Quaestio 17
Quaestio 17
Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc
HOc loco occurrit quod stio multum implexa: quomodo scilicet mulier possit satisfacere suae famae salua conscientia, quae habet spurium in adulterioges nitum: supposito quod hic spiilrius putetur a marito esse hae res: vtpote quia est primogenitus nobilis viri, vel putatus eius primogenitus. Et idem est de muliere supponente foetum alterius mu lieris: sicut de muliere Salomonica in Tertio regum legimus. & simile tangitur in. c. Officii. de poeniten & remissio. Et arguitur quod haec mulier non possit suam famam seruare: sed teneatur peccatum occultum pro dere. Probatur. ipsa tenetur restituere haereditatem secu do genito suo quem supponimus esse primogenitum do mini: vel cuicumque vero haeredi, si dominus non genuerit liberos: vel his quibus verisiliter dominus daret suam haereditatem: si eius liberam habeat collationem & illimitatam.
⁋ Respondetur. haec mulier multifariam potest se haire. Ve ipsa potest probare quod filius de quo contenditur est alterius vel non. Si secundum, frustra ipsa diceret veritatem quia non crederetur ei, nec ipsa potest veritatem manifestare: quia fauore matrimonii erit praesumptio in oppositu quod sit filius mariti. debet tamen omni via occulta suadere filio ingressum religionis: vel vt sit sacerdos, vel aliquid eiusmodi: nihil dicendo extra com fessionem de adulterio: sed asserendo secundum magis idoneum pro dominio habendo. & si ad suum intentum hac via deuenire nequeat: debet clanculum subtrahere quicquid potest: & dare vero haeredi: & poenitere quod ipsa non possit aliud facere. Et tunc ipsa est in statu salutis. Ipsea enim est posita inter duo videlicet non restituere haereditatem vero haeredis & detegere suam infamiam occultam, quae etiam ei non proderit. Propterea a secundo debet aufugere: stando in primo: & ita erit peccati expers: Si vero ipsa possit apparenter probare quod primogenitus de quo loquimur sit spurius, adhuc distinguendum est. Vel enim credit filium suum esse bonae conscientii & timere deum: & quod adhibebit fidem matri asserent. se esse spurium. vel non. Si primum, potest benigne dice re filio seorsum: aut per confessorem significare. Non enim est vero simile quod filius deteget casum patri putatiuo. Si filius acquiescat sententiae maternae adeundo religio nem, capiendo beneficium: vel eundo ad bellum periculosum, vel ad exteras regiones: bene actu est. Si vero matri non acquiescat, supposito quod si mater di cat ei, saltem manebit secretum, dandum est pro viribus vero haeredi: & adhuc mater probe aget, nec est suspitio quin spurius tenebit secretum: quia si putatiuus pater & alii ad quos spectat haereditas scirent rem: spurium de rerum natura tollerent. Si autem spiritu rius matri non assentiat: sed dicat se facile credere quod mater est impudica: & existimare quod ipsa magis diligat secundo genitum vel verum haeredem: hoc est quem ipsa proponit pro vero haerede, quam se: tunc non peccat tenendo dominium: quia habet motiua pro se de ista bilitate mulierum. Forte enim magis diligit alium filium vel inordinate verum haeredem: & ipsa tenuit alium pro vero herede a principio. teste autem deponente contraria plus credetur priae depositioni qui secundae. Etiam iste est in matrimonio genitus: & in re praeiudicia li credere non tenetur. c. Per tuas. de proba. & non formet sibi conscientiam in oppositum. quia sic erit pos sessor malae fidei: & omne quod non est ex fide peccatum est. ad Roma. xiiii. hoc est quicquid tenet contra conscientiam. & patet in cap. Literas. de restitu. spoli. & in cap. Per tuas. de simonia. ergo non tenetur habere conscientiam se esse spurium. & hoc patet. C. de nup. in. l. Si vicinis scientibus. propterea legistae dicunt illum fuisse fatuum qui ad assertionem reginae dicentis filium esse spurium cessit regno.
