Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
QVaeritur secundo circa hanc distinctionem quartam vtrum non volens & fictus recipiat sacramentum. Pro solutione quaestionis suppono non idem esse: non volens / & nolens. Antichristus enim non vult capere sacramentum baptismi: sed falsum est dicere, Antichristus nonvult capere sacramen tum baptismi: supposito quod non vult / sint duae dictiones in prima / & tertia persona de nolo in se cunda. Prima enim est negatiua non praegnans de subiecto non supponente: ergo vera. secunda pro pter similem causam falsa est. Tunc pono distinctiones. Prima est. recipientium baptismum quidam sunt ad ulti: quidam infra annos discretionis. Et si dicas haec diuisio in plurali non valet. nam captis duo bus / quorum vnus est adultus: alter vero non: haec membra non competunt illis: tamen diuisum de pronomine eos demonstrante verificatur. Redu cas ad singularem numerum si volueris: vel acci pe plura membra in plurali numero. Item loquor vt plures. Anni discretionis citius incipiunt in vno qui in alio. Propterea non est possibile dare vnam regulam generalem ex parte temporis conuenientem omnibus: sed sic procedendum est. Capiatur Sortes quo nunc est natus: capiatur totum tempus in quo ni hil rationis habet: & gratia exempli sit septem annorum: & a. instans terminatiuum illius. postea successiue secundum quod maturescit succedit ratio capiantur duo an ni: a. & b. instantia terminatiua illorum duorum an norum: in b. primo verum est dicere, Sortes complete & plene intelligit: & toto tempore inter a. & be minus peccat quae post b caeteris paribus. capiamus a. instans: ante illud est infra annos discretionis. Tunc sic procedo. Recipientium baptisma vnus est infra annos discretionis: alter in termino vel extra. Idem enim est esse in termino vel extra terminum. In prind gradu sunt pueri, etiam complectendo amentes si libeat Forum qui sunt extra annos discretionis quidam perpetuo priuantur vsu rationis, vt nati stolidi: vel in pue ritia facti amentes. Quidam sunt interdum furiosi, non num quam in sensu & habentes lucida interualla, vt lunatici & morbo comitiali & heroico laborantes, vt Hercules, lulius Caesar: vt dicit Suetonius: & Mahu metus. in illo morbo continentur ebrii. Quidam sunt in iu dicio rationis continuo. Item quidam habent volitionem bapti zandi: & hoc dupliciter. Quidam simpliciter volunt baptiza ri nulla conditione exigente. Quidam si possent euadere poenas, nollent: sed quia no possunt volunt ne bona externa amittant. Exemplum, rex Hispaniarum clamat quod omnis non baptizatus egrediatur suum re gnum: Sortes ludaeus nequit alibi viuere, si permitteretur in pace non vellet esse baptizatus: sed quia non potest aliter gaudere suis bonis, vadit ad baptismum: ta lis non vult simpliciter pure baptizari: plus tamen habe de volito quam nolito. vt elicitur ex tertio Ethicorum. Est tamen volitum secundum quid: hoc est si posset euadere, nollet hoc facere. Et volentium suscipere quidam volunt actualiter: quidam virtualiter. Ille vult virtualiter qui volebat baptizari / & non habuit nolitionem opposi tam ante susceptionem baptismi. Similiter aliquis est fictus duobus modis. vno modo quia ostendit exte rius se velle baptizari: habens tamen oppositum in men te. Alio modo intendens suscipere quod ecclesia intendit dare: tamen non detestatur omnia peccata sua, vel omnia peccata sua non detestatur.
⁋ His notatis ponuntur conclusiones. Prima est. idem est iudicium de amente perpetuc & puero: & per consequens non requiritur in eo actus voluntatis. Sed dicunt aliqui: si speretur quod ad rationis vsum perueniet, expectandum esse vt cum maiore reuerentia sacramentum suscipiat. Contra hoc arguitur, nescitur qua hora morietur: vel an interficiet, vel seipsum perimet, postquam est furiosus: ergo non differendum est sacramentum baptismi. Item si quis pungatur a serpente qui vocatur Dipsas, de quo Deuterono mii. viii. dormit ad mortem vsque. Debemus igitur capere certum relinquendo incertum. Item si illa ratio va leret, non deberemus baptizare pueros de quibus credi tur quod sunt victuri: quia plus postea merentur accedente ratione.
