Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 8

An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur
1

⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Octaua. Ctauo circa hanc deci manseptimam distinctionem quae ritur. An furiosi & temulenti lad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione & ad similia praecepta obligentur, nec hoc est ab hac materia alienum: vt terminos quaestionis conside ranti clarum est. Nam & Ricardus Middiltonus hanci quaestionem in hac materia: licet parum de ea loquatur proponit. Et quia vt primo de anima dicitur. Rectum est iudex sui obliqui: propterea si describatur sobrietas ebrietati opposita: ebrietas notior euadet.

2

⁋ Sobrietas temperantiae cardinalis virtutis species est circa potum: quando scilicet quis non contrauenit rationi in bibendo: vtpote cum potus non est in animae vel corporis iactura: & potissimum animae. si tamen cui condescendendum sit: vltra facultatem sumentis non bibatur: nec potus sit bibenti vetitus per votum vel aliam legem: vt videre est de Nazareis Numeri. vi. & de Rechabitis Hieremiae xxxv. & de Aaronitis Leuitici. i. Nam pro tempore illius legis stantibus duobus primis: quantuncunque parum bibendo non fuisset actus sobnetatis. Fodem modo si nunc esset aliqua lex potum vini pro hibens: bibendo esset ebrietas moralis in superabundando. Notanter (moralis) quia licet sic phi losophus loqui debeat / cum homo cancellos sobrietatis transcendit: tamen vulgariter non sic ca pimus. sed morali philosophiae acceptio vocabuu applaudit. Ebrius autem iuxta nominis interpretationem dici putatur, ab ex quod est extra, & bria / mensura: quasi extra mensuram sobrietatis. sicut sobrietas secundum mensuram. vulgus tamen ebrium vocat eum qui est omnis rationis expers a potu. & potissimum de hac acceptione in titulo quaestionis inquirimus.

3

⁋ Ex isto patet: quod non est eadem adaequata latitudo sobrietatis omnibus hominibus eiusdem aetatis: sicut non est eadem latitudo cibi: vt patet de platone & ludi magistro. Praeterea ad magnitudinem primi, vt in opipare comedente naturaliter magnitudo secundi sequi tur. Tertio. aliqui ab ineunte aetate seniorum culpa sunt in abundantiore potu educati quam alii: ergo eis latitudo est latior quam aliis: nec facile possunt sine corporis iactura ad aliud extremum tendere. sicut Arist. in problematibus de Dionysio tyranno de clarat: qui propter subitam abstinentiam a vino in morbos inciderat. Quarto. nati in regionibus frigidis per antiparistasim multum caloris habent & sunt robusti: quorum latitudo cibi & potus est maior. Et licet Apparatus. xxxii. q. ii. c. Moyses. ittisorie dicat quod aliqui bene bibunt ne anima habitet in sicco. Et est argumentum (inquit) pro Normam nis, & Anglicis, & Polonis, vt possint fortiter bibere ne anima habitet in sicco. Et Nicolaus Lyra nus Hester. i. dicat quod aliqui venientes a polo arctico illum modum bibendi in Normannia docuerunt / ac si probrosum foret: tamen apud sapientes est eis maior latitudo quam meridionalibus. vt patet ex dictis, non tamen eo inficias quin septentrionalium multi in hoc exuperent. multi etia sunt borealium sibi fabricantes tam arctam latitudinem quam meridionales.

4

⁋ Secundo sequitur quod id quod est ebrietas moralis vni pro aliquo tempore: pro alio est eidem sobrietas, quod patet de Petro iuuene, & de eodem existente sene: cum senes substantialiter sicci: li cet accidentaliter humidi sint: maiori egeant potu. Hinc Daniel in senectute vino vsus est qui in iuuentute fuit abstemius. Nam Danielis. x. ipse de se dicit. In diebus illis ego Daniel lugebam: trium hebdomadarum diebus panem desiderabilem non comedi: & caro & vinum non introierunt in os meum. Ex quo per locum a contrario sensu colligitur quod iam vino vtebatur: & tamen in iuuentute omnino abstinuit: vt Danielis. i. videre est. Et patet ratione hoc esse licitum. insultus passionum in iuuenibus sunt vehementes: ergo ministrare eis vinum natura calidum est flammam fiammae addere: & cum suapte natura robusti sint: vinum non est eis ministrandum. opposito autem modo senibus euenit. Insuper secudo libro Hecatonomiarum a Platone haec lex col ligitur. Pueri vsque ad duodeuigesimum annum vini vsum prorsus ignorent: deinde vino moderate vtantur vsque ad annum quaedragesimum. vltra vero eam aetatem hilarius in conviuiis discubentes / liberius eo vtantur. Et paulopost in eadem lege platonica sequitur. Senibus autem liberior vsus remedium aduersus senectae duritiem elargietur vt reiuuenescere videantur: & moestitiae eos capiat obliuio: & affectio men tis veluti ferrum in igne ex duritie in mollitiem dedi cta / flexibilior fiat. Cui consonat illud Horatianum Sollicitis animis onus eximit. Et illud Prouerbio rum. xxxi. Date siceram moerentibus: & vinum his qui ama ro sunt animo.

