Quaestio 1
Quaestio 1
An creatura possit creare
CIRca hanc primam distinctionem Quarti quaeram ali qua. Primo cum multis scriptoribus: an creatura possit creare. quo soluto patebit an sacramenta creent gratiam. Secundo de definitione Sacramenti quam ponit Magister / an sit bona. Tertio. an sacramenta nouae legis causa litatem habeant respectu characteris vel ornatus. Quarto. an in variis legibus varia fuerint sacra menta. Quinto. de circuncisione & eius obligatio ne.
Pro solutione quaestionis est notandum quod creare & creatura capitur multis modis & aec uoce. hoc patet per regulam inueniendae aequiuocationis. Multae enim affirmatiuae conceduntur de creare & multae negatiue: & ratio est in concedendo: sed repugnantia no possunt esse vera: quae euadi non possunt nisi per aequiuocationem. Dicimus enim iste pontifex istum doctum creauit. Similiter Parisiis dicitur intrantes rectorem creare. intrantes autem sunt creaturae: & quales, deus nouit. Ex istis consequens est quod creatura potest creare. Rursus haec negatiua concedii communiter a theologis: creatura non potest creare nec stant in hoc quod secunda est indefinita: immo loco vniuersalis accipiunt. Comnis namque modus loquendi sufficit pro affirmatiua: & theologi communiter scribentes pro parte negatiua. Sic poetae / & granmatici / & caeterarum scientiarum professores suas aequiuocationes ostendunt. Creare igitur capitur multis modis. Primo modo idem est quod promouere vel ele uare. & sic Canonistae vtuntur vocabulo. Secundo modo idem est quod producere. & sic capit Commentator tertio de Anima dicens. Intellectus creat intellectionem. i producit. sed istae acceptiones non sunt ad propositu. Si petas quare illas acceptiones dedi cum non sint ad propositum: Respondeo. sunt ad propositum doctrinae, sed non ad propositum quaestionis: quia sic non capimus terminum in processu quaestionis. Istis acceptionibus seclusis creatura vel craeare in pro posito est res quae producitur ab agente quod passum non praesupponit. Et tot modis capitur annihilares quia quot modis dicitur vnum oppositorum, tot modis dicitur reliquum: quando in omni acceptione aduersantur per regulam Topicam, & quinti Ethicorum primo.
⁋ Ex isto sequitur quod eadem res numero generatur & creatur respectu diuersarum causarum. Forma enim equi generatur ab equo, & creatur a deo. hoc patet: quia equus praesupponit influxum materiae: deus autem non praesupponit, nec hoc est maius incoueniens: quam quod eadem res naturaliter generelin ab vno agente & libere ab alio. quemadmodum de volitione contingit, quae naturaliter producitur a cognitione, & libere a voluntate. Et si arguas. forma equi est creatura respectu dei: ergo est creatura. & vltra sequitur quod est non creatura ab equo: ergo est non creatura: & sic eadem res esset creatura & non creatura copulatiue. Respondetur quod secunda consequentia est nulla: quia arguitur a parte in modo ad suum totum cum dictione infinitante. Anina autem intellectiua, gratia, fides, spes, angeli, matera primacharacteres sacramentorum sunt creaturae ab omni causa secunda immunes: quia solus deus concurrit ad illarum rerum productionem. Et licet producantur in subiecto, non tamen ex subiecto: hoc est nec materia hominis nec hominis anima ad illa concurrit in genere causae materialis: sicut est de forma equi. lsto modo paucae res creantur: nec omnis res est creator vel creatura hoc modo, saltem respectu creaturae.
