Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praeceptoSEcundo circa hanc de cimannonam distinctionem quaeri tur. An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto Praemittam quid nominis frater nae correptionis. deinde responde, bo ad quaesitum. Fraterna cor reptio sic describitur. est charitatiua admonitio de emendatione delicti. Quo supposito. Respondetur affirmatiue ad titulum quaestionis: dummodo ponam tur illa quae ad fraternam correptionem requirun tur. Cum enim sit praeceptum affirmatiuum non obligat pro semper. sed semper obligat: positis circunstantiis loci & temporis: quibus positis vnum quemque adultum ratione vtentem obligat. Probatur per illud Ecclesiastici. xvii. Vnicuique mandauit des de proximo suo. Et ratione sic. Homo tenetur vi tare peccatum in seipso: & secundum ordinem cha ritatis diligere proximum sicut seipsum. ergo tenetur vitare quantum in se est / peccatum in proxi mo. Praeterea arguitur. quilibet habens vnde suc currere possit tenetur de suo facere eleemosynam cor poralem / ne corpus proximi moriatur: ergo tenetur cauere a morte spirituali animae proximi. Propter ea Esaias sexto cap. sui libri, se tacuisse lamentatur inquiens. Vae mihi quia tacui. vbi glossa. quia Oziam & alios libere non reprehendi.
⁋ Est autem notandum quod aliqua re quiruntur ad correptionem fraternam. Primo ex parte causae materialis & obiecti, quod sit de peccato potissimum mortali vel de veniali quod proxime ad mortale disponit. quia si esset solum veniale in causa & sequela: correptio non esset de praecepto. Pe trus namque, ad Galathas. ii. subtrahens se a comestid ne ciborum in lege Mosaica vetitorum propter ad uentum missorum ab lacobo, peccauit venialiter solum: sed quia illud poterat esse propinqua dispositio in ruinam mortalium in aliis: a Paulo publice reprehensus est. fraternae enim correptioni non obuiat quod fiat in publico. Quamuis autem imprudentes pas sim non debeant corripere pro veniali euitando: viri tamen perfecti possunt vti correptione in pa res: quales erant Petrus & Paulus: vbi Petrus sine iurgio cum tranquillitate & modestia suscepit correptionem Pauli. Causa finalis debet esse, vt proxinus a peccato abstineat. Causa formalis vt corre ptio fiat cum discretione: scilicet ex compassione & non ex indignatione vt faciunt inflati. Prouerbiorum. xiii. Inter superbos semper iurgia sunt. Propterea dicebat psalmographus. Corripiet me iustus in misericordia. Et apostolus ad Galathas. vi. Vos qui spirituales estis huiusmodi instruite in spiritu enitatis. Nec fiat animo turbato. Si enim sit vero simile quod proximus exasperabitur & non emendabi tur: vel sint alii ad quos magis spectat correptio: nihil attentandum est. iam enim causa formalis si ue modus in correptione relinquitur. Causa efficiens est adultus, non publicus peccator ad corteptionem in publico.
⁋ Secundo infertur: quod interdum omittitur correptio fraterna meritorie expectando tempus opportunum: cum scilicet est verisimile quod si nunc corripiatur, ex impatientia deterior euadet: ad quod aliquod aliud malum sequetur peius qua illud de quo fit correptio: vtpote / pereutiet me, vi graue odium contra me concipient: aut aliud pec catum committet per quod fiet peior quam per primum tunc itaque est inemendabilis. & propterea insensati viri est conari eum tunc a fuga illius peccati abstrahere: secundum illud Sallustii. Frustra niti& nil nisi odium quaerere: extremae dementiae est. Et Prouerbiorum. ix. ait Sapiens. Noli corripere derisorem ne oderit te. Sed licet corripientis odium sequatur ex leni monitione eius, & stultitia corre pti: non est propterea desistendum.
⁋ Tertio sequi: tur quod homo mortaliter omittit fraternam correptionem: vt cum aliquis delinquens occurrit, & in stat tempus opportunum corripiendi: & correptionem omittit. Per tempus opportunum omnia ad correptionem requisita intelligo: puta quod verosimiliter speretur emendatio fratris: & non sit alius praesens cui ex officio corripere incumbit: vel si es praesens / videtur negligens: nec apparet aliquid aliud malum vel peius inde secuturum. tunc enim si quis non corripiat: hoc est propter timorem mundanum vel eius amorem inordinatum: per quem postponitur amor dei & salus fratris: ac peruertitur ordo chari tatis.
