Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 26
An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulitTErtio circa materiam furti Quaero. an fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto habuit. Respondetir laffirmatiue. probatur per verbum illud vulgatum Augustini ad Macedonium. Non re mittitur peccatum nisi restituatur ablatum. Secundo pro batur. Omnis habens alienum inuito domino teni tur illud vero domino restituere: fur est huiusmo di. igitur. Insuper non prohibetur furtum nisi propter detentionem: vt non teneatur alienum. sed furtum Exodi. xx. est prohibitum. ergo a fortiori deter tio alieni alio inuito.
⁋ Contra hanc conclusionem affirma. tiuam sic arguo. Praeceptum de furto est negatiuum sed praecepta negatiua possunt impleri nullum acti habendo. patet: quia numquam homo tenetur elicere actum furti: puta si num quam furetur: & ita alia praecepta negatiua homo adimplet sufficienter.
⁋ Respondetur concedendo. licet enim praecepta negatiua semper & pro semper obligent: tamen homo non semper tenetur elicere actus praeceptorum negatiuorum: sed sufficit quod talite se habeat qualiter per negatiua praecepta importatur scilic vt num quam furetur: nuqui occidat. sed si furetui necessarium est elicere actum positiuum restituendi: nisi habeat rationabilem causam non restituendi. & pec cat contra praeceptum legis naturae. Matthaei. vii. facien do alteri quod nollet sibi fieri: detinendo scilicet alienum.
⁋ Sed cotra hoc argumentor. vel in qualibet parte temporis quo tenet alienum: peccat noua imputabilitate: vel solum vno peccato tenendo per totam vitam. non secundum: quia sic non grauius peccaret tenens equum furto ablatum. xx. annis quam eum detinens duobus diebus, quod non est dicendu. Nec primum: quia sic infinite peccabit fur: quod non est dicendum.
⁋ Respon detur negando hanc disiunctiuam pro vtraque sui i te. quia nec detinens furtum peccat nouo peccato in quolibet instanti vel tempore quo alienum detinet: nec peccat solum vno peccato toto tempore quo alienum tenet in magno tempore: sed peccat quar do considerat vel considerare tenetur de restitutione & non restituit, nec habet rationabilem causam non restituendi
⁋ Secundo arguitur. ponendo quod vnus exercitus veniat ad vineam Naboth: & quilibet ca piat vnum racemum quousque tota vinea sit ablata. hoc supposito sic argumentor. Nullus istorum tent tur ad restitutionem nec omnes isti: ergo furtum non est de necessitate restituendum. quod nullus istorum teneatur ad restitutionem de necessitate salutis: patet. nullus istorum peccauit: vel saltem solum venialiter peccauit: ergo non est de necessitate salutis restituere ablatum. Forte dicis. tota multitudo mortaliter peccauit. & tenetur de necessitate salutis ad restitutionem: & nullus istorum tenetur ad restitutionem. & ratio est: quia tota multitudo asportat notabile bonum a Naboth: & tamen nullus abstulit notabile bonum. Contra. ponatur quod nullus restituat: tunc per te tota multitudo damnabitur: & nullus totius multitudinis damnabitur, quod non est possibile.
⁋ Respondetur. vel multi auferunt omnes racemos vel grana racemorum integri acerui: & nullus scit de alio tempore ablationis vel postea: & tunc dico quod nullus pec cat mortaliter: nec tenetur ad restitutionem: nec tota multitudo: licet notabile damnum intulerit ipsi Naboth: quia non fecerunt hoc scienter: vnus enim nesciuit de alio: licet tota multitudo haec grana ceperit scienter: quia Sortes accepit vnum granum scienter: Plato vnu granum scienter: & quilibet abstu lit vnum granum scienter: & per consequens tota multitudo ratione diuersarum partium abstulit totum cumulum scienter. sed cum nemo sciuerit de alio: nullus peccauit mortaliter auferendo vel detinendo: plus quam si fuisset vnus solus. quia eodem modo se habet quilibet in tota societate ac si solus esset. Vel quilibet instigat alium ad auferendum omnes racemos: & sic licet quilibet acceperit vnum solum granum: quilibet peccauit mortaliter: cum quilibet habuerit virtualiter animum in ablationem totius. & sic quilibet tenetur restituere hoc quod accepit, & totum si alii non restituant. hoc est: quilibet tenetur in solidum: quia volitio auferendi effectualiter cecidit in totam vinean Tertio modo possunt se habere sic vt sciant de se inuicem: sed nullus alium exhortetur ad capiendum aliquid: quilibet tamen capiat vnum granum: & hoc sciat Sortes de aliis complicibus suis: & idem sciat Plato: & sic de quolibet alio. Hoc membrum est magis anceps. quilibet enim istorum scit quod Naboth notabi liter damnificabitur. dubium est ergo an quilibet solum venialiter peccet. & apparet quod sic. si vnus abstulisset praecise vnum granum solus: venialiter pec casset: vel non peccasset, pronunc non facio vim: quia idem est quo ad non peccare mortaliter. & nullus alium instigat ad capienda grana. ergo nullus peccat mor taliter. opposito autem dato: malum esset furto asa portare in societatem. In oppositum arguitur: quilibet scit quod Naboth notabiliter damnificabitur. In primis dico quod sub poena peccati mortalis quilibet tenetur restituere granum quod abstulit. Probatur. si vnus non teneatur restituere suum granum: nullus suum granum tenetur restituere. & sic nulla erit restitutio in grandem iacturam Naboth. & per consequens sufficeret multis sic auferre totam vineam sine mortali peccato. EFodem modo opinor, quod quilibet capiens suum granum peccauit mortaliter: & qui videbat erat partialis causa ablationis totius: sed quilibet debuit significare socio suo iniquum esse aliquid au ferre: quia hac via Naboth grauem iacturam habe ret. sed cum naemo instigauit alium ad capiendum sufficit vni suum granu quod furto abstulit restitui re. Sed hic est alia obiectio. si sortes videat quod omnes alii restituerunt iam sua grana: ipse non tenetur suum granum restituere de necessitate salutis: ergo nec antea. sed nego consequentiam.
