Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliterIAm vidimus quomodo panis transubstantietur in corpus Christi, & vinum de vi te in eius sanguinem: & quis sit panis ille qui in corpus Christi transubstantiatur: cum capost transubstantiationem corpus Christi sit adorandum. Quaeritur Tertio An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter. Notato hic duplicem esse positionem realem (aliqui enim verbaliter discrepant: & in eadem sententia conueniunt) aliqui volunt solum conditionaliter corpus Christi ado randum in eucharistia: placet aliis quod categorice potest adorari corpus Christi in eucharistia.
⁋ Pro solutione quaestionis ponam sicut in caeteris aliquas conclusiones: quarum Prima est haec, non est mihi euidens quod corpus Christi continetur in hac hostia. probatur. stat panem non fuisse triticeum, vel sacerdotem non intendisse consecrare: vel non protulisse verba necessaria consecrationi: & tunc non fuisset consecratio. Secundo arguitur ad idem, non est certum praesbytero an consecrauerit: ergo non est m hi certum. tenet consequentia: quia ipse pot hoc melius depraehendere, quam ego. antecedens patet. stat eum no esse baptizatum: & sic non est sacerdos. Stat insuper epscum non ordinasse eum. igitur.
⁋ Secunda conclusio. ha beo certitudinem morale sufficientem quod corpus Chri sti transubstantietur: ergo sub speciebus panis est corpus Christi. Haec consequentia est bona: quia certitudinem moralem habeo de ante: ergo talem habeo de conse quente. si enim aliqua consequentia sit certa, & antecedenscertum: consequens eadem certitudine est certum: sed cer titudinem moralem habeo de antecedente, quod patet. videmus quod nulla est difficultas de baptismo nati inter christianos, & notos parentes: tum ex par te parentum & patrinorum: tum ex parte baptizan tis & viciniae. De intentione episcopi non cadit dis ficultas: nec de intentione sacerdotis quin ordines suscipere intendit: & facere illa quae probum virum decent. quilibet enim est praesumendus bonus donec de opposito doceatur, non docetur autem oppositum de hoc sacerdote, prout supponitur.
⁋ Tertia conclusio. licet categorice adorare corpus Christi in sacramento eucharistiae: vel sub spe ciebus illis quas eucharistiam putamus probatur conclusio. certi sumus certitudine morali quod illic corpus xpsi conti neatur: ergo categorice possumus ips adorare. Secundo arguitur ad idem. si naon le categorice adorare illd quod illic in speciebus continetur: hoc est quia stat in casu corpus Christi illic non contineri. sed hoc non obstat, quod ptet cum sit ignorantia inuincibilis, quemadmodum erat de lacob Liam prima nocte cognoscente. Dicis. in cultu latriae debetur maior indago quamcirca rem vxoriam. Contra. to tus populus sic categorice adorat corpus Christi. si subito leuetur corpus Christi inter manus sacerdotis vel deferatur ad infirmum, subito omnes ad genua se prouoluunt categorice adorantes: nec aliud inquirunt. igitur. Amplius. audiens praelatum praedicare haeresim cuius oppo situm non tenetur scire, & assentiens, no peccat. Idem erit in proposito: dato namque opposito antecedentis non con duceret audire multorum sermones.
⁋ Contra hanc tertiam conclusionem arguitur sic. sequaeretur quod si diabolus transfiguraret se nunc in angelum lucis vel in deum: possem illum cultu latriae reuereri. consequens est falsum, igitur.