⁋ Sed vtrum debeat reuelare marito, alia est difficultas. & disti guo. Si enim maritus sit vir cordatus & seuerus: dato quod verositer ipsa poterit probare intentum: ad huc non tenetur ei materiam aperire. & ratio est: quia ipi sa est inter duo constituta. Si enim materiam marito detegat, exponit eum periculo vxoricidii: seipsam & spurium periculo mortis: & erit causa suae infamiae & perpetuae inimicitiae & odii inter suos cognatos & maritum. omnia autem ista magis inconveniunt quam tenere haereditatem veri haeredis. ipsa ergo debet re linquere Scyllam & appropiquare charybdi: & poenitere de peccato praeterito: & habre displicentia quod non possit satisfacere complete: subtrahendo tamen claculum quicquid ipsa potest: & procurando omnia bona quae potest per cognatos vel aliunde, & dando vero haere di: & tunc ipsa facit illud ad quod tenetur: & est in statu poenitentiae salutiferae. sed imprudenter facerei negocium marito significando. vt patet. xiii. distinctione. cap. Nerui. Si dicas. facilius scandalum permittitur quam veritas relinquatur. hoc spectat ad materiam scandali. Sed pro nunc ldiciter, quod veritas vitae hoc est actus praecepti tempore quo est praeceptum, num quam est relinquenda: modo reuelare hunc casum marito: nec est casus praecepti nec consilii: sed ex ma- gna stultitia proueniens. Si autem maritus iste rigidus ante eam moriatur: securius potest casum filio in secreto praesente etiam confessore aperire.
⁋ Sed si ipsa sit in periculo vitae: superstite marito: iam dubium est: & vtrinque ratio apparens. Supposito enim quod sit ei probabile sibi adhibedam esse fidem post mortem suam: videtur ipsa debere aperire duobus ve tribus prudentibus & secretis viris, ea conditione vt si ipsa viuat: maneat res adhuc secreta. sin ipsa moriatur: detegant rem marito. significetur etiam spurio vt possit suam vitam protegere ab impetu viri. tunc enim non sequuntur inconuenientia illata: quia non erit vxoricidium: nec iniusta occisio spii rii: & cauebitur a dissidio inter cognatos mulieris & virum. Nam si fuerint alii liberi a marito geniti: erunt aequaliter propinqui & chari consanguineis mulieris / ac spurius. & sic convenient in eandem sententiam cum marito: & fiet inter eos vnio. si autem non fuerit aliquis alius genitus a marito: non multum curabum consanguinei mulieris de spurio, considerata impudicitia ipsius: & ne similis casus possit eis contingere: quia Tunc tua res agitur paries dum proximus. ardet. Sola autem remanet infamia mulieris post mortem: qua ipsa digna est propter cuplam suam. Vel de virtute sermonis ipsa non est digna illa infamia, cum non sit: sed vtendo logica morali: culpa eius praecedens est causa quare ipsa sit hac infamia digna, quemadmodum imponens alicui falsum denigratiuum eius famae, esto sit boni testimonii: tenetur illud retractare, restituendo famam innocent cum laceratione famae suae. Similiter mulier restituet haereditatem vero haeredi & innocenti cum parua laceratione suae famae: quia forte est in caelo: & quo ad eam nec obest nec prodest. Hic tamen notabis quod non est imponenda infamia mortuo sine rationabili causa: scilicet propter bonum commune vt credatur mortuus bonus, & alii ad bonum animentur. bona fama enim retrahit hominem a peccato & instigat ad bonum. sed ista non conducunt mortuo qui nec meretur nec demeretur.
⁋ Et breuiter teneo hanc partem: quod ipsa in articulo mortis cum circumstantiis quas retulimus, potest: immo tenetur reserare duobus vel tribus probis & bonae fame viris totam materiam. nam mouent me illa quae dixi. Et ad do: quod dicere oppositum nihil aliud est qui fouere huiusmodi speluncas meretricum in verorum haeredum iacturam & familiae. Forte enim est filius alicuius ignobilis, & inutilis: ac pingue & clarum patrimonium dissipaturus. Et dico quod fauor matrimonii debet ad istud tendere: quia posui in casu quod mulier sit tamtae probitatis, & tot indicia in medium afferre pos sit: vt credatur ei quod primogenitus sit spurius. casu autem quo non potest illud probare / debet tacere: quia non poterit vero haeredi prodesse: & ipsfrustra lacerabit suam famam.
