Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote⁋ Distinctionis Vigesimae Quaestio Prima. Irca hanc vigesimam distinctio nem Quaero primo: an ille sit pror sus liberatus a poena qui adimplet poe nitentiam iniunctam a sacerdote. Pro solutione quaestionis notabis me non issentiri tenentibus quod latitudo iustitiae sit impartibilis plus uam latitudo temperantiae vel fortitudinis. sed sicut medium iusti precii in emptione venditione & aliis contractibus non consistit in indiuisibili: sed est quaedam latitudo: intra quam si quis maneat / contractus est licitus: sic est latitudo emendae ad offensam / & in foro hu mano & diuino. Verbi causa. Sortes eruit vnum oculum Platonis: potest fieri emenda Platoni au ferendo lucrum putatum a Platone, & addendo damno Sortis: reducendo ad aequalitatem. aliqui enim sa pientes dicunt Platonem dare oportere sorti cen tum. alii nonagintaquinque. alii quinque supra centum: & totum istud reputatur latitudo emendae. Sic est de poenitentiis iniunctis pro peccatis coram deo: & est latitudo iustae poenae pro peccato. Non enim est verisimile quod deus reputet talem poenam prae cisam debere inferri a. superbiae / & nullam omnino minorem sufficere. sic enim raro vel nunquam posset pru dentissimus confessor poenitentiam convenientem iniungere: quia semper excedet vel deficiet. vt pro a. super bia sit latitudo / dicere psalterium / & bis septem psal mos vel ter: ita vt si vnus dicat bis septem psal mos cum psalterio / satisfaciat toti poenae debitae: si cut alter qui ter dicit septem psalmos cum psalte rio pro simili superbia: non tamen tantum meretur. nam quando fit iniunctio poenitentiae in hac latitudine / tunc clauis non errat: quando vero extra eam / errat. secus est de latitu dine poenae peccatis debitae in orco: quia illic aequa libus peccatis aequales debentur poenae. nam illam deus infligens punctaliter cognoscit.
⁋ Hoc praenotato pono conclusiones. Prima est. adimplens poenitentiam iniunctam claue non errante etiam in peccato / est absolutus a poena, hoc est, non patietur poenam peccato debitam / nec in purgatorionec in infemo.
⁋ Secunda conclusio. Non semper adi plens totam poenitentiam iniunctam a sacerdote est liberatus a poena: sed oportet eum illam pati in purgatorio vel in infemo, si sic decedat debitor illius poenae.
⁋ Prima conclusio manifesta est: quia offensa reducitur ad aequalitatem per emendam sufficientem: & iniustitia ad iustitiam reducitur. Quia autem satisfactio sufficiat in mortali / supra probatum est distinct. xv.
⁋ Secunda conclusio probatur: quia alioquin erit in potestate temerarii sacerdotis remittere totam poenam respondentem peccatis Neronis per orationem dominicam: immo per aspersionem aquae penedictae: vel per tactum digiti. immo si posset tollere ad libitum partem poenae debitae: posset & totam poenam. quare si diceret, absoluo te a tota poena & a culpa: absolueret. In super non aliter dicimus in commui loquendi modo (claue non errante). cum enim praesbyter sit arbiter inter deum & peccatorem: oportet poe nitentiam iniunctam fieri de consensu partium: & potissi mum partis principalis scilicet dei, non enim requi ritur cosensus peccatoris: sed sufficit quod consentire deberet. Item canones frustra imposuissent poenitentias. sed haec probatio est debilis. Praeterea Gregorius dicit: & recitatur de poenitentia. dist. v. Falsas poenitentias dicimus quae non secundum auctoritatem sanctorum patrum pro qualitate criminum imponuntur.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Christus dimisit peccata sine aliqua poenitentia. vt loan. viii. mulieri deprehensae in adulterio: cui dixit. Vade & iam amplius noli peccare. & lan guido. Ioan. v. sanato. Insuper Matthaei. xvi. dicit Christus. Quodcunque ligaueris super terram. & reliqua. & loan. xx. Quorum remiseritis peccata.
