Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuetCIrca tertiam distinctionem in qua magister loquitur de legalium cessatio ne, quaeritur: An institutio baptismi ci cuncisionem & lega lia euacuet. Haec d stio vnum supponit & aliud quaerit. Supr ponit baptismum esse institutum, & le galia esse euancuata: sed quaerit an illa euacuatio fuit in prima baptismi institutione, & de tempore euacuationis legalium
⁋ Pro solutione quaestionis scito. quod praecepta le galia in lege Moysi erant triplicia. Quaedam erat prae cepta moralia, quae euidenter deducuntur ex princ piis practicis notis in lumine naturali, quemadmodum sunt omnia praecepta decalogi dempto tertio de sanctificatione sabbati: quod est pure positiuum & nen morale: saltem quo ad illius determinatae diei sanctifi cationem. Ista praecepta in omni lege manent: quia sunt d iure naturae: modo ius naturae est immobile. institu. de iure natu. S. vltimo. Alia erant praecepta iudicialia ad decidendas lites forenses & causas inter homines: & quia non omnibus eadem expediunt: nec eadem eisdem omni tempore: ideo iudicialia mutata sunt: saltem robur non habent inquantum huiusmodi. potest tamen aliquis legissator leg bus iudicialibus vti si voluerit. & ita lustinianus fe cit, multas Exodi leges in corpore iuris ciuilis in serens: sed tunc non obligant inquantum legales: sed inquantum aliunde rationabiliter impositae sunt. Ceri monialia erant praecepta de ritu colendi dei, & de ministris ordinandis qui ei seruirent: aliqua futura si gnificantia. & talia mutata sunt: immo illa seruare es iudaizare: quia repraesentabant Christum futurum quiiam venit: ergo illa seruare est dicere Messiam in legi promissum nondum venisse: quod legi gratiae ianuam claudit: & per consequens est in ea praecipua haeresis: Thunficatio tamen quia significat deuotionem qua in qua libet lege est necessaria: & nihil praecise futurum circa Messia importat, in lege gratiae quae lege Mosaica est perfectior, manet sicut in lege Mosaica. Ergo alis legalia adhuc manent: aliqua vero manere possunt licet non maneant. Aliqua sunt tabifica & venenosa. Legalium autem cessatio erat congrua. quia erant obscu ra quitum ad significationem: quia repraesentabant futi ra: quae non ita clare sine reuelatione deprehenduntur sicut praesentia & praeterita. propterea in fine primi peri hermenias recte dicit philosophus. De futu- ris contingentibus non est determinata veritas. hinc multae reuelationes de futuro in Apocalypsi nobis & maioribus nostris qui in eam commentarios scripse re, manserunt & manent ambiguae. sed sic erat de lege Moysi: vt patet ad Hebraeos. x. Vmbram habens lex futurorum bonorum. Et hinc non abs re mystice Moyses velata facie loquebatur populo. Praeterea imperfectam gratiam conferebant respectu eorum quae sunt in lege gratiae. ad Hebraeos. vii. Nihil ad perfectum adducit lex. Ad obseruantiam autem onerosa ad modum erant. hinc Actuum. xv. dicit Petrus. Quid tem tatis imponere iugum super ceruicem discipulorum quod nec nos nec patres nostri portare potuimus: & tamen rationabilissime eis tale iugum imponebatur: quia populus idololatriae maxime deditus erat: vt patet consideranti aetatem illius populi tam sub ducibus quam sub regibus: immo multi reges ludae, & capita, & plerique reges Israelis, erant pessimi & ingratissimi idololatrae, non obstantibus beneficiis & ma gnalibus dei eis & patribus eorum ostensis propterea eis vt ab hac idololatria & a malis reliquis cohiberentur, tot onera difficilia imponebantur. Tempus autem gaere his contrariatur. est enim tempus veritatis clare exhibitae. Ioannis. i. Veritas per Iesum Christum facta est. secundum illud con terranei notri Sedulii lib. v. lam reseranda docens quia lex velamine Moysi Tecta diu Christo nobis veniente patescit. Est etiam imps plenitudinis contra imperfectum. Ad Galattias. iiii. venit plenitudo temporis. Cotra one rosam obseruationem legis Mosaicae est tempus man suetudinis. Hinc dicit Christus Matthaei. xi. lugum enim meum suaue est: & onus meum leue. & Sedulius lib. i. Mirabilium diuinorum. Cuius nnus leue est: cuius iuga ferre suaue est. Cum eim transsatum sit sacerdotium: ne cesse est vt legis translatio fiat. ad Hebraeos. vii.
