Quaestio 19
Quaestio 19
An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
SVperius de restitutione spiritualium & eorum qua animam concernunt loquuti su mus: nunc loquendum est de restitutione eorum quae corpus contingunt: & de aliquibus Aincidentibus circa corpus: scilicet vulneratione, & homicidio. Quaero igitur circa hanc distinctionem an homicidium sit magnum peccatum: & quae restitutio debeatur homicidio. Pro quaestionis decisione scias nos non loquuturos de hominis occisione legali & iusta: vt puta quando quis occiditur a ministro legis post sententiam humanam: vel post sententiam legis naturalis, quando homo non potest euadere nisi inuadentem perimat: vel praecipiatur a deo se occidere: vt Sanson ludi. xvi. Nec loquaemur de occiso per ignorantiam inuincibilem: vt quando quis dat operam rei licitae & licito tempore: & praeter intentionem eius transit aliquis vel latitat qui ab arbore vel sagitta occiditur: sed loquemur dehomicidio iniusto: hoc est peccato homicidio: & quod fit auctoritate propria: vt distinguitur contra auctoritatem publicam. iudex enim supremus vel ordinarius auctoritate publica occidit.
⁋ Titulo quaestionis sic limitato pono conclusiones. Prima est. homicidium est grande peccatum probatur. Ipsum prohibetur in praeceptis decalogi: & omnia illa stricte praecipiuntur vel prohibentur. imo pauca sunt peccata aequa lis grauitatis cum homicidio: nam periurium contra deum scienter emissum non est ita magnum peccatum sicut homicidium. Licet enim sit directius contra deum & contra praecepta primae tabulae: caetera tamen sunt imparia. tollitur enim homo per homicidium de rerum natura: non autem deus per periurium. Adulterium etiam est multo minus peccatum quam homicidium. breuiter est horrendum peccatum. Hinc appropinquante homicida: occiso recenter, sanguis di vulnere emanat, vt perhibent. & istud forte fit nutu diuino in horrorem peccati. vix enim sufficit dicere hoc esse propter aliquos humores emissos ab alterato homicida, ingredientes vulnera occisi & conmotionem facientes. lstud est vnum e quatuor peccatis: & primum in magnitudine, clamantibus vindictam e caelo: secundum carmina vulgaria. Clami tat ad caelum vox sanguinis: & Sodomorum: Vox oppressorum: merces detenta laborum. Ideo Gen. iiii. dictum est ipsi Cain post occisionem fratris. Vox sanguinis fratris tui clamat ad me de terra. Nunc igitur maledictus eris super terram quae aperuit os suum & suscepit sanguinem fratris tui de manu tua. Cum operatus fueris eam: non dabit tibi fructus suos. & quae sequuntur. Et Gen. ix. Carnem cum sanguine non comedeus. Sanguinem enim animarum vestrarum requiram de manu cunctarum bestiarum & de manu hominis. de manu viri & de manu fratris eius requiram animam hominis. Quicumque effuderit humanum sanguinem, fundetur sanguis illius. Et Matth. xxvi Omnes qui acceperint gladium, gladio peribunt. Dixit dominus ad Dauid pri. Paralip. xxviii. &. ii. Regum. vii. Non aedificabis domum nomini meo: eo quod sis vir bellator: & sanguinem fuderis. Ecce quantu detestatus est dominus aedificationem templi propter homicidium in sancto rege, electo secundum cor domini. Item Prouerbio. vi. Sex sunt quae odit deus. Inter quae enumeratur ille effundens sanguinem innoxium. Hinc Aeneas noluit attrectare penates: sed patri detulit cum venit e recenti effusione sanguinis graecorum in bello (vt videtur) iusto: dicente Marone. ii. Aeneid. Tu genitor cape sacra manu, patriosque penates. Me bello ex tanto digressum & caede receti Attrectare nefas: donec me fiumine viuo Ablue tro. Augetur autem peccatum ex nobilitate hominis: quem m nuit deus paulo minus ab angelis: cui oues, boues, & vniuersa pecora campi subiecit. psal. viii. & Gen. ix. Ad imaginem dei creatus est. Indigne certe ferret rex si templum vel castrum a se extructum aliquis destrueret: vel filium sibi similem perimeret. Sic pater noster deus aegre fert homicidam. Vulgo quoque dicitur. Homo est dignissima creaturarum. Et Alexander. Cuncta timent hominem quia praesidet ipse creatis. Item Matth. xviii. Videte ne contemnatis vnum ex his pusillis: dico enim vobis quia angeli eorum semper vident faciem patris mei qui in caelis est. Insu per homo est minor mundus. viii. Physicorum. propterea saluator noster dicebat. Marci vltimo. Prae dicate euangelium omni creaturae. hoc est homini. viri sanguinum non dimidiabunt dies suos. Psal. liiii. nam manet homo propter homicidium in periculo trepidus & timens ne occidatur a liberis, fratribus, vel amicis occisi. Caeterum lupus non occidit lupum: nec vulpes vulpem: & vt dicitur Eccle. xiii. omne animal diligit simile sibi: quodque animaduersione non est indignum: nullu brutum occidit aliquod nisi pro suo pastu. Solus autem homo in hominem saeuit. Citius me deficeret dies quam explica re possim poenam & grauitatem homicidii.
