Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeterisQVaeritur an sit po nenda forma in hoc sacramento sicut in caeteris. Videtur aliquibus quod non: quia hoc sacramentu est res permanens. verba autem sunt res successiuae: sed hic verba sunt form ( ma consecrationis: ista enim consecratio solum est in fieri. lstud apud me locum non habet: quia baptismus & confirmatio sunt res permanentes: quia haec chrisma: ille, aqua. Loquor autem (sicut hic accipimus) de forma metaphorica. verba sunt forma: panis triticeus & vinum, materia. Nec est necesse formam metaphoricam manere cum materia quamdiu hoc sacramentum est. Nec rursus in- convenit materiam metaphoricam cum toto coincidere: sicut in artificialibus dicimus ligna esse materiam arcae: quaem praesupponuntur ad hoc vt compleatur arca: quo non obstante haec est vera: arca est ligna, non enim pono res artificiales a naturalibus distingui. Hic igitur prolatis verbis manet sacramentum eucharistiae post conse crationem: interdum ad vnum diem vel. viii. quamdiu illae spe cies mansissent non corruptae cum substantia panis & rini. lstud autem nobis constat: quia super eandem hostiam non dicimus iterum verba: sed cum eadem aqua numero proferimus rursus verba in baptismo. & sic aqua pluries incipit esse baptismus: & non pluries aqua. Nec sequitur. aqua incipit esse quater baptismus: & omnis baptismus est aqua: ergo aqua incipit esse quater aqua, nec est discursus in quarta figura secundum ponentes eam. vt patet intelligenti logicam.
⁋ Eucharistia autem sic definitur. Eucha ristia est sacramentum sub speciebus panis & vini, vel panis vel vini: corpus Christi & sanguinem continens. Sacramentum est quiditatiuum genus ad terminum eucharistia: sacramentum enim pro signo sensibili supponit connotando rem sacram dari quantum est ex parte eius: eucharistia autem habet connotationem inferiorem: supponit enim pro speciebus panis & vini copulatim: etiam di uisim, conotando quod corpus Christi sacrum ibi continea tur. similiter de sanguine. Ponitur (sub speciebus panis & vini) loco differentiae accidentalis: per hoc enim differt a baptismo & caeteris sacramentis. Ponitur coniunctio copulatiua & disiunctiua: ad insinuandum quod ille terminus eucharistia supponit pro illis copu latim: immo pro mille hostiis simul iunctis: vel pro alte ro illorum: capitur enim (et) collectiue & diuisiue: nec con uenit omnibus speciebus vini vel panis: quia non omnes tales sunt sacramentum: & sic genus definiti facit definitum ab aliis arguitiue differre. Haec autem definitio non conuertitur cum definito mediante copula de possibili. deus enim potest dare suum corpus sub aliis speciebus si velit: sed non faciet: quia est aeterni testamenti. & hoc sufficit theologo in istis descriptionibus. Secundo definitur sic definitione imagis explicante materiam definiti. Eucharistia est spoiriens panis & vini: vel panis vel vini cum certis verbis prolatis a sacerdote intendente facere quod ecclesia intedit. Et per certa verba intelligo formam: quam propter prolixitatem euitandam (& po tissimum in definitionibus) missam facio: & ex dicen dis apparebit quae sint illa. hoc est clare dicere: ille terminus eucharistia supponit pro illis speciebus vel altera earum: connotando quod presbyter dixerit certa verba cum intentione faciendi quod ecclesia intendit: vel connotat ille terminus eucharistia quod ibi contineatur corpus Christi. siue capiatur ecclesia mili tans siue triuphans, in idem redit. vtraque enim earum recte intendit: & neutra earum in isto aberrare potest. Ex ista definitione patet quis sit minister huius sacramen ti: quia sacerdos solus: quae materia: quia panis triticeus & vinum: quae sunt optimum nutrimentum corporale in suis speciebus. panis autem hordeaceus reddit homines male coloratos: triticeus bene. secunda particula problematum, problemate. xxiii propterea nutrimentum spirituale congruen ter significat. Datur autem corpus Christi sub aliena specie ne abhorreamus eius sumptionem. de consecra. distin. ii. Forte. & ca. Panis est. Forma consecrationis corporis Christi est haec. Hoc est corpus meum. Et in hoc conveniunt omnes. De forma sanguinis digladiantur ple rique: aliquibus dicentibus hoc totum esse formam. Hic est calix sanguinis mei noui & aeterni testamenti, my sterium fidei, quod pro vobis & pro multis effundetur in re missionem peccatorum. & hoc sequuntur quidam. Vsitatior tame