⁋ Quarto sequitur quod potest homo ex igno rantia inuincibili sine peccato omittere correptionem fraternam ob praesentiam alterius boni. vt Sortes est Platoni hypocritae putato probo viro fami liaris: quem peccantem Cicero omittit corripere quia iudicat quod Plato bonus vir eum super hoc cor ripiet.
⁋ Quinto sequitur ex causa formali, quod al quos cum honore corripere debemus. Nam correptio fraterna est omnium ad omnes ad rectum sensum. itaque si inferior debeat superiorem corripere, vel virum in auctoritate constitutum: debebit hoc facere cum honore quem superiori inferior debet. cui quadrat illud Apostoli. i. ad Timotheum v. Seniorem ne increpaueris / sed obsecra vt patrem. Propterea Dionysius redarguit Demophilum mo nachum: quia sacerdotem & se maiorem corripuerat: irreuerenter eum percutiens, & ab ecclesia eijciens. Rursus declaratur exemplo. Est archidiaconus episcopus, vel archiepiscopus / satis vel nimis habens in beneficiis: qui tamen adhuc laborat pro alio habendo: tu qui hoc vitio non laboras / vbi caete ros negligentes vides: teneris illum corripere: & tem poris opportunitate oblata / eum benigne & man suete corripies, pro eius dignitate. Nec obstat ver bum sapientis Proueibiorum. xxiiii. dicentis. Ne insidieris & quaeras impietatem in domo iusti: neque vastes requiem eius. hoc enim dicit, noli explorare pecca ta occulta in domo habiti iusti. Quod tangens Augustinus in libro de verbis domini, ait. Admonet nos dominus non negligere inuicem peccata no stra: non quaerendo quid reprehendas, sed videndo quid corrigas. Alioquin efficeremur exploratores vitae aliorum. Sed vbi peccatum prodiit in lucem, mihi soli vel aliis notum: iam non vado tanquam explorator illius peccati sed tanquam illius conscius.
⁋ Secundo notabis quod peccatum fra tris mei vel est publicum & cognitum: vel occul tum. Si primum: adhuc eum corripiam in occulto, explanando ei quonam pacto fama sua in vulgo laceretur: & quomodo alios male aedificet, quod si acquiescere noluerit: tunc illud publice poterit argui. Nam dicit Apostolus primae ad Timothe um quinto. Peccantes coram omnibus argue: vt caeteri timorem habeant. siue enim sit inferior, si ue superior: non laceras famam eius, cum corripi as eum apud eos quibus cognita est eius culpa. Vel peccatum est occultum: & hoc dupliciter. vel te solo sciente: & hoc vel in confessione, vel extra com fessionem. Si primum: quiescendum est. nihil enim illinc potes referre: quicquid male acturus sit, siue populum a fide auersurus: siue vrbem hostibus traditurus: saltem nominatim. Si secundum: vel est aliquid magni mali facturus quod est pe ius quam denigratio suae famae, vtpote traditurus vr bem hostibus: vel auersurus populum a fide per haeresim: & tunc in occulto rogabo eum vt dest stat: si sit verosimile quod me rogante desistet. si ve ro non sit verosimile quod proposito malo abstine bit, quicquid mihi dixerit: tunc nominatim de illo dicam praefecto vrbis, quatinus ab eo tollat claues: vel praelato, de haeresi: quam parcissime laceran do eius famam. melius nanque est seruare innocen tes, quos iste destruere proponit spiritualiter vel corporaliter: quam famam seruare istius nocentis, & ad hoc magis obligor. Vel est facturus aliquod ma lum contra se vel alium quod iudicatur a pruden te non esse peius quam laceratio suae famae: & sic vel iste adhuc insistit peccato quod commisit, cuius ego solus conscius sum: & tunc tacendum est. vel est continuaturus adhuc. hic probabilis apparet mihi illa sententia quod monendus est in secreto in ter me & se. secundum illud Matthaei decimoocta uo. Si peccauerit in te frater tuus. in te id est con tra te, vel te solo sciente, siue contra seipsum siue contra alium: debes corripere eum inter te & eum solum. Si te audierit, lucratus es animam fratris tui. hoc est si tibi corripienti ad quiescat. quod si acquiescere noluerit: non est opus dicere nescienti: licet possit adduci vnus testis nescius. & hoc supposito quod minus malum sit huic pati hanc famae paruam denigrationem quae in suo peccato persistere & progredi. Si autem iudicetur