Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

1

IN hac Nona distinctione ma gister loquitur de digne & indigne Eucharistiam su mente. Propono conformiter ad hoc quatuor inquirere. Primo. an omnis mortalis pec cator indigne Eu charistiam assu mat. Et quia sunt nonnulli non existentes in mortali peccato inepti ad con municandum ratione immunditiae vel ieiunii fracti Secundo loquar de pollutione nocturna: an sit pec catum: & an a communione impediat. Tertio an ad con municandum requiratur ieiunium naturae. Quarto an occulto peccatori licite dari possit eucharistia.

2

⁋ Pro primi expeditione quaetro. An omis in peccato mortali existens Eucharistiam sumens: eam indigne suscipiat.

3

⁋ Pro solutione quaestionis aliquas notatiunculas praemittam, postea conclusiue & obiectiue ad quaestionem responsurus. Quadrifariam quis hoc sacramentum sumit. Primo modo quis sumit hoc sacramentum realiter & non sacramentaliter: vt infide, lis vel haereticus credens corpus Christi hic non contineri: realiter sacramentum sumit: sed non vt sacramentum sed vt panem. Secundo modo quis sacramentum hoc sacramentaliter & non spiritualiter sumit: vt vere assentiens corpus Christi hic con tineri: sed tamen existens in mortali noxa. Tertio quis hoc sacramentum sumit sacramentaliter & spiritualiter: vt deuotus christianus. Quarto modo quis sacramentum hoc spiritualiter sumit & non sus cipit realiter sacramentum. vt fidelis bonus volens hoc sacramentum sumere: sed non potest ipsum habere ob defectum Eucharistiae: vel quia vomitum patitur vt de Hugone de sancto Victore legimus.

4

⁋ Secundo notabis quod aliquis sumit hoc sacramentum digne: vt existens in gratia & deuote sacramentum suscipiens. Aliquis indigne contrarie. hoc est pec cat in sumendo sacramento. Tertio modo indigne contradictorie: hoc est non sumit digne: vt qui probabiliter suam conscientiam examinauit & non rea liter: talis enim est in peccato mortali: & per consequens digne non sumit. Et sic ad minus indigne contradictorie sumit. Sed secundum coniter loquentes is non sumit indigne contrarie quia non peccat sumendo. nam dato opposito non videretur esse viaticum: sed est set grande periculum in ipso sacramento sumendo.

5

⁋ His praemissis pono conclusiones ad quaestionem responsiuas. quarum Prima est. quilibet exiistens in gratia sacramentum Eucharistiae sumens: digne & meritorie Eucharistiam sumit.

6

⁋ Secun da conclusio probabilis. quilibet in mortali peccato existens Eucharistiam sumens: hoc ipso morta liter peccat.

7

⁋ Ex hac conclusione secunda sequi tur vna tertia. Quia nullus sumit Eucharistiam idi gne contradictorie quin is eam sumat indigne con trarie: & per consequens distinctio praemissa est nul la. Illa autem secunda conclusio quae tertiam infert, es mihi vero similior quam eius opposita, quicquid dicat communis opinio.

8

⁋ Probatur prima conclusio. Aliquis digne & meritorie Eucharistiam sumit: & nullus eam digne sumeret si is de quo est sermo eam non digne & meritorie sumeret. igitur. Secun do arguitur ad idem. quilibet actus deliberatus bonus in habente gratiam est bonus, & reddit facientem magis dignum quam prius erat. sed sic est in proposito igitur.

