Text List

Quaestio 9

Quaestio 9

Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Nona. NOno in hac distinctione & sexto circa matetiam beneficiorum quaeritur ea dem quaestio quam modo vtcum quod terminauimus: An videlicet collator beneficii peclcet beneficium bono dandorelicto meliore. Respondetur affirmatiue. ad hoc probationes in quaestione praecedente datae sunt. & gesta Christi circa apostolos eligendos: & vndecim apostolorum post mortem ludae hoc idem confirmant. Et probatur adhuc ratione: quaerendo quare collator det beneficium bono meliore relicto. si enim ratione sanguinis: vel quia conterraneus / vel bene factor, vel ratione alicuius ad animarum curam non pertinentis: iam est acceptor personarum. si vero ratione idoneitatis: ergo in quo est maior idoneitas, is est praeferendus. sicut si alicui conferenda sit haereditas quia propinquus est in sanguine, in quo est maior propinquitas sanguinis, illi est danda haereditas. Vlterius hoc probatur ex forma eligendi praelati data in concilio Constantiensi & Basiliensi: quae recitatur in. Pragmatica Sanctione Gallica. vbi sic habetur. Ego talis, puta Ioannes vel Petrus iuro & promitto omnipotenti deo, & tali sancto vel sanctae sub cuius nomine dedicata est haec ecclesia: eligere quem credam futurum ecclesiae in spiritualibus & temporalibus vtiliorem: nec illi vocem dare quem veri similiter sciuero promissione aut datione alicuius rei temporalis seu prece per se aut per alium interposita aut alias qualitercumque directe vel indirecte pro se electionem procurare. Vides quod non iurat eligere vtilem sed vtiliorem: vbi comparatiuus pro superlatiuo capitur.

⁋ Contra quam conclusionem arguitur primo. ex ea sequitur quod habens iuste titulum ali cuius beneficii / propter superuenientem magis idoneum teneatur cedere & resignare suum beneficium. consequens est inauditum. Nam hac via num quam esset stabilimentum in beneficiis ob dubium melioris superuenientis. consequentia patet: quia videtur quod sicut peccat collator in illo casu: sic peccet accipiens. & si peccat accipiendo, peccabit detinendo: cum se cudum conclusionem idem sit iudicium de in idoneo in respectu, & inidoneo simpliciter. sed inido neus simpliciter tenetur restituere beneficium: & hoc vbi ei constat vel constare debet quod non potest satis facere officio assumpto: exemplo Dauidis abiicientis arma Saulis: quae propter magnitudinem & grauitatem ferre nequibat. primi Regum. xvii.

⁋ Respondetur negando consequentiam. nam cum it idoneus, & hoc ei constet, remittit casum electoribus, accipiens beneficium: & non peccat accipiendo, nec detinendo. minus enim est accipere quam pete re vel dare. & nullo modo est simile de inidoneo simpliciter: quia sufficit isti sua idoneitas, & quod vocetur cum Aaron: alioquin multorum conscientias in considerate perturbabis. Ex quo patet quod Cicero conferendo Sorti beneficium peccat dando: sed Sortes non peccat accipiendo. neque hoc est mirandum: cum simile sit de prodigo dante pecuniam Sorti cu ns est dominus: quam accipiendo Sortes non pectat, licet peccaret petendo, & alter dando peccet. Sed contra hoc argumentor. Cicero collator iniu ste confert beneficium a. ergo a. beneficium iniuste confertur. ab actiua ad passiuam. Hoc est verum, quia in iuste confertur a Cicerone. vnus enim per actum iniustitiae beneficium confert, & alius iuste accipit. licet autem collator peccet dando: vbi tamen est collatum non potest reuocare. immo quamuis alter esset inidoneus coram deo: & haberet sufficientia munimenta in mundo: collatori imputaretur. difficulter certe electio irritaretur. electio enim idonei non est cassanda. de elec. ca. Cum olim. ca. Cum dilectus. & ca. Cum inter canonicos. quia iam per electionem ferme contrahitur coniugium inter electum & ecclesiam. vt pontifex di tit in pfato cap. Cum dilectus. sed reuera non contrahitur vinculum coniugale ante confirmationem. de transsatio. episco. ca. Inter corporalia. Nec episop electionem idonei confirmans peccat. ratio est: quia non potest electionem idonei irritate: nec expediret propter tricarum multiplicationem inutilem. Etiam non est liberum ab electione resilire, cum iam iste habeat multum iuris acquisitum, nec de tali in conclusio ne intelligimus. sed si de inidoneitate docere potest: male facit confirmando in idoneum. Est autem plerumque difficile separare inidoneum ab idoneo. & propter difficultatem homines multa tenent in ecclesia militante qua in ecclesia triumphante imputantur. nam propter tranquillitatem in populo multa peccata relinquenda sunt iudicio dei, eius foro, & conscientiis hominum.