sntentia est quod haec est forma sanguinis. Hic est calix sam guinis mei: vel sic vt dicit magister. Hic est sanguis meus. Quidam praeterea dicit coram se fecisse legi formam quae ponitur in missali Basilii, quod fertur habuisse ab ange lo: & forma est. Bibite ex eo omnes: hic est sanguis me us noui testamenti qui pro vobis & multis effundetur in remissionem peccatorum. & tamen non reprobatur a Roma na ecclesia in consecratione. Nec requiruntur aliqua vel ba praecedentia ista: si praesbyter intendat facere sicut ec clesia. secus est si de proprio corpore loquaeretur. Vtimur au tem frequenter pronomine loco alterius: vt nos Iacobus dei gratia &c. filius meus es tu: ego hodie genui te. de patre in diuinis loquente ad filium. Propter dubium tamen mali ageret qui aliquid verborum relinquaeret. hic enim melius va let humilitas Pauli simplicis eremitae: quam subtilitas Achitophel. Haec autem verba consecratiua a numero quinario laudari possunt. nam quinque sunt verba in consecratione corporis: hoc est enim corpus meum. simi liter in consecratione sanguinis, non refert, an (enim) sit de essentia formae. Similiter christifera virgo in conce ptione protulit quinque verba: fiat mihi secundum verbum tuum. & Lucae. xxiii. quinque erant verba prolata a Chr sto ad bonum latronem. hodie mecum eris in paradiso Quinque sunt literae in hac dictione Maria: per quam aprta est ianua paradisi. quinque sunt libri Moysi Ponitur in hac forma ( est) verbu substantiuum: radix verborum adiectiuorum. in aliis autem verbum adiectiuum vt baptizo, confirmo, accipe, capio te &c. Tenec igitur opinionem communem in forma consecrationis: cum omnes euangelistae in ea conveniant: & solum differant in modo lo quendi. hoc enim forte voluit spiritus sctuns ad significandum quod non requiritur synonym itas in forma. Nec valet ratio sancti Thome. omnio est enunciatiua. ergo de terminatio praedicati est assumenda. hoc enim probaret iquod pro vobis tradetur esse partem formae consecrationis corporis: quod nondum concessum est a quopiam quem vidimus. Sed vtcumque sit: praesbyter consecraturus de bet omnia illa verba canonis legere: & ita consecrabit quaeuis nesciat quae forma sit adaequata. Quemadmodum si deus certificaret me quod vna oantio prolata a Christo sufficit ad hapbendam gratiam & requiritur: & sit illa gratia exem pli: dimitte nobis debita nostra: & hoc me lateat: aliqui dicunt quod oportet dicere: dimitte nobis debita nostra sicut & nos: aliqui dicunt vnum: alii aliud: omnes tamen con ueniunt: si dicam Elicitur ntur ad finem: certus sum de gratia: & tamen per nulla verba adaequata certitudinaliter id asse runt: sed proferens totam oronem dominicam iam sum certus quod i fine ex pacto diuimo datur mihi gratia per aliquam verba: quamquam me latet quae sint illa. sic potest esse in proposito. licet non sit opus ita dicere de facto: cum modus communis si cut videtur rationabilis: ita & verus. Sed dubites: quo modo plus habeamus in canone quam aliquis euangeli starum tangat. Ad hoc respondetur de celeb. mis. Cum Mat thae. Quaesiuisti (inquit) quae sit forma verborum: quam ipes se Christus expressit: cum in corpus & sanguinem suus panem transubstantiauit & vinum: illud in canone missae quo ecclesia vtitur generalis, adiecerit quod nullus euan gelistarum legitur expressisse. Et sequitur paulo post. Vnde cum non euangelista Christum hoc dixisse testetur, miraris quod aliquis asseuerare tentauerit eum aliquid plus dixisse: quam aliquis euangelistarum asseueret. Et paulopost Sane multa tam de verbis quam de factis dominicis inueni mus ab euangelistis omissa: quae apostoli vel suppleuisse verbo vel facto expressisse leguntur. Paulus enim in actibus apostolorum sic ait. Meminisse nos oportet verbi domini Iesu: qui dixit. beatius est dare qui ad cipere. Haec nullus quatuor euangelistarum descripsit. Nullus etiam horum expressit quod Paulus de Christo ad Corinth. scribens ait. Visus est plusquam quingentis fratribus simul: deinde visus est Iacobo: nouissime autem tanquam abortiuo visus est & mihi. Sic est in proposito. Ex quo patet non esse ita certum de forma consecrationis sanguinis Christi sicut baptismi. Secundo sequitur non requiri terminorum synonymitatem: immo nec conuertibilitatem: licet propositiones inter se aequiualeant. Vlterius sequitur: quod non potens bibere vnum non debet ordinari sacerdos: quia non potest sumere species vini.