⁋ Si vero maritus sit homo timens deum: vel vir contra naturam mulieri quodammodo subiectus: vel quia pusillanimis: vel quia longe inferioris conditionis quam mulier: vt si verosimile quod non audeat mulierem interimere: potest casum in vita detegere marito his circumstantiis praeuiis. Sed nihil temere sine prudentum consilio attentet. In primis eruditum & prudentem confessorem adeat: & exponat ei rem totam in sigillo confessionis. postea alicui alteri doctiori & prudentiori si quem potest habere. tertio simili: si talium copiam facile habere possit: & eorum vtatur consilio. Opinionem autem meam iam dixi: quod quilibet istorum considerabit: an ipsa possit indicus sufficientissimis osten dere esse spurium. & vocabitur spurius vt sit praesens in secreto: & apparentiae coram ostendentur: suadebunt ei vt acquiescat rationi: & sit religiosus aut ecclesiasticus: & in hoc dominus putatus pater prouidebit ei egregie: sicut nobiles nunc solent (heu nimis infeliciter suis filiis de bonis crucifixi prouidere. & ita manebit casus sepultus: ipse putabitur legitimus: & saluabitur fama mulieris. addentes quod si rationi acquiescere noluerit: casus marito manifestabitur. Caeterum si flecti noluerit, satis ei ostensa est sua conditio: vt caueat a marito & veris haeredibus. Et certe si maritus sit cordatus & magnanimus: mulier cum prudem tia potest viro rem sine sua nece & periculo sign ficare: confitendo se in hoc peccasse: & quaerendo veniam illius delicti: potissimum si habeat alios filios legitimos ex viro. Prudens enim vir potest cogitare & sibi persuadere quod ipsa non sit sola in mundo impudica sed multae sint aliae peiores quae hoc non detegunt. Quemadmodum audiuimus de quadam muliere cuiui dam mercatoris Parisiensis opulentissimi vxore: qua habebat tres filios: sed vnum in adulterio genitum In extremis autem constituta marito aperuit quod vnus eorum erat spurius ex viro mariti familiarissimo quem maritus ipse nimis familiariter in domo exceperat. in reliquis se castam asserens. Postea muliere viam vniuersae carnis ingressa: magnanimus ille vir dixit filiis in generali: vnum eorum esse spurium: rogans eos omnes vt convenirent inter se: & quilibet esset contentus dare cuilibet eorum suam portionem & ratam in bonis fortunae: & quilibet alteri cederet de iure cmmuni: hoc est: essent contenti quod ius primogeniturae succedenret primogenito: & sic per ordinem. & nunquam aliter casum eis aperuit: & probe egit: quia alii duo si in particula ri significasset, spurium cotempsissent: & cognoscentes eum solum dimidium fratrem, minus eum dilexissent. Maior enim est amor erga dubios fratres ex vno latere & certos de alio qui quando constat de vno latere tmtum. Hoc est argumentu Socratis & Platonis secundo Politicorum: quod & prius retulimus.
⁋ Summatim epilogando (licet nonnunquam summatim loquem tes aliquid addamus: scribo enim vt quaeque menti occurrunt, vel haereditas prouenit ex parte mu- lieris in toto vel in maiori parte: vel nihil: vt vsita tius est in Britannia: & parum in comparatione viri in regionibus istis. Si haereditas proueniat ex parte mu lieris: non debet esse ita praeceps ad explicandum nego cium, quamquam enim secundum ius commune debetur haereditas legitimo haeredi: tamen illius radix a muliere ortum habet sed propterea non nego quin interdum in casu ipsa teneatur materiam detegere. In primis secutissime ipsa potest significare spurio: & studeat in iuuentute eum erudire in bonis moribus: & si sit opulenta: nutriat virum timentem deum qui eum dirigat in studio & moribus. licet autem absolute non debeat ali de bonis mariti vel communibus: tamen stantibus circunstantiis maritus consentire deberet. faciat eum ali quam tenuissime possit secundum exigentiam status putati: vel sibi ipsi mulier detrahat in vestium pompa interea. & cum venerit ad annos bonae discretionis: tempore quo ad sta tum saecularem vel ecclesiasticum debet se conuertere: marito materiam deteget de modo geniturae si proba re possit. si enim nullo modo possit probare: soli confessori aperiat: semper tollendo ab eo & dando vero haeredi quantum ipsa potest: & quanto plura dat vero haeredi, tanto melius facit. Si quaeras: quo iure spii rius habet dominium istarum rerum. dicitur iure huma no & iure matrimonii: stantibus omnibus istis: quasufficiunt ad hoc vt dicatur harum rerum dominus, non multum autem refert siue dicatur: non est dominus: siue ignorantia in uincibilis excusat eum. & in istis bonis praescribit. Nec sufficit quod verus haeres habeat tot bona in ecclesia in casu quo ipsa tenetur aperire: quia iam proximus sequens est verus haeres. Si vero sit ei valde probabile quod maritus est huius conditionis: vt si dicatur ei in vita: mulierem cum spurio occidet: & mala quae superius retulimus contingent: pro toto illo tempore casum non detegat marito: proponens tamen quod occurrente opportunitate ei insinuabit: quae si nunquam occurrat: & ipse repente moriatur: non est obex ex parte mulieris quando ipsa est in periculo vitae. Si etiam multa bona vero haeredi procurauit: licet non tantum quanta est tota haereditas cum probabilitatibus hincinde: quiescat. Nulli extra confessionem casum aperiat: vita namque propriam cum fama: & vitam spuriicum peccato mariti, & schisma futurum habet magis timere quam restitutionem bonorum fortunae curare. sola enim fama mulieris non est sufficiens causa de non restituendo. Via hic loquuti simus quo haec mulier debet famae & saluti suae ani atqu mae consulere de restitutione: occurrit dubium frequens de illo qui dissuadet alicui religionem pro tempore: ad quam restitutionem teneatur. & an si ille postea religionem assumere noluerit: dissuadens pro eo religionem teneatur assumere. Ad partem affirmatiuam dubitationis arguitur exemplo Raemundi. Ad partem negatiuam arguitur. multi dissuadentes postea non assumunt religionem: & si teneantur, non assumentes morientur n mortali: & damnabuntur.
