Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 8
An paupertatis votum in communi, in religione expediatDistinctionis Trigesimaeoctauae Quaestio Octaua. Ctauo in hac distin ctione, & tertio loco praecipuo de votis, materiam religiosorum in se absolute aggrediendo, aliqua per ordinem quam inquiram. & primo de voto paupertatis, contra quod religiosi saepius peccant, quaera sex. Primo, an pauper tatis votum in communi in religione expediat. Secun do quomodo cognoscatur seruari in religionibus non mendicantium. Tertio, an expediat monachos habere bona in communi & non in proprio. Quarto, an licite sint aliqui religiosi mendicantes. Quinto, an religiosi mendicantes possint habere redditus perpetuos ex quibus viuant sine mendicitate. Sexto, quis sit dominus bonorum fratrum minorum.
⁋ Primo igitur quaero, an votum pauptatis cuili bet religioso expediat. Quaestio suppoit quemlibet religiosum vouere paupertatem. sed nunc loquar de paupertate eorum qui habent redditus ex qui bus in communi viuunt: de aliis posterius loquuturus.
⁋ Pro solutione quaestionis ponam ali. quas conclusiones. quarum Prima est. multis diuitiae sunt occasio peccati. Probatur: quia pariunt superbiamrixas, auaritiam, luxum, & caetera modostra. de superbia patet Prouerbiorum. xxviii. Sapiens sibi videtur vir diues. nam opinatur suo marte has opes congestas: & pauperes opprimit. Psalmo. ix. Sedet in insidiis cum diuitibus. Item homo est totus anxius pro eis conseruandis & augendis: quia magnitudo opum non satiat habentem: sed torquet eum vt plura ad quirat: more eius qui aquam salsam bibit: cuius si tis ad calendas grecas extinguetur. De rixis ma nifestum est. Nam cu Abraham & Loth facti sunt diuites: pastores eorum non poterant simul cohabitare. Geneseos. xiii. & si in altis cedris libani hoc contigit: quid erit in humili haerba deserti? Hoc videmus. passim: quod nec duo potentes reges finitimi cum mu tua beneuolentia sine iniuriis degunt: nec duo opu lenti viri sub eodem principe. nam opes habens do mos erigit & arces: dominia emit: nec finem nec modum cupiditati ponens. hinc enim efficitur auarus. deinde habens omnia ad manum incontinens efficitur. Haec pericula videns sapiens Prouerbiorum. xxx. rogauit deum dicens. Diuitias ne dederis mihi. Et primae ad Timotheum. vi. Qui volunt fieri diuites, incidunt in tentationem & in laqueum diaboli. & Lucae. vi. Vae vobis diuitibus. Et Matth. xix. Facilius est camelum per foramen acus transire quam diuitem intrare in re gnum caelorum, quod exponens Mircus aut verius Chri stus per os Marci decimo cap. inquit. Quam difficile qui pecunias habent, in regnum dei introibunt.
⁋ Se cunda conclusio. Voluntatia paupertas est apprime ab omnibus sapientibus laudata. hoc est: habere ne cessaria vitae & non habere sollicitudinem acquirenda rum opum. Hinc dixit luuenalis. Cantabit vacuucoram latrone viator. Socrates namque, Diogenes do lio pro palatio contentus, Anaxagoras, Crates, Ari stides, Homerus, & huiusmodi gentiles paucis com tenti ad astra a sapientibus efferuntur. Philostratus primo libro vitae Apollonii Tyanei recitat quo modo Damis audiuit Apollonium sic orantem. Odii concedite mihi pauca habere: & nullius indi gere. Et Lucanus. v. Pharsaliae, cum Caesar curarum plenus accessit domum Amyclae, ostendit quomodo paupertas sit munus deorum immortalium vix satis notu dicens. Securus belli praedam ciuilibus armis Scit non esse casam: o vitae tuta facultas Pauperis angustique laris, O munera nondum Intellecta deum. ldem videre licet apud Philostratum li. iii. de larcha Indo & Bragmanis philosophis. Hoc ipsum insinuat apologus Aesopi de mure rustico dicente ab teri muri. Rodere malo fabam quam cura perpete ro di. hoc est: habere pauca in quiete, quam multa in con tinua sollicitudine. Item plebeius est versiculus. Paupertas si laeta venit ditissima res est. Apud sa cras quoque literas paupertas est commendatissima. Edent pauperes & saturabuntur & laudabunt dominum. Psal. xxi. & Psal. ix. Patientia pauperum non peribit in finem. & desiderium pauperum exaudiuit dominus. Christus ipsa veritas: Apostoli, & patres cae lo digni tam in veteri testamento quam in nouo hanc co luerunt. Quanto autem quis plus terrae appropinquat opes acquirendo, licet sit in maiore fama in terra: tanto distantior est a caelo & minus illic cognitus, & econverso, quemadmodum luna, quae quanto magis a sole elongatur, magis illuminata ab hominibus in terra putatur: & tamen reuera minus illuminatur: cum magis distet a causa luminis productiua. in coniunt ctione enim nihil luminis eius percipitur in terras & tamen vere magis illuminatur etiam versus caelum. Sic est de homine opes & terrena conculcante per respectum ad mundum & solem iustitiae. & tamen homo debet caelum terra posthabita inquirere suapte natura, dicente OQuidio in primo Metamor. Pronaque cum spectent animalia caetera terram: Os homini sublime dedit, caelumque videre lussit: & erectos ad sydera tollere vultus.