9

⁋ Secunda conclusio patet primae ad Corinthios. xi. vbi dicit Apostolus. Probet autem seipsum homo & sic de pane illo edat & de calice bibat. Qui enim manducat & bibit indigne: iudicium sibi manducat & bibit, non diiudicans corpus domini. vbi glos sa interlinearis. hoc est peccatum mortale cui debetur damnatio. Dicis. hoc intelligitur de eo qui indigne con trarie sacramentum sumit: hoc est qui se non praeparat sufficienter secundum veritatem vel probabilitatem ad sumendam Eucharistiam. Contra hoc sic argumen tor. capto quocumque: Sorte tamen gratia exempli, vel Sortes fecit omnem indaginem peccatorum suo rum ad quam tenetur: & sufficienter detestatus est illa detestatione ad quam tenetur: vel non fecit hoc. Inter haec enim duo membra non est dare me dium: cum contradicant. Si primum: iam non est amplius in peccato. Si secundum: iam est in mor. tali peccato: & peccat ex culpa sua tam excellens sacramentum suscipiendo: & non faciendo illud ad quod tenetur. Secundo arguitur ad idem. si Sortes sufficientem praeparationem fecit secundum proba bilitatem: per te nec meretur: nec demeretur Eucha ristiam sumendo. sed hoc est falsum: quia vel intelli gis secundum probabilitatem realem & iudicio sapien tum: & iam non est in peccato: vel secundum opinionem sumentis forte stultam: & hoc eum non excu sat: quia est ignorantia vincibilis. Quod enim vni est probabile, alteri non est probabile: & sic peccat sumendo. Tertio, nemo tenetur maiorem indaginem facere de peccatis suis & detestationem ante sum ptionem Eucharistiae, quam si esset statim decessurus e vita: sed decessuro sufficit probabilis iudicio pru dentum, peccatorum indago & detestatio proportionata. oppositum enim mihi apparet nullum. ergo idem hic sufficit. Propter has paucas & breues rationes conclusionem praefatam teneo sicut dixi: quae tertiam infert.

10

⁋ Contra primam conclusionem arguitur sic. sumens in mortali Eucharistiam mortaliter peccat: ergo eam sumens in veniali venialiter peccat, com uenienti similitudine: sed consequens est falsum ergo & antecedens.

11

⁋ Respondetur. consequentia est nulla. prohibemur enim in mortali Eucharistiam sumere sub poena peccati, vt in probatione conclusionis dictum est. & hoc est rationabile. Nam si pro terreno re ge recipiendo domum tapetis ornares, multo magis debes domum conscientiae bene purgare pro aetenmo rege excipiendo in hospitium. Non est idem de veniali, a quo difficillimum est viro se praeseruare, noluit enim deus nos ad illud obligare sub poena alicuius peccati. veniale etiam stat cum gratia. & hoc intelligo de quocumque veniali commisso: etiam dato quod habeat pro positum veniale committendi: dummodo sciat ipsum non transcendere limites venialis noxae. sed est bene imprudens ille qui actu proponit venialiter peccare dum communicat.

12

⁋ Secundo arguitur: paruulus ante vsum rationis Eucharistiam sumens non meretur, nec di gne eam sumit: & tamen est in gratia baptismali & forte confirmationis: ergo conclusio falsa. Respondetur. paruulus non sumit Eucharistiam. Ad Eucharistiam enim sumendam, in proposito requiritur quod quis velit eam sumere. bene tamen ei dari potest Eucharistia de facto & realiter eucharistia: sed tali nihil (opinione mea) prodest, quia dato opposito, si interdum dat ei gratiam virtute operis operati: eodem modo quandocumque ei dat sic eucharistia. & sic paruulus is habebit tatum gratiae & ex consequenti gloriae quantum adultus optimus, quod est inconveniens. Vlterius dico quod peccat dans puulo eucharistiam. quia dicit apostolus. Probet autem seipsum homo & sic de pane illo edat & de calice bibat. quod paruulo convenire non potest. Et idem est de amente. si tamen dum ratione vsus est voluit Eucharistiam sumere: & posset in amentia, instante morte honestate quadam vti: posset ei concedi.

13

⁋ Contra secundam conclusionem arguitur sic. Sortes peccator tenetur in pascha sacramentum Eucharistiae sumere. sed nullus peccat faciendo illud ad quod tenetur. ergo Sortes in hoc non peccat. Forte dicis & ita dicedum est. tenetur Eucharistiam sumere: sed non in statu in quo est: sed se disponere antequam praeceptum de Eucharistia adimpleat. Contra. deus obligat ad substantiam actus & non modum: videlicet quod fiat ex gratia.