⁋ Petis an homo creetur ab omni causa, ponendo vnam animam intellectiuam in eo, hoc modo capiendo creare. Diciu quod sic. illud enim sufficere videtur quod materia interdum creabatur: & nunc anima creatur: secus est de forma equi respectu alterius: licet prima anima equi creetur a deo: ponendo formam corporeitatis in homine: homo enim non totaliter creatur. Quia autem creatura non possit creare independenter, num quae fuit difficultas inter theologos, non enim potest esse creatura quin dependeat a deo: ergo non potest creare independenter. De proposita quaestione multae sunt opiniones. Auicenna dicebat creaturam posse creare: vt patet de catena aurea nono suae Metaphysi cae. capite quaerto. aet alibi. Ex cuius dictis haec trahi possunt. Deus ab aetemo intelligendo seipsum, pro ducit vnum angelum. ille primus angelus ab aeterno productus tria intelligit: primo deum: per hanc intel iectionem producit secundam intelligentiam: prima producta inferiore. Secundo intelligit seipsum: & in hoc pro ducit animam primi orbis, hoc est caeli decimi. Tertio intelligit suam potentialitatem: hoc est quod non habet necessitatem ex se: sed ab alio. & in illa intellectione producit primum mobile. Secundus angelus a primo productus intelligendo primum productu producit tertiu se inferiorem. Et de anima secundi orbis & secundo orbe dicatur: sicut nunc de primo diximus: & sic vsque ad orbem lunae, & ad datricem formarum inclusiue dicatur. Hic modus dicendi cum productione personatum in diuinis aliquam vicinitatem habet: & difficile est eum in lumine naturali eluere. Creatio autem aeterna non repugnat dictis philosophorum principis. ni. Meta. dicentis quod a primo motore dependet caelum & materia prima. Et Commentator in de substantia orbis tractatu secundo, dicit, quod corpus caeleste indiget non tantum virtute mouente in loco, sed largiente ei in se & in sua substantia permanentiam aeterna. Praeterea secundo Meta. sempiternorum sunt causae quae sunt maxime: quia sunt causa aliis vt sint, no solum de sempiternitate conclusionis: hoc est propositionum necessariarum Nec deterreberis propterea quod aliquis effectus de necessitate fit & ab aetemo: quia hoc Aristotelen concedere oportebit: vt patet de lumine solis pro ducto in Venerem & Mercurium: qui semper sunt in bona propinquitate ad solem. Sed quia illic esset ambages de partibus illius luminis propter remissionem quando planetae illi multum distant a sole: & intensionem quando soli appropinquantur: capiatur lumen in determinata parte sphaerae solis, inter quam & corpus solare non pot cadere corpus opacum: illud lumen secund in Aristotelem fuit ab aetemo: hoc est tenendo perpetuitatem mundi secundum imaginationem eius: quam (licet sit falsa) tamen est possibilis: & hoc sufficit, quod consequenter ips habet dicere: scilicet quod illud lumen fuit ab aetemo: & de necessitate est: quia de necessitate habet esse a sua causa non impedibili. & dato quod quodlibet lumen cum quolibet sit eiusdem speciei specialissimae: non se quitur, si lumen hic inferius corrumpatur quod lumen in sphaera solis corrumpatur: sed est corruptibile de ses & corruperetur nisi haberet causam necessario ipsum conseruantem. & sic ipsum est corruptibile suapte natura. Et similiter dicere potes de quantitate continua tenendo quantitatem a substantia & qualitate distinctam: quantitas enim caeli num quam corrumpetur: & tamen quantitas horum inferiorum corrumpitur. Sic de intelligentiis orbium dicetur: quod omne, a primo motore habent esse: & de necessitate sunt: licet habeant esse ab alio.
⁋ Ex his colligitur quod creatio est possibilis naturaliter: creatio inquam necessaria, quod patet de istis substantiis separatis productis ab aetemo extra materiam. Illud autem Arist. primo Physicorum. Ex nihilo nihil fit: vt dicunt omnes naturaliter loquentes: sic intelligitur. ninil fit ex subiecto non praesupposito ordine durationis, hoc est temporis. Si ponas primam intelligentiam per instans vel repus non producere secundam intelligentiam: & haec necessaria: impossibile in natura ponis: ad quod nulla est potentia.
⁋ Caeterum theologi super quaestione proposita inter se digladiantur: sed vuitatius tenetur pars negatiua, aliquibus tamen tenentibus quod potentia creandi creaturae impartiri potest: licet eam adhuc creaturae non impartiuerit. Huius opinionis visus est esse Magister sententiarum dist. v. huius quarti. Alii autem tenent quod nec principaliter, nec instrumentaliter creatura post creare. Alii, quod potest annihilare: non autem creare.