⁋ Secunda propositio. Si sit aliquis qui nunc sit furiosus: & habuit rationem antea: si habuit vo litionem baptizandi: & non post / nolitionem: in furia potest baptizari: quia praesumitur quod actua liter vult, dato quod in furia contradicat. Si nolitionem habuerit qua nulla secuta est volitio: in furia non debet baptizari. Hanc conclusionem habes in forma. de baptismo & eius effectu. Maiores. in sine. Dormientes autem & amentes si priusquam amentiam incurrerant aut dormierant, in contradicti- one persistebant: quia in eis intelligitur contra: dictionis propositum perdurare, si fuerint immer si, characterem non suscipiunt sacramenti. Sec est si catechumini extitissent: & habuissent propositum baptizandi. Vnde tales in necessitatis articulo solet ecclesia baptizare. & hic ponitur in necessitatis articulo: quia dormiens non diu sic manet. Similiter sunt aliqui lunatici qui per paruum tempus sic manent, tales non debent baptizari nisi imminente morte. secus est de his qui semper ante erant furiosi.
⁋ Tertia propositio de nunc ha bente vsum rationis est. habens volitionem sim pliciter & nolitionem secundum quid baptizandi puta causa metus / baptizatur. Haec conclusio est in cap. Maiores. paulo ante allegato. propter quid dicit. Inter inuitum & inuitum: coactum & coa ctum, alii non absurde distinguunt. & paulo post sequitur. Et ipse tanquam conditionaliter volens, licet absolute non velit i cogendus est ad obseruantiam fidei Christianae. in quo casu debet intelligi decretum concilii Toletani. Et postea sequitur ad pro positum. Vt fidem quam necessitate susceperunt te nere cogantur, ne nomen domini blasphemetur. vide quomodo ius vocat instam volitionem coactam, & non litionem simpliciter: sed redit in idem quo ad sen tentiam: de nomine non contendatur. vides istud caput dicere velle quod talis coactus suscipit fidem.
⁋ Quarta propositio, nolens actualiter suscipere vt nolens opponitur conditionali volitioni & categoricae: quamuis presbyter dicat verba cum aqua & i tentione, nihil suscipit. patet cap. praefato. Ille ve rtio (inquit litera) qui nunquam consentit, sed penitus contradicit, nec rem, nec characterem suscipit sa cramenti. quia plus est contradicere quam minime consentire.
⁋ Quinta propositio. qui nunc est capax rationis, & prius volebat baptizari / & nunc non habet aliquem actum: ille est baptizatus si caetera requisita baptizans applicet. sed si nunqui ante habuit actum voluntatis / nec nunc habet: non est baptizatus: quamuis caetera requisita baptizans applicet. Prior pars patet: adimplens praeceptum de dicendis horis crebro est distractus: quo non ob stante si a principio habuit animum rite dicendi eas, satisfacit praecepto. Idem est in consecratio ne: quia sufficit in principio missae intendere consecrare: celebrare: vel aliquid simile. Habere enim perpe tuo propositum non est in potestate viri: quia se cundum Augustini iii. de libero arbitrio (& per experientiam hoc scimus) non est in ptante nostra quin visis tangamur. & docuit illum experientia qui equum lucratus fuisset si non cogitasset de alio a deo, dicendo omnronem dominicam: & tamen inter dicendum ingenue confessus est se cogita re ansimul frenum cum sella haberet. Secunda pars patet: quia ad implendum praeceptum requiritur actus vo luntatis in esse vel in fuisse.
⁋ Vltima propositio est. fi- ctus primo modonihil recipit: sed secundo modo licet non recipiat gratiam baptismalem ob peccati ob staculum, characterem baptismalem suscipit. Haec pro positio quo ad tres sui partes est peruia.
⁋ Contra has conclusiones arguitur. Capiatur demens: & proiiciatur de ponte in aquas, sorte dicente qui eum in mortis discrimine videt. Ego te baptizo &c. talis secundum dicta debet esse baptizatus cum omnia ad baptismum necessaria ponantur. Non enim est necessarium ad baptismum tangere aquam im mediate: sed sufficit quod immediate tangat baptizatum cum applicatione baptizantis.