14

⁋ Respondetur. in aliquibus & hoc est commune) deus obligat solum ad sub stantiam actus: quem si homo faciat non peccat. vt ieiunando: dicendo horas: peregrinando: & hu iusmodi: non tamen per tales actus meretur vitam aeternam. vtrobique autem in talibus sufficit implere praeceptum quo ad substantiam actus, & non quo ad intentionem praecipientis. Aliqui vero sunt actus praeceptorum, ad quos homo non solum tenetur quo ad substantiam actus, sed etiam quo ad modum faciendi, propter actus excellentiam. vt est sumere Eucharistiam, vel eam consecrare: & alia sacramenta administrare vel suscipere: licet peccatum sit inaequale. grauius est enim peccatum in mor tali Eucharistiam sumere quam aliud sacramentum caeteris paribus. potest tamen quis scienter in mortali vel mortalibus manens sumere aliud sacramen tum & magis peccare, quam sumendo Eucharistiam in mortali ignoto post aliqualem indaginem.

15

⁋ Secundo arguitur. sanin non egent me dico: sed qui male habent. sed peccator est infirmus. & male se habet: Eucharistia autem est medicina: ergo ei non nocet.

16

⁋ Respondetur. si infirmus capiat medicinam principaliter intentam ante euacuationem: medicina ei nocet. propterea physicus cirupos & aliquas dispositiones praeuias patienti applicat ante medicinam principaliter intentam: alioquin patientem perimeret. sic est in proposito-

17

⁋ Tertio arguitur. aliquis potest videre Eucharistiam in mortali & ea leuare e luto: ergo & Eucharistiam sumere potest in mortali.

18

⁋ Respon detur, non est tanta irreuerentia Eucharistiam vi dendo quanta eam sumendo. Sicut non requiritur tanta dispositio domus tuae interior vt rex praetereat ostium: quanta requiritur vt eum suscipias hospitio. Deus etiam ad vnum obligat & non ad aliud. De tactu autem quando venit casus inopi natus & subitus: praeceptum est corpus Christi sta tim leuare: nec datur tempus deliberandi de peccatis. vbi tamen daretur tempus: deberet sua pec cata detestari: saltem in generali: & tunc corpus Christi leuare. & per consequens non est idem de vi su & tactu corporis Christi (sicut diximus) & gu stu. Et licet laico vetitum sit corpus Christi tange re, vt patet de consecra. dist. ii. ca. Peruenit. hoc in telligitur vbi reperitur sacerdos.

19

⁋ Sed contra hoc arguitur. Oaa percussus est quia arcam dei tetigit: secundi Regum. vi. & Bethsamitae arcam dei vi dentes. primi Regum. vi. vbi. lxx. populi, & quin quaginta milia plebis desiderata sunt. in qua ar ca sola dei prodigia continebantur. ergo existen tes in peccato mortali Eucharistiam in qua est cor ius Christi verum videntes vel tangentes peccant & spiritualiter occiduntur. Respondetur conceden do assumpta. Nam ipsi peccarunt: & praecepto dei contrauenerunt. debebant enim Leuitae in hu meris portare arcam foederis. vt patet Numeri. x. & hoc Oaa ignorare ne debuit, propterea quia posuit ar cam in plaustrum boum irronnalium: voluit deus quod arca decli naret, & Oaa manum apponeret & puniretur, ne arca domini duceretur a brutis. De Bethsamitis dicitur quod prohi bebantur videre arcam nudam sub poena mortis. Nume ri. iiii. nimis diu etiam passi sunt eam stare sub dio sine uminibus & cultu debito. & propterea septuagita de populo, hoc est optimates & primores occisi sunt & quinquaginta milia plebis. Et hoc est quod Lauren tius Valla dicit. Plebs minutiores: populus maio res natu significat. Nos autem non habemus prohibitionem videndi Eucharistiam vel tangendi in casu quo lo cuti sumus. propterea non est idem.