⁋ Contra praedicta arguitur. species sensibiles panis sunt sacramentum: & species sensibiles vini: & illud aggregatum est sacim. ergo sequitur quod plura sunt sacramenta Eucharistiae: & sic essent plura quam septem sacramenta nouae legis contra omnes doctores.
⁋ Pro solutione huius argumenti pono propositiones. Prima est. octo sunt sacramenta probatur. quin octo baptizantur in variis locis: iam octo isunt ibaptismii: ergo octo sacramenta: ab inferiori ad superius. & eodem modo probari potest in aliis sacramentis.
⁋ Secunda propositio. duae sunt eucharistiae specie distin ctae. patet. Species panis & vini puta albedo & ru bedo specie distinguuntur: & illae species sunt sacra menta eucharistiae: ergo propositum. Fodem modo de ordinibus potes logice dicere, tamen duo sunt sacramenta in sensu excluso & exclusiuo gratia pluralitatis: cum duo infinita contineant. sed hoc est tricas logicas & materias externas citare. Ex ista conclusione sequitur quod octo sunt sacramenta specie di sticta: quemadmodum secundum Porphyrium tamenum quique dicuntur praedicabilia: & tamen sunt decem specie distincta hoc patet demonstrando decem terminos vniuersales: quorum quinque sunt voces, & quinque conceptus.
⁋ Tertia propositio: tamtenm vnum est sacramentum eucha ristie ad hunc sensum quod species vini & panis includentes corpus Christi dicuntur representare idem: pu ta corpus & sanguinem. In eadem hostia idem dice tur. An autem corpus Christi in infinitis partibus sit: post ea dicetur. Concludendo dico quod tanmenm sunt septem sacramenta stando in illa diuisione quam habemus: vt omni requisita ad baptismum integrant vnum sacramentum: & sic in aliis perinde est omnino sicut in praedicabilibus: nam omnes termini generici reputantur pro eodem praedicabi li: & omnes differentiae pro eadem differentia.
⁋ Ad confirmationem. magnum processum facit quidam nostrae tempestatis theologus: vtrinque arguens: & in fine cum timore respondet, quia non viderit hanc materiam in aliis: se relin quere eam examinandam. De perceptione & vsu similiter arguit. Sed iste homo non considerabat quae dicebat. quia vero erat nominalis, peto ab eo quae res sit consecratio vel enim est praesbyter consecrans: vel forma qua vtitur: vel illae species. Si primum: non debuit dubitare. si se cundum, idem argumentum contingit in baptismo: & in quolibet sacramento. Si tertium: non intelligit quid dicit. Item peto ab eo de perceptione & vsu quae res sint: & inueniet resolutionem. hoc autem inuento (cuius ignorantia facit frequenter homines exorbitare) non est difficultas. Item dato & non concesso quod consecratio esset sacium: & dist gueretur a speciebus panis & vini: timere non debuit Contra logicum enim concedentem tamenm decem esse praedicamen ta: qui versatur exacte circa verum: omnia argumenta similia contingunt. Forte petis a me quae res sit consecratio. Respondetur si actiue capiatur verbale: est praesbyter consecrans: & si nullus praesbyter consecrat: nihil est: quia def cit connotatio termini positiui: & per consequens eius suppositio. passiue aut est hostia. abstractiue est fo ma sacrameti Eucharistiae: & non sacim. Fodem modo de perceptione dicatur. De vsu autem & quae res sit, inferi patebit cum loquaemur de dominio rei & eius vsu. sed pronunc dico quo eadem res numero est dominium & vsus: sed ist termini habent connotata peregrina. Sapor autem distingui tur ab albedine & rubedine cum ab alio sensu percipia tur: & tenendo quod quantitas distinguatur a re quata, sen titur a sensu tactus: & sic habebis multa specie distincta sacramenta. sed rotunditas hostiae vel quaedratura non distinguitur ab hostia sic figurata: & sic pro figura non oportet multiplicare sacramenta.