⁋ Tertio arguitur. praecimpiens famu. lo furto subtrahere equum: non tenetur illum equum restituere: ergo conclusio est falsa. Antecedens patet stat quod famulus equum habeat & nolit domino equum dare. tunc sic. famulus tenetur equum restituere: & si dominu tenetur equum restituere, tam famulus quam dominus tenetur equum restituere: & ita dominus cuius equus est ablatus pro vno habebit duos. & si centum recepisset, pari ratione haberet centum equos, quod non est dicendum
⁋ Pro solutione istius argumenti ponentur modi currendi cum fure, secundum illud Psalmographi psalmo. xlix. Si videbas furem currebas cum eo Postea respondebitur ad vim argumenti. Quo ad primum dicitur quod multi sunt modi currendi cum fure vt patet per carmina vulgaria. lussio / consilium / consensus / palpo / recursus / Participans / mutus / non obstans / non manifestans. lussio. quando superior praecipit inferiori. Consilium. consulens facere furtum sine cuius consilio non fuisset illud furtum perpetra tum. Consensus. sine cuius consensu fur no subtra heret alienum. Si autem consensus non sit causa furti consentiens licet mortaliter peccet consentiendo peccato: non tamen tenetur ad restitutionem. Palpo. qui adulatur furi quasi strenue egisset: cuius commendatio est causa auferendi vel amplius auferi di. Recursus. hoc est ille qui furem tuetur apud iudicem. xi. qui. iii. Qui consentit peccantibus. Par ticipans. faciens foramina in ostio: scalas / vel vncos ad extrahendas vestes. Mutus, non monens fu rem ad restitutionem. qui sua monitione poterat restitutionem procurare. contra quos loquitur domin Esaiae. lvi. Canes muti non valentes latrare. Non obstans. hoc est non resistens vbi resistere potest si ne grauiore iactura rerum propriarum vel corporis Non manifestans, non dicens vero domino de furto Conueniunt autem omnes in sex primis modis: quod quilibet istorum tenetur ad restitutionem. Ratio est quia quilibet istorum est partialis causa instigatiua ad auferendum totum. Sed si fur voluit sine me furari solum viginti, & facio eum furari. xxx. teneor solum ad restitutionem decem: & non sum vll modo causa aliorum viginti.
⁋ Redeundo ergo ad quaestionem: vbi suadeo capere totum: teneor restitue re totum: cum sim partialis causa instigatiua auferen di illius totius: ergo vno non soluente alius obliga tur soluere totum: & contra vno soluente alii sunt absoluti. lstud patet Institu. de obliga. quae ex de licto nas. S. Interdum quoque. Et ratio naturalis est ad hoc. Nam suasu tuo sortes abstulit a me centum & tu es causa damni mei: ergo teneris ad procurandam mihi restitutionem. Et patet de iniu. & damno da. c. finali. Et vbi alter soluere noluerit: tu te neberis soluere: siue centum mea habeas siue non. & si ipse. l. habeat, & tu alia. l non sufficit tibi, dare mihi l. sed teneris ad alia. l. quorum eras partialis causa auferendi: si alter dare noluerit. Sed si das mihi mea centum: alter habens. l tenetur tibi restituere. l quae ha bet. Exemplum de illa obligatione in solidum, & vbi vno non soluente habebo actionem contra alium. do cen tum scuta mutuo Titio & Meuio, qui se ad solutionem obligant in solidum: licet vterque eorum habeat solum medietatem istius pecuniae: vtrumlibet isto rum quem volo, convenio coram iudice pro integris cen tum: quia ad hoc se obligarunt: & quilibet est fide, iussor virtualiter pro socio. In tribus vero vltimis modis quamuis multi dicant illos non teneri ad restitutionem: licet male agant: mihi tamen non placet, quamuis enim non sint personae publicae, vbi poterant tenebantur manifestare furem: saltem furtum si non furem. & si non fecerunt, tenentur ad restitutionem. quilibet enim secundum legem charitatis est obligatus praeseruare fratrem in corpore & in bonis ne iacturam incutrat notabilem: cui facile obuiare potest. Si vero habebant rationabilem causam non reuelandi vel resistendi vtpote fuisset in suam grandem iacturam vel rei publicae: iam non tenentur. Ex his patet solutio ad argumentum. Vbitatur: ad quid oblio etur emens rem furtiuam vel raptam. Respondetur distinguendo. vel enim quis emit scienter rem furtiuam: vel ignoranter