5

⁋ Tertio sequitur: quod duo eiusdem aetatis & patriae diuersas habent latitudines sobrietatis. pa tet de sanguineo vini appetente & phlegmatico sua natura abstemio. per vinum autem / siceram / ceruisiam / & huiusmodi intelligo. quomodo Angelus dixit Tacha riae Lucae. i. Vinum & siceram non bibet. In super aliquis est iuuenis corpore cuius passiones infirmitate vel tem perantia sunt domitae: vel debilem stomachum habens, cui aqua officit sicut vinum prodest. Propter ea Apostolus iuueni Timotheo praecepit dicens Modico vino propter stomachum vtere.

6

⁋ Vocabulorum significationibus vtcumque explanatis ad quaestiois elucidationem deue niendum est. Circa quam duae sunt positiones: quarum vna & communior partem affirmatiuam tenet. Alia tame quam rationabiliorem iudico, & ob id eam imitabor, est negatiua: quae licet prima fronte sobrias aures offen dere videatur / quod vitare semper studeo) contrarium tamen ostendetur.

7

⁋ Pono conclusiones sequentes ad quasitum responsiuas. Prima est. Assuetus seu habituatus facere aliquod mortale peccatum extra ebrietatem: sine culpa temulentiam incurrens: & similes actus faciens quos ante ebrietatem facere solet: non peccat. Hanc pono propter quendam neotericum doctore oppositum in suo libro de temperantia asserentem.

8

⁋ Secunda conclusio. amentiam ex culpa incurrens: quicquid tempore dementiae faciat / non peccat.

9

⁋ Tertia conclusio. Furiam ex culpa mortali incurrens semper in illo mortali manet quamdiu est in furia.

10

⁋ Quarta conclusio. Temulentiam ex culpa sua incurens: quicquid tempore temulentiae faciat, non peccat.

11

⁋ Quinta & vltima conclusio. Ebrietas scienter inducta est foedum peccatum & exprobrabile. & in hac conclusione loquor de ebrietate morali quae vulgarem culpabilem includit.

12

⁋ Prima conclusio probatur. Nullus omni ratione orbatus quam incurrit sine culpa / peccat eo tempore quo rationis est expers. ebrius autem secundum casum primae conclusionis est huiusmodi: igitur. consequentia claret cum minore, ostendo maiorem: quia no aliter brutorum facta non sunt imputabilia: & facta paruulorum inter baptismum & annos discretionis. Fortassis dicet aduersarius: & alia nulla est reluctatio: quod non est simile: quia iste habet ex malo habitu quem male acquisiuit, vel ex culpa: secus est de paruulo & de bruto. Sed contra hoc arguo. propter habitum non peccamus. solus enim actus est imputabilis: vt patet in pessime habituato nunc primum existente in gratia. immo male habituatus caeteris paribus tantu mere bitur quantum bene habituatus: ergo idem erit de male ha bituato & non habituato. Praeterea, non habituatus incurrens ebrietatem sine culpa non peccat: ergo neque habituatus. antecedens cocedunt aduersarii: ergo consequens debent concedere. Dico vniuersaliter: quod male habituatus faciens actum bonum similem cum actu non habituati saltem tantum meretur: & inter facien tes actum malum / ad quem impellit habitus, si non mi nus peccat quae non habituatus: saltem peccabit aequaliter: vel si alter non peccat: nec ipse. Concedendum tamen arbitror quod contraueniens habitui malo / acquisito tempore non imputabilitatis, plus meretur quam non male habituatus.