⁋ Arguitur ad conclusionem duplici ratione. Primo ex regula Aristotelis Topica. Illud est eligendum quod vir sapiens in omni lege peritus eli- git, & non quod stultus eligit. sed mediocritatem & frugalitatem vitae elegerunt isti prudentes. ergo ipsa est eligenda non curando de stultorum electione. Secundo sic arguitur. quando sunt duae viae quarum vna securius & solidius ducit ad terminum ad quem quam altera: illa potius est eligenda. hoc enim quilibet nouit in ratione naturali. modo hic non habemus manentem ciuitatem, sed futuram inquirimus. ad Hebraeos vltimo. Tnmimn enim viatores sumus. termi nus ad quem est caeleste regnum: ad quod paupertas securius ducit quam opes: igitur. Et ostendo exemplo de quodam farcimina in abundantia portante per vrbem: ex quibus quilibet vnum vel vnius partem sine quiete portantis rapuit: tandem omnibus abiectis quietus in cessit. Paupere autem ante diuitis domum continuo can tante cum diues ex industria magnum auri pondus pra fenestram illius clanculum iniecisset, auro comperto no cecinit amplius, semper sollicitus & anxius quid auro emeret: vbi ipsum ante eimptionem reconderet: an in vno loco: an in pluribus, secundum verbum euangelii Matthaei. vi. Vbi est thesaurus tuus, ibi est & cor tuum. Praeterca, illa via est acceptanda quae est bre uior: sic est de paupertate quae per lineam rectam ad caelum tendit. Rectum enim secundum Euclidem, est cuius medium non exit ab extremis., quod cognoscimus per latomum dirigentem filum cum plumbo ad terram: si enim aliqua pars fili ab extremis distet, murum obliquum iudicat. sed extrema hominis / pauperies est: nascitur enim pauper, & moritur pauper: medium ergo debet extremis respondere. modo inter omnes lineas a puncto ad punctum ductas, linea recta est breuissima. Propterea Bra uardinus in sua parua geometria ad illam petitionem Euclidis, a puncto ad punctum lineam rectam ducere, addidit, & eam esse breuissimam. Diues autem oblique ad caelum cum multis impedimentis in itinere tendit: vt ex prima conclusione patet. opposito modo pau per ad caelum tendit: igitur conclusio vera. Sed religiosus habet necessaria vitae omnia sine sollicitudine cibum vestes & omnia quae oportet in religione habere: nec oportet debilitatem stomachi & aegritu dines formidare. in omnibus enim istis in religione ei prouidebitur: & charitatiue a religiosis sociis tra ctabitur: siue domi, siue foris.
⁋ Ex duabus praece dentibus conclusionibus consequitur tertia: quae est haec quod paupertas magis est eligenda quam diuitiae. Nam vera paupertas ad caelum promouet: diuitiae tamquam spinae nocent habenti. testis est Christus Matth. xiii. dicens. Alia autem ceciderunt in spinas: & cre uerunt spinae: & suffocauerunt ea. vbi glossa inter linearis. diuitiae occupant mentem: & fructus spiri tualis in ea proficere non potest. Et ipsa veritas in eodem ca. id exponens sic dicit. Qui autem se minatus est in spinis: hic est qui verbum dei audit. sed sollicitudo istius saeculi & fallacia diuitiarum suffocat verbum, & sine fructu efficitur.
⁋ Quarta conclusio ad titulum quaestionis respon siua. Maxime vtile est paupertatem voto firmare. Haec conclusio ex prima quaestione voti & praecedenti bus conclusionibus huius quaestionis sequitur. & probatur lterum sic. Vita pauper est bona & eligenda, & breuiter ad caelum ducens: sed expedit firmare in bono propositum: & hoc fit in paupertatis voto: igitur. Et Gregorius quarto Moralium, Sunt, inquit, nonnulli iustorum qui ad comprehendendum culmen perfectio nis accincti dum altiora interius appetunt, exterius cuncta derelinquunt.