⁋ Ad primum. ipse nouit quantitates contritionum: & forte fuit contritio sic intensa vt sufficeret. Secundo erat summus dispensator, potens omnia remittere. In super concedo quod quicquid soluit Petrus aut eius successor, solutum est in caelo: sed non quicquid attentat solue re, solutum est. Sub aliis verbis & est eadem sententia. Christus vsus est verbo coniunctiui modi: ligaueris, solueris, remiseritis: dando potestatem Petro & omnibus aliis: ad insinuandum debere esse coniunctionem legis humanae & consummationem secundum inchoationem legis diuinae. Hunc locum (dicit Hierony mus) quidam non intelligentes aliquid sumunt de supercilio pharisaeorum, vt damnate innoxios: vel soluere se putent noxios: cum apud deum non sententia sacerdo tum, sed reorum vita quaeratur. In Leuitico se ostendere sacerdotibus iubentur leprosi, quos illi non faciunt leprosos: sed discernunt qui mundi vel immundi sunt.
⁋ Ex istis sequuntur aliqua. Primum est. Aliquis tenetur implere maiorem poenitentiam quam culpa comme ruit. patet: quia interdum, licet raro, potest imponi ma ior poenitentia quam sufficiat, & poenitens eam suscipit. Secundo sequitur, quod alicui imponitur aliquam poenitentia: qui moriens ante peractam pniam statim euolabit: completa scilicet poenitentia sufficiente. Tertio sequitur quod si aliquis parum distet a latitudine poenitentiae in deficiendo / non satisfacit. secus est in latitudine deficiendo a medio mathematico illius latitudis.
⁋ Sed pone aliquem laborantem in extremis: is non potest adimplere poe nitentiam sufficientem: nemo enim obligatur ad impossibile. Insuper Sortes contentus assumere pro peccatis suis sufficientem poenitentiam secundum canones, vel arbitrariam: rogat confessorem vt iniungat sufficientem: ipse enim non tenetur scire canones: nec cognoscere quae sit latitudo sufficiens: ergo videtur absolutus seu deobli gatus. Et potest dari analogia. si Sortes Platonem os fenderit: contentus stare arbitrio iudicis vel arbitri prudentis: licet minus iusto offerat: videtur deobliga tus. Deus autem est quocumque homine tractabilior & clementior: ergo ipse citra latitudinem soluens erit libe ratus.
⁋ Ad primum dico. qui non habet in aere, luat in corpore. anima est in natura: & nemo tenetur ad impossibile. sed potest pati anima in purgatorio. Secundum argumentum quamquam aliquid coloris habet quod sacerdos patietur aliquid poenae pro eo: quia tamen hoc est durum pro sacerdote: nolo illd admittere. stat enim quod deficiat a latitudine poenitentiae iniungendae ex gnorantia inuincibili: quia credit contritionem confiten tis maiorem quam sit: & poenae sunt arbitrariae. consonum autem est magis quod ipse qui peccauit punietur pro suo peccato: sed multu meretur sic confitens, & bonum propositum habet.
⁋ Sed petis. quare ergo sunt poeni tentiae arbitrariae iuxta discretionem & iudicium imponen tis. xxvi. qui. vii. cap. Hoc sit de poeni. dist. i. Mensuram: Respondetur. quia aliqui non implerent poenitentiam iniunctam: sed peccarent desperando: quos melius est mittere ad purgatorium cum poena, quam periclitari in infemo. Melius etiam est reddere rationem de misericordia quam crudelitate. xxvi. qui. vii. De his. & capi. Alligant. In poenitentia quoque est considerandum remedium contra recidiuum peccati: & scandalum quod oritur in plebe. & ob id interdum pro minore culpa iniungitur maior poe nitentia. Si autem cosideretur grauitas delicti solum: semper pro maiore peccato / maior est iniungenda poenitentia Sed quia homines in diebus istis non ferunt ita magnas poenitentias vt in primitiua ecclesia: consentaneum est poenitentias esse arbitrarias secundum moderationem & iudicium confessoris: & non iniungere secundum regulas ca nonicas. sicut nec regulae Galeni vel Auicenae suffi ciunt pro qualibet medicina danda: sed eas oportet variare ad consilium medicorum secundum robur vel debilitatem patientis.