20

⁋ Quarto arguitur. capiatur Eucharistia & ponatur cum hostiis non consecratis in domo pistoris: & detur illa cum alia Sorti adulto existenti in mor tali. hoc supposito sic arguitur. Eucharistiam hanc Sor tes sumit sine peccato mortali. Dicis, non credit illam esse Eucharistiam: sed ex ignorantia inuincibili excu satur. & sic nihil contra conclusionem. Contra hoc arguitur hanc hostiam ( demonstrando species panis) Sortes in mortali scienter sumit. haec hostia est Eucharistia: ergo Eucharistiam Sortes scienter in mortali sumit: & non peccat. igitur. Respondetur concedendo illam conclusionem. sed hanc nego. Sortes sumit scienter Eu charistiam in mortali peccato sine nouo peccato hic enim scientia in (Eucharistiam) cadit.

21

⁋ Quinto arguitur. sit Sortes in pec cato mortali tempore sumptionis prioris medieta. tis Eucharistiae, & sua peccata detestetur in sumptione secundae medietatis. hoc enim est possibile de lege. vel econverso sit Sortes in gratia in sumptione primae medietatis in ore, & in secunda medietate accepta sit in mortali. Tunc sic. Sortes sumit Eucharistiam in mortali peccato: & non peccat: quod patet, quia conferi ei gratia Eucharistiae: & meretur pro tempore illo partia li quo est in gratia. ergo conclusio nulla.

22

⁋ Respondetur hoc argumentum non est contra conclusionem in qua loc propono de illo qui est in mortali peccato toto tempore sumptionis Eucharistiae. Si quis autem fuerit in gratia in aliqua parte temporis quo Eucharistiam sumit in ores meretur si habeat actu interiorem bonum, & datur ei gratia virtute operis operati. Et forte hoc non solum verum est in tempore adaequato quo Eucharistia est in ore, sed etiam pro toto tempore quo corpus Christi est inisto macho: & illic manet. Ex hac solutione sequitur qui aliquis mortaliter peccat Eucharistiam sumendo: & tamen habet vel habebit gratiam Eucharistiae. patet pro tem pore inadaequato. si erat in mortali peccato in principio sumptionis, iam peccat. Et preterea per detestatio nem sufficientem datur ei gratia Eucharistiae: & vt opinor ita magna ac si fuisset in gratia toto tempore quo habuit Eucharistiam. Hic gratiam datam virtute operis operati, gratiam Eucharistiae voco. Et patet illud. si duo sumant duas hostias magnam & paruam pigre & impigre, aequales gratias Eucharistiae habent. etiam da to quod deus illas gratias pure successiue det: quima deus non dat aequaliter arithmetice cum aequalibus partibus, sed geometrice. ergo magnitudo temporis gratiae non facit ad maiorem gratiam Eucharistiae. secus e de gratia virtute operis operantis. Forte deus dat gratiam Eucharistiae ea sumenti quocumque tempore sumptiois quo est in gratia, siue in principio, medio, vel fine. tibi enim de opposito constare non potest: & illud est conforme misericordiae dei: nostra fragilitate ex parte peccatorum mortalium considerata. ergo est probabi e, & mihi vero simile.

23

⁋ Sexto arguitur directe contra conclusionem in ea parte qua commui opinioni contra eo. Alii in commui opinione dant medium inter me reri & demereri in sumenda Eucharistia: quod ego non pono: ergo viam dei angustam facio, quam alii latam tenent.

24

⁋ Respondetur, non minus late immo latius quam ali loquor. Nam vbi ipsi in via media ponunt hominem stare in mortali peccato, & non peccare sumendo Eucharistiam: ego dico talem non peccare si fecit indaginem & detestationem ad quam tenetur: nec amplius in peccato vllo manere. & si decederet sic, saluaretur. Si non fecit indaginem & detestationem ad quam tenetur: manet in peccato, & mortaliter peccat sumen do scienter Eucharistiam.

25

⁋ Septimo arguitur. ex insto modo con clusionis quam pono nemo potest scire an digne Eu charistiam sumat: quod est inconveniens. patet. quia nemo scit an amore vel odio dignus sit. Et vlterius sequitur quod cum exponat se periculo peccati mortalis: mortaliter peccet.

