano quam religiosis, probatur. nam interdum (vt plerumque Parisiis videmus) curatus est tam probae & sanctae vitae / qua religiosus factitius ( vt more Anselmi propter discri me ponendum loquar) & non modo ita eruditus: sed erudi tior quocumque religioso praesentato vel praesentabili in tota dioecesi. stultum autem esset si parochianus tam excellenti viro relicto se illi cuius nec probitatem nec vitam nouit: imprudens obiiceret. Sed dicis & bene vbi essent tales curati: religiosos puderet sine talium facultate se ingerere: nec vellent vti suo priuilegio: licet possint de facto in praesentia eorum, quia non erat intentio legissatoris quod in tali casu vterentur lege, non quod fas sit etiam probis curatis, impedite religiosos ne confessiones audiant: sed ne violetur lex oportet aliqua permittere. nam si eis etiam episcopis praesentatos religiosos abiicere liceret: ab aliis ple banis ineruditis passim id traheretur in consequentiam. sed quia vulgo non sunt tales curati: propterea fratres toti multitudini sunt vtiles. Aliter arguitur. vbi dubium est de eruditione plebani & vita: tutius est illum accedere quam alium ignotum religiosum, propter multa. nam etiam dubium est de bonitate & eruditione religiosi, esto habitum deferat. vnde enim con stat tibi an sit sacerdos: & de praesentatione epso fa cta per superiorem: Dicis. circa persentatione curatus, & episcopus de eorum ordinibus explorationem fecit qui est etiam superior. detur ita esse: quod non semper est verum: parua fit forte super hoc exploratio vel a vicariis duntaxat. Adhuc arguitur. curatus qui nouit modum viuendi totius parochiae: melius illius mo res & vitia cognoscit qui alter: cum corporaliter a pa rochianis pascatur: & ipsi sint suus grex a superiore commissus: quibus sacramenta omnia in quacunque necessitate ministrat, & ministrare tenetur. melius quoque syncerius & sollicitius tuam salutem curabit qui alius qui tibi hac sola vice poenitentiam ministrabit. Dicis forte. sunt ita verecundi aliqui vt nunquam sua peccata debite curato vel coadiutori eius noto panderent etiam si debeant damnati. & aliqui sunt religiosi in vrbe clarissimae famae & do. ctrinae: talis autem non est curatus. Contra hoc ad huc argumentor. tunc tolles verecundiam que multum facit ad meritum confessionis. nam confitendo illi apud quem maxime erubescis, maxime mereris. & confiten do illi coram quo non erubescis: quem forte nunquam antehac vidisti: & opinaris te non amplius visurum: minime mereris. Respondetur. hoc est verum quod dictum est de verecundia: quod scilicet confitendo illi coram quo maximam verecundiam habes / caeteris paribus magis mereris: quia est maior difficultas pro ueniens et si non ex parte obiecti: tamen ex par te operantis: videlicet passionis naturalis quam homo sine sua culpa habet. sed non est de necessita te confessionis verecundiam hanc habere: vt patet de confessione facta incognito de qua loquimur. Secundo aliqui sunt stupidi & inuerecundi vt habens frontem meretriciam, & meretrix confitens: & melius est si reperiatur aliquis ita verecundus vt affert ar gumentum, vt saluetur cum longe inferiori merito con fitendo incognito quam damnetur confessus curato: quia non omnibus morbis eisdem est similis medela appiicanda. qui enim dosim vel absynthium capere nolue rit, quod alii simili morbo laborantes capiunt, leniori medicamine curandus est. Vbi dicebas de tuo curato improbo & de optimo clarae famae religioso: non es in casu conclusionis: sed assentior tecum. debes do mum illius religiosi alatis pedibus pro confessione facienda adire, coram quo verecundiam non minorem quam coram duobus curatis habebis si ei notus fueris. hoc enim habet in se virtus, vt habentem in honore habe ri faciat: & coram ipso verecundemur de turpi. ponde ra igitur verba conclusionis, & quos casus excipiam.