⁋ Conterraneus post multas rationes praedecessorum reprobatas capit tres propositiones: quibus concludit contra Auicennam, quod creatura non potest creare. Prima est. nullum accidens requiritur ad causandam substantiam. Secunda propositio. intellectio angeli ab eo distinguitur. Tertia. ad quodcumque producendum extra requiritur intellectio & voluntas. Intelligit de pro ductione non obiectiua: notum est enim quod angelus concurrit ad notitiam intuitiuam quae de eo habet, sine notitia & volitione: quia ad hoc facit albedo omnis notitiae & volitionis expers. Difficile est primam pro positionem probare: oppositum autem fortasse est probabilius propositione ipsa in lumine naturali, vt patebit xii. di. huius. Secunda est probabilis: & oppositum vix sine pertinacia defendi potest etiam in lumine naturali. certa tamen est in lumine fidei. Difficile etiam est tertiam propositionem probare. homo enim ex imaginatione barbam fricat & habitu more Tulliano. sic de aliquam operatione angelica dicetur.
⁋ Ad partem negatiuam arguit Doctor Subtilis sic. Si forma posset producere formam extra subiectum, produceret aliquid perfectius se: quia forma absoluta a subiecto est perfectior forma informante. Rursus arguitur ab eodem: forma non potest producere materiam. hoc patet: quia de pendet a materia: ergo non potest producere formam. consequantia tenet: quia repugnantia videtur quod aliquid de pendeat per se ab aliquo eiusdem rationis cum termino ad quem productionis.
⁋ Respondetur: hae rationes non videntur concludere. nam in sacramento Eucharistiae tenendo quod quantitas est res quanta: albedo est extra subiectu: & tamen non est perfectior alia albedine inhaerente niui: & dato quod quatitati inhaereat: si ponatur extra subiectum quod est deo possibile, non est propterea perfectior. Sed dicis perfectiori modo se habet si non mendicet esse a passo. ergo si agens aliquod vtpote calor vel forma substantialis produceret talem effectum, produceret aliquid perfectius se vel perfectiori modo se habens. lstud non concludit: quia forma ignis produceret calorem se paratum: cum calor sit accidens: & forma ignis immediate possit producere calorem. Item non inconvenit causam partialem esse imperfectiorem suo effectu: sed materia non informat: quae forma est imperfectior: ergo non oportet quidlibet non informans esse perfectius informante ex natura rei.
⁋ Ad secundum dicitur quod non concludit: aduersarius enim negaret anteedens dicendo quod forma aliquam producibilis non dependet a materia: & illo concesso negaret consequntiam. quia forma ignis dependet naturaliter a calore: & calorem producit eius dem speciei cum calore a quo dependet.
⁋ Ad eandem quaestionem Guilielmus Oclcam argumentat sic. principium naturale aequaliter se habes ad plura eiusdem rationis vel producit omnia vel nihil: sed si creatura potest creare aliquod indiuiduum: qua ratione vnum, & infinita: ex quo est agens naturale aequaliter respiciens omnia: ergo de facto crearet infinita indiuidua: quod est falsum: Et eodem modo arguit de causa libera: quia voluntas infinita diuisiue distincte potest velle: ergo si sit libera potest velle infinita simul. Et si dicas: non potest velle infinita singularia: Potest velle vnum vniuersale quod respicit infinita, vel nullum. Hac probatione vtitur Aliacensis in quarto. Sed dico quod modus arguendi nullus est: concludit enim illud argumentum falsum sicut & verum. nam probaret aequaliter quod ignis produceret infinitos ignes in materia. & loquor de totalibus formis: de partialibus enim ita est de facto. Capio eius maiore principium naturale aequaliter habens &c. determinatio ad vnum effectum non plus prouenit ex parte passi quam agentis creati: quia materia est indifferens ad omne formam &c. Si dicas. agens naturale determinatur: causa prima: alioquin non potes dare rationem: qua re filum vniformiter forte frangitur in vna parte & non in alia: nec quare corrumpitur vnus gradus in temissione formae ante alium: Fodem modo tibi dicetur hic. Si dicas: est determinatio a causis superioribus & inferioribus quod vnum agens potest producere eundem effectum numero: cum semper redeant omnes causae eaedem numero: vt opinatus est Plato. vatiatis autem causis, sed aliquibus positis generabitur similis effectus in specie, numero distinctus. Fodem modo tibi dicetur de forma corporali.