⁋ Contra primam conclusionem & eius probationem arguitur. videtur quod diuitiae hac via sint damnandae: & eas homo sine periculo salutis te nere non possit. consequens est falsum: quia si omnes. essent pauperes quid de mundo fieret? & ad quid argentum / aurum / vestes preciosae / gemmae essent pro ductae si eis vti non liceat?
⁋ Praeterea Iob / Abraham / lsaac / Iacob / Dauid / Ezechias / losias, & multi Christiani reges opulenti fuerunt boni: ergo bo nitati diuitiae non obsunt, sed hominum malitia
⁋ Ad primum negatur quod sint damnandae tamquam vitia quia aliqui possunt eis bene vti & male. & quamuis quilibet esset pauper ad hunc sensum quod non teneret superflua: mundus bene se haberet. auro enim & argento licet vti cum moderamine. Sed quantum ad multas praeciosas vestes: dico eas curiositate vana hominum inuentas.
⁋ Ad secundum concedo quod diuitiae non repugnant bonitati: sed sunt grandia onera & spinae contra bonitatem pugentes: & multo plutes incomparabiliter per opes ceciderunt quam in paupertate-. Dauid enim in paupertate & vexatione non sic pec cauit vt in prosperitate cum Bersabea, & in morte Vriae: & in supputatione populi ex tumore. Das mihi paucos diuites bonos qui diuitiis bene vsi sunt. sed quot reges ludaeae / Israelis & aliorum regno rum dare potes qui ob diuitias perierunt? Et quando dicis hoc non prouenire a natura diuitiarum, sed hominum malitia: hoc fateor. sed quia homines creberrime per opes suc cumbunt, nec vincunt dif ficile vt facile: diuitiae relinquendae sunti: & paupertas tamquam securior amplectenda, ab illo scilicet cui non est praeceptum de opposito: sicut esse po test in casu.
⁋ Tertio arguitur. Episcopi habent diuitias & opes: & tamen sunt in statu perfectionis & in altiore statu quam religiosi, ex dictis superius ergo habere diuitias non arguit statum periculo sum. Respondetur. episcopi non habent diuitias pro se: illarum enim non sunt domini: vt in dist. xxiiii. diximus: sed tenentur illas in pios vsus conferre more abbatum. Secundo. Episcopi sunt in statu perfectionis acquisitae: diuitiis ergo bene vtentur: & hoc si virtutem acquisitam ante episco patum adeptum habuerint. alioquin sunt eis peri- culosae sicut & aliis.
⁋ Arguitur cotra secundam conclusionem. multi sunt pauperes in quotidiana sollicitudine, non plus merentes quam diuites: vt passim videmus. Respondetur. multitariam capitur paupertas: Vvno modo pro carentia diuitiarum: & sic paupertas non dicit aliud quam diuitiarum carentiantita vt paupertas sit homo diuitiis carens. & haec non est virtus. nec vitium: potest tamen esse materia virtutis & viti secundum libertarem habentis. Secundo modo pauper tas capitur pro proposito non congregandi superflua sed solum necessaria vel conducentia statui habentis. & hoc modo paupertas cum diuitiis magnis in persona publica non repugnat. quo modo Dauid tempore regni completi lstaelis & ludae erat pauper & diues Pauper sum ego & in laboribus a iuuentute mea. Psalmo. lxxxvii. & iterum. Diuitiae si affluant nolite cor apponere. psalmo. lxi. Tertio modo capitur paupertas pro proposito contemnendi diuitias ob finem honestum, quia eas reputat quis ad peccatum induce re, & reddere homines magis terrenos & sollicitos circa temporalia. & illa acceptio est bona: quam multi philosophi habuerunt: & erat in eis vera virtus mo ralis, nec oportet quod actualiter in deum hunc contemptum referant prout multi putant. si autem aliqui eorum hoc fecerint ob inanem gloriam: ex parte finis actus depra uabatur, & erat malus. Quarto modo capitur paupertas pro proposito relinquendi omnia bona mundi pro pter deum, & nihil capiendi vltra necessitatem. & haec est paupertas euangelica & actus optimus & per consequens optimae virtutis generatiuus. Et habet haec acceptio gradus. quia vno modo quis relinquit omnia sine voto. secundo modo cum voto. secundum autem est priore melius. & adhuc diuiditur: quia vel in religione, vel extra religionem. primum est secundo melius. Adhuc in religione tripliciter. vno modo manibus opeando pro sustentatione. Secundo modo so la necessaria vitae per mendicitatem propter Christum acqui rendo. Tertio modo vacando contemplationi, & deuo uendo se penitus deo: capiendo necessaria ex communitate. & quodlibet istorum est bonum. sed quod eorum sit melius: maior est quaestio: & tangit difficultatem illanan sit melius profiteri religionem mendicantium: an habentium bona in communi: de quo impresentiarum super sedemus.