⁋ Quarta conclusio. Potestas fratrum in audiendis confessionibus non est maior potestate sacerdotum parochialium curatorum. patet per Clemen. Dudum. S. Per huiusmodi autem. Quare non possunt absoluere vi illius priuilegii Dudum. a casibus pa palibus vel episcopalibus plusquam curati simplices. Sane hoc in anno cum essem deputatorum nostrae facultatis vnus contra quendam praedicatorem oppositum asserentem: eius propositionem sic qualificauimus. haec propositio est censenda falsa. qua qualificatione tota admisit facultas / demptis mendicantibus. ldem enim est de his quae non sunt & non apparent: modo de illo priuilegio minime docent: & quantuncumque eos rogaret facultas: nihil vidimus. Dicis. quomodo eos exclusit facultas cum multi sint curati re vel spe / pars contra eos sicut econverso? Respondeo. aliqui sunt in facultate curas non habentes actu: qui erant fra tribus assignati: quorum nominabar vnus: qui omnes contra eos conuenerunt / certe rationabiliter (opinio- ne mea) moti: quia de suo priuilegio nihil docuerunt vlterius dico non valere dictum eorum quod episcopus non possit ab eis reseruare casus, licet a curatis casus reseruet: quia habent priuilegium a papa: curati autem solum ab episcopo. nam curati sunt ex institutie ne Christi. vt in. xxiiii. distinctione dicemus, a quibus episcopus reseruat casus. ergo a fortiori potest re seruare casus a religiosis, quam non sunt de ordine hierarchico. Cum his omnibus verum est quod fratres praedicti non possunt parochianis sacramentum eucharistiae / ex tremae vnctionis / & matrimonii solemniter ministra re sine curatorum speciali permissione. vt dicitur in Cle. de priuilegiis: vbi sub poena excommunicationis lati ista sacramenta praefata fratribus interdicuntur: & si ea administrauerint: a solo papa sunt absoluendi
⁋ Quinta conclusio & vltima. Confessi legitime fratribus praedictis non tenentur eadem. peccata confiteri proprio sacerdoti quem curatum vocant. voco hominem in proposito legitime confessum quando habet omnia alia requisita hoc dempto quod loco plebani fratri sufficienter episcopo praesenta: to confitetur. Probatur haec conclusio. Nullus laicus rite confessus tenetur eadem peccata iterato confiteri: sed confessus fratribus episcopo praesentatis est huiusmodi: ex duabus primis conclusionibus. igitur. ltem dato opposito inane esset eorum priuilegium in prima conclusione concessum: & nemo confitere tur illis si sciret se debere iterato confiteri suo proprio curato sua peccata confessa. Tertio hoc idem proba tur in extrauaganti loan. xxii. quae incipit Vas ele ctionis. vbi contrariam opinionem danat tanquam a catholicis respuendam. Sicut enim stultum est dicere quod papae confessus / episcopo teneatur iterato eadem peccata confiteri: sic stuitum est dicere quod confessus fratribus de quibus loquimur, teneatur eadem peccata proprio sacerdoti confiteri. sed debent huiusmodi in pascha petendo eucharistiam dicere se religiosis confessos: & si dubium sit curato: potest eis ne gare eucharistiam quousque illud probauerint. Vlterius sicut in superiore quaestione diximus: sunt in possessione & vsu: adeo vt eis confessi non confiteantur iterato eadem peccata.
⁋ Ex his conclusionibus patet respon sio ad titulum quaestionis, nec respiciendum est ad verba glossae in decretali praefata. Omnis vtriusque sexus. quia cuius est condete: eius est interpretari. sed romani pontifices declararunt priuilegiis a se concessis quod non est necesse petere facultate a curatis ad hoc vt confessio valeat. igitur.
⁋ Secundo pa tet quod per proprium sacerdotem non oportet intelligere plebanum: sed sufficit sacerdos specialis / generalis vel generalissimus / vel ab eis auctoritate habens. Nec oportet contra illud allegare aliquod ius antiquum Clemen. Dudum praecedens: quia vetustate temporis iura corruunt. de tepore enim non habemus nisi nunc. quarto Physicorum.
⁋ Tertio sequitur quoi confitens his religiosis non confitetur alieno sacer doti, vt alienum distinguitur contra omnes acceptiones proprii: scilicet comunissimi / cmnis / & specialis.
⁋ Quarto sequitur quod eiusdem subditi sunt plures iudices in spiritualipus: sed non aeque princ pales. nam papa est principalissimus: curatus infi mus in ordinariis: & dum praecipiunt opposita: su periori obediendum est ex regula Augustinus quam magister in fine Secundi adducit.
⁋ Quinto sequitur quod si curatus praecipiat confesso / religioso de quo ioquimur, sibi sua peccata confiteri: confessus non tenetur ei parere. ratio est: quia contra le gem rationabilem superiorum praecipit. modo in praeceptis superiorum pugnantibus, superiori: vt Augustini. de proconsule & imperatore dicit: obedien dum est. Si dicas. si superior contra rationem prae cipiat, & inferior rationabiliter: iam ei parendum est. dico quod male intelligis. tunc dico supremo pa rendum esse: vt dicitur Actuum quinto. scilicet deo hominibus relictis.