⁋ lstis praenotatis de legalium cessa tione. ponam conclusiones aliquas, Primo de baptismi institutione, & an tempus praecisum illius ex scriptura habeatur. Secundo locuturus de tempore cessationis legalium.
⁋ Prima conclusio. Non instituebatur baptismus quando Ioannes baptista baptizabat. probatio. loanes in nomine venturi baptizabat vt vulgo dicitur: & licet Christus esset corporaliter praesens venturus erat secundum famam: modo istud non est forma ba ptismi. Si teneatur aliorum more quod nulla forma vsus est: adhuc habetur propositio.
⁋ Secunda propositio. baptismus non instituebatur per illud loan. iii. quando Nicodemus nocte venit ad Christum probatur. quia non videtur quod tam necessarium sacramentum instituere tur in secreto: respectu etiam personae, quae non debuit esse praeco illius.
⁋ Tertia propositio. institutio bapti smi non differebatur ad resurrectionem vsque. Matthaer vltimo. Euntes baptizate eos &c. Nam discipuli Christi ante passionem baptizabant. vt dicitur loan. iii. F go verisimile est tunc baptismum fuisse institutum, & quod veram formam seruabant.
⁋ Quarta est, non tamen debe mus magis ee dubii de bapti smi institutione: quamuis no legatur punctualiter vbi instituebatur: quam si sciremus locu determinate vbi erat primaeua institutio, quenadmodum scimus quod anima Christi descendit ad inferos: l cet dubitemus an per lineam rectam an arcualem, in instan ti an tempore. Forte dicis. Actuum. i. dicit btuns Lucas. quia loanes quidem baptizauit aqua: vos autem baptiza bimini spiritu sancto non post multos hos dies: & illud erat post Christi resurrectionem: ergo apostoli adhuc no erant baptizati. & per consequens non est veri simile quod baptismus institutus erat ante passionem. Respondetur quod illud intelligitur de generibus linguarum
⁋ Circa illud quod principaliter inqui ritur duae sunt positiones oppositae duum absolutissimorum theologorum, scilicet Hieronymi & Augustini. Hieronymus pro legalibus praecise assignauit duo tempora: vnum tempus ante passionem Christi in quo legalia non erant mortua. sed statin post passionem Christi erant mortua & mortifera: ita quod peccabant mortaliter omnes ea obseruantes. quia cerimoniae signifi cabant Christum vt nasciturum / passurum & huiusmodi: quae tempore passionis impleta sunt: sacramenta autem significant ipum vt natum & passum. sicut dicit Augustinus cor tra Faustum. mo hoc erat impletum statim post passio nem propterea dicit quod apostoli numqum seruarunt legalia secun dum veritatem post passionem Christi: sed solum quadam pia simulatione: hoc est simulabant se ea seruare in pia causa ne conversionem iudeorum impedirent: & actus exteriores legis in veritate seruabat: sed non fecert eos tamquam legis cerimonias: vt si quis pelliculam virilis menbri abscideret perper sanitatem: talis exterius putarei recutitus, licet non faciat illud gratia circuncisionis legalis seruandae. hoc modo seruarunt legalia post passionem,
⁋ Sed contra istd arguitur. indeces erat quod apostoli ecclesia bases occultarent ea perper scandalum quae pertinent ad veritatem vitae & doctriae: & quod simulatione vterentur in iis quae pertinent ad salutem fidelium. Secundo arguitur. quia ex positione Hio rtio. sequitur quod Petrus pia simulatione seruans legalia non peccasset. consequens est falsum. Apostols enim dicit ad Gala. ii. Cum autem venisset cephas antiochiam, in facien ei restiti: quia reprehensibilis erat. ergo sequitur quod Petrus in hoc peccauit: alioqun non fuisset reprehesibilis: cuius oppositum recitat Paulus.