13

⁋ Sed contra hanc conclusionem arguitur argumentis quibus quidam oppositum astruit. & pondus argumentorum eius in hoc consistit. talis scit istan esse meretricem & esse non suam: nec ignorat aliquid eorum quod sufficit ad reddendum actum culpabilem. Secundo sic. assuetus adire lupanar quolibet die, nunc inebriatus peccat: quia nullus propter ignorantiam excu satur a peccato quod alioquin esset facturus si non esset inebriatus. nam alioquin peccasset: igitur nunc peccat.

14

⁋ Ad primum respondetur quod assumptum est dubium: quia supponimus istum omnis rationis expertem. locu enim accedere vetitum non concludit eum habere rationem, plusquam brutum cubile ex habitu petens. immo hoc argumentum concludenret: quod si occideret hominem sine culpa praeuia, peccaret. Ad secundum respondetur quod illa propositio est neganda in qua iacet pondus argumenti. nullus propter ignorantiam excusatur a peccato quod alioquin esset facturus. velte dico quod nullus peccat vel meretur in hoc quod potest facere sed in hoc quod facit.

15

⁋ Secundam conclusionem probo sic. modicam rationem habens minus peccat quam habens magnam. secundum illud Lucae. xii. Ille seruus quam cognouit voluntatem domini sui: & non fecit secundum voluntatem eius, vapulabit multis. Qui autem non cogno uit: & fecit digna / plagis vapulabit paucis. & adhuc habens minorem rationem minus peccat: ergo nullam rationem habens non peccat. probo consequentiam quia alioquin dabis vnum peccatum in infinitum paruum: & ita nec erit veniale nec mortale: & ad nullam poenam imputabile: vel dabis quod vnus aliquid rationis habens aequaliter peccabit cum eo qui nullam rationem habet caeteris paribus. sed ista disiunctiua quae est consequens, pro vtraque sui parte est neganda. ergo & antecedens. Et probatur consequentia: dato quod ille furiosus occidendo pec cet: (semper intelligo de peccato imputabili) signetur malitia sui pecatia. & sit mortale: si venia le / aequaliter arguam. a. erit vt vnum. homo prudens vt Vlysses occidens talem hominem peccat vt quatuor. homo talis, vt Aiax Thelamonius occidens talem hominem peccat vt tria: descendendo ad hominem qui adhuc minus peccat: & sic sini statu. Huius rationis neruum lucidius sic dedu co. In prima parte proportionali horae creet deus vlyssem: in secunda Aiacem in subduplo minus prudentem: in tertia Achillem: & sic per omnes partes proportionales vnius horae: in infinitum parum aliquis istorum est prudens, & si omnes vellent vnum interimere: semper minus rationis habens minus peccabit. sed furiosus minus rationis ha- bet quam aliquis istorum, improprie minus: ergo ipse non peccat: vel dabitur aliquis istorum qui ita parum peccat vt ille furiosus. Discursus in speciali in materia sua videtur bonus: quamuis in aliis materiis possit dari obex, vt de partibus peccati morta lis in ordine ad veniale comparatis: quarum quaelibet est peior veniali. & de qualibet parte albedinis perfectiore hac nigredine: & tamen propterea tota non est infinite perfecta. Illic enim est compa ratio eorum quae sunt diuersarum rationum: non autem hic. Secundo arguitur ad idem per Clemen tinam Si furiosus. de homicidio volunta. vel casua. vbi Clemens Quintus inquit. Si furiosus aut infans seu dormiens hominem mutilet vel occidat: nullam irregularitatem incurrit. Vbi si quis culpabiliter occidit: irregularitatem incurrit: immo interdum sine peccato. hoc patet. fitt. de iniuriis. Illud canonizata. Et recitat Gratianus. xv.. i. cap. Illud. inquiens in versiculo Sane. omninon in principio capitis. Sane sunt quidam qui fa cere non possunt: vt puta furiosus et impubes quoi doli capax non est. nanque hi pati iniuriam solent non facere. Cum enim iniuria ex affectu facientis consistat: consequens erit dicere hos / siue pulsent / siue conuitium dicant: iniuriam fecisse non videri. Et Augustinus in libro quaestionum veteris & noui testamenti. & habetur in cap. Aliquos. eiusdem causae & quaestionis, inquit. Aliquos scimus subito dementes factos / ferro / fuste / lapidibus :i morsibus multis nocuisse: quosdam etiam occidisse: captos autem industria & iudiciis oblatos minime reos factos: eo quod non voluntate sed impellente vimescio qua / haec gesserint nescientes. Quomodo enim reus constituitur, qui nescit quid feceritu Hoc idem tenet Ambrosius in Hexamero in tra ctatu primi diei. Et quia haec conclusio non ita fixe negatur vt quarta: probationes adductae sufficiant. si aliquae probationes quartam inferant: istam etiam opinione mea concludent.