26

⁋ Respondetur. illud argumentum non est speciale contra conclusionem meam: sed est mihi & aliis commune. sed quia ad pauca aspiciens prima fronte oppositum crederet: hoc sic ostendo. notu est sicut doctor Seraphicus dicit tenendo opinionem communem: quod si non probabiliter fecit quod debuit: pec cat sumendo Eucharistiam: etsi fecit probabiliter quod debuit, non peccat. sed eum latebit quando probabiliter fecit indaginem: quando vero non: ergo solutio erit communis aliis & mihi. Et in primis dico argumentum esse difficile vt ei satisfiat propter difficultatem cognocendi quando sumus in peccato mortali, quando vero non.

27

⁋ Circa hoc tamen aliqua dicam: sapientum pauca dicta recitans. Ioannes Gerson in fine opuscu li sui quod inscribitur, opus tripartitum / ponit triplicem veritatem, quam si quis habeat: & sic decedat / etiam sine confessione, saluabitur: licet in purgatorio sit puniendus. Et illae veritates nihil aliquod volunt in effectu nisi hoc quod homo doleat de praeteritis, proponendo se velle cauere a futuris, & confiteri pro loco & tpore. Sed istud non sufficit, quod sic declaro. Contingit hominem cum his propositis esse in vno mortali vel plu ribus, quod patet sic, contingit virum etiam eruditum ha bere plura beneficia quam debeat: sic scilicet vt sit in pec cato mortali continuo: ratione detentionis tantorum vel vnius. ergo est indignus. Item contingit religiosum etiam eruditum: non autem sapientem, esse in mortali peccato continuo: ratione professionis suae quam non seruat: assentitur tamen erronee quod sit in statu salutis & bene viuat. & sic de quibusdam aliis hominum gene ribus. Tunc vterque istorum potest habere tres veritates de quibus loquitur, & esse in peccato mortali. Bea tus Thomas autem ex beato Bernardo quatuor in troducit per quae homo potest cognoscere an sit in gratia. Primum est, quando verbum dei libenter audit Qui enim ex deo est verba dei audit. loan. viii. Secundum, dum quis se proptum inuenit ad bene opi randum. nam secundum Gregorium probatio dilectionis est exhibitio operis. Tertium est dolere de praeteritis pec catis. Quartum proponere cauere in posterum. Sed ir bene habituato omnia ista stant cum mortali peccato. Vides igitur quam difficile sit scire: an simus in gratia: an in mortali peccato. Vnde hic dico. Ali quis potest bene scire certitudine morali se esse in gratia. patet. potest scire a sapientibus quod modus viuendi in religione in hac domo sit bonus: vt in Carthusia, Caelestinis, vel aliis reformatis: quod seruat professionem suam more sociorum in domo sua Et si interdum delinquat vel deum offendat contra eius praecepta: potest laborare ad hoc cognoscendum & si non omnia peccata occurrant, est ei ignorantia inuin cibilis. Sic potest saecularis suis contentus: sciens quod ne habet alienum: quod facile scire potest: vel si habeat / paratus est restituere. Similiter ecclesiasticus solum habens vnum beneficium quo est dignus: potest bona certitudine morali cognoscere se non esse in mortali. Alii sunt quibus est difficilius cognoscere an digne sumant: sicut dedi exemplum de piurali in be neficiis: qui cum sapientibus non consultat, an licite haec habeat. & sic de viuente in hac domo circa religio nem, dicendum est: simiter de iis quide terris ablatis restitu tionem negligunt: vt inter reges plerumque via facti ie ensem sine vero titulo fit: vel inter causidicos: & alia hominum genera. vna enim regula dari non potest. Primi istorum habent certitudinem sufficientissimam, dummodo confidant in domino: & doleant de praeter itis habendo propositum abstinendi in posterum: quod non sint in mortali, sine fastu more Pharisaei: quin omnia ascribunt deo: & reputant se stercus & cinerem quantum est ex se. secundu illud Iob. ix. Etiam si simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea. Ali omnes quotquot sunt: iudicent se esse sine mortali si ue vere siue false, ne contraeant propriis conscientiis & hoc si constituerint communicare. Pro omnibus autem haec regula ponitur: consultet homo de suo statu viuendi: & post indaginem peccatorum & detestationem eorundem (quam sufficientem credit) assentiat quod non si amplius in mortali peccato: reliquam partem deo relinquens.

