Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 4
An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultaeQVarto circa hanc di stinctionem Quaetro. An sacerdos teneatur ministrare illi Eucharistiam quem in mortali nouit esse: siue via confessio nis: siue aliter occulte. Pro solutione quaestionis aliqua circa peccatorem praemittam: vt intelligatur de quo peccatore loquar. postea conclusiue & impugnatiue cum solutionibus adiunctis respondebo. Peccatorem non appello in proposito solum existentem in veniali, sed in mortali. et si quis fuerit in originali nolens baptizari ante Eucharistiam sumpta, iam est in mortali. de mortali igitur peccatore loqui propono.
⁋ Tripliciter autem aliquis est peccator. vno modo quis est notorius peccator. Et hoc bifariam. vel notorietate facti / vel notorietate iuris. vnde sicut dicit Panor. in. c. Vestra. de coha. cle. & mu lier. Ad notorium facti requiritur ad minus vt de cem sciant. Et propterea infert quod in loco in quo non sunt decem: non potest crimen aliquod esse non torium: quia si non fuerint decem, non faciunt parochiam. decima. q. iii. cap. vnico. Non requiritur au tem scientia totius viciniae. patet in. c. Cu dilectus. de purga. cano. Et oportet quod cognoscatur tali certitudine quali paternitas, cognatio, vel huiusmo di per vicinos. Et sic definitur. Notorium notorietate facti, est factum cuius testis populus est: & dii simulationi locus non est. Haec definitio colligitur ex. c. Euidentia. de accu. & ex. c. Tua nos. de co ha. cleri. & muli. Notorium autem iuris est spontanea confessio, clara probatio, iusta & indubitata. Hic enim est violenta praesumptio.
⁋ Alio modo quis est publicus peccator quando incerto auctore aliqui existimant ipsum esse fornicarium vel adulterum: sed non est notum notorietate facti nec iuris. hoc est non constat sufficienter de peccato ipsius. nam multi multa loquuntur.
⁋ Tertio modo quis est occultus peccator. occultum autem potest opponi notorio. & sic quilibet non notorius peccator est occultus. potest etiam opponi publico: vt quando vnus solus vel duo sciunt
⁋ Tertio notato quod quis potest petere Eucharistiam in occulto vel in publico a suo superiore, pro tempore quo Eucharistiam dare tenetur, vel alio tempore: vel a non suo superiore.
⁋ His praemissis pono conclusiones titulo quaestionis responsiuas. quarum Prima est. si oc cultus peccator mihi subditus petat a me Eucha ristiam in publico pro tempore pro quo teneor aliis Eucharistiam dare: teneor etiam ei dare. hoc est sub aliis verbis: si subditus meus peccator petat a me Eu charistiam pro tempore quo tenerer ei dare Eucharistiam si non esset in peccato: teneor etiam ei dare in peccato. Probatio conclusionis, non possum licite excipere contra eum quare non ministrem ei Eucharistiam sicut aliis, non propter peccatum: quia illud est occultum, forte in confessione auditum: & sic ei negando Eucharistiam coram aliis, indirecte sum reuelator confessionis: & alios scandalizo, quod est a me maxime euitandum Si vero extra confessionem illud peccatum noui: cum non possim illud probare, adhuc non possum licite excipere. Secundo arguitur ad idem. data opposita conclusione: sequitur quod curatus posset subditis nega re Eucharistiam ad nutum suum, & non liceret quaerere quiri hoc faceret: sed sufficeret dicere. Sic voio sic iubeo sit pro ratione voluntas. Praeterea de offici. ord na. c. Si sacerdos. scribitur. Nisi quis iudiciario ordine probare poterit non licet alium arguere nominati nec a communione remouere: quamuis sciat ipsum per confessionem aut alias impoenitentem permanere in pecca to. Quarto arguitur exemplo Christi: qui ludae suum preciosum corpus dedit in vltima coena, vt euangelistae omnes sonant. Matthaei. xxvi. Accipite & bibite ex hoc omnes. Et Augustinus tenet psalmo. ar super illo verbo. Manducauerunt & adorauerunt omnes. pingues terrae. & patet. i. qui. i. Christus. & de consecra dist. ii. Non prohibeat. & tamen Christus sciebat ludam esse tunc in mortali etiam grauissimo.