⁋ Respondeo quod illud potest facere angelus tenebrarum deo illud per mittente ad probationem fidei nostrae, an in ea va cillemus: an persistamus, secundum illud. ii. ad Co rinthios. xi. Angelus tenebrarum se transfert in angelum lucis. sed nego sequalam de illo. nam hoc est inso litum: & per scripturam edocemur a talibus cauere Matthaei. xxiiii. Multi venient in nomine meo (dicit dominus) dicentes, ego sum Christus: & seducent multos. In talibus spiritus probare oportet si ex deo sunt. Primae Ioannis quarto. & non assentire talibus assertionibus: sed iudicium intellectus assentiend suspendere: & per consequens adorandi: sicut in vitis patrum de quodam viro sancto legimus ocu los claudente: dicete angelo tenebrarum. nolo Chri stum videre in hac mortali vita: sufficit mihi in patria. videre. & sic daemodo illusus euanuit. Cum enim illud sit insolitum, nullo modo est assentiendum quod est deus quousque sufficientissime de hoc doceatur, nec simplex sibi solicredat: vel etiam doctus, quousque deum super hoc implorauerit: & alios sapientes super hoc consultauerit: nisi sufficientissime super hoc ce tificaretur, quemadmodum diua virgo quae diu medita ta est in angeli insolita salutatione, sicut de ea dicit Euangelista. Cogitabat qualis esset ista salutatiohoc est multum poderabat: & angelo respondente: ad huc obiecit, quomodo fiet istd: nec vllo modo assensit quo ad erat ei sufficientissime reuelatum: & forte reuelatione interiori a deo. Sic Lucianus praesbyter non cre didit Gamalieli quousque tertio appuit. modo sacra mentum eucharistiae e solitum & commune: & ratissime contingit quod corpus Christi non continetur in illis speciebus: & nos fugit quando hoc sit: propterea non est simile.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. melius est conditionaliter adorare corpus Christi in eucharistia, quod patet. vtpote ego adoro corpus Christi si sub istis speciebus sit. & non aliter. tunc si non sit sub illis speciebus non adoratur ado ratione conditionali, quae non tenet conditione non existente. & si adoratur categorice: adorando stat panem adorare.
⁋ Respondetur: & si melius esset conditio naliter adorare corpus Christi in eucharistia / non impu gnatur conclusio in quae dicimus illud licere. Secundo nego quod sit melius. multis namque simplicibus daretur occasio existimandi quod corpus Christi num quam contineretur sub illis speciebus. Sicut enim non est adorandus rubus conditionaliter si illic sit dominus vel angelus: be semel Moy si ita contigit: ita eucharistia non est adoranda conditio naliter si semel bis vel ter non sit consecratio: cum op positum ferme semper contingat, nec constat nobis quando non contingit. fateor tamen quod quandoque adoratur corpus Chri sti in eucharistia conditione tacita: hoc est si sciretur quod panis non esset in corpus Christi transubstantia, tus, nullo modo sic adoraretur. sed hanc conditionem non expedit apponere ei: nec est hominium consuetudo, nec doctus debet eam apponere expresse: esto non daretur ei occasio propinqua assentiendi quod num quam corpus illic contineretur: sed sufficit ei orare alio rum more: nec fodere cisternas nouas in hac parte debet: ne ex suo habitu alios ad hoc inducat. bene autem sentiat de proximo & sacerdote & episcopo donec doceatur de opposito.
⁋ Tertio arguitur. ex conclusione sequitur quod idololatria non esset peccatum: consequens est falsum: ergo & antecedens. consequentiam tamen declaro. sit ita quod non sit consecratio realiter: tunc sortes adorat hoc quod illic continetur, quod est panis. modo adorare panem cultu latriae est idololatria. Dicis sicut quidam, non stat quod quis credat & velit adorare diabolum: & tamen adoret deum nam credens adorare deum: & eum adorare volens, si sor tes ponatur loco eius non adorat sortem sed deum: sic in proposito credens adorare corpus Christi: & hoc vo lens, non adorat panem, sed corpus Christi. Contra. hoc non soluit argumentum: quia bene sequitur. hoc adoras cultu latriae: hoc est panis, ergo panem adoras cul tu latriae: expositorie, antecedens habes concedere: ergo non potes negare consequens. Maior patet per conclu sionem: quia categorice adoras quicquid illic contine tur. & minor est nota ex hypothesi.