28

⁋ Hoc praemisso ad formam argumenti respondeo, negando quod quilibet exponat se peri culo peccati sumendo Eucharistiam. Aliquis enim rationabilissime iudicat quod non est in mortali peccato. & talis non exponit se periculo peccati: plus quam Sortes transiens in nauicuia vltra Sequanam tempo re tranquillo. Aliquis autem cum maiore discrimine censet se non esse in mortali: sed non peccat: & quamquam maiori discrimini exponitur: non tamen tali quo ipsum sufficiat probare mortaliter delinquere. patet in si mili de nauigante per mare inter Scotiam & Depam tempore tramquillo & pace habita cum omnibus vicinis. aliquid enim est periculi illic quod ratissime solet eue nire. est tamen maius quam primum. Tertii sunt adhuc in maiore periculo, & tamen non oportet quod mortaliter pec cent: quia adhuc non est periculum sufficiens ad peccum dum mortaliter ratione expositionis in periculum. Quarti sunt iudicantes se esse sine peccato morta li: qui in generali detestantur omnia peccata sua: & propo nunt cauere in posterum: sed quia ex ignorantia vincibili & sua culpa omittunt consulere sapientes neutros de aliquibus se concenentibus: an sint peccata: nec ne: vt de relinquendis beneficiis superfluis: de seruandis votis emissis: de restituendo alieno: quam inuenirent se non posse tenere cum salute animae: isti sine illa indagine praeuia quam facere tenentur Eucha ristiam sumentes, peccant mortaliter, & periculo conmittendi peccati se exponunt ex sua culpa: sicut de nauigante in periculoso mari in tenebris sine perito nauarcho contingit.

29

⁋ Octauo arguitur. ponendo quod pres byter sit celebrans missam, & inter celebrandum occurrat ei memoria peccati mortalis a se perpetra ti & nondum confessi: ille celebrans consequenter no peccat vlterius: quicquid sit de initio: de quo ad argu mentum nihil refert. & tamen est in peccato mortali. igi tur conclusio falsa. Sed forte dicis & bene. debet detestari peccatum occurrens: proponens ipsum confiteri pro loco & tempore. Sed contra. ponatur ei in mentem occurrere quod non dixit matutinas, vel quod est excommunicatus, interdictus, suspensus, vel huiusmodi.

30

⁋ Respondetur. ille debet consequenter celebrare: quia non celebrare est prohibitum solum iure humano: relinquere vero celebrationem est scandalum insolitum, & de iure diuino fugiendum. Debet ergo ab illo cauere: iudicando praeceptum humanum in illo casu non obl gare, nec debet fingere se aegrotum. Ex isto autem non habes quod existens in mortali peccato non peccat co lebrando: quia cum peccatum detestatur non est in pec cato: nec requiritur quod confiteatur in medio missae: quia contingit in casu ratione scandali euitandi celebrare missam sine confessione a principio missae. ergo multo magis continuare celebrationem.

31

⁋ Ha ctenus quomodo quilibet hoc sacramentum sumenvel mortaliter peccat nouo peccato, vel meretur: & per consequens digne sacramentum sumit, vel indi gne contrarie. Vlterius patuit quod aliquis peccator potest corpus Christi videre: & ipsum in casu tange re: quomodo poterat peccator ipsum tangere in vita torporali: quia tunc venit tamquam medicus curatiuus morbi spiritualis. secus est modo in corpore glo rificato in Eucharistia: quia nemo hunc cibum spiri tuanlem digne sumere potest nisi viuat vita spiritu ali per gratiam. Amplius diximus quod multa hominum genera suscipiunt Eucharistiam digne: nec vllo discrimini peccati se exponunt. sed aliqui eorum cum maiore certitudine morali suscipiunt quam alii. tamen omnes illi sufficientem certitudinem habent ad hoc vt non peccent mortaliter. Alii autem iudicant se sumere digne: & tamen indigne suscipiunt: quia non fecerunt cum sa pientibus neutris indaginem circa multa periculosa suum statum concernentia: secundum illud apostoli. Nihil mihi conseius sum: sed in hoc iustificatus non sum. Aliquis etiam potest erronee iudicare se esse in mor tali & non esse: talis autem communicare non debet.

PrevBack to TopNext