Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

⁋ Distinctionis Vigesimae quartae Quaestio Decima. Ecimo quaeritur: an theologus tanquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae prae ferendus. Hanc quaestionem idcirco propono quia eam Amouent Hostiensis & Panor. de consan. & affi. ca. i. quorum solutio in hoc stat. Si sit beneficium etiam grande, episcopatus scilicet vt ipsi exemplificant: & in loco magis versetur causarum ventilatio: praeferendus est theologo ca nonista. Si autem pullulet haeresis vel locus sit vi cinus haereticis: praeferendus est theologus. Hanc resolutionem falsam paucis ostendam / semper de theologo & canonista simplici loquens. quia notum est theologum mixtum: theologo simplici caeteris paribus praeferendum i quamquam theologum ambidextrum in theologia & iure pontificio decet esse. multi tamen sunt eruditi theologi simplices.

⁋ Hoc praemisso pono hanc conclusionem. lurisperito seu canonistae praeferendus est theologus omni modo siue haereses pullulauerit siue non: caeteris paribus. hoc est: si vterque sit peritus in sua arte: sic scilicet vt theologus ne a limine quidem ius pontificium salutauerit: nec bibliam & theologorum scripta canonista olfecerit: nisi illa quae in corpore iuris habet, in morum grauitate sint pares: & in omnibus aliis quae idoneitatem augent vel attenuant. Probatur haec conclusio. omnis ille praeferendus est in aliquo officio qui melius nouit illa facere quae officio illi incumbunt. mani festa est haec maior: quia non aliam ob causam gna rus in arte nautica in naue praefertur perito calcifici. sed theologus nouit melius illa facere quae officio pastorali incubunt. igitur. Probatur minor. nam actus potissimi in cura animarum sunt isti: ministrare sacramenta / euangelizare verbum dei / discernere inter peccata mortalia / imponere poenitentias arbitrari as & consimilia. haec autem melius nouit theologus, vt cuilibet notum esse debet. Insuper nulla doctrina est ecclesiae aeque vtilis vt theologia: ergo theologus inter doctos in republica est maxime vtilis. Ante cedens patet ex Apostolo. ii. ad Timotheum. iii. dicente. Tu vero permane in his quae didicisti & credita sunt tibi: sciens a quo didiceris: & quia ab infantia sacras literas nosti, quae te possunt instruere ad salutem per fidem quae est in Christo Iesu. Omnis enim scripeura diuinitus inspirata vtilis est ad docendum / ad arguendum / ad corripiendum / ad erudiendum in iustitia. Forte dicis. canonista nouit omnia haec per illa quae habet in corpore iuris. Contra. multa habet theologus in iure non inserta seu vt dicunt, incorporata. etiam non potest adeo perite disserere aut loqui vt theologus: quia circa artem illam non sic versatur. nam opposito dato non esset simplex canonista. In super conclusiones in theologia deductas canonista pro principio capit. sicut scientia subalternata pro principio sumit conclusiones scientiae subalternantis. modo habens scientiam subalter nantem perfectius scit etiam eandem conclusionem quam habens scientiam subalternatam. extendimus autem scire ad cognoscere: quia si quis credat principia suae artis in alia scientia probata: proprie non scit ea. modo conclusiones theologicae sunt principia in iure pontificio. Tertio arguitur loquendo de adeptis gradum in vtraque arte, nemo Parisiis efficitur doctor theologus ante. xiiii. annos completos in studio illius facultatis post artes complete visas: & nisi sine praesidente in Sorbona responderit spatio. xiii. horarum non trahendo spiritum, cuilibet arguenti in publico: sine aliis disputationibus publi cis sub praesidentibus. iiii. annorum spatio, omnes baccalaureos admissos in omnibus actibus publice examinando: qui solent cursum vnum vel duos re gere in artibus in. iiii. vel. v. annnorum curriculo. quis etiam in vtroque iure gradum capit qui artium prima elementa degustauit: quo modo ergo istorum duorum erit collatio:? Dicis. tempore quo in artibus rexit, a studio theologico retrahebatur. Respondeo. pro vno cursu non distrahebatur, quod patet sic. arguendo & respondendo multo promptior, grauior, & maturior, eo quod discipulis adultis praefuit, euadit. Praeterea ratione vnius cursus facultas nostra Parisiensis de vno anno dispensare solet. ergo praesupponit tunc virum magis proficere pro vno cur su regendo quam si non regeret. Pro secundo autem cur su nihil dat, quia ille potius obest quam prodest. Nec valet dicere quod tempore litis canonista efficitur magis gnarus. quia tu non vides episcopos & pasto res in strepitu forensi pro rebus ecclesiae litigare. Insuper hoc est incidens & accidentarium, pro quo aduocatum habere oportet: & non immediate in hoc insistere. Item nemo militans deo implicat se negociis saecularibus: vt ei placeat cui se probauit. ii. ad Timoth. ii. Immo hac via concluderes pastores ecclesiae eligendos tempore quo ecclesia reparatio ne eget / de numero latomorum pro ecclesiae materialis reparatione. sicut enim praelati habent conductos latomos: sic aduocatos stipendiarios habent. Rursus nullus tantum verbo dei inuigilat (quod aperte videmus) quantum theologus. ergo ipse est praeferendus. Praeterea etiam in corpore iuris theologia & eius studium est maximis priuilegiis donatum: vt de mag. in ca. Super specula. conceditur studentibus theologiae vt quinquenio integro possint percipere fructus suorum beneficiorum. Docentibus vero quidiu docuerint: vt in quaest. sequente latius explicabitur. Item leges prohibentur legi & audiri Parisiis & in locis vicinis, vt theologia floreat. de priuile. ca. Super specula. & ca. i ne clerici vel monachi sae, nego. se im. prohibentur contentiones & lites tanqui saecularia negocia: & prohibetur religiosis ne addiscant leges vel physicam. physica aut apud aliquos medicina vocatur. & finis legis est ne se inuoluant processibus. Et idem est si quis occupet se circa materiam litigiosam iuris pontificii. Scio tamen dominos legistas & Panormitanum canonistam religiosum: nimis canonistis condescendere propter vicinitatem quam ius pontificium in aliquibus suis partibus cum legibus habet: nec satis poderare rationem quare leges his interdicuntur: quae est haec: ne scilicet nimis se occupent in negociis saeculi & strepitu forensi: vbi est lucrum temporale cum iactura animae. Insuper, petitur ab ordinando episcopo an sciat vtrumque testamentum. In cuius signum defert mitram. sed non petitur ex eo an sci at vtrumque ius. Postremo, ecclesia optime fioruit ea tempestate qua theologi eam rexerunt: sed vbi deuenit in canonistarum manus, qualiter gubernetur nouerunt omnes. igitur conclusio vera.