⁋ Secunda conclusio. vbi homo secundum legem occiditur pro homicidios satisfacit aequanimiter ferendo mortem pro morte. Probatur. quia satisfacit secundum extremum potentiae suae: mallet enim cuncta quae habet dare quam pati mortem In super illa est poena posita a legissatoribus: ergo hant solues satisfacit secundum legem: ergo iuste.
⁋ Tertia conclusio. Poenam legis princeps potest interdum remit. tere non occidendo homicidam. Probatur. de lege naturae est quod pro homicidio homo puniatur: & quod aliquam poenam subeat: sed quod hoc modo puniatur: puta lege talionis, est humanum positiuum: ergo hanc poe nam remitte re potest princeps: immo ad hoc inclinat clementia in aliquo euentu: vtpote cum vir alioquin probus subito, & repentino motu hominem occidit. In qua re plurimum laudatur lulius Caesar. Pro talibus autem potissimum fuerunt ciuitates refugii in antiqua lege: & rationabiliter ad lumen naturae. losue. xx. Numen. xxxv. & Deutero. xix. Interdum enim cum forte ex repentina ira aliquis infert alteri paruum ictum: & alter paruo vulnere moritur: & homicida est multum vtilis reipublicae: seruare rigorem legis scriptae vel consuetudinis communis non est recte incedere: sed summum ius tunc est summa iniuria: nam primus conditor legis hunc non occideret. Debet tamen iudex cogere homicidam vt satisfaciat parti laesae: petendo veniam ab his quorum inter est, & faciendo emendam pecuniariam si capere velint. nec hanc offensam remittere potest princeps. quod si pars laesa rationi obtemperare noluerit: non cogitur princeps homicidam propterea occidere.
⁋ Quarta com clusio. Non semper inclinat clementia ad remittendam poenam legis in quolibet: immo ad infligendam in clinat. patet. quia est interdum in pernicien reipublicae non occidere homicidam: qui scilicet est grassator niciosus & incorrigibilis: praebens occasionem aliis sic transgrediendi: qui occidit duos vel plures. & vulgo dicitur eo occidente secundum vel tertium, quod rex illos occidit: quia non sustulit illum e medio: & est in culpa illius homicidii. Contra aequitatem autem est talium poenas communes commutare in poenam pecuniariam: quod tamen alicubi fit. ex hoc enim efficiuntur deteriores & euadunt cruenti: sanguinarii, & carnifices: omni bestia deteriores in ignominiam & iacturam regis, & reipublicae. Nam caeteri mali fiunt propensiores ad male agendum: nec pacificis & bonis datur quies viuendi. Hinc Salomon surripuit loab mi litem strenuum a cornu altaris: & eum occidi fecit: quod duos nobiles occidisset proditorie. iii. Regum. ii
⁋ Contra primam conclusionem argumentor. Moyses occidit Aegyptium: quem sabulo abscondit. Exod. ii. & tamen non peccauit: cum hoc non sit imponendum tali ac tato legifero. de quo dicitur. Non surrexit propheta vltra in Israel sicut Moyses &c. Deuter. vltimo. ad literam.
⁋ Prae terea iubeat aliquis suum famulum: aliquem fuste percutere: & ille praeter intentionem eum occidat: tale homicidium non est mortale, cum non sit voluntarium. igitur.