⁋ Contra primam & quintam conclusiones arguitur simul, quia eandem materiam contingunt. non potest aliquod priuilegium indulgeri in alterius praeiu dicium. vt in ca. Ex tuarum. de vsu pallii. vbi dicitur quod icet papa det priuilegium: non vult tamen quod aliquis vtat to in praeiudicium alterius: quia papa nulli vult facere pre iudicium. xvi. qui. vii. ca. Decimas quas in vsum. sed hoc est in praeiudicium curatorum quod fratres audiant confes siones. nam aquam ad suum moledinum trahunt per eleemo synas ad se & ad suas ecclesias reparandas & huiusmodi minus est datur curatis: & fiunt minus reuerentes curatos parochiani.
⁋ Respondetur. verum est de priuilegio enormi. vt not. in ca. Cum olim. de consue. aliud omne priuilegium datur in praeiudicium. num quam enim priuilegia con ceduntur nisi praeter generalem legem aliquid specialier concedatur, none habes quod papa dat priuilegia reigiosis vt non dent decimas de terris quas coluntvt in ca. Ex parte. de decimis. & hoc est in praeiudi cium temporale ecclesiarum parochialium quia a talibus fructus decimarum auferuntur: & tamen propter vnius ecclesiae suble uationem hoc facit papa alteri. Secundo nego o hoc sit in praeiudicium curatorum. respicit enim pontifex vtilitatem plebis subiectae curato. nam multo melius est plebi habere hos religiosos cum curatis admissos qui solos curatos. & sic si religiosi tollant ali quos paruos denarios qui dati fuissent curato: tollunt etiam laborem: & curatu iuuant ad populum eru diendum, nec debet dirigere obtutum ad paruum lucrum temporale quod amittit: nec imputabitur ei illud Prouerb. xxvii. quod vultum pecoris in foro interiori non cognouerit: quia per eum non stetit: sed sufficit ei quod superiores dederunt his facultatem secumn cogno scendi vultum pecoris. & propter hoc excusabitur cu ratus.
⁋ Secundo arguitur. in capi. Omnis vtriusque sexus, dicitur. Quicumque vult iusta causa alieno co fiteri sacerdoti, a proprio petat licentiam & obtineat. aliter ille eum ligare non potest nec absoluere.
⁋ Respondetur. subaudiendum est: nisi sit priuilegiatus a sede apostolica: vel a iure. nam antiqua iura per posteriora exponuntur & reuocantur. priuilegium autem hoc in Clementina Dudum. derogat constitutioni in cap. Omnis. Etiam fratres priuilegiati sunt in aliqua acceptione larga proprii sacerdotes. Ad Extrauagam tem Martini quinti Ad vberes. & Sixti quarti. de reuga & pace. in ca. Vices. superius respodimus.
⁋ Tertio arguitur. si de duabus seruitutibus vna tollatur: altera remanet. de vsu pallii. Ex tuarum. & tur. de serui. vrb. praed. l. Si denegetur. ergo papa potest dare eis solam executionem & non potestatem vt confessiones audiant sine facultate proprii sacerdotis vt Bernardus in glossa arguit.
⁋ Respondetur. quando seruitutes sunt separabiles: vna concessa alia remanet: vt patet in lege allegata. nam si domus tua domui alterius sit in duabus seruitutibus obligata, scilicet vt non altius aedificetur: & ne stillicidium super tectum istius de illa cadat: si remittatur prima adhuc remanet secunda. istae enim seruitutes no sunt connexae: quia licet domus altius aedificetur: non sequitur necessario quod stillicidia propter hoc super rectum alterius cadant: quia per canales possunt aliunde deduci. Secus esset vbi seruitutes essent connexae. vt si concedas mihi ire per agrum tuum: concedes mihi facere semitam necessariam exequitioni: alioquin esset exequutio vana. Et ideo si da tur exequutio priuilegiato: datur confitenti aucto ritas vt in eum possit fieri exequutio / cum audire & audiri sint inseparabiliter connexa: vt in probatione conclusionis superius diximus.
⁋ Vnde hic inter dominos curatos & religiosos a multis annis est dissensio. Pro quo notabis: quod ante dies Bonifacii Octaui qui fuit compilator Sexti decretalium / praedicatores & minores habuerunt quoddam priuilegium: quod incipiebat Ad vberes. in quo da batur eis auctoritas audiendi confessiones: sic tamen vt constitutio generalis concilii, scilicet Omnis vtriusque sexus: in suo robore conseruaretur: ita vt confessi fratribus tenerentur nihilominus saltem semel in anno confiteri suis parochialibus presby teris. super quo inter doctores & religiosos tempore Henrici Gandensis magnum erat certamen. Deinde Bonifacius Octauus anno domini trecentesimooctauo supra millesimum illam decretalem Su ra cathedram. edidit: quae hodie est in Clemen. Du dum. inserta: quam postea Benedictus Vndecimus per suam extrauagantem. Inter cunctas. reuocauit. postea Clemens Quintus illam. Inter cunctas reuotauit. & illam. Supra cathedram. Bonifacii Octaus quam passim habemus renouauit. Postmodum loan nes Poliacensis Parisiensis doctor nisus est capi tulum Omnis vtriusque sexus. tenere in propria for ma. Clemen. Dudum, examinando: quod Ioannes vi cesimus secundus in extrauagan. Vas electionis reprobauit, manutenendo Clemen. Dudum. & eam ad Augustinenses, & Carmelitas prorogando. tem Alexander quintus Ioannis successor manutenuit Clemen. Dudum. addendo aliqua in sua Extrauagante: quae incipit Regnans in excelsis, que extrauagans fuit petita reuocari in concilio Constantiensi, & Basiliensi. sed nihil obtentum est. Et li cet cap. Vices, Sixti quarti sit apparens pro curatis: non est tamen datum exequutioni.