⁋ Secundo arguitur contra formam: hoc est corpus meum. omnis onio consecratiua debet esse ve ra. illa non est vera. ergo non est omnio consecratiua, con sequentia tenet in Baroco probatur minor. hoc) nihil demonstrat: ergo affirmatiua est falsa. assumptum patet: quia si demonstrat species: iam extrema non supi ponunt pro eodem. si Corpus Christi: arguo sic: vel corpus Christi in eucharistia: & hoc no: quia iam non est in eucharistia: & non demostratur corpus Christi in caelo tantum distans ab hostia: nec corpus Christi in alia hostia. igitur.
⁋ lstud argumentum est commune in hac materia & spinosum sicut solent esse multa argumenta communia. Maior tamen potest negari: vt patet de forma baptismi apud graecos. Varii autem varias excogitauerunt so lutiones: & multa logicalia satis dissute inseruerunt maiores pro argumenti solutione. Oclam in quodli beto dicit: quod est) capitur pro erit: & subordiatur vni de futuro. hoc non valet vt tuipse vides: cum copula sit de paerteti. Ponam quam succicte potero secundum materiae exi gentiam: quod videtur apparentius. Et dico quod illa verba pro feruntur recitatiue: ac si a Christo essent prolata, nec oportet quod pronomen hoc aliquid demonstret: ac si di cerem. Christus dixit Petro, & super hanc petram &c per pronomen hanc non demonstro Petrum: quia forte Christus per ( hanc) demonstrauit seipsum que Petrus confessus es & quia est etiam probabile quod Petrum demonstrauerit tamquam petram secundariam: propterea imprudentis est nunc cape re pronomen significatiue. solum enim materialiter: & re citatiue illa dicimus. Fodem modo non est necesse per pro nomen tu demonstrare personam Petri: sed solum recita tiue illa verba proferuntur. Et sic non est consecratiua oro illa vt vera, nec vt falsa: sed data nobis tamquam signum quod ipsa prolata, ex pacto diuino corpus Christi inci pit esse in hostia. Nec obstat illud Augustinus Accedit verbum ad elementum. per hoc enim non oportet pronomen aliquid demonstrare: sed apponere verba pani qui dicitur hic elementum: hoc est praesuppositum tempore vel na tura: vt aqua in baptismo. Haec est opinio domini In nocentii de officio missae. parte tertia. Sed tunc dicis. est eadem difficultas quid Christus demonstrauerit. hoc ne go: immo nulla est difficultas. nam Christus demonstra uit suum praeciosum corpus quod erat praesens, non enim de mostrauit panem qui nullo pacto erat corpus Christi, Et licet beatus Lucas prius dicat. accepto pane gratias egit & fregit: & dedit eis dicens: postea subiungedo: hoc est corpus meum: non tamen oportet quod eo ordine fa ctum sit vt natrat euangelista: sed prius consecrauit per haec verba ( hoc est corpus meum). Placet aliis quod semel cosecrauit per haec verba (hoc est corpus meu) & post ea adiecit ( hoc est corpus meum, non consecrando. & sic Christus vsus est eadem forma qua nos, licet aliter tem ta. Poterant enim partiri panem triticeum in duodecim par tes vel tredecim: & per vnam formam omnia illa frusta con secrare, dicendo, hoc est corpus meum: sicut praesbyter facit: & capiendo tredecim hostias demonstrauit se qui non erat in hostia pro tempore adaequato prolationis pronominis hoc, quod in proposito tantum valet quantum hoc ens vel hoc corpus. Et propterea aliquorum ratio est nulla impugnantium istam, hoc corpus est corpus meum, nequam qui enim pronomen demonstrauit panem: sed rem consecrata sub speciebus panis: vt glos. interli. Lucae. xxii. di cit. Licet hic dicendi modus Innocentii a plerisque aliis impugnetur: inter reliquos mihi satis placet: nec intelligo aliquem modum ab eis positum ita rationabilem: licet alii passim modum Ricardi de sancto Victore in lib. de ti. imitentur, de demonstratione ad sensum & ad intellectum.
