Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 12
An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate⁋ Distinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Duodecima. lIrca hoc votum paupertatis quaeritur quinto: an mend scantes possint recipere bona immobilia vt agros / vel redlditus ex quibus viuere posisint sine mendicitate. Responldetur negatiue probatur sic. lsti suo voto contrauenirent sic facientes: ergo hoc non licet eis. Antecedens patet de praedicatoribus & mi nioribus: qui nunc mendicantium sunt praecipui. & idem de aliis intelligo. de excess. praelato. c. Nimis praua Gregorius nonus dicit illas duas religiones esse in arctissima pauprtate. sed si haberent in communi vnde viuerent / non essent in arctissima pauptate. igil nec redditus perpetuos habere possunt. Tu quia red ditus inter immobilia computantur secundum iura. vt concilium Viennense incle. Exiui. de verbo. signifi. dicit Tum secundo quod sic redditus augeri possent & esse perpetui: & num qui mendicarent: nec opus esset aliquem in illis ordinibus mendicare. Praeterea hoc esset con trauenire suae professioni & intentioni institutorum. Hinc beatus Dominicus videns suos fratres Bononiae capientes posfessiones ab aliquibus deuotis ciuibus eas recusauit: & fecit omnia restitui conferentibus: & in extremo vitae suae moriens maledictionem dei / & suam suscipientibus possessiones tales reliquit. Praeterea, praedicatores reformati distrahunt possessiones / quas praedecessores sui non reformati habuerunt: quod nullo modo facerent si hoc eis liceret Si enim bona immobilia iure legati / vel haereditaria successione praedicatoribus veniant? praedicato-: res enim possunt haereditatem parentum adire: de pri uilegiis cle. iiii. quamprimum debent vendi: & precium necessitatibus coenobii applicari: & siquid resi duum fuerit, dari pauperibus. Et citat archiepiscopus Florentinus Petrum Paludanum in qua dam epistola responsiua ad magistrum ordinis dicentem Hugonem scripsisse: quod magister ordinis & prouincialis possint dispensare in hoc aeque ac in comestione carnium in casu necessitatis / quae lege non habet. Sed dicit Antoninus & bene: non esse simile: quia per constitutiones declaratur quod praelati possunt dispensare in vno, & non in alio: immo ex praesse eis prohibetur. Itaque fixe dico hoc quod Antoninus dicit. Nam si fratres bene viuant: & non assumant in excessiuo numero: non obueniet eis necessitas: Secundo recitat dominum loannem Cardinalem/ qui primus vitam regularem in religione eorum suscitauit in ltalia, tenuisse hoc non licere: bono au tem & docto potius habenda est fides. Tertio, via illa est tuta: & alia multum periculosa. Quarto: quod efficaciter eoncludit: concilium Viennense in dicta cle. Exiui in. S. Cumque annui redditus. hoc dicit. Ecce verba in forma. Cumque annui redditus inter immobilia censeantur a iure: ac huiusmodi redditus obtinere paupertati & mendicitati repugnet. & quae sequuntur. vbi sacrosanctum concilium concludit, quod cum annui redditus mendicitati repugnent minoribus conuenire non possunt. tum quia men dicantes: tum quia in arctiore paupertate quam alii de gunt: prout ipsi confitentur. De minoribus autem nemini dubtum est. Nam regula eorum est strictis sima: quibus pecunia est interdicta: ne per se vel imterpositam personam capiant. vt patet in cle. Exi ui de paradiso. de verbo. signifi. & in regula, lpsi au tem pro vestibus / & pro succurrendo infirmis pos sunt habere recursum ad amicos religionis. Pro pterea recte dicit Panor. in di. ca. Nimis. quod relicta quae communiter fiunt alicui loco cum hoc onere quod det annue certum redditum praedicatoribus / & minoribus vel aliis mendicantibus religiosis / non valent: quia hoc esset quandam habere proprieta tem
⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. Praedicatores profitentur regulam beati Augustini: modo illi non repugnat habere in commu ni. Respondetur. Beatus Dominicus licet accepe rit aliqua ex regula beati Augustini: tamen adie cit abdicationem bonorum immobilium: ne fratres ex illis viuerent sine mendicitate. & hoc totum est a Romano pontifice tanquam licitum & meritorium approbatum. & hec est proprie regula fratrum prae dicatorum. Constitutiones autem capituli superadditae sunt pro conseruatione regulae: & a capitu lis statuta superaddita possunt per alia immutari: non autem regula quam profitentur, absque ecclesiae iudicio / quae regulam admisit. Predicatores tamen possunt habere pauca bona mobilia in communi pro paruo tempore: quorum possunt dici domi ni more aliorum religiosorum. debent tamen elee mosynis viuere: siue ad eos deferantur: siue eas aiunde petant.