⁋ Ex omnibus his non nulla epilocanm do, dicam primo quod iura humana sunt mutabsia. & si pontifices ordinarent contraria iis quae dicimus: sententiae eorum, antiquioribus statutis relictis / acquiesceremus: & cum regula Lesbia flecti remur. Ex quo sequitur quod doctores tenentes positiones oppositas ante pontificum determinationes: non male egerunt, in materia topica probabiliter vtrinque loquentes. vt Bernardus in glossa ordina ria in cap. Omnis vtriusque sexus. tenens quod requiritur permissus proprii sacerdotis: & multi alii tam in hac materia quam in alia.
⁋ Sed iuribus humanis relictis veniendo ad illa quae videntur mihi in lumine naturali impraesentiarum dicenda / positiuo iure neglecto: non est inutile quod eruditi & probi religiosi admittantur ad audiendas confessiones in tota eccle sia categorematice. ratio est: quia plerique sunt cura ti ineruditi & malae famae: qui raro laborant habere subditos probos & virtute praeditos. Nam impro bo gaudet improbus: ne in praesentia probi, fama suam magis denigretur.
⁋ Secunda propositio: multi sunt eruditi religiosi mendicantes qui exercent aliquos actus potiores actibus curatorum: vt qui concionando / populum verbo & exemplo illuminant. nec est indecens quod isti a populo nutriantur: hoc enim est de iure naturae: vt patet primae ad Corinth. ix. & in malorum curatorum poenam & dedecus vt magis sordescant. Opposita ei iuxta se posita clarius elucescunt.
⁋ Alia propositio. si fiat bona diligentia i episcopos de fratrum admissione / non potest esse querimonia de eorum sufficientia. nam diligentissime fuit hoc a summis pontificibus adiectu. si episcopus sibi praesentatos examinaret vel vicarius eius. facile autem religiosorum conditio scientia & mores ab epso deprehendentur. nihil enim occurrit quo a recto & syr cero de eis iudicio distrahatur: sicut in caeca collatione beneficiorum: quia saepe prece / sanguine / & serui tio permotus: populi vtilitate neglecta dat curas ineptis & male merentibus. sed ad hoc quodammo do allicitur cum sua tamen graui culpa. hic autem in re ligiosis admittendis nulla est quaestio de beneficio dando: sed de sola salute plebis procuranda.
⁋ Alia propositio. vbi essent inutiles religiosi episcopo prae sentati, non deberet eos admittere. vel si inutiles re perti fuerit a curato successu temporis: & possit hoc probare: debet eos reiicere: sicut putatus bonus me dicus a principio, comperto contrario est remouendus.
⁋ Alia propositio, no expedit dare religiosos auxi liatores curatis in tota ecclesia syncategorematice probatur. nam aliqui sunt curati ita religiosi in vita vt vocati religiosi: guardianis & prioribus longe eruditiores: quibus non expedit dare cooperatores. contingit etiam quod diligens curatus habeat paruum gregem circa quem in propria vigilat: vel si opi egeat / nouit quis sit sibi vtilis. scio probos religio sos erubescere in praesentia eiusmodi pastoris se ingerere sine eius facultate: nisi frontem perfricuerint Declaro istud per analogiam de medico corporali: qui in tota vrbe categorematice est vtilis: sed non syncategorematice, vtpote domui illi vel vico in qua vel quo est medicus multo exercitatior: secundum verbum Christi. Non est opus medico bene va lentibus.
⁋ Vltima propositio. bonus curatus bo nos religiosos quos nouit debet ad se in suum auxi lium vocare neglectis his paruis fortunae munuscu lis: gregis sibi commissi quaerendo salute. & contra si curatum seditiosum & dyscolum religiosus vi deat cum quo non possit fructum seu aedificationem facere in populo, a loco illo ad alium secedat: vel in cellulam vnde exiit sese recipiat.
On this page