⁋ Si dicas. maior pars capituli eligit minus idoneum: & suffragium Platonis non pons prouidere magis idoneo & erit inane: ergo pot in illo casu descedere in minus idoneum. Quicquid sit de illo: non sequitur quod ille in cuius potestate est conferre beneficium, hoc possit. Secundo negatur uod debeat Plato eligere minus idoneum: quia non debet sequi turbam ad malitiam: nec velle quod minus doneus eligatur: sed debet promouere magis idoneum quantum in sua facultate consistit. vbi vero non potest, quiescat. nam frustra niti & nil nisi odium quaerere, extremae dementiae est. teste Sallustio in sugurtha. Item de magis indoneo in capitulo crebro contenditur. vnus enim aliquem iudicat rationa- biliter magis idoneum: quem alter minus idoneum censet. Sed contra hoc dicis. tunc si essent duo benefi tia danda: a. maioris emolumenti seu vt dicunt, mportantiae, & minoris curae: b. econtrario, collator deberet dare a. meliori. consequens est falsum: quia non faceret fideliter officium sui domini. Respondetur. magis idoneo dabit beneficium maioris curae & minoris importantiae, & minus idoned dabit aliud. ratio est: quia collator debet cutare vtilitatem publicam, temporali commodo neglecto. modo in proposito maiore viro maior tura eget.

⁋ Secundo argumentor. collator confert beneficium dandum idoneo & capaci: ergo illi dando non peccat: cum iste idoneus sit sufficiens: sed sufficienti dando bene facit: non igitur peccat sicut si quis habeat bonum panem triticeum quid opus est simila?

⁋ Ad secundum dico quod non bene dat: licet alter non peccet accipiendo. sed non peccat bene faciendo: immo male facit. nam minus bonum magis bono comparatum habet rationem mali: sicut minus de malo habet rationem boni. v. Ethicorum Etsi enim absolute iste est idoneus & sufficiens: hoc est, scit facere omnia illa quae ad tale officium requirum tur: videlicet praedicare, sacramenta ministrare, & ita de aliis: tamen quia collator infideliter prouidet de bonis domini sui: non accipiens illum qui melius ea facere nouit: peccat non faciendo illud ad quod tenetur secundum iustitiam distributiuam.

⁋ Contra hoc arguitur. si magis idoneus habeat hoc beneficium: non tenebitur ad plura quam ad illa quae ad officium requiruntur: puta ad celebrandum, praedicandum, & alia ad curam requisita. nam homo non tenetur facere suo officio debita optimo modo sibi possibili: sicut deuinctus quadragesimam ieiunare non tenetur in pane & aqua ieiunare: licet bene faceret: ergo quamuis magis idoneus sciat melius facere quam minus idoneus: tamen non tenetur ad plura agenda quam minus idoneus nouit facere & volet facere. ponatur ergo quod non plura faciat quam vnus minus idoneus propinquus sibi in alia cura. iam arguitur sic. vnus istorum est magis idoneus: & non plura facit nec facere tenetur uam minus idoneus: ergo minus idoneus est aeque vtilis vt alter: & ei licite potest dari beneficium.