⁋ Secundo arguitur. Minores possunt habere hortos & oleta, & a fortiore praedi catores: quorum sint domini: sed possunt hortos cum arboribus ad aliquantam distantiam elonga re: quia non est status praefixus: ergo possunt cape re redditus quibus viuant. Respondetur. possunt hi & illi habere hortos: in quibus habeant oleta ex quibus viuant: non autem vendendo: & non am plius. & illic est status in elongatione.
⁋ Tertio at guitur, consuetudo iam est introducta in multis regionibus quod mendicantes religiosi habeant redditus ex quibus ferme viuere possint. consuetudo autem legem pofitiuam interpretatur. Responde tur. seruare votum est de iure diuino: contra ius autem diuinum nulla currit consuetudo.
⁋ Quarto arguitur. quia multorum refriguit charitas: non possunt sustentari eleemosynis: ergo necessarium est capere redditus: alioquin ordo corruet. Respon detur. culpa est ex parte eorum, si charitas erga eos refriguit: quia non viuunt religiose, sed saeculares scandalizant. Secundo nimis sua philacteria dila tant. nam omnes suam religionem assumere volentes, vtiles & inutiles sine discrimine admittunt: in grauamen & onus populi: contra aequitatem, & contra ordinis rigorem, quem tanta congeries non seruat. sed si redigerent se ad certum numerum, & bene viuerent: optime eis prouideretur. Quod ostendo manifeste, nouimus siquidem in vtroque regno Bri tanniae multa esse coenobia de obseruantia sancti Francisci, qui in diem viuunt, nihil de crastino solliciti secundum suam professionem in magno numero: po pulum verbo & exemplo instituentes: & eleemo synis viuentes. ergo vbi alii non bene viuunt, sua culpa non consequuntur eleemosynas.
⁋ Quinto arguitur. dicunt se habere dispensationem a Ro mano pontifice vt possint posfessiones recipere: & fratres minores pecuniam. modo papa omnia iura in scrinio pectoris sui censetur habere. de constitu. ca. i. lib. vi. Respondetur. male informant Ro manum pontificem: & adducunt aliquos sophist cos colores pro se: nec dicunt de sua mala vita & nimia religiosorum multiplicatione. modo priui legium per surreptionem obtentum, vigore caret. de rescrip. ca. Super literis. Nulli enim dubium est quin si papa cognosceret rem sicuti est: non concederet eis haec priuilegia. sed quia habent in curia Romana aliquos pro se rogantes, quaerentes lanam, & non salutem rogantium: conceduntur.
⁋ Sexto arguitur. Si frater minor transeat per regionem aliquam in qua non possit habere necessaria: vbi aliquis daret ei scutum ad emendum panem, po test illud accipere ne fame pereat: necessitas enim non habet legem. Confirmatur haec ratio. primo die quo fratres minores transeunt de Edinburgo ad capitulum per mare: magister nauis potest eos alere in naui: Sortes in itinere, primo die egressus: Plato secundo die: Cicero tertio. & sic quolibet die Romam vsque. vel breuiter aliquis opulentus vi transiens alia causa Romam potest eos alere in itinere. ergo pari ratione possunt habere socium ha bentem pecuniam ab aliquo amicorum ordinis qui omnia necessaria ministrabit in itinere.