⁋ Secundo dico quod praesbyter potest capere terminos significatiue: & demostrabitur corpus Chri sti quod est potenus tempore prolationis verborum. vtimur ei interdum tempore pesenti pro anno: vt cum dicimus, iste annus est: & si aliquod totum est quaelibet pars eius est: & nunc in octobri concedo quod augustus est: & licet sit praeteritus in respectu ad octobrem: non tamen absolute. si vero vteremur tempore pateti pro vno mense tamtenm, Augustus simpliciter es set pteritus. Tunc dico: quando profero pronomen hoc) demon stro corpus Christi: quod nunc est potenus puta in tempore prae senti. Et ille modus iterum sententia mea est sufficiens.
⁋ Adhuc ponitur tertius modus dicendo quod nihil de mostratur toto tempore prolationis pronomnis: & sic illa est fal sa ad instans terminatiuum totius vsque: & tunc illa propositio incipit esse vera: & incipit demonstrari corpus Christi: sed in principio nihil demonstrabatur. Signum autem dupliciter potest esse falsum. Vno modo quod sit propositio falsa per aliquod tempus: & hoc non debet es se inconveniens dummodo habeatur hoc quod significatur realiter. Alio modo quod aliquod signum sit institurum ad ali quid significandum: & illo signo habito non habetur significatum: & hoc est inconveniens. sed non refert: siue pr positio sit falsa siue vera: dummodo ipsa prolata habeat significatum. hoc est dicere: signum est verum signum: licet propositio sit falsa pro tempore. Potest namque deus facere quod plata hac ( homo est asinus) super materia panis incipiat ibi esse corpus Christi: sed instituta sunt verba si gnificantia esse ibidem corpus Christi, neque tamen vi illorum verborum est ibidem corpus Christi: sed ex pa cto diuino ipsis prolatis incipit esse ibidem: cum si verba fuissent prolata a praesbytero ante institutionem Chri sti super pane: non fuisset ibi corpus Christi.
⁋ Quarto dico. quod praesbyter potest demonstrare corpus Christi ad intellectum quod est in celo vel sub alia Eucharistia: intendendo quod prolatis istis verbis incipiat esse sub hac hostia vel istis hostiis. requiritur tamen panis in distantia qua possit videri quantum est ex parte eius. Et hic mo dus dicendi est facilis: & nihil obstat nisi quod ad con secrationem requiritur quod res demonstrata sit potenus, quae.- re lectori hunc modum offero.
⁋ Quinto dico. licet popositio nunquam sit vera nisi quando est: tamen redditur vera partempore pro quo no est: & est temporis pertranscassio. aliter enim non potes meae vocali contradicere: quia tempore quo profero non me intelligis adhuc: & quando tota est prolata iam est aliud tempus: sed tuintendis referre copulam tuae pro positionis pro tempore meae. Siliter cum dico: scutum est in bur sa tua: propositio est vera, non pro tempore quo profertur: sed pro tempore pro quo prolata est. Sic in proposito: naec oro hoc est corpus meum) est vera pro illo tempore pro quo profertur: sed non in illo tempore in quo est: sed pro alio sequen ti. Et secundum istum modum tales quae reputantur possibiles: sed non possunt esse verae: omnis propositio est indefi nita: nulla propositio est negatiua: ego taceo, ego bi bo, patet esse verae pro aliis temporibus. Clare volo dicere: vtor hac hora quo ad duas medietates eius ad di uersa: in prima medietate pono quod solae indefinitae sint: in secunda habeo hanc. omnis propositio est indefinita: illa enim in secunda medietate horae est vera: sed non pro secunda medietate: sed prima. Et si dicas. in secunda medietate haec propositio est vniversalis: ergo non omnis propositio est indefinita. Respondetur concedendo illam conclusionem: si non referas ad primam medietatem horae: neque ei con tradicit: quia non est relatio pro eodem tempore. si autem pro eodem tempore capis copulam antecedentis: ipsum nego: nam naec est propositio falsa: hec propositio est vniversalis pro prima medietate. Simiter me loquente illa vocalis est ve ra: ego non loquor: quia pro tempore profertur quo tacui. Quam uis autem fieri possint contra hunc modum rationes diffitilis solutionis: non est tamen facile ipsum abolere.