⁋ Respondetur concedenoo quod magis idoneus non tenetur facere optimo modo sibi possibili. & ad maginationem ponamus statum in maximo possibili cum circumstantiis: puta cum ingenio / cum doctrina: cum prudentia quam habent: & ita de similibus: sicut est dabile maximum pondus quod Sortes potest portare tanta velocitate in tali medio. Tamen minus idoneus tenetur facere optimo modo sibi possibili stantibus proprietatibus quas habet: & si se exercendo efficeretur melior: quia fabricando fabti fi- mus. nam etiam magis idoneus efficitur melior non solum aequalitate arithmetica: sed etiam geometrica: qua minus idoneum tam in naturalibus quam gratuitis exuperat. & ratissime euenit quod magis idoneus solum faciat illa ad quae tenetur: sed superimpendit. Hoc sic declatro. Si vterque esset in die dominico, festa hebdomadae sequentis indictu rus: & euangelium, gratia exempli: Hoc est praeceptum meum vt diligatis inuicem sicut dilexi vos: explicaturus: magis idoneus clarius & intelligibilius per analogias si opus fuerit: & per consequens fructuosius quam alter enodabit: cum plus ingenii, literarum, & prudentiae habeat: nam quod medicorum est Promittunt medici: tractant fabtilia fabri. Et iam erit maioris famae: ac per hoc auidius eius verba sumentur. Hoc iterum sic declaro. Arist. iii. physicorum dici quod tanta est distantia a Thebis ad Athenas, quanta est ab Athenis ad Thebas, quod dictum a multis professoribus in variis artibus applicatur. & tamer si ineruditus diceret tantam esse intercapedinem in ter Calpen & Abylam: quanta est, ab Abyla ad Calpen: esset locus fabulae. Cum ergo pastor est in fama, ouis subiecta ei facile assentitur: nec de eius dicto fsuctuat: memoriae mandat: & repetit ac rumi nat: & sic cibo spirituali quem pastor ministrat auide reficitur: & spiritualiter impinguatur. Nonne vides in Sorbona idem argumentum in ore bacca laurei famati ab auditoribus ponderari vbi ingeniose deducit: cum erectis auribus sine tumultu / sine strepitu stant erecti & attenti: at ipso finem imponente si sequatur inferior / cum inferioris immerita iniuria scholam relinqui quodammodo vacuam: & tamen illuc argumentum in ore ineruditi contemnitur. tum quia deest ei vena argumenti dirigendi. tum quod licet vnu argumentum eisdem mediis deducat quibus doctior (quod interdum est possibile) pauci aduertunt. Sic de domo fabricanda, & in aliis artificiis.

⁋ Ex his itaque soluitur argumentum & conclusio principalis roboratur: quod praeferens idoneum magis idoneo maximam vtilitatem in republica postponit & salutem gregis negligit: ponens candelabrum sub modium: quod supra modium positum totam domum ad parietes vsque illuminaret. Contra hoc arguitur. ponatur quod magis idoneus sit piger & nolit facere nisi illa ad quae tenetur: sicut crebro magis ingeniosi sunt minus iaboriosi. & pono etiam quod verbo dicat se non facturum plura qui illa ad quae tenetur. Raspon deo. si ex pigritie vel aliter verosimiliter constet quod non sit plura & melius facturus quam alter: non est magis idoneus. stat tamen quod eadem dicat & faciat cum mi nus idoneo: sed ordinatius & melius: & tunc est magis idoneus caeteris paribus. Et quando ponis quod verbo dicat &c. nodum quaeris in scyrpo. is enim de quo loquimur / collatori dicit se minus male facturum quam poterit. sicut de lugurtha Sallustius recitat. Multa facere: pauca de se dicere.

⁋ Tertio. sit Sortes optimus & multi alii boni pro beneficio consequendo. tunc sic at guitur. collator non tenetur dare istud beneficium sorti. ergo conclusio falsa. antecedens patet: quia virtus non consistit in indiuisibili. ii. Ethico. ergo stat collatorem iuste agere conferendo pluribus. iuste igitur agit conferendo alii a sorte.