⁋ Ad primum si Moysen excusare debeamus: dicendum est quod Moyses hoc fecit imstinctu spiritus sancti. sic enim beatus Stephanus Actuum. vii. sonare videtur. Si dicas: quomodo transgressus est poenam talionis pro verbere, occidendo? solutio est iam data. si enim id fecit instinctu spiritus sancti: non opus est cum postillatore somniare quod audiuit ex materia litigandi quod Aegyptius cognouerit vxorem hebraei: quia hoc est diuinari- Nec sufficit quid dicit Burgensis: quod propulsauit iniuriam fratris. poterant enim tenere Aegyptium: quia vii prudens & fortis erat Moyses. ergo si eum sic occi disset non seruasset moderamen inculpatae tutelae. Sed de hoc dicemus in solutione quaerti argumenti.
⁋ Ad aliud dicitur quod dominus est homicida, & famulus: licet vtel quod contra suam voluntatem: quia data est opera rei illicitae: sed ambo minus peccant quam volentes occidere
⁋ Secundo argumentor. emittat aliquis sagittam in ali quem: & antequi sagitta tangat Sortem qui occidetur poeniteat. tunc sic. ibi est homicidium: cu Sortes occidatur: & tamen non est peccatum homicidii, non enim antequam sagitta tangat Sortem: nec tunc cum sagitta est infixa corpori, propter poenitentiam. igitur.
⁋ Praeterea sint viginti viri a. b. c. & sit per ordinem alphabeti percutientes Platonem: sic vt Plato nullius ictu moriatur sed ex omnibus simul: quod potest contingere. tunc a non peccat peccato homicidii: nec b nec c. & sic de quolibet alio.
⁋ Ad argumentum respondetur in primo, de actu exteriore an aliquid malitiae vel bonitatis super: addat actui interiori.
⁋ Ad aliud dicitur quod quilibet eorum peccat peccato homicidii in casu illo: sed si constiterit quis dederit vulnus letale: talis punietur de ho micidiocilitc. ad leg. Aquili. l. Item Mela. S. sed si seuum plures percusserint. Accipe exemplum de Bruto & Cassio percutientibus Caesarem: vbi inter tres & viginti ictus solum tres erant letales. Sed in casu argumenti stat primum parum peccare: secundum magis. vbi autem aliquis puta decimus vel duodeci mus iudicat vel iudicare debet quod morietur vel grandem laesionem accipiet si percutiatur vlterius: talis multo grauius peccat quam praecedentes. licet enim ictus quantum est de se non sit maior: tamen propter ictus praecedentes plus nocet. sicut inter furantes successiue panes a Sorte in campo, qui tollit vltimum gratia cuius moritur: plus peccat omnibus praecedentibus: ponendo to in furto quot in percussione: vel ponendo varias vices in eodem fure vel percutiente. Simiter est bona ana logia de percutiente debilem & infirmum: qui plus peccat quam percutiens robustum caeteris paribus.
⁋ Tertio argumentor. licet mulieri se interimere quando tyrannus eam persequitur, pro seruanda sua castitate: & ipsa nullatenus aliter potest castitatem protegere. hoc enim videtur expresse concedere beatus Hieronymus super Ionam prophetam: & auctoritas est canonizata. xxiii qui. v. ca. Non est. dicit illd caput. Non est nostrum morte arripere: sed illatam ab aliis libenter accipere. vnde & in persecutionibus non licet mihi propria perire manu vsque eo vbi castitas periclitatur. ergo excipit castitatem. Rnon detur negando assumptum: quia inique ageret haec mulier ( vsque) autem in proposito cap. capitur inclusiue: & sic solet frequenter accipi: vt a beato Gregorio scribi te ad episcopos Galliae: vt habetur. xxxv. q. iii. in ca Progeniem. vbi sic dicit. Progeniem suam vnumquenqu vsque ad septimam decernimus obseruare genera tionem. & tunc non licuit contrahere in septima. Hoc ipsum patet. lit. de pig. ac. l.i & patet in modo loquendi. dicimus enim omnes pagos ad Glegornum vsque esse de parochia Beruici: inter quos includitur Glegornum. Si tamen mulier aliqua fugiens in aquam: non credens eam profundam, submergatur pro seruanda castitate: excusanda est ob ignorantiam inuincibilem.
⁋ Quarto argumentor. Beatus Petrus amputans aurem dextran Malcho intendebat ei findere caput & eum occidere: & tamen non peccauit peccato homicidii: cum glossa interli nearis Lucae. xxii. eum comparet ipsi Phinees qui occidit coeuntem cum Madianitide. Nume. xxv. cui propterea promissum est sacerdotium in aeternum: quia zelatus est pro deo suo: & expiauit scelus filiorum Israel. sed Phinees non peccauit, quod tamen beatus Petrus peccauit, patet: nam eum reprehendit saluator Matthaei xxvi. dicens. Conuerte gladium tuum in vaginam &c.