⁋ Sed contra, capiendo (hic) significatiue quan do praesbyter dicit, hic est sanguis meus qui pro vo bis effundetur: innuitur quod sanguis Christi in posterum effundetur, quod est falsum. Forte dicis & ita dicendum apparet. loquitur praesbyter pro tempore pro quo Christus haec verba protulit: scilicet pro illo tempore praeteri to. Contra hoc arguitur. Sequeretur quod bene consetraret per haec verba: hic est sanguis meus qui pro vobis effusus est: cum copula de praesenti, & copula de futuro vel praeterito acceptae pro eodem videatur termini synonymi. Quod patet altera viasmeum) supe ponit pro proferente & non pro Christo. Si dicas. loqu tur in persona Christi ac si diceremus. nos lacobus rex. Contra. Ego sum Ioannes: dum tu conuertis: Ioannes est tu: ego & tu sunt termini synonymi: ergo licet tollere ( meum) & ponere synonymum eius loco sic, hoc est corpus mei Christi, si dicere liceat vel ponere copulam futuri temporis in praeterito. Hae ra tiones non concludunt. na non omis synonymi tas ad consecrationem sufficit. patet de termino scripto & mentali synonymo cum vocali, quam non sufficit. Secundo quando concederetur illatum, cum sint termini vocales: non potes vlterius procedere: male aget tamen sic conse crans. Has rationes tibi relinquo: quia primum mo dum roborant.
⁋ Tertio arguitur probando quod illa quatuor verba non requiruntur ad formam: sed sufficiunt duo vel vnum. quando profero copulam: tota propositio est. ergo quaelibet pars eius est. ergo dato quod praesbyter tunc moriatur: tota consecratio est completa.
⁋ Respondetur. Hic implicatur difficul tas, quando res successiua sit. Sed dico quod non est multum inopinabile in philosophia naturali quod propositio vocalis est aer: & vox est aer. Priscianus in princi pio maioris voluminis definit vocem dicens. Philosophi dicunt vocem esse tenuissimum aerem. Item mirandum est de illis qui impugnarunt maiores, tener res tempus esse rem successiuam a permanentibus distincta: argumentis communibus omni rei successiuae: & cum hoc ponentibus propositiones vocales acciden tia. omnia enim argumenta directa contra vnum: aequa liter concludunt contra aliud. Et si illud teneatur, place bit. Et secundum hoc vox emissa poterit reuerti, quod potest expositorie probari. aer emissus potest reuer ti: aer emissus est vel potest esse vox. igitur. consequen tia tenet expositorie in tertia figura. suppono istas indefinitas singularizari: & secundum hoc: quod seme dictum est amplius reuerti potest. Et si dicas. Aristo teles dicit oppositum in praedicamento quantitatis. E Horatius. Na semel emissum volat irreuocabile verbum. Et iterum. Nescit vox missa reuerti. Responde tur. illa sic debent intelligi, postquam homo aliquid co cessit non potest illud negare. hoc patet lib. vi. in re gulis iuris. Quod semel placuit amplius displicere non potest. Auctoritatibus autem in hac re non debemus multum in sistere: quia aequaliter vel conuenientiuns eas expi nam quam alii qui tenent tempus & motum non esse res pe manentes. sed aer permanenter est aer: etiam aer non est vox: ni si quando taliter se habet. Et secundum hoc, argumentum non concludit. Nam quando aer qui est sub iectum, est, aer qui est copula non est: quia non est copula quousque ille aer taliter expellitur quoad suf ficiat vocari copula. & sic de praedicato. Ex isto patet: quod quando copula est: subiectu non corrumpitur: sed co pitur subiectum. Prior pars patet. hic aer non corrumrumpitur: hic aer est vel immediate ante hoc fuit sub iectum. igitur. Secunda pars est clara. Si dicas. secundum illuc nunquam tota propositio est. quicquid sit de illo: non magis concludit contra me: qui contra alios.