16

⁋ Tertia conclusio probatur sic. nullum peccatum mortale deletur nisi per displicentiam illius, vel aliquem actum meritorium. Vnde Augustinus de fide ad Petrum. & citat Gratianus de consecra. distinc. i. "Firmissime tene & nullatenus dubites, exceptis illis qui pro nomine Christi sanguine suo baptizantur, nullum hominem accepturum vitam eternam, qui non hic a malis fuerit per poenitentiam fidemque conversus". Furiosus autem tempore furiae hoc habere non potest, quemadmodum nec demeritum. ibi. n. illud Ecclesiastes. xi. verum habet. Si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem / in quocumque lo co ceciderit / ibi erit.

17

⁋ Quarta conclusio ex secunda sequitur. Et primo sic probatur. plene furiosus tempore furiae non peccat ex secunda conclusione: ergo nec ebrius. Martinus concedit antecedens: et negat consequentiam. & causa est (inquit) quia furia est multo grauior poena quam ebrietas, & acerbita te, & duratione: & minus rationis habet ebrius. Hoc non valet. primo poena non est voluntarie sumpta. secundo frequenter contingit quod aliquis paruo tempore maneat demens, vel habeat lucida interuallaEtiam non est verisimile quod furia sit atrocior poena quam ebrietas: cum aliquos furiosos longaeuos videa mus: & intemperantia potus continuata etiam citra ebrietatem notabiliter vitam abbreuiet. Ebrietatis molestiam ac insolentiam notat luuena. saty. vi. dicens Cum bibitur concha: cum iam vertigine tectum Ambu lat: & geminis exurgit mensa lucernis. Quod de minoritate rationis dicit: nihil est. nam de pure ebrio hoc est nihil rationis habente / loquimur. ratio enim finita sensim potu est auferibilis. quia omne finitum per ablationem finiti tandem consumitur. i. Physicorum. Si enim aliquid rationis habeat sortes vocatus ebrius: de illo non vertitur quaestio.

18

⁋ Secundo arguitur ad idem. Pono tres ebrios ex tribus culpis praecedentibus Titium ex veniali: Sempronium ex mortali: & sortem ex mortali maiori. qui occidant tres homines aequales: ita vt caeteris paribus si essent extra ebrietatem, aequaliter peccarent. vel omnes tres in ebrieta te peccant aequaliter occidendo: & hoc est irrationabile: quia culpae ex quibus ebrietates emanarunt erant inaequales: ergo inaequaliter peccant. tenet consequentia: quia non aliter secundum aduersarios ebrius sine culpa occidens non peccat: & cum culpai peccat. ergo in minore culpa ebrius minus peccat. quod si concedas: tunc Titius solum peccat venialiter occidendo hominem: quod aduersarius debet repu tare inconveniens. Etiam non valet dicere quod ebrius ve nialiter occidens hominem, venialiter solum peccet quod probo arguendo ad hominem: quia sub poena peccati mortalis obligatur non occidere: & non est deobligatus per suam culpam per te: ergo mortaliter peccat.