⁋ Respondetur. beatus Petrus in hoc peccauit: quia nec erat iudex: nec auctoritatem ad hoc habuit: & propterea a Christo est reprehensus. xelus autem seruandi domini ad hoc eum impellebat: licet in facto deliquerit. & sic in parte comparabatur ipsi Phinees. Si dicas. Christus ante praecepit: vt qui non haberet gladium, tunicam venderet & emeret gladium. cui Petrus respondit. ecce duo gladii hic. quos Christus sufficere asserebat. Respondetur, non erat ei dictum quod percuteret sed ferrum haberet. & dicit btuns Augustini ei osten sum quod Christus futurus esset protinus in discrimine capiendi. Hoc autem tenet beatus Augusti. expresse contra Faustum. lib. xxii. ca. lxx. quod tam Petrus quam Moyses in casu primi argumenti peccauit: & dicit quod per illa facta ostenditur eorum aelus: licet deliquanrint in hoc: vt de Saulo contigit. dat comparationem na turalem, quemadmodum enim agricola motem plenum oleastris cognoscit vtilem pro oleis cultura accedente: sic animae virtutis capaces ac fertiles praemittunt saepe vitia: quibus hoc ipsum indicent: cui virtuti potissimum sunt accommodatae. concludens in fine capituli: Quid ergo incongruum si Petrus post hoc octum: factus est pastor ecclesiae: sicut Moyses post percussum Aegyptium factus est rector illius syr agogae? vterque enim non detestabili immanitate: sed emendabili animositate iustitiae regulam excessit: vterque odio improbitatis alienae: sed ille fraterno: iste dominico, licet adhuc carnali, tamen amore peccauit. De Petro ergo tenendum est quod peccauit: sed xelus diminuebat a tanto. Poterat enim quod est vero simile, habuisse plures actus: quorum aliqui erant boni: & vnus malus. Sed de Moyse est maior difficultas: non quod praeferamus rectorem synagogae pastori ecclesiae: qui enim vtrum quod constituit pastorem: nouit vter illorum sit maior: sed quod beatus Stephanus videtur excusare Moysen Act. septimo. licet enim non legatur Exo. ii. quod adhuc Moyses esset constitutus iudex a deo: tamen quando beatus Stephanus hoc dicit: illud est tenendum. Existimabat autem intelligere fratres (dicit beatus Stephanus) quoniam deus per manum ipsius daret salutem illis: at illi non intellexerunt. Et licet possemus vtcumque dare expositiones dictis beati Stephani: tamen ob auctoritatem eius sequor hunc modum quod Moses non peccauit: Augustino relicto.
⁋ Dubitatur: ad quid teneatur alium vulnerans. Dicitur quod tenetur soluere expensas laesi: satisfacere chirurgo: & refundere tantum quantum alter lucratus fuisset: vel quantum amisit defectu custodiae tempore quo morbo laborauit: si remediabiliter laesus sit. Si enim irremediabiliter laesus sit tenetur eum alere: & ei tantum dare quantum secundum iudicium prudentum lucratus fuisset deductis laboribus, non enim dabitur ei tantum in quiete quantum lucratus fuisset operando. Quare si quis aliquem occidit qui sua arte & industria habuit patren & liberos nutrire: occidens tenetur istos alere. & quia hoc est clarum in lumine naturali: non cito alias probationes. Ex quo sequitur quod licet sit maius pecca tum occidere vel laedere virum nobilem & honestum quam latomum vel fabrum: tamen occidendo secundos homo plus obligatur: & omittens vtrisque succurrere plus omittit in secundis, non enim tenetur alere filios nobilis si habeant patrimonium aliunde: secus est de filiis mechanici nihil habentis nisi artem / per qua prouidetur suae familiae / qualis fuit Sophroniscus lapidarius. Si vero Sortes laedat Platonem & econverso: & sic aequaliter laedantur: neuter habebit recompensatione ab alio: sed erit condonatio mutua. Sed si vnus alteri amputauit manum: & alter illi digitum vel articulum: prior tenebitur satisfacere secundum excessum ad arbitrium boni viri: & legissator in hoc erit lex animata.
On this page