Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 3

An prece et obsequio committatur simonia
1

⁋ Distinctionis Vigesimae quintae Quaestio Tertia: Ertio quiro: circa mate riam simoniae. An praece & ob sequio committatur simonia. Pro quaestionis solutione ponur tur conclusiones. quarum prima est. Non est simoniacum praeces porrigere pro idoneo / siue pro se siue pro alio. Quia quis possit pro se beneficium pete re: distinctione praecedente ostendimus. Probatur con clusio. omnis simonia est peccatum: porrigere preces pro idoneo non est peccatum: ergo porrigere praeces pro idoneo non est simonia. consequentia tenet in Baroco. Probatur minor. nam quis licite potest petere pro se: ergo a fortiori pro alio idoneo erga quem minus afficitur. Secundo probatur idem. si videam Sor tem ad officia curae animarum multum idoneum: & gregis vtilissimum pastorem: & indigum: quis dice ret me male agere collatorem rogando vt huic con ferat beneficium?

2

⁋ Secunda conclusio. episcopus huic beneficium conferens quia est idoneus: licet pre ces sint causa sine qua non: bene agit. nam contingit quod praeces adhibens sit dignus cuius testimonio de bonitate beneficium suscepturi fides adhibeatur.

3

⁋ Tertia conclusio. licet fictione iuris episcopus idoneo beneficium conferens principaliter propter preces non curando de idoneitate, no sit simonia cus: tamen coram deo & in rei veritate est simonia cus. Prior pars patet: quia est praesumptio quod det benefi cium ratione idoneitatis. & casus ambiguus de bo non & malo in meliorem partem est interpretandus Secunda pars probatur: quia si esset inidoneus: non mi nus ei beneficium conferret. ponamus eum talem cu non sit cordi idoneitas: istum munus & lingua prin cipaliter mouent. Secundo probatur eadem pars sic. volens occidere Titium, & percutiens statuam quam cre dit esse Titium, imputabiliter est homicida. & ratio est, quia animus eius in Titii occisionem tendit: de statua non curando. eodem modo est in proposito Praeterea arguitur ad idem. Si idoneitas eius pro quo rogatur / esset collatori incognita / esset simonia: sed dat beneficium intuitu praecum / siue sit idoneus si ue inidoneus: scientia enim in proposito eum ne mouet: & perinde se habet ac si collatorem lateret. ergo si nullo modo idoneitas mouet ad collatio nem beneficii / est simonia: & etiam si minus prir cipaliter idoneitas mouet: est simonia, licet minugrauis. potest ei malus peruertere ordinem finium Fodem modo dicendum est de obsequio.

4

⁋ Quar ta conclusio. dans in idoneo beneficium ratione i cum, simoniam committit. patet: quia ratione praecu dat praecise: cum enim nulla sit idoneitas in homini ratione illius non dat. & perinde est ac si pecuniam a beneficium habituro caperet: quia possunt preces magnam valere pecuniam in consideratione coi latoris: vt quia collator cupit amicitiam rogantis, lau dem, vel huiusmodi. hoc patet ex vulgata distinctio ne de triplici munere scilicet de munere a pracce, manu, & obsequio.

5

⁋ Quinta conclusio. Quis rationabili ter seruit collatori beneficii, sperans quod per bonum seruitium & fidele cognoscetur sua idoneitas, & citi promouebitur quam alter: sed conferetur ei beneficium ratione idoneitatis sine pactione vlla. si tamen prim cipaliter seruiat vt beneficium habeat: inique agit nec est discrimen quo seruitio inseruiat: dummodo sit idoneus, & honeste honestate morali seruiat.

6

⁋ Sexta conclusio. Dans beneficium famulo in subleuamen & compensationem mercedis reddendae eidem, simoniam committit. Probatur: quia capit in virtute pecuniam pro spirituali annexo: ergo con mittit simoniam. nam idem est remittere centum scu ta collatori / quae debet famulo reddere: & illa recepta collatori dare. Propterea dictum Hostiensis est imualidum quo dicit. Si episcopus recipiat clericum in ser uitium / promittens ei salarium annuatim donec ei p uideat de beneficio competenti: collato beneficio remittitur salarium / & non est simonia. immo est quia conuenit inter eos quod gratis seruiat / beneficio adepto: quare virtualiter episcopus capit pecuniam quam deberet pro seruitio dare / ratione be neficii. & est vera simonia. Patet etiam per dictum commune de triplici munere, scilicet de munere a manu, lingua, & obsequio, ad simoniam incurrendam.