⁋ Contra hanc conclusionem arguitur. canonistae citius pastores ecclesiae eliguntur qui theologi ac eis prouidetur: & frequentius episcopis assistunt.

⁋ Praeterea spiritualia non possunt seruari sine temporalibus: & isti ad talia sunt vtiliores theologis. nam etsi in propriis non litigant: aduocatis comsulere possunt.

⁋ Ad primum respondetur quod ad dignitates assumpti non assumuntur de per se ratione cano num. nam post salutatam a limine grammaticam potentum filii non submittentes manum ferulae in gymnasiis artium in quibus seruatur rigor: ad leges huanas / diui nis relictis mox confugiunt: quia de mundi grege esse laborant. & propterea nimirum si aliqui tales / legi stas & canonistas sibi assumant sui similes: vt etiam sibi consulant in beneficiorum tricis in foro exteriore / conscientia relicta quam floccipendunt: secundum dictum triuiale: Semper est & erit: similis similem sibi quaerit. prudentes tamen videmus episcopos, theologos secum in magna veneratione continuo habentes.

⁋ Ad secundum respondetur quod superflue nimis se occupant multi praelati pro bonis temporalibus: sic scilicet vi sint eis impedimento. Hinc primae ad Timotheum vi. dicitur. Nam qui volunt diuites fieri incidunt in tentationem & in laqueum diaboli.

⁋ Sed dicis, non student esse diuites pro se, sed seruare bona ecclesiae: quia vt scribitur in ca. Expedit. xii. qui. i. Expedit facultates eo clesiae possideri & proprias perfectionis amore contemni & paulopost Prosper recitat in eodem capitulo. De nique sanctus Paulinus ( vt ipsi melius nostis) ingentia perdia quae fuerunt sua / vendita pauperibus erogauit. sed cum factus esset episcopus, non contempsit ecclesiae facultates: sed fidelissime dispensauit. Idem illic natrat de sancto Hilario.