⁋ Ex omnibus patet: quod imprudenter facit poenitens gaudens de exigua poenitentia inium cta. ratio est: quia si habeat minorem aequo: reliquam partem in purgatorio vel orco patietur: vbi deus in ira sua & in furore punit. a qua poena psalmographus petit liberari. psal. vi. inquiens. Domine ne in furore tuo &c. Si vero maior sit poenitentia iniuncta quamculpa me reatur: non patietur in alio saeculo: & etiam magis me rebitur. nam facilitas veniae est causa delinquendi. Et ex hoc sequitur quod non est verus amicus sacerdos parua imponens poenitentiam: vbi confitens est paratus magnam subire. & forte imputabitur sacerdoti ad cul pam in hoc mundo / & ad poenam in alio. quaerat igi tur a confitente an velit magnam poenam subite: & si sic, det magnam de praecepto: hoc est secundum illuc quod verisimiliter alter est impleturus: reliquum de consilio addens: & doceat eum referre actus consi lii in expiationem poenae. si vero nolit magnam subire: condescendat infirmitati confitentis: aperiens tamen ei poenam futuri saeculi. Vbitatur circa dicta. An aliquis pro alio satisfacere possit. Dictum est quod
⁋poenitentia valet ad duo: videlicet ad praeseruationem a recidiuo: vt ieiunium castigat corpus ne effrene reluctetur spiritui, constat autem quod vnus quo ad hunc effectum non satisfacit pro alio: vt per carnem sortis domitam non domatur caro pla tonis. Quo ad alium effectum, scilicet diminutione poenae respondentis culpae: distinguitur. vel ille non potest satisfacere in propria, quia debilis vel statim moriturus: & sic vnus pro alio satisfacere potest: & si non habeatur confessor: est eius voluntas psumpta: quod nec voluerit mittere ad purgatorium / nec obligare ad difficillimum. Sed decedens non liberabitur statim a poena purgatorii / per hoc quod alter promittit satisfacere: immo requiritur quod satisfactio fuerit completa: sicut in simili postea dicetur de suffragio. Ex isto patet quod conducit morituro quaerere aliquem amicorum fidelem. vel plures ad implendam poenitentiam quam sacerdos potest iniungere laboranti: quam si non expleant in hoc mundo: moriens in purgatorio torquebitur. Sed vnus non potest per eundem actum satisfacere pro se & alio: sicut nec satisfacere ieiunio ecclesiae & poenitentiae iniunctae simul. vt diximus superius de eleemosyna data illi quam est in extrema necessitate: quicquid dicant alii.
⁋ Dubitatur secundo. An poeniten tia facta in extremis valeat. Respondetur. licet raro valeat vel sit periculosa: non implicat de lege: immo bene stat quod valeat, quod patet: quia male habituatus difficulter euellitur a suo malo habitum: vt quando homo est in periculo cadendi e pinnaculo vel in mare: convertit se totum ad sibi succurrendum ex incli natione naturae: sic vt aegerrime se convertat in dete stationem sui peccati. Si autem dormiens vel non ad uertens vel in actu peccati occidatur: iam lignum vbi. ceciderit siue ad aquilonem siue ad austrum: ibi iace bit. Propterea de tali serotina poenitentia timendum est ne dicatur poenitentia Troianorum scra Sed quia voluntas est libera: potest homo detesta ri sua peccata in quantolibet tempore quantumcunque pusillo imminente morte sicut longe ante morte: quemadmodum demereri potest. Contrarium autem asserere est error Beguardorum & Beguinarum, vnus ex octo reprobatis in Clemen. Ad nostrum. de haere.
On this page