⁋ Sed dicis. peccatum ludae erat publicum, quia notum ludaeis: ergo ista probatio est nulla. Item Christus non tenebatur Eucharistiam ludae dare. Princeps enim est absolutus a legibus. Et patet etiam: quia reuera peccatum occultum ludae reuelauit loanni. Quarto auctoritate Hilarii arguitur. qui tenet quod non dedit corpus suum ludae. Quito. ludas non petiit corpus Christi.
⁋ Respon detur ad ista. Ad primum. licet peccatum lude esset multis ludaeis notum: tamen ipsi malitiose negassent illud si probatio fuisset adducta. Sic si peccator per tat a me Eucharistiam / & sciam tres vel quatuor illud peccatum scire: quia tamen est vero simile quod negabunt se hoc scire, quia sunt complices istius peccatoris: adhuc dabo Eucharistiam. Secundo poterat ludas detesta ri peccatum suum post colloquium habitum cum ludaeis vt fecit, licet infructuose, durante passione: & sic peccatum erat adhuc occultum. Ad secundum respondetur Licet princeps sit absolutus a legibus: aequum est tamen ipsum suam legem seruare: sic fecit Christus. Ad tertium dico quod habuit rationabilem causam illud reuelandi: quia retulit illi qui potuit prodesse & non obesse & aliud erat: vt scilicet ostenderet vni apostolorum se sci re quis se traditurus esset, & nil se latere. Illa autem non con tingunt in nobis, cum multa nos fugiant: nec possu mus Christum in hoc imitari nisi similes rationes pro nobis haberemus, quas habere nequimus Ad aliud de beato Hilario fateor quod illud tenet: sed auctoritas euangelii tendit ad oppositum. Et bea tus Augustinus / & Hieronymus eam sequentes, & caeteri doctores agminatim tenuerunt oppositum. ideo illius assertio est relinquenda. licet pro se addu cat nonnihil apparentiae ex euangelo: vbi dicit Christus. Dico autem vobis quod non bibam amodo de hoc genimine vitis vsque in diem illum cum illud vobiscum bibam nouum in regno patris mei. vobiscum enim videtur demonstrare solos assumendos and regnum patris, de quibus non erat ludas. Ad hoc respondetur. ille terminus vobiscum / non est referendus ad omnes discipulos illic existentes: sed solum ad praedestinatos secundum illud Ioannis. xiii. Vos estis mundi / sed non omnes. Et non solum corpus suum ludae dedit, sed ipse met sumpsit. Christus enim sumpsit panem & calicenm sicut euangelistae narrant: secundum carmina quae reci tat Bernardus in. c. Firmiter. de sum. triniitit. & fide, catho. Rex sedet in coena turba cinctus duodena. Se tenet in manibus: se cibat ipse cibus. Ad quintum dicitur: quod ludas quia sedebat inter alios: fa cto petebat, sicut ponens se in pascha ad mensam cum aliis. Secundo, si non dedisset ei, petiuisset. sicut di cebat. Numqui id ego sum rabbi cum Christus loqueretur de sua morte.
⁋ Ex hac conclusione sequitur per locum a contrario sensu: saltem tacite innuitur, alia com clusio: quae est haec. Si petat a me peccator ille Eucha ristiam pro tempore quo non teneor ei ministrare: non dabo ei Eucharistiam. patet. Nam facere oppositum esset mai garitas proiicere ante porcos: & sanctum dare canibus Legitimam exceptionem habeo ne tenear ei tunc Eu charistiam ministrare: & pro ratione afferam quod non teneor & quod sum impeditus. & hoc est verum. cu non possim ei Eucharistiam dare: ad hoc sum impeditus.
⁋ Tertia conclusio. Si iste de quo est mentio petat in secreto Eucharistiam a me, negabo ei Eucharistiam in secreto & dicam ei sic. ratio mea est quia tu peccas mortaliter sumendo Eucharistiam: & ego male agerem cooperan do peccato tuo: cum excusationem habeam rationabilem
⁋ Quarta conclusio, neganda est Eucharistia in publi co / notorio peccatori. habeo enim excusationem legitimam contra talem, peccati notorietatem. Sed prouidendum est hic vt sim certus de notorietate peccati. alioquin inique agerem & imprudenter, alios scandalizando.