⁋ Respondei negando quod non teneatur collator dare beneficium Sorti. & ad probationem dicentem quod virtus non consistit in indiuisibili: respondetur. virtus non consi stit in medio mathematico: sed in medio secundum rationem quod inter exuperantiam & defectionem consistit: vt ne quid minus: ne quid nimis. & plerunque obiectum eius est extensum secundum quandam latitudinem: cuius quancumque portionem actus elicitus attingit. & hoc ad virtutem sufficit. Quod sic declaro. minus quam copina vini (vt vulgus appellat) mihi sufficit in vna refectione: possum tamen sine animae vel corporis iactura bibere copinam vel vltra tunc actus quo volo bibere copinam in hac refectione est elicitus a sobrietate: similiter quilibet alius actus cadens super hoc quod licite bibere possum. & ita in aliis quemadmodum diximus in xv. distinctione de latitudine precii quae est diuisibilis. Potest tamen aliqua esse virtus hombins obiectum impartibile, vt dilectio dei, ani mi, vel angeli: sed illa mediat inter defectum & ex cessum illic reperibiles. ex quo patet quod non est de ratione virtutis in communi habere obiectum diuisibile. nam si anima separata posset officium pastorale exercere: ipsum animae Sortis esset conferendum in casu. sic in proposito dico quod beneficium vni duntaxat est conferendum: & si alteri detur: peccatur in conferendo.

⁋ Quarto arguitur. Sortes habens ius patronatus praesentat episcopo aliquem minus idoneum: episcopus tamen illi praesentato confert. ergo conclusio falsa. Responsio. si Sortes praesentat vnum indignum: episcopus male agit si eum admittat: & talem pesentans etiam peccat / infideliter agens in officio sibi commisso. si vero indignum clericus praesentet, ea vice priuatur: vt patet ex ca. Sicut. de sup neg. praela. laicus tamen non priuatur. vt elici potest ex ca. Cum vox. de offi. ordi. sed in casu argumenti habetur solutio ex dictis in argu mento primo.

⁋ Quito arguitur. aliquis licite fundando beneficium potest imponere legem vt detur vni suae cognationis: quia in rebus propriis quilibet est arbiter.

⁋ Et confirmatur haec ratio. aliquis potest instituere beneficium dandum suis conterraneis: vt est de bursis multis Parisiis fundatis pro determinatis dioecesibus & regionibus: vt de Nauarra / Choletis / & variis aliis collegiis.

⁋ Ad quintum nego assumptum. & ad probationem, quilibet in rebus suis est arbiter: hoc est verum quando rationabiliter vtitur. nam si suam domum com burere velit / male ageret. sed in casu argumenti iste fundans beneficium res suas deo dat & ecclesiae oportet autem quod res data leges ecclesiasticas sub eat. Contra hoc arguitur. quis potest abdicare do minium alicuius rei a se, cum aliquo onere imponendo eis quibus dat. vt facit patronus qui praesentationem sibi seruat. ergo dans haec bona ecclesiae potest ea dare cum hoc onere, quod detur beneficium vni suorum consanguineorum. Respondetur. potest annectere conditionem rationabilem: sed quia haec conditio apposita est irrationabilis: non est admittenda. Secundo dico. si admittatur quod praesen tatio erit alicuius suae cognationis: debet intelligi quod praesentetur maxime idoneus ad hoc vt praesentans si peccati immunis: quia haec est conclusio nostra. & hoc potest interdum valere aliquid: vbi videlicet essent multi aequaliter idonei & optimi. Et vlterius addo: quod talis est imprudens, magis de sua cognatione sollicitus quam de Christo cui haec bona dat. po terat tamen omnia bona licite tenere & suis dedisse.

⁋ Ad confirmationem dico istas bursas communes non esse beneficia. beneficium enim est aliquis redditus assignatus in titulum perpetuum pro officio diuino celebrando. modo non est de ratione bursarum quod sint perpetuae. nam quamprimum magisterium in theologia assequuntur bursarii in Nauarra, su as bursas amittunt: & aliis studentibus cedunt. Similiter de Sorbona post paucos habitos reddit bursae vacant. Insuper dantur intuitu inopiae vt homines literis potissimum vacent, postmodum in vinea domini laboraturi: & parum ad diuinum officium astringuntur vt liberius literis vacent. Dixi de bui sis comunibus: quia ii qui dicuntur sacellani Na uarrici / possunt dici beneficiati magis proprie quam bursarii. Ad aliud quod in argumento tangitur de aliqu bus conterraneis admittendis: Respondeo non es se idem in bursis & beneficiis ecclesiasticis. etiam si bursae nimis paruae communitati fundarentur: imprudenter actum esset: & causa ruinae in bursis, vbi in ldonei admittuntur: multis magis idoneis dimissis sed vbi magnus populus admittitur vt in Nauarta, vt plurimum nihil mali est. Dico (vt plurimum, nam vbi propter causas occurrentes pauci reperitentur sub rege Francorum idonei: & extranei reperirentur idonei: imprudenter ageretur seruando statutum: sed regi suadendum esset: vt in illo casu dispensaret de statuto: quod non solum potest licite fieri: sed etiam est debi tum.