ignorantia inuincibili. si primum: etiam si rem in foro publico emerit: fur tenetur rem furtiuam re stituere si eam habeat. & si rem ipsam alienauerit vel res ipsa periit: precium restituere tenetur secundum optimum statum rei. hoc est secundum quod plus valuit posteaquam fuit ab ipso empta. Quod proba tur per. c. Grauis. de resti. spolia. Fur enim semper est in mora. l. si pro fure. fitur. de condi. fur. nisi rem domino vero / tempore & loco obtulerit: & dominus rem recusauerit: tunc enim fur purgauit moram: & pro pterea si tunc pereat sine culpa furis non tenebitur ad restitutionem. tenetur etiam restituere fructus qui percipi poterant tempore quo rem ipsam habuit: quia hoc est de lege naturae. Quo ad expensas solum habebit illas quas fecit gratia fructuum quaerendorum & congregandorum. & hoc de iuris rigore. Institu. de rerum di. S. Ex diuerso. In bona enim aequi tate potest petere & capere expensas quas fecit in conseruationem rei: vt equum pascendo nisi eum locauerit, tantundem capiens quatum dedit pro equo pascendo. Vel si curauit equum qui erat morbosus, inquantum vtiliter gessit negocium domini: ratione illius potest petere expensas. Potest itaque poscere expensas necessarias vel vtiles. sine primis enim res non fuisset: cum secundis res melior effi citur. nihil tamen dabitur pro expensis voluntatiis, quae solum rem ornant & eam non meliorem reddunt. Si vero quis emit rem furtiuam non animo detinen di: sed emit modico aere vt rem ipsam domino restituat: quia alioquin res ipsa periret: dominus in foro conscientiae si hoc constiterit, debet ei soluere: & illa quae prudenter exposuit circa rem ipsam compen sare. Ratio est: quia fideliter gessit negocia domini: & si res postea periret sine sua culpa: non tenebitur in foro animae ad restitutionem, non enim debet pu niri sine culpa. modo non peccauit adhuc: sed prudenter pro vero domino laborauit. Dixi (in foro animae) quia in foro contentioso talibus emptoribus non habebitur fides vlla: nec est facile adhibenda nisi clare illud probent.
⁋ Si secundum: puta quis emit rem furtiuam bona fide putans quod erant res possessa a vendente vel ab amico suo: durante bona fide non tenetur rem restituere quam inuincibiliter credit esse suam: & si periit non dabit aequiualens. C. de fur. l. ii. Etiam non dabit fructus consumptos duranm te illa fide: sed solum extantes, nisi pro quanto factus est ditior. sed vtrobique dominus rei dum rem suam probauerit, eam habebit: siue alter occupans bona fide siue mala rem acquisiuit. Et si dicas: em ptor bonae fidei laeditur sine sua culpa. Responde tur. oportet vt dominus sine culpa laedatur vel emptor. Rationabilius est autem quod emptor laedatur. multi enim fingunt se ignorantia probabili res aliorum emere quia habent vili precio: quibus non est talis ignorantia. iniquum naque foret admittere legem priuantem verum dominum rebus suis dando domi nium illi qui rem ipsam emit.
⁋ Ecce quomodo tur ad restitutionem alieni detinetur. Fur manifestus ad restitutionem quadrupli tenetur: & immanifestus ad restitutionem dupli. In stitu. de obli. quae ex delic. nas. S. Conceptum. &. S. fi. & hoc si agatur ciuiliter. & post condemnationem a iudice. Nam in foro conscien tiae ante condemnationem sufficit restituere ablatum cum indemnitate veri domini. Si quis enim abstulit equum a domino quem tenuit dimidio anno: in quo dominns incurrebat iacturam decem scutorum: vltra expensas & custodiam equi non sufficit in foro conscientiae equum restituere: sed oportet cum hoc dare decem scuta etiam ante condemnationem. sed si fuerit condemnatio in foro exteriori: non est opus haec decem scuta dare. ratio est: quia dabitur ei in foro exti riori plus quam illud ad quod tenetur de lege naturae. Si vero agatur criminaliter, poena est vt fur fustige tur vel exulet vel alio modo puniatur arbitrio iudicis. Patet. C. de ser. fugi. autem. Sed nouo iure. Et quia a iure caesareo non admittitur poena mortis pro furto: & aliquibus theologis visum est fures non debere occidi ob solum furtum: de hoc quarta erit quaestio huius materiae: eam quod paucissimis absoluemus.
On this page