⁋ Respondetur. ha replicae non vincunt sententiam Hierony. Ad primam di ceret. quod veritas pro tempore est tacenda. nam veritas odium parit secundum Comicum. & de hoc in materia de scan dato amplius dicemus. Ad secundam Guilielmus Altisio dorensis in tertio in materia de scandalo, & in princi pio quaerti dicit quod Petrus non recte ambulauit ad veri tatem euangelii: hoc est non vsquequamque recte & discretes quia non cosiderauit omnes circumstatias quas vtile erat cosiderare. poterant enim considerare quod vtile erat dice re gentilibus: quod ipse non obseruabat legalia tanquam in eis ponens spem: sed non tenebatur eis hoc dicere. sicut & Paulus indiscrete petiit a se stimulum carnis deleri & non peccauit. Reprehensibilis erat: id est di gnus reprehendi: quia non adhibuit tantam diligentiam: quantam Paulus vel prudens voluit adhiberi. Et in ilso passu glossa marginalis Hierony. ad Augustini & patet in epistolis ab eo ad Augustinum missis: sio dicit. Paulus in Petro non potuit reprehendere quod ipse fecit: nec arguere simulationem cuius & ipse reus erat: sed fuit haec reprehensio dispensatoria non vera: nec Petrus peccauit: nec Paulus procaciter arguit. Petrus autem fuit huius decreti auctor, legem post euangelium non esse seruandam: sed simulauit prae timore iudaeorum: ne occasione getium a fide recederet: & sic perderet suum gregen. Simulauit autem & Paulus pero simili metu in circuncisione Timothei. modo simulatio est licita sicut insidiae vel fictio: & ipse qui nutriuit comam ex voto vt nazarei in Cenchris, ex le ge caput totondit. Vide si dici possit quod scriptura non dicit Petrum assertiue repraehensibilem: sed recitat factum inter Petrum & Paulum: & recitat illud quod Pau lus de Petro dixit: quod ipse protunc Petro dixit quod rep hensibilis erat: quod est indubitanter verum. sicut hoc to tum est verum: dico quod homo est asinus: licet homo est asinus sit falsum: quia totum illud factum est verum. Et licet ecclesia epistolas Pauli receperit: non tamen omnes eius operationes suscepit. & sic consequenter lo quendo dicere potes Petrum non peccasse: licet forte Paulus venialiter peccauit. Opposito modo potes dicere Petrum peccasse. Vel dicere potes quod neuter eorum peccauit. vterque enim rectam intentionem habebat & motiuum sufficiens pro se. Petrus cum gentibus antio chiae comedebat: sed cum iudaei a Iacobo alphei mis si venerunt antiochiam: segregauit se a gentibus. sicut li tera ad Galathas dicit. Cum autem venisset cephas antiochiam in facien ei restiti: quia reprehensibiliserat. prius enim quam venirent quidam a Iacobo cum gentibus edebat: cum autem venissent subtrahebat & segregabat se timens eos qui ex circuncisione erant. super illo verbo, cum gentibus edebat, glossa interlinearis dicit: non habens discretio nem in cibis: hoc est conedit cum gentilibus cibos in lege vetitos: & cum segregauit se ab huiusmodi comestione discernendo cibos: putabant reliqui quod necessarium erat seruare legalia. propterea sequitur in litera apostoli: & simulationi eius cosenserunt caeteri iudaei: ita vt Barnabas duceretur ab eis in illam simulationem: sed cum vi dissem quod non recte ambularent ad veritatem euangelit dixi cephae coram omnibus. Si tu cum iudaeus sis gentilite & non iudaice viuis: quomodo gentes cogis iudaizare: vbi glossa pulchra interlinearis: Qui omnia qua vident in te, putant esse necessaria saluti.