⁋ Sed quo ad beneficia semper maxime idoneus praeferendus est de quacumque gente fuerit: alioquin est personarum acceptio. nam omne solum est forti patria. vt dicebat bonus ille Anacharsis. Et dicti mei probatiuum est ca. Ad decorem. de institu. vbi Innocentius tertius Constantinopolitanum patriarcham carpit eo quod Venetos duntaxat in ecclesiis Constantinopolitanis collocabat: sic inquiens. Ad decorem. & infra. Sicut nostris auribus est suggestum: Constantinopolitanus patriarcha aliarum nationum clericos spernens: Venetos tanmeum in Constantinopolitanis ecclesiis satagit collocare: non attendens quod in omi gente qui facit iustitiam acceptus est deo: nec san ctuarium dei conuenit iure haereditario possideri. Quocirca mandamus quatinus moneatis eundem vt viros literatos & alios idoneos, vnde cunque originem duxerint: in praedictis ecclesiis & maxime in maiori instituere non postponat. Idem habetur. xl. distinNos qui. Nihil enim refert: quo loco quis natus fuerit: nec quibus parentibus. lvi. dist. Vndecumque. cap. Nasci. & ca. Dominus. Probatur etiam ratione. Normannus namque in Francia & Picardia habet beneficium & ecouerso. Forte dicis: sunt sub eodem rege. hoc non satisfacit. nam quando Normamni erant sub Anglorum regibus, si fuisset vnus Normannus ma pis idoneus quam alius ad a. beneficium in Francia: quis diceret esse iniquum Normamno illud beneficium conferre? Etiam diu post Christi incarnationem varia regna fuerunt sub imperatore. Si ergo Sortes idoneus tunc erat admittendus: quare nunc non admittetur: Vel si rex aliquis sui regni partem amittat: quare negabitur quod multum idoneus ex illa oriundus ad beneficium admittetur potius quam minus bonus? si linguam non intelligat: vbi beneficium linguae peritiam requirit: iam non est idoneus: & per consequens non admittendus. hoc enim in lumine naturali est notum. & habetur. xcviii. distin. Aphros. vel si sit aliquid aliquod quod idoneitati obicem praestet: de hoc non loquor. Sta tuta autem regum in aliquibus regnis in oppositum / sunt dispensabilia: & non solum cum excellenter idoneis, sed & cum mediocribus dispensant: hoc est habilitant.

⁋ Sexto arguitur. homo non tenetur eleemosynam dare pauperiori: ergo nec beneficium meliori. Re spondetur. si eleemosyna danda sit pecunia dantis: non est simile. beneficium enim non est dantis. si vero sit sermo de eleemosynatio domini: nescis probare antecedens quin male agat dando eleemosynam minus inopi putato, relicto magis paupe: nisi causa rationabilis aliqua excuset.

⁋ lam paucis epilogando: positiones aliquas recitabo: imaginationes occurrentes simul adiungens. Prima positio tenet quod non peccat com ferens beneficium idoneo: magis idoneo relicto. hoc tenet Apparatus.

⁋ Secunda positio. peccat conferens beneficium idoneo: magis idoneo relicto in cura animarum sed non extra curam.