quod conseruatio famae sit ei vtilior quo ad praeseruatio nem a peccato: non adducatur aliquis testis nescius. Et proportionabiliter dicatur de secundo teste adducendo. Si vero peccatum aliquo modo sit occultum, & damnum publicum a paucis scitur: possumus illos paucos in testes assumere aliis testibus neglectis, secundum processum illum Matthaei. xviii. Vbitatur: an rodere viri fag vmam sit grande peccatum. Respondetur. licet super hoc nonnihil superius in. xv. dist. quaest. xvi. loquutus sim: adhuc tamen nonnihil adi tiam. hoc namque diabolicum scelus tantum abhorreo: vt uandam dicta in eius execrationem replicare non pigeati cum obiter occurrentibus: vt homines ab eo abstineant: In primis praemittendo quid nominis famae: post ea ad dubitationem respondendo. Fama nihil aliud est qu opinio qua in populo de aliquo habetur. & quando est de bono / tunc quis est in bona fama: quae etiam potest dici honor in aliqua acceptione. quomodo dicit Aeneas apud Virgilium in primo aeneidos. Sum pius aeneas: raptos qui ex hoste penates Classe veho me cum: fama super aethera notus. Quando vero est de malo / capitur in malam partem, vt apud eundem Maronem in. iiii Fama malum: quo non aliud velocius vllum Mobilitate viget: viresque acquirit eundo. Lacerare autem famam nihil aliud est quam hanc bona opinionem extenuare. & hoc potest fieri multifariam. Vno modo per diminutionem famae bonae. Alio modo per inductionem infamiae: quod est multo peius priore. quod autem non sit idem infamiam inducere / & famam attenuare: patet per duos: quorum vnus foetorem ducit: & alter bonum odorem diminuit, nullum foe torem afferendo.
⁋ Hoc praemisso respondetur ad dubitationem primo: quod grade est peccatum famam viri lacerare, quod probatur. nam fama est frenum retrahens hominem a peccato: ergo illud tollens vt homo praeceps in vi tium ruat / est causa peccati fratris: ergo peccat, quem admodum si quis ab equo tolleret frenum. Exemplum accipio de mulieribus impudicis quas dicunt ha bere frontem attritam & meretriciam: quae fama ablata praecipites in vitia ruunt. Item ecclesiastici. xli. scribi tur. Curam habe de bono nomine. hoc enim magis permanebit quam mille thesauri praeciosi & magni. Tertio probatur. tollere a viro bona fortunae iniuste est peccatum: ergo tollere famam. consequentia tenet: quia mille au reis ipsa praestat ex auctoritate praecedente. si ergo tollere minus sit peccatum: etiam tollere maius. Praeterea. ne homines in prandio & in colloquiis detrahant aliis: ordinata est a patribus lectio in mensa. hic Augu stini carmina in lucem prodiere. Quisquis amat dictis absentum rodere vitam: Hanc mensam vetitam nouerit esse sibi. Propterea multi boni religiosi se parati in mensa sedent & ex eodem latere. In vitis quo quod patrum legimus de quodam religioso incipiente di- scere psalterium, quam cum peruenisset ad psalmum cuius est initium Dixi custodiam: noluit vnquam vlterius pro gredi: dicens hanc lectionem sibi in tota vita pos se sufficere. Inter labia vero & dentes lingua vallai vt homo pensiculate ruminet quae dicturus sit. & puerorum Cato inquit. Proximus ille deo qui scit ratione tacere. Cum igitur pro detractione vitanda tot salutares monitiones a patribus datae sint: & ma gnam iniuria fiat proximo detrahendo: detractio est grande malum. & per consequens detractores deo odibiles tanquam Cerberus fugiendi. Nam glossa ad Roma. i. super illo verbo (deo odibiles) dicit. Ne pu tetur leue esse peccatum: propter hoc quod consistit in verbis. Prouerbiorum. xxiiii. scribitur. Cu detracto tibus ne commiscearis. Et psalmographus ait. De trahentem secreto proximo suo / hunc persequambar. Et rursus. Sepulchrum patens est guttur eorum. & plus coram deo & probis hominibus foetent quam sepulchrum materiale multis recentibus cadaueri bus refertum / patens oleat. Hoc concludendo fixum aimo teneas, quod de multis assuetus apud te male lo qui: apud alios de te absente / peius loquetur. Nam si dente canino & serpentino famam meliorum te rodat: consequens est ipsum esse natura maledicum. Sed & istos pestiferos effugias.