⁋ Sed te nendo cum opinione trita quod vox est sonus in aert existens inhaesiue: videtur quibusdam quod nunquam proposi tio vocalis est: vel aliqua res successiua: vt motus vel tempus. Et a tempore tanquam a notiori incipiam. Potest apparenter primo obtutu dici cum modo lo quendi plebeio: quod hora octaua solum est in instanti terminate horam octauam. nam si petamus dimidia ho ra post septimam quota hora sit, non dicitur octaua: immo negatiue respondetur non esse octauam: sed audito pulsu campanae successiue ab vno ad octo vsque, ca pana octo sonante protinus respondebitur: ecce octa: ua. Sed illud videtur difficile dictu: nunc est primum imstans non esse horae octauae: ergo nunc primo hora octaua non est: & prius fuit. Propterea illa via relicta tanquam falsa dicitur quod quando aliquod istans intrinsecun horae octauae est: verum est dicere, hora octaua est: & plures partes horae octauae sunt ecce nunc a. instans me dium inter duas medietates horae octauae: iam illae duae medietates sunt. ratio, quia aliquod instans continuatiuum illarum partium est: sed nullum tempus ( cuius nullum instans intrinsecum est) est. Ex illo sequitur quod b. & c. sunt copulatim: & tamen b non est, & c, non est, quod patet. posito quod b. sit prior medietas & c. secunda. Hoc probatur: quia a. instans nunc est continuans illas duas medietates: & nullum est instans intrisecum: igitur nulla illarum me dietatum est: & si illa hora diuidatur in octo octauas: nulla earum est: sed illae octo sunt. & sic in hoc instan ti verum est dicere iste annus est: quia est vnum instans intrinsecun huius anni: item haec hebdomada est. & ex consequenti dies dominica: lunae, & martis copulatim sunt: & dies dominica non est. & sic tempus mille annorum est, quandocumque enim est aliquod instans horae octauae tunc hora octaua e. Et sic bene tenebimus quod annus est totum, & mensis est pars anni: & hebdomada pars men sis: contra illum modum qui tempus primum mobile putat: & nunc in augusto quamqui iste annus est: negabii quod Aprilis est, iuxta communem hominum loquendi modum. Forte dicis. si aliquod totum est, quaelibet pareius est. Licet vulgo dicatur: in successiuis hoc nor oportere: aliter tamen dico. si aliquod totum est, e libet pars eius est, quod probo. da Augustum qui nunc est: & sit instans continuatiuum duarum medieta tum Augustini. Arguitur sic. haec pars huius est: de monstrando quancunque partem quae includit hoc instans: & illa pars huius est: demonstrando simi lem: & nulla est pars huius quin sit. Quia si forte di cas, & aliter euadere non potes: est aliqua pars hu ius quae non includit hoc instans: & illa non est: Contra. Signetur illa pars: & sit prima pars augu sti vel prima hebdomada. bene sequitur. haec parnon est. ergo non est pars eius, consequentia est clara posito quod est includat ens vel entia. fingere autem hic ampliationem: est praeter rationem. Sed dico quod res permanens sic differt a re successiua: quia partes futurae & praeteritae remanent cum prae senti in aliquo determinato instanti: vel aptae natae sunt sic permanere. secus est in successiuis. & licet in quolibet instanti horae octauae verum sit dice re: hora octaua est: tamen haec non est conceder da: hora octaua est in instanti: quia per illam deno tatur quod hora octaua mensuretur: vel quod suas pat tes habeat in instanti. Eodem modo haec est ne ganda. in hoc instanti est hora octaua: quia vnum extremum pro hora octaua supponit: & alterum extremum extremo non competit: sed hora octa ua est in toto illo tempore horae octauae.
⁋ De pro positione vocali non est penitus idem: quia ali quando vna litera est propositio vel esse potest: vt a. significans hominem esse animal: & de illa propo sitione diceretur sicut de tempore: quod quando aliquod in stans illius literae est: tota est. Alia est propositio con posita ex pluribus partibus vocalibus non constituen tibus aliquod vnum: vt Lucretia erat Romana: de qua non oportet dicere consequenter sicut de tenpore: cum nulla sit interruptio in tempore nisi per instantia. secus est hic. Vnde pono hanc conclusionem. Propositio vocalis fuit, probatur. Apostoli & prophetae protulerunt multas propositiones: & non protulerunt nisi ea quae fuerunt. igitur. Sed contra hoc ar guis. Moyses nunquam fuit proferens istam. In princi io creauit deus caelum & terram, quod patet: quia ilius de inesse: Moyses est proferens hanc propositionem: nunquam erat vera: quia nec quando protulit sub iectum: nec praedicatum: nec copulam. igitur. Hentisber con cedit illam de praeterito & similes: sed negat istam de praesenti, Sortes est proferens propositionem vocalem: quia secundum eum requiritur quod sit prolatio in instam ti: & ex consequente concedit aliquam propositionem de praeterito veram quae nullam habuit vel habet de praesenti veram. Sed hoc est contra Aristotelem primi peri hermenias vltimo capitulo, & primo Ethicorum, positionem Solonis improbantem. Dicebat enim Solon quod aliquis est felix in morte qui nun quam fuit felix in vita: quod pro inconuenienti habet phi losophus. Aliter ergo respondetur quod illa propositio ponitur in esse per hanc: Moyses est proferens hanc pro positionem: capiendo totum tempus prolationis eius: quia sicut quantum permanens existit in variis sitibus localibus: sed in vno totali loco: sic res successiua habet varias partes in variis partibus temporis: sed tota est in toto tempore. Sic dicas de talibus. Archimedes facit circulum. templum fit a Salomone. si enim istud templum vel circulus nunquam absoluatur, illae sunt falsae quicquid dicat vulgus talibus vtens: existimans effectum complementum habiturum. Sed impresentiarum haec missa facio. Ex qui bus argumentis solutionem habes. applica tuipse responsionem ad formam.