⁋ Hic respon detur ab aliquibus, quod talis non est baptizatus. Aliquorum ratio est: quia Baptismus est ad vitam & non ad mortem. Aliorum est quod debet immerg in aquam: & rursus resilire ad designandum resurrectionem Christi: quod hic non seruatur. Hae proba tiones sunt nullae. Non enim video esse de ratione baptismi quod debeat esse ad vitam & non ad mortem: quia tunc baptizans aliquem infirmum in aqua frigida, intendens quod citius moriatur, non ba ptizaret. Praeterea stat quod proiiciens istum de ponte existimet non esse pericuium: vtpote quod est parua distantia pontis ad aquas non profundas: vel quod conseruabitur a deo vel ab homine: scit tamen oppositum. Aliorum ratio est nulla. Licet enim minister debeat consuetudinem loci seruare de immersi one pueri in aquas quando non est periculum: tamen non est de essentia baptismi, sed sufficit ponere aquam super baptizandum. In super in aquas cadens resilit a fundo ad partes sumperiores more pilae contra ter ram proiectae: hoc nauigantes nouere. Si quis de naui in mare cadat: expectatur ascensus obiiciendo funem resilienti. ergo idem hic seruatur. Rursus si puer deponatur in fontem ecclesiae, & moriatui antequam eleuetur, est baptizatus si tota forma fuerit completa ante mortem. Propterea dico istum in casu argumenti baptizatum: sed propterea nor sequitur quod quis debeat existentem aliquem in peri culo mortis proiicere de ponte, etiam si non potest: eum aliter baptizare: quia non debet esse homici da, non enim sunt facienda mala vt inde veniant bona. ad Romanos. iii. Plerique enim erant in mortis discrimine qui ab ea euaserunt. & propterea non est scidenda mater moritura quae etiam est in per iculo mortis, vt extrahatur foetus alioquin mori turus in vtero: licet sit color in oppositum de vita corporali & spirituali pueri seruanda. Sed dices. conmuniter doctores negant mancum posse baptizare in sensu composito. Respondetur. haec replica est mihi & eis communis: per mancum intelli gunt eum qui non potest spargere aquam super baptizandum.
⁋ Secundo arguitur contra tertiam propositionem. coactus contrahere matrimonium non contrahit, vt dist. xxix. notum euadet. ergo coactus baptizari non baptizatur. Respondetur consequentia est nulla: quia in contractu difficili matrimonii requiritur consensus liber, alioquin erit illegitimus. secus est in isto contractu facili & ad salutem necessario.
⁋ Contra quartam propositionem arguitur: ponendo casum quod Sortes adultus habeat nolle baptizari quousque baptizans dixerit dimidiam formam: sed interi mutet propositum: talis habet nol le baptizari tempore aliquo proiatiouis formae: & tamen est baptizatus cum tota forma est prolata: & baptiza tioni consentit in aliquo tempore prolationis verborum & in tempore illo vel instanti quo character est a deo imprimendus. Similis difficultas potest fieri in aliis sacramentis in quibus requiritur forma verborum.
⁋ Respondetur probabiliter quod iste non est baptiza tus: quia requiritur quod non sit dissensus formalis in toto tepore prolationis formae. Et eodem modo respon detur si quis ioco baptizare intenderet pro dimidia parte prolationis verborum: & postea seriose mutaret propositum nullo existente impedimento in baptizando. Suadetur probabilitas responsionis. Si quis in prima medietate prolationis verborum velit bapti zari, & in posteriori mutet propositum: is non est baptizatus: ergo nec in casu argumenti. Sed hic dices non est idem, quia in tempore quo character baptismalis est im primendus ponitur obex: non autem in alio.
⁋ Contra sextam propositionem: & signanter contra duas vltimas particulas, arguitur. Quilibet obligatur habere gratiam baptismalem: de disiuncto trium baptismatum intelligo: sed talis non habent gratiam baptismalem cum baptizatur per te: nec postea potest eam habere, quod probo. quia non per baptisma: nam ipsum est initerabile: nec per poenitentiam: quia susceptio baptismi in casu nostro est opus mortuum.
⁋ Tria sunt dicenda pro argumi ti & propositionis sextae intelligentia scilie. de reiteratione baptismi: quomodo baptismus peccata adulti deleat & tertio quomodo habebit istam gratiam bapti smalem fictus de quo loquimur. Circa primum dicitur quod sacramentum baptismi est initerabile. patet de baptismo, & eius effectu. cap. Si quis. Hinc est quod ille de cuius baptizatione dubitatur / est conditionalstei baptizandus, hoc est baptizatus non debet rebaptizari. vt patet de consecra. dist. iiii. Rebaptizare. scienter autem rebaptizans baptizatum vltimo supplicio secundum leges punitur. Codice. Ne sanctum baptisma iteretur. .l. Si quis. Ad hoc sunt rationes. Est enim vnicum peccatum contra quod est baptismus, scilicet originale. Similiter quis solum semel est genitus naturaliter: ergo solum semel regenerandus est spiritualiter. In baptismo delentur omnia peccata: si autem baptismus esset iterabilis homines non facerent dignos fructus poenitentiae.