⁋ lstis tamen non obstantibus teneo partem negatiuam potissimum propter auctoritates & communiorem opinionem doctorum: a qua temere abeundum non arbitror. vnde beatus Augustinus. xii de ciuitate dei. capite. iiii. consimiliter tenet partem negatiuam quod angeli non sunt creatores: contra Platonem qui tenuit illud quod Auicenna tenet nono suae Metaphysicae. & expressius illud tangit. iii. de Trini cap. ix. vbi loquitur de daemonum productione subita circa ranas & muscas: dicens quod minutissimas muscas non poterant facere: quia non permittebantur- Probat illud per dictum magorum. Exodi. viii. Digitus dei est hic. Non curo de expositione Nicolai Lyrani: qui sic probat digitum dei esse ibidem: quia quicquid potest in maius: potest in minus. Illa enim est distinguenda: vel est sensus, quicquid potest producere difficilius potest producere facilius: & hoc est verum: sed hoc nihil concludit contra Hebraeos qui dicunt quod creatura non potest producere animal minus grano hordei: quia forte difficilius est producere paruum quam magnum. Alius sensus est. quicquid producere potest corpus magnum potest paruum producere: & hoc est falsum: quia elephas potest producere elephantem: & non hominem vel pigmaeu. Et sic probatio eius nihil facit: quia arguendo contra eos capiendo maiorem in primo sensu, minor esset petitoria principii: quia facilius est producere paruum animal. cuius oppositum dicerent. Etiam non nego quin irrationabiliter exponunt. quia daemon relictus suae naturae potest applicare actiua passiuis in generatione paruorum & magnorum, quod patet ex auctoritate beati Augustini praenotata. Idem dicit lo. Damascenus secundo libro de Orthodoxa fide. cap. iii. Quicum quod autem dicunt angelos conditores esse cuiuscumque substantiae, ipsi os diaboli sunt.
⁋ Ratione etia arguitur sic ad conclusionem. Si esset vacuum inter ignem & lignum: ignis non calefaceret illud lignum: quantuncumque sit modica distantia: & hoc quia calor non est sine subiecto: ergo si essent multae hostiae locum replentes inter ignem & lignum: ignis non produceret calorem in lignum, consequentia tenet: quia vtrobique nihil suscipit calorem: & hoc tenendo quod quantitas non est subiectum qualitatis. Praeterea. ignis non producit ignem sine materia apposita: & sic de aliis agentibus: vt experimur: ergo nulla creatura producit nisi subiecto praesupposito.
⁋ Contra hanc conclusionem aliquibus argumentis instabimus: vt conclusionis veritas magis patefiat. & primo sic. hostia calefacta producit calorem in hostiam non calidam: & ignis annihilat frigus in hostia consecrata: & non est dicendum quod deus illa faciat. quia videmus quod per ap proximationem illarum causarum illud cotingit. Non aliter probauit Aristoteles in de generatione quod sol in obliquo circulo est causa generationis & corruptionis, nec sunt multiplicanda miracula postquam ratio naturae sufficit.
⁋ Et confirmatur. philosophi negarunt: quod idem potest moueri motibus contrariis: & negamus communiter. Sed dato isto super naturaliter quod idem sit in duobus locis: simul & semel potest ascendere & descendere: vt patet de anima in duabus manibus. Nec valet dicere vt dicunt Gregorius Ariminensis in. xvii. dist. i & Bur- istinctionis atiniae leus in tractatu de intensione: quod hoc est per acin hostia: ergo illud frigus perpetuabitur si deus illud cidens ad motum alterius: quia si esset in duobus lo non annihilet. Ad hoc respondetur concedendo illatum cis separata, idem contingeret. ergo dato quod forma ex quo est conclusio sequens, nec ex hoc sequitur quod substantialis vel accidentalis sit extra subiectum: defrigus est maioris resistentiae extra subiectum qui in sub bemus tenere quod inter ipsam & ipsi contrariam sit iecto: sed solum hoc prouenit: quia natura nen potest aliquid actio & passio: & cum contrarietas & actio a fordestruere nisi sit subiectum. Forte dicis. hostia coma procedant: & materia nihil agat: sequitur quod secrata citius putrescit in loco immundo. & hoc non ni creatura potest creare. si propter actionem corporis circunstantis. igitur. Respondetur corpus circunstans nihil facit ad illam corruptionem:
⁋ Ad primum aliqui concedunt: vt sed deus sic facit ac si causae secundae ageret propter Aliacensis: quod in illo casu creatura creat. sed hoc meritum fidei & alias causas quas ipse nouit. Illud co non placet propter dicenda propterea nego quod aliquam cre lorat nostram regulam: quando aliquae causae secundae citius atura potest producere calore in hostiam consecratam: quia corrumperent quam aliae: tunc citius corpus Christi desinit ille calor esset extra subiectum: non ponendo quantita illic ese. etiam ad alterationem totalem specierum corpus tem distingui a substantia: quae est susceptiua qualiChristi desinit esse sub illis speciebus.