⁋ Quinta conclusio. nullo modo danda est Eucharistia noto existenti in mortali vbi habet sacerdos licitam excusationem non dandi. patet. alioquin esset cooperari peccato alterius. & patet ex secunda conclusione.
⁋ Contra secundam conclusionem arguitur. lpse peccat sumendo Eucharistiam: & melius esset ei non sumere Eucharistiam: ergo non debeo ei dare Eucharistiam, quia ei dando / suo peccato cooperor. ltem melius est quod scandalizetur quam sumat Eucharistiam: ergo debeo ei succurrere.
⁋ Respondetur ad primum / concedendo antecedens, quod melius esset ei: sed consequentia est nulla: quia debeo respicere ad illud quod est mihi melius. ego enim teneor dare ei Eucha ristiam. & nemo peccat implendo praeceptum, exponendo per quia. si vero non darem ei, peccarem. & nego quod eius peccato cooperor: cum rationabiliter ei Eu charistia praebeam: & displicet mihi quod ipse Eucharistiam petat, & peccet. Si tamen eum vocarem ad Eucharistiam: multum peccarem / instigando eum ad hoc quod est ei peccatum. sed praemonere eu licet / auri eius insusurran do. frater noli Eucharistiam sumere si poenitudine non ducaris de odio in fratrem tuum. vel dicam in publico. Caueat quilibet accedere ad sancta sancto rum in mortali noxa: ne iudicium sibi manducet & bibat. sicut Christus in publico dixit: vnus vestrum me traditurus est. vaeh autem homini illi per quem filius hominis tradetur.
⁋ Ad secundum. transeat quod est ei melius: non tamen mihi. modo secundum ordinem chas ritatis plus habeo me protegere a peccato quam alium Etiam alter grauiter peccat volendo sumere: quia omnino decreuit sumere.
⁋ Tertio arguitur, non debeo aliis facere quod nollem mihi fieri: sed ego sacerdos si essem in statu istius petentis, non deberen velle quod sacerdos daret mihi Eucharistiam. igitur.
⁋ Quarto arguitur per illud quod scribitur Matth. vii. Nolite proiicere margaritas ante porcos. sed ille peccator est porco perior, qui nuqui peccat. igitur
⁋ Quinto arguitur. medicus corporalis vinu non dilutum aqua concedens febricitanti calida febre, peccat, licet alter petat: & causa est, quia nocet pa tienti: sed corporis Christi datio nocet accipienti: & licet peccet volendo habere: per dationem continuatur actus eius, & ex parte rei acceptae ei nocebit. igitur.
⁋ Sexto arguitur. furioso peteti proprium gladium, du rante tempore furiae, gladius est negandus: ne suo mu crone sibi iugulu praecidat: ergo sic est in proposito.
⁋ Septimo arguitur. melius est illi tradere hostiam no consecratam: quia ex parte rei operatae illa ei non nocebit.
⁋ Octauo arguitur. ille peccator tenetur non petere Eucharistiam: ergo ego teneor ei non dare illam.
⁋ Ad tertium dicitur quod sermo est illic de velle recto & licito: quare concedo maiorem absolute, & concedo minore absolute, non enim deberem velle si essem subditus, quod curatus daret mihi Eucharistiam: nec debeo simpliciter petere stante casu pec cati: sed cum curatus licite det Eucharistiam: stante hypothesi possum velle quod ipse mihi det. Exem plum in simili. vxor tenetur reddere debitum in casu marito lasciuo & peccanti in petendo: & tamen si maritus recte vellet: absolute desideraret quod vxor non redderet debitum: & etiam nolle debet quod ipse debitum betat: sed stante sua importuna petitione vult mulierem reddere debitum licite.
⁋ Ad quartum dicitur quod illa auctoritas sic intelligitur. Nolite proiicere quantum est ex parte vestra margaritas ante porcos. Et sic est in proposito. Alter enim rapit margari tas, cum iste non possit ei importune petenti Euchari stiam negare. Et licet volitionem dandi habeat: illa est extorta & non pure spontanea.