7

⁋ Septima conclusio. Non refert in rei veritate quam parum collator capiat: quod est causa beneficii confere di: licet pro modico non praesumatur episcopus tortuose motus. Probatur. dare beneficium alio respectu quam idoneitatis & vtilitatis publicae est iniquum & ad acceptionem personarum spectat, ex distinctione praecedente: sed hoc est simoniacum. vt ex dicendis patebit. igitur. Praeterea paruum furtum ex parte obi recti furem mouentis ad furandum est furtum & peccatum / sicut furtum magnum: licet non ita gra ue: ergo paruum aliquid acceptu collatorem mouens ad tortuose conferendum est peccatum vt magnum ltem munusculum exiguum tantum mouet aua rum & imprudentem ad tortuose agendum quani tum magnum munus liberalem & prudentem. ergo ad magnitudinem obiecti non est respiciendum: sed ad animum illius qui flectitui sinistre. nam contingit vnum tantum moueri ob deauratam imaginem vix duo scuta valentem quantum alium propter optimum gradarium reginae.

8

⁋ Contra dicta de triplici munere ar guitur sic: si conclusiones essentiverae: sequaeretur quod coi lator beneficium conferens consanguineo ratione consanguinitatis esset simoniacus / vt dicebat can tor Parisiensis, quod Altisiodorus: Beatus Thomas & posteriores omnes reprobant. Et quod sequatur pa tet: quia dat pro munere a sanguine. Sed dices si cut dicunt isti doctores. episcopus hic nihil accipit: & sic licet peccet aedificando Sion in sanguinibus: non tamen committit simoniam. At probo quod isti repugnant sibi sic dicendo. quia nec capit pecuniam collator conferens beneficium inidonec vel idoneo / principaliter propter preces. ergo est repugnantia vnum concedendo, & illa ratione aliud negando. Dominus autem Innocentius in cap. Tuam de aeta. & quali. & or. prae. dicit quod preces ratione prae cum non causant simoniam: bene autem si ad pecuniam referantur. & hunc inieodem cap. Car dinalis insequitur. Contra hoc insto. isti doctores & communiter loquentes sic dicere nequeunt: quia eo modo ista distinctio esset nulla. Item arguitur ratio ne. preces alicuius tantum mouent aliquem ad inique conferendum beneficium quantum ducenti vel trecenti ducati: & eis aequalent in appraehensi one conferentis. sed vnum sufficit ad simoniam ergo & reliquum. Propterea recte dicit Seneca de beneficiis libro secundo. Non tulit ille gratis qui cum rogasset accepit. Insuper nulla res charius constat quamquam precibus empta est. vt patet ex cap. Sunt. nonnulli. i. qui. i. Sunt nonnulli (inquit Beatus Gregorius) quam quidem nummorum praemia ex ordina tione non accipiunt: & tamen sacros ordines pro humana gratia vel laude largiuntur: atque de ipsa largitate laudis solummodo retributionem quae runt. Hi nimirum quod accipiunt gratis, gratis non retribuunt: quia de impenso officio sanctitatis nunmum expetunt fauoris. Vnde cum virum iustum propheta describeret, ait. Beatus qui excutit manus suas ab omni munere, non dixit solum a munere: sed ab omni munere. quia aliud est munus ab obsequio: aliud a manu: aliud a lingua. Munus ab obsequio est seruitus indebite impensa. Munus a manu, pecunia est. Munus a lingua fauorSic ille.

9

⁋ Teneo ergo quod munus a sanguine / hoc est carnalis sanguis virum alliciens ad inique con ferendum beneficium causat simoniam: & non so lum sanguis: sed timor incussus a tyranno: & cae tera id genus: quaecunque fuerint, nec de illa distin ctione trimembri curandum est. nam plura sunt alia membra. Forte dices, quando beneficium cofertur comsanguineo, affini, vel alteri: aliquis loquitur pro consanguineo, vel aliqua. & sic per munus a lingua beneficium tenet. hoc non iuuat aduersarios de sanguine loquentes tanquam ab istis tribus separato. Prae terea potest collator dare beneficium nullo loquen te: solum intuitu sanguinis vel affinitatis.

10

⁋ Sed contra istud arguitur. In distinctione praecedente di cebam quod inidoneus ad idoneitatem accedens non tenetur beneficium sibi collatum restituere: sed quilibet beneficium habens simoniace / beneficium ipsum resignare tenetur. igitur.

11

⁋ Insuper secundum dicta quilibet peccans conferendo / simoniam committeret: & sic collator idoneo beneficium conferens, relicto magis ido neo committeret simoniam: quod est absurdum.