⁋ Propterea aliter respondetur ad argumentum, negando sequalam, quod idololatria esset licita. Illic enim non est idololatria: ldo lolatria est cultus deo debitus: creaturae culpabiliter ex hibitus. qui si ex ignorantia inuincibili creaturae atribuitur: non est idololatria, sed latria: dato quod creaturae attribuatur, quemadmodum si Iacob Liam prima nocte cognouit vt est probabile: licet sit quaestio facti: in copula illa quo ad eum erat castitas con lugalis: licet nullum esset coniugium in nocte illa: & si Lia sit excusanda ob patriae consuetudinem & praeceptum paternum, etiam respectu Liae erat castitas cmuniugalis. sic omnino est in proposito. et si essent duo sortes & plato: & platoni constaret quod ibi non esset corpus Christi: summum cultum contento. sub speciebus tribuens esset idololatra: non autem sortes cui non constat: cum sit ei ignorantia inuincibilis: sed bene colit contentum cultu latriae. Non tamen sunt propter ea Tartati & alii excusati a cultu latriae: cum summum cultum illi tribuant: cui tribuere non deberent: sed tenentur sapientum monitis acquiescere. Pronunc supponitur quod corpus Christi est colendum cultu la triae & non hyperduliae: licet difficultas sit verba lis: vt in nona distinctione tertii prolixius deducemus: & sic crux Christi & species assistentes in Eucharistia coli possunt. plebs tamen non tenetu exacte scire distinctionem inter corpus Christi & species. Contra hoc arguitur. dicitur quod sacerdos debet consecrare: & non leuare hostiam non consecratam: ne populum ad idololatriam cogat: & per consequens categorice adorans si cultu latriae colat panem, peccat. Respondetur. de communi mo do loquendi non est vis. Sacerdos enim dat occasio nem populo quantum est de se. hoc est male agit: & populum priuat a suffragio debito: nec in sacramen to veritatis dolo & fictione vti debet. populus au tem non peccat. quo fit quod creatura pura vt panis, obiectum materiale latriae: non autem formale: hor est dicere: illum cultum panis terminat: sed corpus Christi est obiectum formale: hoc est gratia & ca talis cultus: quo colitur hoc contentum sub speciebus: obiectum inquam formale de per accidens. deus au tem est obiectum formale per se: & radicale.
⁋ Quarto arguitur. Si eucharistia esset adoranda categorice cultu latriae: sequeretur quod etiam corpus sortis esset adorandum cultu latria categorice. consequens est inconveniens & nusquam pra cticatur. declaro consequentiam. posito quod nunc sor tes sumpsit Eucharistia: saltem debemus eucharistiam in eius stomacho adorare quam constat esse in eo: sicut adoramus eucharistiam in pyxide delatam per vrbem: & ex consequente Sortem ratione illius
⁋ Respondetur. hoc argumentum non est contra conclusionem: sed quaerit vnum aliud: ad quod dico quod nec Sortes est adorandus, nec corpus Chri sti in stomacho Sortis. Ad hoc primo est com munis visus. Secundo nescitur quamdiu corpus Chr sti illic maneat ob specierum alterationem. Tum tertio dato quod constet: ne hominem adorare videamur: corpus Christi non est illic adorandum saltem exteriore adoratione: secus est de corpore Christi in pyxide: quia palam est quod pyxidem nor ndoramus.
⁋ Ex istis omnibus patet quod corpus Christi est categorice in eucharistia adorandum nec adorare panem tamquam obiectum materiale ex igno rantia inuincibili sufficienter arguit idololatrian immo latriam infert. secus est ex ignorantia vincibili: crassa, vel supina. Stat insuper credere & vel le adorare corpus Christi: & panem adorare: sed non adorare panem. Adoro enim importat actum volun tatis: & propriam facit praecise appellationem, non autem quando praecedit: sed sub disiunctione ad alias ratio nes appellat. Vlterius patet istam non esse de fidecorpus Christi continet sub hac hostia: sed assensus eius est certus certitudine morali: quae errori in terdum non repugnat. Ista autem conditionalis bene est de fide. si sacerdos dixit verba sufficientia super hac materia debita cum intentione debita, illic est corpus Christi. In super quando est apparitio insolita al cuius colendi: suspendendus est assensus credendi cum actu voluntatis quousque de illo complete doceatur secus est de Eucharistia consueta. Et forte similis difficultas poterat contingere dum Christus erat viator: vt si alicui ignoto contigisset Christum vide re. deinde si tali aduenienti Iacobus Alphei loco Christi ab aliquibus putatis probis ostensus fuisset: non peccasset Iacobum colens. secus est nuncEt persimilis difficultas verti potest de sanguine mi raculoso in terra, quando est probabile dubium an realiter sit sanguis Christi. Quamdiu eni est tale dubium debs actualiter conditionaliter adorari cultu latrit quando autem sufficienter constat ber non citra certitudinem fi dei, quod sit sanguis Christi: non amplius est ponen da conditio actualis, sed tacita.
On this page