⁋ Ad confir tatum. Etiam eo inficias quod ignis potest corrumpere frigus mationem concesso antecedente negatur consequentia. & in hostia frigida: quia tunc annihilaret. licet aliqui comratio diuersitatis est: quia ex primo nihil sequitur repu cedant quod creatura potest annihilare: quia hoc non est ni gnans dictis sanctorum: ex secundo vero sic: vt oniesus est. si destruere effectu iam actu existentem extra passum sed no potest creare: quia aequaliter se habet ad omnia pro
⁋ Secundo contra conclusionem arguitur. ducibilia: ergo vel infinita producit si sit agens na creatura corrumpit aliam: vt puta formam: sic quod nihil turale: vel nullum. Sed superius hanc rationem reproba eius manet: ergo annihilat. tenet consequantia: quia amni uimus. Dico igitur quod nec creatura creat nec annihilare nihil aliud importare videtur nisi quod id quod nunc hilat: sed deus hoc facit ad praesentiam causae secundae est ens desinit secundum se & quidlibet sui. & eodem mone euacuetur meritum fidei, nec etiam ignis potest serdo de creari deducere possumus: vt de forma quae uare calorem productum in hostia. Vnde pono regulam de nouo producitur. Et cofirmatur capiatur lumen protalem. Ad applicationem causarum secundarum in sacraductum a sole in hoc aere: & corrumpat deus in hoc mento Eucharistiae semper deus facit illd quod apparet instanti aerem: adhuc sol conseruabit suum lumen: quia esse per causas secundas ac si essent panis & vinum: & non desinit lumen per vltimum instans sui esse: sed per pri hoc secundum legem communem. Solutio argumenti semum non esse. ergo conseruabit lumen sine subiectos quentis est probatio regulae. Et nego quod sit idem de so& conseruare est causare: ergo causat lumen sine sub le in obliquo circulo: quia sol ex natura rei germina iecto: ergo creat.
⁋ Ad secundum respondetur concedenre facit: quando comminus accedit ad nos. secus est do antecedens: sed nego consequentiam. annihilare enim hic. ratio autem discriminis patebit per sequentia. Ad vt doctores vtuntur connotat quod non requiritur matealiquo: puta non alter probauit Aristoteles &c. quando ria (loquendum enim est vt plures, secundo de caelo) ad omnia sic possent saluari, bene quidem esset. sed hoc est hoc vt corrumpatur. modo licet ignis formam stuppae falsus. Videmus enim quod si hostia diu conseruetur genae secundum se & quidlibet sui corrumpat: quia tamen agit in ma rantur vermes: & oportet quod deus producat nouam teriam: & extra eam agere non potest, non dicitur annihilare. materiam: vel materiam panis quae prius erat, ac si reali Et eodem modo dicatur de creare. Etiam oportet quod ter panis semper existeret: sed si materia producatui nihil succedat loco formae corruptae: quare quannon inconvenit quod agens naturale suam partialem actionem do panis transubstantiatur in corpus Christi non habeat. sed post hac locupletior erit sermo de hac annihilatur.