⁋ De secundo dicitur quod originalis culpa in baptismo sint actu detestatiuo culpae deletur. sed in adulto peccata habente requiritur peccatorum detestatio ad hoc vt ipsa deleant: sed baptismus poenam culpae debitam tollit. de consecra. dist. iiii. Sine poenitentia sunt do na & vocatio dei. gratia enim in baptismate non requirit gemitum, non requirit planctum vel opus aliquod, sed solam fidem, & omnia gratis condonat. haec sunt verba Ambrosii super epistolam ad Romanos. Sed hic est sermo de poenitentia exteriori: quia requiritur interio ad culpae deletionem, vt diximus. & hoc dicit Au gustinus de poenitentia: & auctoritas est canoniza ta. de consecra. distin. iiii. Agunt homines. vbi sic dicit Agunt homines ante baptisma poenitentiam de prioribus peccatis: ita tamen vt etiam baptizentur, sicut scriptu est in actibus apstolorum loquente Petro ad ludaeos ac dicente. Agite poenitentiam & baptizetur vnusquisque vestrum in none domini noamri Iesu Christi. ergo habes quod requiritus poenitentia interior in adulto, hoc est contritio de motali, & cum poena remittitur. sed veniale deleri non est aliud quam poenam ei debitam tolli siue patiendo siue re mittendo. Culpa venialis in baptismo remittitur nisaliquod veniale baptizando placeret: quia si sic: staret baptizandum suscipere gratiam manendo in culpa veni ali. Non est hic sermo de poena in foro exteriori debi ta. Baptismus enim sanguinario carnifici non tollit poena debitam in seculo. Nec poena debita origina. li per accidens tollitur, quemadmodum sunt sitis, fames, in firmitas, error intellectus, & mors: istae enim poenalit: tes nobis sunt connaturales. sed iustitia originalis omnia haec cohibuisset. hae autem poenalitates non sunt a nobis per baptismum ablatae: & quidem rationabiliter. al quas enim earum Christus passus est: errorem tamen intellect nullum habuit: nec habre potuit: etiam loquendo de intellectu creato: nec eum infirmum in corpore dum viator erat legimus. sed multas poenalitates nobis & sib communes pro nostra redemptione sustinuit: modo non decet membra corporis mystici suum caput transcendere, non est discipu lus supra magistrum. etiam per has poenalitates meremut si bene viuamus / palmam. Vlterius patet, quod bapti zato nulla poenitentia exterior est imponeda, immo si decederet post baptisma, & nullum veniale ei pla ceret, statin euolaret. Nec obstat de poenitentia exteriori factum Gregoriiin cap. Ne quod absit. recitati in distinctione praefata, quod ludaeis ad baptisma ire volentibus ieiunium quadraginta dierum imposuit. Quia illud eis imponebatur vt cum reuerentia baptisma adirent. in signum cuius non imposuit eis illam poenitentiam post baptisma.
⁋ lam deueniendum est ad tertium, de ficto secundo modo, puta de illo qui habuit octo mortalia in baptismo, & septem detestatus est / sed placuit ei octauu: iam iste est in octo peccatis, post baptismum verius in nouem ob irreuerentiam sacramento praesti tam. postea ad aliquod tempus quantumlibet magnum vel paruum volueris, sua peccata omnia rite dei testatur: iam quaestio vertitur super hoc: an habebit gra tiam baptismalem. & dicitur quod sic: quia hoc tene Augustinus in libro de baptismo. Et recitat Gratianus. de consecra. dist. iiii. Tunc valere incipit ba ptismus ad salutem, cum illa fictio veraci confes sione recesserit. Opinio Apparati illic relinquatur: cum sit contra literam. Et ad argumentum in op positum. opus mortuum non viuificatur. Verum est opus hominis: secus est de dono dei, scilicet sacramento. virtute enim operis operati confertur ei illa gratia, & non virtute operis operantis. & ita in omnibus sa cramentis initerabilibus dicendum est: quia eadem est ratio vt si quis suscipiat ordinem aliquem in peccato mortali, propter obice peccati mortalis non confertur ei gra ordis. Sed cum per contritionem obicem tollit, confertur ei gratia ordinis virtute operis operati, & nulla per actum licet moraliter bonum quo ordines volebat suscipere: quia talis actus est opus hominis. Secuslen in sacramentis iterabilibus: vt si quis consecret in pec cato mortalimec protunc dabitur ei gratia: nec postea quando poenitet, nec virtute operis operantis, nec virtute operis operati: & ita in aliis sacramentis iterabilibus. Et causa est, cum sint iterabilia: licet quis simul gratiam eorum non habeat propter obicem peccati, alias potest eam consequi.