⁋ Pro solutione dubitationis respondetur. quod multifariam quis dissuadet alicui religionem: vel quia iudicat ilium cui dissuadet ineptum ad religionem: vel credit esse vtilius huic pro tempore dare operam literis vt sit maior fructus in ecclesia dei ratione istius: vel pro salute animae quam dissuadens religionem / procurat in isto quia eum erudit in viam morum: vel eum nutrit praebendo victum & vestitum: & in his dissuadens non peccat. quare alio postea nolente religionem assumere / dissuadens non obligabitur ipse, nemo enim tenetur ad opera supererogationis sine culpa praeuia. modo in his casibus non deliquit. Si vero ei dissuasit quia diligit eum amore mundano: quia scilicet est ei consanguineus vel amicus: & desiderat quod maneat in saeculo quatenus mundanos habeat honores: vel dissuadeat personae illi intrare religio nem qua impudice vtitur: vtpote si est mulier dissuadet ei religionem monialium: licet in his casibus dissuadens multum peccet: & potissimum in vltimo membro: & teneatur personae illi suadere ad bene viuendum: & pro illa orare: & pro viribus laborare vt viam salutis ingrediatur, sicut fuit in causa suae perditionis hactenus: tamen non tenetur pro ipso religionem assumere: quia non fecit hoc inimo inferendi damnum religioni: nec ad hoc habuit oculum. Et in omnibus his membris licet religioni nocuit quia is fuisset conventui vtilis: non tenetur aliquid refundere religioni. Simile est. si tu & ego certemus pro beneficio: & ego intendam mi hi prodesse non habendo nolle profectus tui nisi indirecte: quia magis obligor mihi prouidere: nihil teneor tibi restituere: esto etiam peccem importune beneficium vel officium petendo. secus est si facerem causa tibi nocendi. Similepatet in aliis. Namn si aqua deriuetur ad puteum vicini mei per meatus subterraneos terrae meae: & ego illos meatus obturo non animo nocendi ei sed consulendo vtili tati meae, illic domum aedificando, iaciendo profunde fundamenta: quae facere nequeo nisi illos mea tus obstruam: non teneor satisfacere vicino in ali quo: licet puteus eius exsiccetur. Secus est si hoc faciam animo nocendi proximo.
⁋ Redeundo ad dubitationis prosequutionem dico. si hoc faciat ma liuolentia contra religionem ( quod raro accidit) suadeat postea illi assumere religionem. quod si noluerit obedi re: studeat habere alium qui religionem profiteatur: quem si reperire nequibit: ipse tenetur secundum ali quos: exemplo Raemundi dissuadentis cuidam noui tio religionem: quo nolente religionem assumere, ipse Raemundus assumpsit. Item qui ordinat seruum alicuius in praesbyterum tenetur ad aestimationem ser ui: vt inferius in sacramento ordinis patebit. Probationes istae non ostendunt propositum vt opinor. for te enim Raemundus libere religionem assumpsit. si fecit conscientiam quod tenebatur ad religionem: ei imputetur: aliqua enim conscientia erronea non nocet habenti sed prodest. Secunda ratio de seruo ordinato non concludit: immo potius contra factorem: quia contra dominum es iniuria auferendo alienum: vel ipsum indisponendo ad seruitia antiqua. sed in casu nostro iste nunquam fuit religiosus: & dato quod esset nouitius: a religione hac nihil tollitur. multum enim refert prope habere & habere actu. impediens namque idoneum ab assecutione beneficii habendi non tantum peccat quantum si eum priuaret ab habito. Insuper forte iste ita bene viuit praesbyter vel laicus in saeculo vt vixisset in religione. licet enim tota religio sit melior quam non religio tantae multitudinis: contingit plerosque non religiosos esse multis religiosis meliores. Aliter istud patet. si suadere alicui volenti profiteri religionem beatae Mariae de modo te Carmelo: assumere ordinem diui Augustini: non propterea essem obligatus pro eo ad Carmelitarum reugionem profitendam. Dicis. vtrumque istorum est lici tum. sic licitum est ei viuere in saeculo. homo enim non semper tenetur ad melius. Suadeat itaque illi religionem: vel suadeat habere alium: vel recompenset coeno bio aut religioni secundum iudicium prudentum: quia non sufficienter probatur quod religionem ipse profiteri teneatur.
On this page