⁋ Sed contra hoc arguitur. ponatur materia in sacramento Eucharistiae. vermes enim ex minimum naturale stuppae prope ignem (supposita accidente geneati non possunt: nec accidentia nutrite illa opinione) corrumpatur ista forma in instanti: valent: licet Argentina( & male) illud de potentia dei & ponatur quod deus in eodem instanti annihilet maexistimet. & opinor quod comedens hostias consecrateriam: tunc ignis annihilat formam illam paruam stuper tas ita diu viueret sicut comedens hostias non conse pae. Ad hoc respondetur: si deus in illo instanti de cratas: & per rem gestam in sacramento Eucharistiae decla struat materiam stuppae: forma ignis non agit in illam rabitur. Item hostia consecrata ita cito descendit sicu formam: immo si forma stuppae esset in igne perpe non consecrata. Bespondictus deus in saecula haec facit ad tuo, non corrumperetur ab igne. alioquin esset annihi meritum fidei. Et ista est probatio regulae. quia enim in ali latio.
⁋ Sed contra si aer corrumpatur in aliquo instanti dato: cum accidens illud arguitur. ponatur hostia frigida (voco hostiam non possit esse sine subiecto naturaliter: sol non confrigidam cui coexistit frigidita) & applicetur ignis: seruat amplius illud lumen. Et quaeuis per breue tensed naturaliter per te ignis non potest corrumpere frigus pus conseruaret: non tamen posset producere tale lumen de nouo. Sed cum conseruare ad efficiern tiam reducatur: plus placet primum. Illud enim a gumentum non probat quod creatura potest creare. sed illud foret propterea si apparentiam haberet: quod naturaliter res no desinit per vltimum instans copletum sui esse. Forte Aristoteles diceret illud acci dens non posse esse sine subiecto per vnum instans, Quicquid sit, argumentum non est ad propositum directe: quia corrumpatur sol, & petatur quamdiu durabit illud lumen, posito quod hoc instans in quo su mus sit vltimum instans esse solis: & habebitur e dem difficultas quae prius. Nec opineris materiam aliam causalitatem vsurpare impraesentiarum: nisi esse passum. Potest esse argumentu quia verba quorum actus soli deo competunt dicuntur exceptae actionis & deum includunt: vt tonitruat, rorat, grandinat, pruinat: creat autem non est huius materiae: igitur potest creaturae competere. sed illud non est magni momenti.
⁋ Tertio arguitur. aliqua creatura potest producere materiam: ergo potest creare, consequentia tenet: quia materia non praesupponit materiam ad hoc vt producatur: quia si sic, processus erit in infinitum. Antecedens patet. creatura producit foi mam: ergo materiam potest producere. tenet consequentia: quia forma est perfectior materia. Et confirmatur quia omnis effectus non adaequans sibi suam causam potest a causa minore produci: sed nulla creatura adaequat sibi actiuitatem dei: quia quacunque data potest maiorem producere: ergo creatura potest creari ab aliquo citra deum: sed quodlibet est crea tura. igitur.
⁋ Ad tertium dicitur negando antecedens: & ad probationem negatur consequentia: quia equus potest producere equum & non muscam: & tamen equus est perfectior: nam videmus materiam manere sub vtroque termino transmutationis naturalis: & nulla creatura eam corrumpit vel generat. cor rupto enim ligno manent cineres, nec aliqua creatura potest aliter facere. ergo rationabiliter negatur antecedens.
⁋ Ad confirmationem nego maiorem: quia notitia producitur ab vna causa: scilicet anima intellectiua: quae talem exuperat, nec ei adaequatur, nec similis produci potest ab aliqua inferiori Similiter totus mundus a deo producitur capiendo mundum prout deum excludit: nec tamen ei adaequatur: cum alium & maiorem producere queat. Illic notato quod aliquis effectus adaequat suam causam: vt dilectio summa quam Sortes potest habere: aliquis non ad aequat. vt vbi est resistentia proprie dicta: vt in latione ponderis.
⁋ Quarto arguitur creatura potest: producere gratiam: ergo creare. tenet consequentia: quia gratia est qualitas infusa. Antecedens patet. quia actus meritorius est causa gratiae. ltem demeritum destruit gratiam: ergo annihilat.