12

⁋ Ad primum concedo maiorem: sed minor est falsa. immo in casu tertiae conclusionis beneficium idoneo simo niace confertur: & tamen idoneus ille non tenetur beneficium restituere: cum sit capax: & collator reuera conferat licet propter malum finem: hoc enim non vi tiat collationem. vt si liberaliter dem sorti dece adiungendo circumstantiam venialem vel mortalem in rati ne obiecti cadentem, donum est ratum: & alter doni do minium acquirit. hoc in distinctione praecedente de hypocrita & paupere diximus. Nec valet ratio domini Armacani libro. x. ad Armenios dicentis, intrantem per peccatum in beneficium non acquirere verum titulum in ipso. cum enim non ingrediatur per ostium sed aliunde: fur est & latro. loan. x. Sed absit vt chri stianus dicat (inquit) quod ingrediens per peccatum per ostium ingrediatur. Non valet inquam haec ratio: quia pluribus modis per peccatum homo acquirit verum titulum in re aliqua. vt vendens equum in die festo acquirit do minium pecuniae: & alter dominium equi. et si alter sit excommunicatus: & clericus cui talis nego ciatio est vetita, iam triplici peccato peccat: & tamen res transferuntur. ergo non est inconueniens quod ali quis in beneficium intret per proctum tanquam per ostium quia per hunc actum ingreditur: hic actus est pec catum: ergo per peccatum ingreditur. sed hoc non est ratione qua est peccatum: sed ratione qua ponuntur omnia essen tialia ad collationem beneficii vel ad rerum trans lationem requisita. Verbum autem Christi loannii x. ad literam intelligitur de fide catholica: vt glossa interlinearis exponit. Qui bene sentit de Christi intrat per ostium in ouile. qui aliunde ascendit, de Chri sto male sentiendo: ille est fur & latro.

13

⁋ Ad secun dum negatur assumptum: quia constat virum peccare peccato non pertinente ad collationem beneficii: & tamen propterea collatio non erit simoniaca. sed si peccet in actu conferendi: concedo quod simoniam commit tit: & quod beneficium conferens idoneo, magis ido neo praetermisso simoniam committit. sed alter non tenetur ad restitutionem secundum dicta in quaestione praecedente: & loquendo de poenis simoniaco rum postea amplius elucescet.

14

⁋ Secundo arguitur de munere a manu. quis potest dare pecuniam licite alicui quaten pro se apud epsoum intercedat pro beneficio obtinendo ergo eodem modo potest pecuniam pro se dare episcopo pro beneficio obtinendo. Anteceden probatur: quia licite dat ianitori pecuniam vt ad tum habeat ad episcopum / saltem sine vitio simoniae. quod patet: nam si seram aperiat clanculum vel claui sub ostio absconsa, vel frangat fores licet in hoc peccet / tollendo obicem ne prohibea tur ab accessu ad episcopum: tamen no commit tit simoniam.

15

⁋ Respondetur negando quod quis pos sit dare pecuniam alteri ad intercedendum pro se: & concedo illud quod assumitur de ianitore dumme do ianitor non amplius loquatur: potissimum s est idoneus: quia tollit obicem eum prohibenten ne ad collatorem habeat accessum. quod est sine vitio simoniae: vt argumentum sufficienter ape ruit.

16

⁋ Tertio arguitur. Seruitium est causaminus principalis vel causa sine qua non collationis ergo eodem modo pecunia. Respondetur, non est idem dicere: est causa finalis minus principalis: & causa sine qua non. Notitia enim secundum multos est causa sine qua non volitionis: non tamen causa finalis. sic seruitium bene est causa sine qua non: quia per illud co gnoscitur fidelis diligentia & industria hominis. de pe cunia autem nihil tale contingit.

17

⁋ Quarto arguitur. Romanus pontifex licite vendit beneficium: & in ec non est simoniacum: ergo in nullo est simoniacum Anios probatur. Lex lulia ambitus cessat in vrbe Ro mana: eo quod magistratus illic princeps crear scilite. ad l. Iuliam ambitus. l. vnica. ergo a simili cessat turpitu do ambitus beneficiorum cum a principe summo spirituali beneficium emitur. Etiam dispensare videtur cum illo cui beneficium vendit vt possit ipsum tenere.