⁋ Secundo sciio quod interdum quis famam alterius opprimit: nonnunquam attenuat: & interdum tollit: vel non laudan do cum debet: vel laudando exigue & frigide quem deberet exaltare. vnde Phauorinus philosophus vt Aulus Gellius. xiiii. libro noctium atticarum cap. iii. scribit: turpius esse dicebat exigue laudare atque frigide quam infectanter & grauiter vituperare. quoniam qui maledicit & vituperat: quanto illud acerbius facit: pro inimico ducitur: & plerumque propterea fidem non capit. Interdum enim laudat versipellis detractor parua laude: vt illud quod est magna laude dignum, vel remoueat / vel attenuet perinde acsi de ingenioso & erudito theologo dicat. est laboriosus valde & studio assidue insistit: sed si ei ingenium mater scientiae defuerit: nullo la pore excellenter eruditus euadet. Et sic caute tollit a viro hoc in quo eum laudare habet. sicut tertio Topicorum dicit philosophus. Studere nega mus / vt ingeniosi videamur. Vel aeque eum in ingenio commendat: laborem vel eruditionem adiungendo in quo laudare habet: talis callide famam alterius laudando coram attenuat: perinde ac si diceret. est ingeniosus non laboriosus vel in eruditus: quia ad excellentem eruditionem requiritur vltra ingenium labor. Et licet turpe sit nos ipsos laudare: alios tamen laude qua digni sunt efferre debemus. tum vt promoueantur: & alios verbo & exemplo ad gloriam dei illuminent. tum secundo vt ex proborum vera laude ad virtutes / audientes animen tur: & vt finaliter laudetur deus qui adhuc con- seruauit. vii. milia quorum genua non sunt curua ta ante Baal.
⁋ Ecce quid sit correptio fraterna: & quod debeamus esse solliciti de peccato in proximo euitando, eum corripiendo pro loco & tempore. quid fama in communi: quid bona fama & mala. quod supe primere famam proximi quem laudare debemus sit peccatum: & maius / eam attenuare in parte: & adhuc maius, totam auferre: & pessimum est infa miam excitare: & loco rosarum / colloquintidas, qua sunt pessimae haerbae, & vrticas porrigere. Quando autem est dubium an fama viri sit reipublicae noci tura: tunc secundum consilium Catonis: parce lau dare memento: simul ne inconstans dicaris: foeden denigrando eum quem heri & nudiustertius aethe re dignum praedicabas. Caeterum familiarem so cietatem cum maledicis & detractoribus si sapis. non ineas: quia erunt tibi in ruinam. nam teneris crebro eos corripere quod maledicant surdo absentia & timore humano forte hoc omittis, vel fortasse quod deterius est, eos detractantes libenter audis, & aures patulas eis accommodas: ac sic eos tuo pec cato in sua malitia foues. Et licet aliquid mali ve rum de proximo recitent: non es a detractionis la be excusatus eos audiendo. Tum quod non est eis ha benda fides. Tum secundo, demus esse verum: est tamen occultum: & praetermisso ordine iuris recitatur & auditur. Si dicas. hoc modo non licebit reci tare in a. patria quomodo Sortes sit vltimo supplicio ob scelus commissum punitus Parisiis: cum illic sit occultum. Respondeo. vbi culpa illa est non torie punita Parisiis: licitum est in a. patria ex qua oriundus est occisus, illud recensere: dummodo fiat pro emendatione eorum ad quos rumor peruene rit, vt sint peritiores in similibus delictis cauendis. Si vero in vindictam occisi vel contumeliam recitetur: peccat recitans.
⁋ Postremo concludendo addemus quod aliquis est qui de bona fama adeo pa rum habet vt paruum sit peccatum de illo aliquid mali dicere: nec enim laceratur eius fama, cum apud probos viros nullam habeat, quemadmodum si sit aliquis vestes nullius momenti habens: paruum est peccatum vel nullum / lacerare eas. secus est de bo na veste. Optimum, optimis vestibus circumamictum imaginabere: & pessimum vestibus nullius momenti. & secundum accessum ad illa extremamedii iudicabuntur. sicut autem meliorem vestem lacerans plus peccat caeteris paribus: sic probioris viri famam lacerans plus peccat. Dixi (caeteris pa ribus) quia potest homo ex industria & intentione de minus bono male loqui: in quo magis peccabit quam quadam garrulitate vel imprudentia de meliore inique & male loquens.
On this page