⁋ Alia est positio ommunior Augustini multum elegans, modum de secessio ne legalium exponentis. Ponit Augu. tria tempora: vnum ante passione Christi in quo legalia suum cursum obligandi habuerunt. Secundum tempus post promulgationem euangelii in quo legalia sunt mortua & mortifera. Tertium tempus medium inter illa extrema & breue sciliet a passione Christi ad diuulgationem euangelii: in quo legalia fuerunt mortua: hoc est non habebant vim obli gatoriam, sed non erant mortifera: quia conversi de iudaismo poterant illa licite seruare, dum tamen non ponerent in eis spem, reputantes illa sibi necessaria ad salutem: quasi sine eis fides Christi iustificare non posset: & hoc erat vt synagoga quae lex dei erat pro suo tempor duceretur ad tumulum cum honore. Nec ratio adducta de cerimoniis oppositum concludit: quae licet praesentabant Christum futurum: illa tamen futuritio non erat sufficienter adhuc nota: & propterea iudaeo converso cerimonia adhuc seruare non erat peccatum. Et patet illud, nam aliqon cerimoniae significabat Christum nasciturum: quae serua bantur licite post natiuitatem Christi ante passionem: quia nondum erat declaratus talis. sic in proposito. Conver sis autem de gentilitate non erat talis cam obseruantiae. quare Paulus Timotheum ex matre iudaea ortum circum cidit. Actuum. xvi. Titum vero ex vtroque parente ger tilem non circuncidit. aliqua tamen erant imposita gentilibus ad tempus seruanda: vt post hac dicetur. Petrus ergo non peccauit seruando legalia: nec postea Paulus. sed tenendo hunc modum Petrus peccauit venialiter: quia dedit intelligere aliis ex suo facto indiscreto quod legalia erant de necessitate salutis obseruanda.
⁋ Exomnibus istis colliguntur aliquae co clusiones. Quarum vna est. Seruare legalia post le gem euangelicam promulgatam est mortiferum. hoc patet cap. Maiores. de baptis. & eius effect. & abhic octin gentos annos erat error Cherinthi, & Hebionis: sicut Hieronymus scribit respondendo ad Augustinum: quod Augustinus non negaret.
⁋ Alia conclusio. Non constat ex sacra scriptura quando seruare legalia primo erat mortiferum. probatio. secundum positionem Augu stini: licitum erat seruare legalia post passionem Chri sti: & apostoli ea seruarunt post tempus scripturae sacrae, quod patet. quia Lucas imposuit finem scripturae sacrae nou testameti in actibus apostolorum: & hos deduxit ad quartum annum Neronis vsque: vt dicit Hierony. in li bro virorum illustrium. & vide in festo sancti Lucae se cundum vsum Romanum. Et glossa marginalii Actuum. xv. dicit quod Petrus & Paulus post passio nem domini anno. xxx. id est vltimo Neronis passi sunt martyrium. ergo cum toto illo tempore & post licuit seruare legalia: ex scriptura non constat de fine cessa tionis quando incoeperunt esse mortifera. Sed putandum est quod ibant in nihilum & in mortificationem statim post secundum templum a Romanis euersum: quando iudaei erant dispersi in gentibus. modo Hierosoly ma post Christi passionem anno. xlii. a Tito & Vespasiano euersa est.
⁋ Vltima conclusio. Secundum hunc modum licitum erat iudaeo seruare legalia quando conuertebatur ad fidem toto tempore intermedio. hoc patet ex his quae dicta sunt. Auctoritas apostoli ad Galathas v. Si circuncidimini Christus nihil vobis prodest. intelligitur pro illo tempore, si quis putasset neminem posse saluari sine legalium obseruatione.
⁋ Sed contra cessationem legalium arguitur. Scribitur Matth. v. Non veni soluere legem sed adimplere. praeterea circuncisio data est in foedu sempiternum, vt scribitur Genesis. xvii.
⁋ Ad pri mun respondetur quod Christus non soluit legem toto tempore pere grinationis suae secundum carnem: sed eam seruauit ad mortem vsque inclusiue. Secundo dicitur: quod quo ad pre cepta moralia quae sunt praecipua in lege, quae ordinant ad dilectionem dei & proximi: quia in his duobus mandatis pendet vniuersa lex & prophetae: nullo modo soluit legem: sed roborauit: & obscuros sensus explanauit, vt de dilectione inimici, & similibus: & sic cum principaliores partes legis manent, tota lex est immutata, quemadmodum propter noua statuta accidentalia manentibus essentialibus alicuius religionis tota religio manet. Tertio dicitur quod lex Mosaica manet in se vel in meliore: sicut qui promit tit vel vouet alicui dare duodenum, dans scutu non soluit votum vel promissum in forma: tamen in aequiualente vel plus valente.