⁋ Ad quintum dicitur quod non est simile: quia vnus obligatur: non autem alter: immo medicus corporalis obligatur non dare nociuum cognitum tale patienti. potest etiam reddere ratio nem quare noceret patienti talis medicina: quod fa cere non potest curatus.
⁋ Ad sextum dicitur quod ius nature interpretatur gladium in illo euentu non restituendum. oppositum est hic.
⁋ Ad septimum nego antecedens, non enim est mihi bonum sed peccatum: quod non est faciendum. patet in. c. de homine. de celebra. missa. vbi casus vertebatur de quodam peccatore nolente celebrare: qui tamen finxit se ce lebrare, praetermittens verba consecrationis vt populo satisfaceret. Forte occurrebat casus in quo ex officio celebrare tenebatur vel ratione scandali: & forte ex stultitia sua reputabat se semper in mor tali ante confessionem vocalem. Innocentius tertius dicit illum grauius deliquisse quam si in mortali vere consecrasset. quare dictum Altisiodori est nullum, dicentis hostiam non consecratam dandam loco verae Eucharistiae: non quia populus idololatriam conmitteret: vt distinctione vndecima patebit: sed quia sacerdos deciperet populum priuando eum sacrificio: & in sacramento veritatis nihil falsitatis aut doli inesse debet.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur sic. lste cui nego Eucharistiam, de me faciet quaerimo niam superiori quod ei Eucharistiam negem: & non habeo protectionem. Si concedam, ero punitus. Si dicam causam: sum proditor secreti.
⁋ Respondebo coram episcopo, quaerenti de me. vbi negaui tibi Eucharistiam, & quando? subiungens me paratum ministrare corpus Christi cuilibet mihi subdito. Et si redeat in secreto / nihil ei dabo. Si adducat alios testes, dabo ei Eucharistiam. & si insistat proterue: forte ex meo facto licito deprehendetur ab aliis quod ratione peccati quo irretitus est, ei Eucharistiam negem: sed hoc mihi non imputabitur.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Stat notorium peccatorem non esse in mortali: & per consequens ei danda est Eucharistia.
⁋ Respo detur. consequentia est nulla. Notorius enim peccator est ille qui notorie peccat, & non sufficienter suum crimen per poenitentiam purgat. cum autem purgaut rit suum crimem iudicio prudentum: dabo ei in pu blico etiam Eucharistiam. si vero tempus in quo iudicio prudentum debet abstinere, non sit consummatum, dicam publice, amice bene & laudabiliter poenitentiam tuam inchoasti, perseueres modicum vt illos aedifices quos scandalizasti: & postea da bo tibi Eucharistiam. Sic enim praecipit Apostolus Peccantem coram omnibus argue vt caeteri timorem habeant. Primae ad Timotheum quinto.
⁋ Secundo contra eandem conclusionem arguitur. Stat me negare Eucharistiam coram multis qui crimen illius non cognoscunt: ergo sum reuelator peccati secreti Respondetur concedendo antecedens. sed consequentiam cum consequente nego: quia peccatum est notorium: & pro pterea ego non reuelo ipsum: sed parietes illud ex plicant: & peccatum ipsum suum factorem in hominium oculis foetere facit: & apud multos qui de peccato nihil ar te sciuernut, & ita ego licite facio. Illud patet. ii. qui. i. Quae Lotharius rex. & c. sequerti De manifesta. vbi glos. in verbo splurimis) ergo non requi ritur omnium scientia.
⁋ Contra quintam conclusionem ar guitur per illud quod definitum est in concilio Guarmaciensi: vt recitatur. ii. qui. v. c. Saepe. quod suspectis de furto detur Eucharistia: ergo datur existentibus in peccato.