⁋ Secundo arguitur. Aristoteles dicit primo Ethicorum: quod organice diuitiae deseruiunt ad felicitatem. Respondetur. Aristoteles apud Graecos talem modum qualem nostri religiosi habent, non percepit. Vnde hic dico quod si ex republica fuissent empti redditus ad subueniendum eis qui contemplationi dei modo quo in lumine naturali haberi poterat, insisterent: multi gentiles illam viam tamquam optimam elegissent. Constat enim multos suas opes reliquisse, etiam mendicitati obnoxios-
⁋ Tertio arguitur. Prouerbiorum. xxx. scribitur. Mendicitatem & diuitias ne dederis mihi. Respon deo. non loquitur de mendicitate & paupertate nostra, sed inuoluntatia paupertate & auarorum men te, quod patet per verba sequentia. Ne forte egestate compulsus furer, & periure nomen dei mei. modo voluntarius pauper non facit haec: & potissimum in re ligione in qua omnia necessaria ei suppeditantur.
⁋ Quarto arguitur. virtus consistit in medio, secundo Ethicorum. sed ille qui omnia sponte relinquit, non stat in medio, sed in extremo. igitur paupertas non est virtus, nec eius actus. Distinguitur maior. vel circa medium obiecti: & sic non oportet. vel secundum men tem regulae. & sic conceditur. Vnde pro regula teneto Quandocumque dictamen prudentiale dictat aliquid esse licitum, faciendum, vel omittendum: illic est medium. modo ostensum est quod spontanea paupertas est huiusmodi.
⁋ Quinto arguitur. paupertas pri uat hominem actibus liberalitatis / munificentiae / & eleemosynae: ergo non est acceptanda. Respondetur multipliciter. Primo, paupertas priuat hominem paruis virtutibus, vt maiora adipiscatur. sicut in simili, virginitas priuat aliquem actibus castitatis coniugalis bonis: sed melius assumit. Secundo dico quod pauper potest procurare eleemosynam dandam egentibus. Tertio potest habere actus interiores, & pauperibus compati: & tantum mereri quan tum diues. na actus exterior nihil bonitatis actui interiori superaddit. Dico quarto quod est magis liberalis & munificus quam diues qui paulatim sua bona tribuit: magnam partem sibi & suis reseruando. pauper autem de quo loquor omnia simul dat, nihil sibi retinendo. & potest propositum habere quod si esset adeo diues vt Croesus vel Crassus: omnia propter Christum relinqueret, quare plus meretur dando. vt Hieronymus contra Vigilantium dicit: qui tenendo contrarium conuictus est hereticus. Et in lib. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Bonum est facultates cum dispensatione patperibus erogare: melius est pro intentione sequendi do minum simul donare: & absolutum in solitudine ege re cum Christo. Quinto dico quod sicut diues suis opibus potest mereri bene eas elargiendo: sic po test delinquare male distrahendo: & erunt ei occasio peccati. Argumentum autem solum assumit appa rentiam boni quod potest facere diues si bene rebus fortunae vtatur: & non affert mala. sed talis argumentatio est sophistica.
⁋ Ecce quam periculosae sunt opes, fortunae dona, aliter bona fortunae: quae pilur acquiruntur & coalescunt sub manu caeci quam ratione videntis. sunt enim solum terrena: & hominem terre num faciunt: more lunae mobilia: & possessorem in quietum reddentia, nec sunt vera bona: teste Biante qui vt Ciceto in Paradoxis recitat, domo exusta cum interrogaretur quare sua non secum asporta- ret, omnia, inquit, mea mecum porto. hoc est bona animae & corporis, & potissimum animae. Insuper paupertatem euangelicam, pulchram diximus esse vir turem: quam pauci mendicantes habent voces inex plebiles emittentes pro bonis fortunae obtinendis: non contenti sufficientia suae sortis. Praeterea religiosi multi ex communi viuentes, hanc paupertatem non ha pent: qui ingrediuntur coenobium vt laute viuant sicut porci ad nemmora aguntur vt glandes colligant. hi bonis fortunae sese temere implicant: & paupertate vera relicta, Christum negligunt: cornua superbiae ei opponentes: sicut luna sua cornua semper opposita soli tendit. Sicque minus amant deum secundum illud beati Augustini primo confessionum. Minus te amat qui recum aliquid amat. Tertio religiosi mendicates habentes necessaria suo statui qui modicus esse debet: ac plura quaerens tes: negligunt hanc paupertatem.
On this page