⁋ Quarto arguitur posito quod quis cogitet istam propositionem synonymam hoc est cor pus meum) is habet propositionem synonymam cum aro positione consecratiua: & non consecrat. igitur, quod non consecrat supponitur: quia requiritur loquela ad baptismum & Eucharistiam: accedat enim verbum ad elementum necesse est. Sed probo quod sic. si ligua praesbyteri abscidatur satisfacit cogitando horas: ergo & celebrando missam.
⁋ Respondetur. elinguis vel mutus consecrare non potest in sensu composito secundum legem. puta haec est impossibilis. elinguis consecrat. cuius causa est institutio diuina sola. Sed si praesbytero auferatur lingua vel quis sit mutus pro tempore, quemadi modum contigit de patre Ioannis Baptistae, secun dum id quod dicitur in hymno, Perdidit proptae mo dulos loquelae &c. sufficit mentaliter deum orare. quod autem debeat verba mentalia proferre, non opi nor oportere: quia hocnimis difficile foret. voces enim facilius emittuntur quam scripturae vel conceptus articulati fabricentur. Ex illo patet quod non sequitur: aliquis consecrat per vnam propositionem: ergo per quan libet synonymam illi. oportet enim procedere per voces. & hoc est cogruum. nam si conceptus sufficerent, ma gis dubius aliquis esset. Etiam conceptus sunt oc culti concipienti: ipsae autem voces melius appre nenduntur: scriptura vero esset tediosa: & ab aliis non sic potest percipi sicut vox. Et licet muto esset facilior: non tamen simpliciter maiori parti multitu dinis. modo lex datur de his quae regulariter contingunt & non de illis quae casu eueniunt. Fodem modo si quis tres voces proferret hoc est corpus) & conciperet meum) nihil consecraret. Non colligo nunc tales vepres, nec tenetur vocem grauem proferre in conse crando: nec acutam: nec mediam: ergo nullam vocem tenetur proferre in consecrationae.
⁋ Sed si praesby ter vnus proferret verba: & alius faceret caetera re quisita: solos proferens dummodo habeat inten tionem rectam super materiam debitam, consecra ret. caetera enim sunt solum de honestate & neces sitate ministri: hoc est ad vitandum in ipso peccatum. Secus est in baptismo: vbi applicatio aquae est ita necessaria vt verborum prolatio. Sed si quatuor simul proferrent: quilibet illorum consecraret: & hostia eadem a quolibet eorum esset consecrata: vt ante dictum est in quodam argumento de ba ptismo. Addo tamen quod non placet mihi opinio domini Innocentii & Alexandri Halensis post eum: dicentium: quod licet aliquis proferat ante alios: hoc non obstante alii consecrant: quia intendebant idem instans consecrationis. Et ratio est. primus consecrat vt nulli dubium est. & tunc sic. antequam forma est prolata ab aliis non consecrant, quod patet: quia alioquin haec verba hoc est corpus) essent forma sufficiens: quod non est dicendum, nec consecrant in fine prolationis totius formae: cum hostia sit iam consecrata, quemadmodum si ego accederem ad templum, & super Eucharistiam consecratam a duo bus, dicerem: hoc est corpus meum: non consecrarem. sic istic.
⁋ Vltimo arouitur. capto primo in stanti non esse verBorum iam omnia verba fuerunt: ergo ante hoc instans hostia est consecrata. Pro batur antecedens. quodlibet verbum prius fuit: er go omnia verba formae prius fuerunt. Si neges antecedens pro vltimo verbo quo ad vltimam syl labam: Contra. cuiustibet partis illius syllabae ali qua pars prius fuit: & intentio debita: ergo ante erat corpus Christi sub istis speciebus. igitur.
On this page