⁋ Respondetur. illic est sermo de dubio super fui to: an sint aliqui in mortali peccato: an scilicet res furat sint. Et statuit concilium quod se purgarent in illo du bio, existimans illos religiosos nolle, si quid furti ha berent, sumere corpus Christi, quemadmodum defertur iuramento in casu dubio in iudicio. sed hoc iam exoleuit. Ex illo tamen non sequitur quod Eucharistia sit danda alicui quem certum est esse in peccato mortali. Ferme simile seruant aliquorum religiosorum praelati tempore quo aliquid est furto ablatum. Nemo enim audit confessiones religiosorum quos celebrare oportet, nisi prior conuentus, vt furtum de praehendatur. Vbitatur an possimus lici Q. lte audire missam sacerdotis excommuinicati vel notorii fornicarii. Responde ctur. vel sacerdos est publice & nominatim excommunicatus: & tunc in loco in quo est publicum: teneor talem sacerdotem euitare in quibuscumque actibus. vbi vero est occultum, talem teneor eui tare in secreto: non autem in publico. argumentum est ad hoc in c. Si sacerdos. de offi. iudi. ordi. hoc pa tet etiam de senten. excommunica. c. Cum non ab homine. vt si quis Aberdoniae excommunitatus fuerit nominatim, & hoc sciuero: talem in publico non eui tabo Hadigtonae. Si autem fuerit generali sententia iuris vel hominis suspensus, excommunicatus, vel interdictus, non teneor ipsum euitare in diuinis vel in aliis: nisi in sententiam excommunicationis pro sacrilega manuum iniectione in clericum adeo notorie inciderit: vt nulla tergiuersatione celari possit. Illud in concilio Constantiensi ordinatum est. Ex hoc patet quod non est habendus oculus ad ius antiquum ante illud decretum. Secundo sequitur quod nullo iure humano obligati sumus euitare notorie fornicarium sacerdo dote, simoniacum, vel aliter notorie irretitum, in diui nis vel extra diuima: nisi per sententiam iudicis suspensio fuerit contra eum specialiter publicata & expresse. Tertio sequitur: quod iniectio notoria manus in clericum facit virum euitari sicut ante concilium Constantiense. Patet: quia illum casum concilium excepit. Quarto sequitur ex dictis in principio quaestionis de notorietate: quod clericum percutiens non est vitandus nisi percutiens id confessus fuerit, vel conuictus fuerit in iudicio, vel ad minus percusserit de cem videntibus: alioquin non erit notorium. Dixi in secundo corollario nullo iure humano) teneor tamen iure diuino quando indubitanter scio aliquem sacerdotem peccatorem: non facere eum celebrare: quia per oppositum sum causa eius peccati: quod fugiendum est a me. & si videam quod audiendo ab eo rem diuinam eum foueam in peccato, & possim eum retrahere, ab eo diuina non audiendo: tunc debeo non audire. ratio est, quia illud est de iure naturae & diuino ante omnem humanam constitutionem. modo concilium Constantiense iura humana so lum remouebat. Sed hic notato quod illud cum magna discretione fieri debet. Et primo requiritur quod coster viro apparentissime quod possit hac via retrahere sacerdotem a peccato. Secundo requiritur quod non aperiat viam imprudentibus contemnendi suos curatos, quam crebro sunt propensi in suos insurgere. Tertio ne videatur contemptor concilii Costantiensis: quod magno libramine legem antiquam de non audienda missa notorii fornicarii abrogauit.
⁋ Nunc habu isti quod occulto peccatori est danda Eucharistia quando petit directe vel indirecte in publico pro tempore quo tenerer dare ei si non esset in peccato. Indire cte autem petit sedendo cum aliis quibus Eucharistiam ministro. & ratio est, non possum excipere licite contra eum quare non ministrem ei Eucharistiam Si vero petat in conclaui, non dabo illi quamuis m lies conqueratur. Non possum tamen suadere ta li quod sumat Eucharistiam, sed teneor ei seorsum in aure dissuadere. Item notorio peccatori non est danda Eucharistia licet in nullo peccato sit, & hoc mihi constet: quousque suam sordidam vitam elimauerit: quia adhuc a vulgo peccator reputatur: sed sua foeda & lubrica vita cribrata, danda est ei Eu charistia, quia iam non est notorius peccator. Quo fit quod haec consequentia est nulla: Sortes est notorius peccator: ergo sortes est peccator, quemadmo dum non sequitur, Sortes est putatus optimus: ergo est optimus.
On this page