18

⁋ Raspon detur. aliqua sunt simoniaca quia prohibita: & in his summus pontifex non committit simoniam. Exem plum. vt in benedictione calicis / vestium sacerdotalium. & huiusmodi a sola ecclesia institutorum. Ilsta esse non sunt simoniaca de lege naturae vel diuina. Alia sunt prohibita quia simoniaca: quemadmodum sunt illa quae legi naturae & diuinae contraueniunt: & in talibus potest committere simoniam pontifex sicut & quilibet alius: quia illi iuri est subiectus: non tamen incui rit poenas positiuas humanas quas alius inferior in currit. Modo accipere aliquid temporale pro colatione beneficii quod tenetur gratis conferre: diuino iuri & naturae contrauenit. Textus ad hoc est clarus in cap. Ex diligenti. de simo. S. Quocirca. Et hoc tenet Panor. de Simo. cap. i. Durandus autem & Petrus Paludanus hoc sufficienter probant: quia cum capere aliquid pro licentia docendi sit simoniacum ex praehabitis: a fortiori capere aliquid pro iure elige di episcopum: & explendi officia in diuinis. Bea tus Thomas item secunda secundae quaest. c. dicit & bene, esse haereticum tenere papam non posse conmittere simoniam. Ad vltimam partem argumen ti: an dispenset cum illo cui beneficium vendit: Ioannes Andreas in Mercurialibus. in reg. Cui licet, dicit. Si episcopus statuit poenam excommi nicationis, ipso similiter omnibus ludentibus ad hasardum: non propterea liberatur qui inductus ab episcopo cum ipso ad hasardum luserit. immo postqui ille excommunicationem incurrit: epi scopus denuo cum ipso ludens maiorem exconmunicatiorem incurrit: communicans ipsi crimi noso in crimine damnato: & pro prima vice mi norem tamteunm nisi induxerit. tunc enim censetur cau sa cur alius ludit: & sic vt operans maiorem excommunicationem. quemadmodum si eius man dato vel consilio clericus percutiatur. cap. Mulieres. de sententis excommunica. Quemadmo dum scienter verbo aut osculo participans cum excommunicato, per hoc absoluere ipsum nulla ratione censetur: nisi se velle exprimat illum ex hoc pro absoluto haberi. de sententia excommunicationis. cap. Si summus pontifex. in Clemen. Sic videtur omni non in proposito quod non dispensat cum illo, nisi noc aliter aperiat.

19

⁋ Quinto arguitur. prophetae acceperunt pecuniam pro actu prophetandi: & tamen actus prophetandi est dei donum: & via hu mana haberi non potest maior probatur: quia vt dicitur i. Regum. ix. Saul dedit pecuniam Samueli vt indi caret asinas patris sui. vbi sic scribitur. Rursum puer respondit Sauli: & ait. Ecce inuenta est in ma nu mea quarta pars stateris argenti: demus homini dei vt indicet nobis viam nostram. Idem patet iii. Regum. xiiii. de vxore Hieroboam quae munera ad Ahiam prophetam portauit vt indicaret quid euenturum esset filio aegrotanti. Simile habemus de Heliseo: cui Naamam Syrus, & Benadab rex Sped riae magna obtulerunt munera.

20

⁋ Concedo quod est simoniacum pro actu prophetico capere pecuniam nec hoc fecerunt prophetae dei: vt Hieronymus super Micheam dicit. ludaei enim cum veris prophetis assueti minutissima munera obtulerunt pro sustentatione prophetarum. Vxor namque Hieroboa regina regni Israel portabat solum decem panes, crustulam, & vas mellis: iudicans virum dei paucissimis contentum, munere regineo exasperari. Etiam non legimus de prophetis quod ista acceperunt quamquam erant eis licita: non tamen capiendo pro actu prophetico. Sed idololatrae gentiles cum pseudo prophetis delusi immensa dedere munera: vt in. iiii. Regum legimus de Naaman syto. Et. viii. capeiusdem scribitur. Venit quoque Heliseus Damascum: & Benadab rex Syriae aegrotabat: nuncia ueruntque ei dicentes. Venit vir dei huc. Et paulo post sequitur. luit igitur Asahel in occursum eius habens secum munera & omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum. sed non legitur quod aliquid acceperit: immo quod non acceperit convincitur quia vt dicitur cap. v. dicebat ei Naamam Syrus. Obsecro vt accipias benedictionem a seruo tuo. At ille respondit. Viuit dominus ante quem sto: quia non accipiam. Cumque vim faceret, penitus non acquieuit. Non est autem verisimile quod in facto simili hoc praetermiserit.

21

⁋ Ecce quomodo in triplici munere: scilicet lin gua, prece, & seruitio, & in aliis sinistre trahentibus episcopos ad beneficiorum collationem committitur simo nia. & quomodo seruitus aliqua & praeces simoniam inducunt: aliqua vero non. Et quod aliquis simoniace beneficium acquirit & inique: non tamen iniuste contra iu stitiam distributiuam. hoc est, non relinquit aliquid es sentiale ad collationem beneficii: licet aliquid addatur bonitatem moralem actus vitians in conferente vel accipien te, vel in vtroque. & iste ne tenetur beneficium reliunre: sed suf ficit de peccato poenitere, bene inseruiendo cum sit idoneus:

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 3