⁋ Ad quartum distinguo de gratia: vel gratiam infusam quae est gratia gratum faciens: & sic negatur: vel amorem acquisitum: qui est gratia vel charitas acquisita: vel feruor cnaritatis: & sic concedo: & hoc semper in materia: quia materia capitur vt tantum valet sicut passum. Ex quo fit quod in infinitum est difficilius producere fidem infusam c acquisitam: non deo sed creaturae: quae non potest eam producere. Vvnde iste terminus materia quadrifariam accipitur. vno modo pro altera parte compositi: & sic solet capi secundo Physicorum. Interdum qualibet res extensa vocatur materia vel res materialis. Nonnumquam materia capitur pro illo circa quod aliquid versatur. i pro materia circa quam: & sic plaerumque capitur in phima morali: vt pecunia est materia liberalitatis: & ita in aliis virtutibus. Ilstis tribus modis non capitur hic. Quarto modo capitur pro passo: & sic in nostra theorica terminum vsurpamus. Et quando ante cedens probatur in sensu negato, quod actus meritorius est causa gratiae: distinguo: vel causa efficiens proprie dicta: & sic nego: vel causa sine qua non, & ex pacto diuino: sic concedo: deus enim pepigit nobiscum ex ua imensa bonitate: quando facimus quod in nobis est, conferre nobis gratiam. Fodem mo negatur: quod demeritum corrumpit effectiue gratiam: sed solum demeritorie: hoc est, deus quando demeremur mortaliter, annihilat nostram gratiam, secundum verbum Eze. xviii.
⁋ Quinto arouitur. homo potest pro ducere animam intellectiuam: ergo creare. consequantia tenet: quia anima intellectiua licet producatur in materia: tamen materiam non praesupponit naturaliter: cum post mortem hominis maneat seperata. Ancedens patet: quia alias homo non posset producere hominem: sicut bos bouem. & supponatur vna anima in homine. Et confirmatur. capio a. ignem qui corrumpit b. forma qui erat in c. materia. argu itur sic. a, ignis rursus potest producere aliquam formam in c. materia: & non est maior ratio quod diformam pos sit producere quam b. sed aliqua potest producere: puta d. vel e. vel f. ergo potest producere b. ergo creare. tenet consequntia: quia natura sine creatione ane potest reprodu cere corruptu.
⁋ Ad quintum respondebitur in. xvi. dist. ii. Ad confirmationem respodebitur in de resurrectione inferius. Concedendum est tamen quod effectus creaturae potest cem de nihilo: sed impossibile est effectum creaturae esse de nihilo a creatura.
⁋ Aliqui sic arguunt: & erit sextum argumentum: producatur lumen in a, parte medii a deo supplente vice solis & non aliter agente: & producatur in be. parte alia a deo creante: & producatur in c. alia a sole. Tuc sic: lumen in b, est vere creatum. ergo & in a. tenet consequentia: quia illa lumina sunt eodem modo genita. Respondetur. lumen in a. & in b. respectu cuiussibet causae creatur. sed sol no potest producere c. extra subiectum. lumen enim in c. creatur a deo, & producitur a sole.
⁋ Septimo arguitur. forma est prior natura antequam materia informat. ergo in illo priore agens creatu creat. Respondeo, no datur prioritas aliqua qua forma est: quin materiam informet: pri oritas inquam temporis vel instantis: sed quaelibet forma prior natura est quam potentia informet: sicut prius natura Sortes est rationalis quam risibilis.
⁋ Praeterea arguitur. si creatura no potest creare: hoc erit propterea quia super distantiam infinitam non potest virtus finita: sed inter terminos creationis: puta a quo & ad quem, puta ens & nihil est distantia infinita. maior patet. quia quanto distantia est maior, tanto transitus est difficilior: & maioren virtutem requirit in agente.
⁋ Vlterius. instrumentum habet aliquam actione vltra naturam propriam secundum quod mouetur a principali agente: sed aliqua creatu ra quae est instrumentu dei potest suum effectum producere in passum. ergo deo secun concurrente partialite potest effectum producere extra passum: & per consequens saltem potest partialiter creare.