⁋ Respondetur multifariam. Primo. bona ecclesiae erant episcopo & canonicis tunc communia & ab episcopis summis theologis verbo & opere caelo dignis fidelissime expensa, nec prouentus maxime vberes adhuc habebant. propterea opus eras sollicitudine pro rebus ecclesiae acquirendis & conseruandis. hi certe digni erant & honore & bonis fortunae pro suis necessitatibus subleuandis: secundum illud Apostoli primae ad Timoth. v. Qui bene praesunt. paesbyteri: duplici honore digni habeantur: maxime qui laborant in verbo & doctrina. Ad hoc introducit scripturam Deuter. xxv. Non infrenabis os boui trituranti. aequum est ergo quod in rebus diuinis & ecclesiasticis officia & onera subeuntes habeant sufficientem prouisionem pro sui sustentatione. Dico secundo quod aliqui hac tempestate pro bonis ecclesiae augendis qui in vtilitatem eius non cedunt, nimis insudant. Nam cum ecclesia sufficienter in plerisque locis dotata sit: mediis de honestate crebro suspectis: vt seipsos pascant, bona sub velamine indigentiae ecclesiae uaerunt. vtpote de capienda pecunia in ordinum collatio ne, sub chartarum seu literarum vmbra: & multis aliis modis excogitatis. Et contra loca sancta vt hospita lia: viduas, minutam plebem sibi subiectam & paupes nimis rigide insurgut: putantes decorum prouentus episopales uam litercumque augere. Et tamen luce meridiana clarius est: quanto episcopatus est pinguior: tanto magis in speculo ponitur curialibus istis ambitiosis & inidoneis: vbi episcopatus & beneficia tenuia melioribus & doctioribus relinquuntur. Dico tertio: si episcopus vel aliam dignitatem habens: multa talia relinqueret, esto suum beneficium multo minus in prouentibus valeret: probe ageret, nec vllum iuramentum obligat eum ad bona ecclesiae conseruanda: quia sem per intelligitur de bonis ecclesiae manutenendis secundum quod ecclesiae expedit. vt si fuerit lis ambigua inter diuitem praelatum: & domum hospitalem aegrotorum: nullum aegrotum etiam tempore epidimiae recusantem: vt est domus dei Parisiis gegre sufficiens ad eleemosynas tam largas erogandas: quis iudicaret episcopum cum capitulo imprudenter agere si suo iuri ambiguo cederet: cum pro statu episcopali sufficientem prouisionem habeat: Et potest esse quod illi sedi nullo modo conducat plura habere. tum ne nobilibus aulicis & regum familiaribus pateat aditus. tum ne immensus redditus sit episcopis materia luxus. Non tamen me fugit quin bonis viris bona fortunae sint materia virtutis exercendae: sed non semper talia beneficia probi habent. Hoc autem non obstante haec pona escclesiarum alii iniuste capientes peccant: & praelati iniuste hoc sinentes omittunt culpabiliter. Sed consultent episcopi sapientes prudentiam hapentes quando cedendum sit: quando litigandum, & cum quibus. Similiter abbas aliquis vel episcopus prouentus aliquarum terrarum sic recipiat vt pauperes terram ad firmam vel aliter habentes, non opprimantur, nec pruinam formidare debent dicentes se nolle relinquere sedem posteris magis tenuem quam a praedecessore inuenerunt. erebro enim formidant pruinam & cadit super eos nix.

⁋ Ex his ergo patet theologum simplicem / eruditum & grauem, canonistae similiter dotato praeferendum. Nec oportet talibus canonistarum obiectionibus respondere. lus pontificium ex morali philosophia & theologia est conflatum. modo compositiora sunt perfectiora. Item de duobus participans, vtroque extremorum est perfectius: vt mula equo & asino (vt aiunt) est perfectior. Nam pauca theologica comparatiue habet ius pontificium. Ad secundum dico: quod falsum est mulam equo esse perfectiorem: sed tenet medium in perfectione inter illa duo.

⁋ Cum omnibus his dico quod plerique sunt canonistae multis doctoribus theologis etiam in famatissima vniuersitate gradum adeptis praeferendi ad dignitates propter excessum in morum grauitate: & nonnunqui in literis tam diuinis qui humanis. sed in quaestiois titulo summum summo, & parem pari, hoc est mediocrem mediocri cotulimus. Nec theologis obest quod ad tumultus aulicos non vocentur: quinimmo super hoc laetentur. Nunquid in domo summi sacerdotis Christum negauit Petrus qui in Christi societate stetit fixus & immobilis? Theologum nanque inhoneste procedere iudico, & minus secure pro animae suae salute: si me diate vel immediate in principum vel episcoporum comitatu esse laboret. Et licet dicat sese ingerere pro aliorum salute: citius fortasse ipse ad malum flectetur quam possit alios ad rationem allice- re. Non tamen nego quin theologus vocatus cum Aaron possit adire curiam dummodo detur ei ocium interdum respirandi / & curandi suam salutem.

⁋ Concludendo patet esse peccatum minus idoneum pra ferre magis idoneo, vel hoc suggerere: & per consequens ( si recte sentimus in hac quaestione prout putamus) male agit dans, eligens, vel suadens praeferre canonistam vel legistam theologo: & tenetur ad restitutiouem aliquam illi qui repellitur iniuste secundum iudicium prudentis. Non est tamen idem beneficium habere, & esse in potentia propinqua ad habendum. nam si prohibeam inidoneum vel mi nus idoneum vel etiam aeque idoneum quatenus beneficium detur optimo, capiendo optimum ne gatiue: non pecco: & per consequens non teneor illi quem prohibeo ad aliquid. sed si sit magis idoneus: teneor detestari peccatum meum quo eum prohibui a beneficio consequendo, & facere ei conpensationem. & quamquam non feci animo ei nocendi: feci tamen ei iniuriam: quia beneficium fuit ei debitum: hoc est, collatores tenebantur ei beneficium dare. quare laborabo vt alibi ei prouideatur: vel si non possim, dabo ei pecuniam.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10