⁋ Tertia positio. hoc est verum in beneficio simplici tam in cura quam extra curam animarum. & haec potest diui di. Vno modo sic, vt conferens peccet & accipiens non peccet: etiam si sit collatio libera. Alio modo sic, vt tam conferens quam accipiens peccet: nisi ignorantia intincibilis excuset: siue in libera collatione, si ue electione, siue confirmatione, & apparenter diceret ad iura admittentia minus idoneum, quod intelliguntur de idoneo non comparatiue.

⁋ Quarta po sitio. collator liberam habes collationem peccat: non autem partialem habens / a magna dispositione prae uia dependentem. exempli causa: si aliquis idoneus est electus a capitulo, licet sit etiam alius magis idoneus non electus: superior confirmat & roborat seu ratificat electionem sine peccato: quia illic est vna magna dispositio facta de iure obtinendo ipsi electo: & cum ipse sit idoneus: difficile est electionem irritare in foro exteriore, esto iudicet eum minus idoneum quam praetermissum. Fodem modo dicatur de episcopo conferente beneficium idoneo per patronum praesentato. Primam positionem non satis securan & solidam in via conscientiae arbitror. Secunda quam videtur Alexandri Halensis, non videtur loqui consequenter: quia rationes aequaliter militant de benef cio simplici ac de curato. Tertia opinio quo ad vtrunque membrum est probabilis: sed quo ad prius membrum est mitior. quam in quaestionibus prae cedentibus tueri conati sumus. Quartam opinionem teneo: quia illa est caeteris rationabilior. vt ex dictis sufficienter patet.

⁋ Tenendum ergo resolutorie puto quod collator dans beneficium ecclesiasticum, curam vel non curam minus idoneo: magis idoneo post habito, peccat: quia non est fidelis administrator rerum domini sui scilicet Christi: qui rerum ecclesiasticarum est specialiter dominus. & hoc si liberam collationem independentem habeat. Similiter peccat eum instigans ad hoc faciendum nisi ignorantia inuincibilis excuset. ldoneus autem sciens se esse talem / in praesentia magis idonei talis cogniti / non peccat beneficium suscipiendo. Tertia propositio. vbi est idoneus ad beneficium electiuum electus vel a patrono praesentatus: superior ad quem spectat in beneficio ir thronizatio & confirmatio, confirmando non peccat: quia habet ad hoc praeceptum a lege communi papali quod allegauimus. alioquin esset strepitus inutilis: quando illi ad quos spectat iuridice praesentatio ve electio / idoneum praesentant. & hoc etiam sufficit episcopo inthronizanti Petrum in beneficio quod via de nominationis habet: quia ad hoc est ei lex lata a superiori. Et quia has leges non decet infringere / quae rationabiles sunt: non peccat ipse confirmans electum idoneum magis idoneo praetermisso: quodam modo enim ad hoc est obligatus. secus est de electore cuius electio est libera: & licet vox eius contra maiorem partem non praeualeat: non habet praeceptum vllum in oppositum: immo forma eligendi est de optimo. Sed contra hoc est parua replicatio. nam alter est iam electus a maiore parte capituli, & per consequens a toto categorematice: ergo ali quid iuris habere videtur. & ponatur ille eligens v timus vel penultimus. Dicas quae tibi videbuntur consequenter: quia transeo. Vlterius dico quod licet peccet episcopus conferendo beneficium idoueo, prae termisso magis idoneo: forte non tenetur ad resarciendum aliquod damnum in plebe subiecta: cum plebi dederit virum absolute & seorsum consideratum idoneum. secus est quando dat scienter vel ignorantia vincibili inidoneum: tunc enim peccatis alienis communicat, & est causa damni. de iniu. & dam. da. ca. fi. & est simile de illo qui ponit gladium in manum furiosi: qui etiam verosimiliter debacchabitur in plebe multis diebus. Hinc Apostolus primae ad Timo. v. dicit. Manus cito nemini imposueris: neque communicaueris peccatis alienis. vbi glo. pulchra interlinearis dicit: Quae post facit. sicut enim propter sequelam culpa Mahumeti & Arrii fuit maior: sic portio culpae in episcopo beneficium conferente inidoneo dependet a malo verosimiliter futuro. Quomodo autem euentus sequens culpam praecedentem augeat: latius in. xvii. distinctione Primi prosequutus sum.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 9