⁋ Ad secundum argumentum respondetur quod circuncisio data est Abrahe in foe dus sempiternum secundum se vel melius. Secundo dicitur quod nos sumus semen Abrahae spiritualiter & filii eius secundum sensum literalem: quia eius imitatores. Ad Galathas. iiii. Scriptum est enim quoniam Abra ham duos filios habuit: vnum de ancilla: & vnum de li bera. & nos sumus filii liberae, vt illic deducit apostolis Nec oportet ex sola nuda litera sensum literalem colligere: quia litera occidit: spiritus autem viuificat. ii ad Corith. iii. Illic etiam promittitur semini Abrahae ter ra chanaam in possessionem aeternam: quia sic dicit lite ra Geneseos. Daboque tibi, & semini tuo terram pere grinationis tuae omnem terram Chanaan in possessio nem aeternam. & tamen ad literam nudam sicut hebraei ca piunt, hoc non est impletum. vnum autem passum scripturae alius exponit. Quia legem eorum & cerimonias erat mutaturus: declarat Hieremias: immo verius deus per os Hiere. xxxi. cap. sui libri. vbi sic scribitur. Ecce dies veniunt dicit dominus, & seminabo domum istus & domum iuda semine hominium & semine iumentorum, hoc est iudaeorum & gentilium. Et paulopost sequitur. Ec ce dies veniunt dicit dominus: & feriam domui islius, & domui iuda foedus nouum: non secundum pactum quod pepi gi cum patribus vestris &c. & paucis interiectis semper continuando materiam de mutatione legis Mosaicae, & datione legis gratiae. Dabo legem meam in visceribus eorum: & in corde eorum scribam eam: & ero eis in deum: & ipsi erunt mihi in popisum: & quae sequuntur. ac si diceret, non dabo eis legem in tabulis lapideis sicut dedi vobis per Moysen: sed scribam in cordibus eorum. hoc est ego ipse deus daturus sum eis legem immediate. vbi ex cellentiam in datione legis gratiae innuit super legem mosaicam quaem per angelum dabatur. sicut dicebat bruns Stepha nus. Actuum. vii.
⁋ Ecce quae sunt praecepta legalia. quae in moralia, iudicialia, & cerimonialia tripartium tur: & quomodo lex mosaica cessauit: & quomodo non. & quem non constat de praeciso tempore institutionis baptismi & cessationis legalium. Praeterea patuit multipliciter dic posse de obseruatione legalium post passionem Chri sti ante euangelii promulgationem. Vno modo poterat homo seruare legalia pro illa tempestate quadam pia simu latione: hoc est fingere se pro patia causa seruare lega lia, & non seruare tanquam essent legis. & illa est sententia profundissimi theolostgr scilicet sancti Hieronymi. & li cet in quadam epistola ad Augustinum responsiua dicat se in illa parte sententias patrum texere: hoc non obstante disputationis certamen ingreditur: & cum lasso boue for tius figere pedem elaborat. Hic dicendi modus tam Petrum, quam Paulum a peccato tenet immunem. Et potes dare responsiones vtcumque coloratas, ad obiectiones scriptu rae. modus tamen Augustini est pulcher, & apparentior propter sonum scripturae: quam non debet tortuose expo ni a sola litera, nisi per aliud doceatur, ita debere inte ligi. Propterea cum coniter loquentibus illi modo ma gis adhaereo. Amplius patet quod perfectio legis gratiae, quae est noui & aeterni testamenti perfectio, superat legem mosaicam: qua licet multi christianorum impro be seruent: tamen idolorum fornicationi more hebraeorum post agnitam fidem non se accommodarunt: quae tot viros heroicos, martyres, confessores & sanctas mulieres habuit in sui plantatione: quod lex mosaica licet mu to magis durauit non habuit numerum illi comparabi lem: & adhuc deus in quolibet regno viros se timentes seruat: gratia quorum aliorum parcit peccatis.
On this page