⁋ Respondetur pro materia primi argumenti: quod duplex est distantia. quaedam positiua & mediata: vt distantia ab Hierosolyma ad lordanem: quae nihil aliud est: quam intercape do siue terrea siue aerea inter haec loca interiecta sic inter extremos colores: vtpote albedinem & nigredinem, potest imaginari de coloribus mediis. Sic etiam intelligere potes de speciebus actu intermediis inter homine & asinum. Hoc non obstante in istis duobus secundis membris cum nullum interuallum proprie faciat illa distare: potes convenienter dicere quod distantia vnius rei super aliam nihil aliud est quam res di stans: & sic aliqua distantia est res infinite perfecta: vt distantia dei a creatura: aliqua finite perfecta: sicut distantia creaturae a creatura. Sed ad formam argumenti dicitur quod ipsum nihil probat: quia probaret quod creatura nihil posset producere. cum forma producenda non sit aliquid: & forma producta sit aliquid-.
⁋ Pro secundi solutione scito quandrifariam accipi instrumentum. Primo. Deus est causa vniuersalis: & quaelibet creatura est instrumentalis causa dei quae mouetur ad suam causalitatem a deo sicut malleus a fabto. Secundo modo capitur instrumentum pro parte alicuius totius mediante qua totum agit hoc modo sensus dicuntur instrumenta hominis secundo de Anima. vt oculus instrumentum videndis & aures audiendi. Tertio modo capitur instrumentum pro causa disponente and vnum effectum praeuium: vt patet exemplariter. probabile est enim quod calor solum producit calorem in lignum igniendum: & nullam actiuitatem habet in forma ignis producenda: tunc calor dicitur instrumentum ipsius ignis: vel formae substantialis ignis. Quarto modo capitur pro instrumento artis: vt pro securi, serra, & huiui- modi. Quocumque istorum modorum capiatur: di co instrumentum nullam actionem posse suscipere ab agente superiore: quae ei non competit a natu ra. calor enim non potest frigefacere de potentia ab soluta dei: quia dato opposito tollitur omnis causalitas naturalis a causis secundis. potest tamen deus causas secundas impedire ne producant suos effectus. vt serra lignum diuidens nihil in se suscipit a motore ratione cuius lignum partitur: vel enim motus localis est mobile quod mouetur: quod est multum probabile: vel si ponatur accidens distinctum a mobili: illud non est actiuum illius actionis: sed lignum diuidit: quia duo corpora non possunt esse in eodem loco proprio: & dens acutus accipit vnam partem ligni diuidendi: quam a suo loco naturali pellit: non quod acuties a corpore acuto distincta illud faciat: quia si acuties ligni esset diuisiua, hanc haberet suapte natura: sed agens principale illam applicat passo sufficienti modo ad diuisionem sicut Sortes disponit ligna in foco pro igne generando.
⁋ His praelibatis: in epitome totam materiam quaestionis summatim epilogabo. visis acceptionibus verbi creare: & qualiter materia in proposito accipiatur: quod ea virtus quae sine passo producit creat & non aliter: & quia videmus quod ignis non producitur sine materia nec aliquis alius effectus: & argumenta circa sacramentum Eucharistiae non concludunt: & auctoritates sanctorum sonant in partem negatiuam: conclusio tenenda videtur. Opinabile tamen est quod deus potest producere creaturas quae sine materia producere possent: & per consequens creare: & eodem mo annihilare: quia nulla contradictio videtur ad hoc. sed hoc non videtur de conditionibus rerum nobis datarum adhuc. et si daretur a, agens potens producere b. formam extra passum: non est dicendum consequinter quod omnem formam a se producibilem produceret, sicut nuc de agente suum effectu producente in passum dicimus: sed effectum secundum determinationem primae causae produceret. Et si dicas. auctores colligendo errores Magistri sententiarum hoc colligunt pro errore quod creatura potest crea re. Respondetur. colligut non colligenda: quia de ratione er roris colligendi debet esse indubitatum falsum: quod in hoc non contingit. difficile enim nimis est errores colligere & haereses: sicut beatus Augustinus dicit in libro de haeresibus. Probat hoc optime a signo: quia duo scriptores celeberrimi. s. Epiphanius & Philistius, dum scriberent de haeresibus inueniendis in illis multum digladiati sunt non ob aliud nisi quod llud quod vni videbatur haereticum, alteri non videbat. Ex hoc patet quod ad hoc vt homo haereses & erro res colligat: debet considerare si in materia fiuant opiniones: quia si sic / nihil est colligendum sed vacuis manibus abeundum.
On this page