⁋ Sed contra ista arguitur. lste realiter est baptizatus: ergo pui gatur a peccato originali antequi poenitet. Respon detur negando consequentiam. sicut enim mortale vnum non separatur ab alio: de quo homo cogitat vel cogitare tenetur: ita nec originale: quod conditiones mortalis ita imitatur. Quia autem mortale de se non separatur a mortalibus / nec contra inferius patebit. Et hoc dicit pontifex in cap. Maiores. de Baptismo & eius effectu. S. Sed quaeritur Contra hoc arguitur. lste est baptizatus per. te, & in peccato originali / quod non potest deleri nisi per baptismum: ergo baptisma est iterabile contra di cta in primo articulo ad solutionem argumenti. Forte dicis / potest deleri per poenitentiam. Con tra. originale non est obiectum poenitentiae: sed solum actuale: ergo non deletur per poenitentiam Respondetur concedendo quod originale non est ob iectum poenitentiae: sed per concomitantiam dele rur. Exemplum in simili: si sint multa ligna super Sequanam coniuncta, & propter fixionem vnius vel plurium prope terram reliqua non descendant, remouendo ista prorope terram quae descensum aliorum prohibebant, mox alia descendent. Sic actualibus purgatis per contritionem quae fune sibi originale coniunctum habebant: fune illo ru pto originale corruit per aquam baptismi, quae semper erat sufficiens ad originalis descensum quantum erat ex parte eius.
⁋ Sed contra has solutiones arguitur. quia ex eis sequuntur hae duae conclusiones corollariae. Prior est. Aliquis baptizatuis est in peccato originali. Secunda. Non omnis adultus ratione vtens cui baptismus est promulgatus, in originali existens, tenetur ad baptisma. Respondetur concedendo illas conclusiones. Sed quo ad con fessionem auricularem dicitur quod peccata nulla ante baptismum commissa sunt contenda: sed reliqua post inanuam sacramentorum commissa sunt confitenda. Et si fictio vel actus aliquis mortalis continuetur ante baptismum & post baptismum: tunc conce dendum est quod peccatum ante baptisma commissum tenetur sortes confiteri, quod probo. hunc actum tenetur sortes confiteri, demostrando actum quem post baptisma habet: hic actus est vel fuit pecca tum ante baptisma commissum: ergo peccatum ante baptisma commissum tenetur sortes confiteri. consequentia est syllogismus expositorius: & antecedens elarum, non loquor de actu cuius aliqui gradus ante baptisma erant eliciti, & reliqui intensiores post baptisma: sed de actu secundum quidlibet sui ante baptisma elicito, & post baptismum libere continuato. sed homo non tenetur con fiteri actum pro quanto est commissus ante baptisma.- Epilogando de fictione & volitione ad baptismum praerequisita: diximus quod requiritur intentio actualis in esse vel in fuisse in adulto ad hoc vt baptizetur: & similiter in baptizante, non tamen requiritur quod actualiter insit: sicut nec in consecra tione: vbi sufficit in missae exordio intentio con secrandi licet tempore consecrationis quis distra ctus fuaerit. Ex isto patet non esse certum certitudine infallibili an quis sit baptizatus: sed sufficit certitudo moralis adultoet parentibus paruuliNihil est quod dicit Durandus dist. vi. pie credendum esse si baptizans nullam intentionem habeat quod Christus supplet illud. Solum namque cum fide quadrans est pium, & oppositum impium. vt si quis dicat paruulos non baptizatos saluos quia non est imputabilis aeis culpam originalis: is impie loquitur: quia Ioannis. iii. scri ptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua & spiritu sancto, none intrabit in regnum dei. nisi sanctificati fuerint vel martyres. quod omnibus non baptizatis applicarae nedum est impium, sed sacrilegum. Fodem. inon non valet dictum Ricardi mediae villae, quod si paruulus moriatur inter proferendam verba pie credendum esse quod saluabitur: quia no habet omni a ad baptismum requisita. Et vbi dicit quod sepeliendus est in coemiterio: dico illud esse falsum. Vlterius patet: si quis adultus velit baptizari, & interim in vesaniam ex mortali culpa cadat, debet baptiza ri: sed parum ei baptismus. proderit: quia ab originali non purgabitur. Ex liis patet quod quando praeapti zandus est in periculo mortis, baptizans quisquis praesens fuerit ocyssime formam debet pioserre. In super patet patrinos non esse de essentia baptismi: licet extra necessitatem peccent baptizantes sine eis: qui ad erudiendum paruulum in articulis fidei obnoxii sunt si parentes negligentes visi fuerit.
On this page