⁋ Ad sextum respondetur. si caelum rueret, omnia essent confu sa. conditio nempe illa nunquam euenit. nunquid de Hibernia insula, Scotia, Anglia, Norpegia obser uantes vadunt in ltaliam vel Hispaniam ad capi tulum, & transeunt satis commode: Contingit quod in terdum penuriam patiantur: haec enim est inuentio regulae & institutoris. capiant pro primo ferculo i scutella vnum gradum patientiae: qui perdice, spi rituali viro est dulcior. Ad confirmationem con cedo quod si diu maneant in naui / capiunt refectionem in naui, vel a magistro nauis, vel mercatoribus: quam sibi libentius impartiuntur quam ipsi capiant. & ita tan tisper eis fiet quoad bene viuant & non amplius. Christus enim qui pascit aues in campis, eos san cte & religiose viuentes non deseret nisi se primum deserant & famulum suum qui ordinem instituit. Non tamen debent accipere a variis vel ab vno in itinere sic necessaria: quia hoc esset in fraudem regulae, & deus tandem eos negligeret. possunt tamen capere refectionem ab iis qui in itinere offeruntur: & praesumere quod deus dignatus est sibi dare hanc re fectionem, sicut Heliae coruum cum pane. & si non essent alii. religionem foedantes, & pecuniam contre ctantes: multo melius tractarentur, nescit enim popu lus frequenter an sint obseruantes / an fratres de larga manica, vt aiunt.
⁋ Septimo arguitur. seque retur quod peccarent dantes fratribus minoribus pecu niam, similiter possessiones eis et praedicatoribus. Distinguo quod peccarent. vel illud errore inuincibi li putantes esse licitum: & sic nego. multi namque sim plices nesciunt illud esse peccatum: nec scire tener tur. si vero fuerint docti hoc scientes: concedo quod peccarent cooperantes scienter peccatis aliorum.
⁋ Octauo arguitur. Minores marsupia replentes pecunia sunt adeo docti vt alii obseruantes: & ver bum dei praedicant tam vtiliter quam alii. ergo sunt aeque vtiles reipublicae christianae: & per consequens fouendi more aliorum. Respondetur, quamuis forte sint aeque docti in speculatiua scientia: & habean gratiam bene concionandi: non tamen praedicant sicut alii qui verbo & vita docent. isti autem sibi con tradicunt. verbo tatnum docent: nam vita repugnat. Num quid apud ethnicorum sapientissimum legisti. viii. ca. x. Ethicorum, Veritas tamen in iis quae in actio nem veniunt: ex operibus iudicatur & vita? Et to to illo dato quod aeque vtiliter praedicarent ac alii: non sequitur quod sint in statu salutis: sicut nec existens in mortali bene praedicans aliis.
⁋ Epilogando dico quod religiosi mendicantes non possunt habere agros vel perpetuos redditus in parte vel in toto: nisi contir geret quod non possent viuere eleemosynis fidelium: quod nunquam vt opinor adhuc contigit. nam veran institutionem seu regulam seruantes vt vbique vi demus, meliorem habent portionem: templum / refe ctorium, & omnia melius extructa & culta quam ha beant irregulares. Videmus hoc Parisiis tam in prae dicatoribus quam minoribus: vt pote aedificia per eos conpleta quae per eorum patres num qui sortita fuissent ex itum. deus nanque dat eis sapientiam omnia recte moderandi: et hominibus instinctum eis bene facien di. Alii vero sunt in malo & periculoso statu viuer di: quibus est necessarium redire ad sanam mentemi et ad patris regulam quam vouerunt, nec iactent se de priuilegio per surreptionem obtento. Bene viuentibus autem sufficit facere quod in se est / vt convertantur. Quia si convertantur omnes ( quod deus concedat) non multiplicent nimis gregem / sub vmbra efficiendi omnes bonos: ne forte tot instabiles aggregando /plus toti multitudini noceant qui prosint.
On this page