19

⁋ Tertio arguitur. nullum est peccatum nisi voli tum. illud homicidium non est volitum. igitur. distin guis minorem: vel formaliter: & sic negas: interprtatiue vel antecedenter concedis. velle autem aliquid inter pretatiue est velle aliquid ad quod sequitur aliud. vt ebrius vult formaliter vinum bibere, ad quod sequi tur homicidium: propterea est homicida imputabiliter. Contra illud arguitur probando quod velle illud interpretatiuum non sufficiat ad culpam: quia illo dato sequitur quod occidens in ebrietate sine culpa peccat: quia vult aliquid ad quod sequitur occisio: puta bibere vinum quod ipse nescit inebriare: quemaddum None qui primus inebriatus est. Ad hoc argumentum forte dices, oportere dicere in volitione interpretatiua: quia vult aliquid sinistre ad quod sequitur aliud. Contra hoc arguo. posito quod aliquis velit bibere plusquam ratio dictat, & percipiat alienationem mentis accedentem: poeniteat de facto: & postea occidat: sequeretur talem peccare: quod non est dicendum. Forte iterum negas consequentiam & bene: quia intelligis vbi illud peccatum non est detestatum.

20

⁋ Sed quia illud argumentum non videtur tibi ponderandum: Quarto arguitur. sequere tur quod si duo emittant duas sagittas extra muros ex aequali negligentia: & vnus occidat: & alter non, occidens plus peccaret quam alter. quod non est dicendum. ergo volitio interpretatiua non sufficit ad peccatum. volo quod sortes occidat: Plato vero non. pa et. sortes vult occisionem interpretatiue: & non plato: quia vult aliquid perperam ad quod sequitur mors & propterea plus peccabit. Quod si forte concedas: Contra: toto tempore quo sagitte volitant / aequaliter peccant: & tunc propter impositionem vmbonis quem Cicero facit ad resistendum sagittae platonis: & quia nullus resistit sagittae sortis: sortes plus peccabit quam plato, quod inconvenit.

21

⁋ Quito sic. Sor tes eliciens actum in instanti / in tempore in quo de necessitate ipsum continuat: non peccat nouo peccato: ergo neque ebrius occidens. semper suppono ebrium ex culpa. probo consequentiam: quia vnum non est magis voluntarium quam aliud: primum enim est volitum interpretatiue si hoc sufficiat ad peccatum quia vult aliud: puta in instanti ad quod sequitur com tinuatio. Huius argumenti nullam solutionem video neque fractionem: nisi dicendo quod vnum est natura lius alio: quia ebrius potest ire naturaliter cubitum: eliciens autem in instanti non potest ab actu desistere: & sic non est idem de duobus actibus variis & eodem. Contra. esto possit ire cubitum: tamen obla ta occasione pugnandi nescit discedere plusquam brutum. suppono eum omnis rationis expertem: alioquin no est ad propositum: si enim aliquid rationis habeat, secundum rationis magnitudinem imputabitur peccatum

22

⁋ Sexto arguitur. capio sortem & platonem qui vadunt ad bibendum: habeant has volitiones: eamus ad bibendum vel inebrian dum, siue sequatur adulterium siue mors. & sic abeant. Sortem in lectum Cicero ponat: & Plato vagando occidat hominem: sequitur iam quod plato plus pecca ret quam sortes: quod non videtur: nam actus interiores semper erant aequales, & actui interiori actus exterior nihil malitiae superaddit secundum aduersarios. Et confirmatur haec ratio. si duo non temulenti ex aequali negligentia proiiciant lapides extra domum: licet vnus occidat & non alter / aequaliter peccant. er go si duo temulenti sic proiiciant / aequaliter pecca bunt.

23

⁋ Septimo arguitur. Sortes incurrens futiam vel temulentiam ex actu meritorio quicquid agat non meretur: ergo eodem modo nec demerebitur. Sed dices. plura requiruntur ad bonum quam ad malum.

24

⁋ Propterea octauo arguitur. Nullus peccator vni co peccato efficitur peccator duobus peccatis per aliquid mere naturale quod non est in potestate sua: Sortes incurrens ebrietatem ex culpa sua antequam occidat est solum peccator vno peccato: ergo si post homicidium in temulentia commissum peccet nouo peccato: efficietur peccator duplici peccato per aliquid mere naturale non situm in sua facultate. Quidam hanc maiorem capit ad pro bandum pollutionem nocturnam ex culpa proue nientem non esse imputabilem. Sed dico argumeni tum aequaliter vtrumque probare: licet possit dari quod dam discrimen prima fronte: quia vnus dat ope ram rei licitae scilicet somno: alter illicitae scilice homicidio. Contra hoc arguitur. ergo si quis polluatur in somno qui dormiuit tempore quo tene batur non dormire, talis pollutio erit imputabilis & simiter quod non surrexerit ad matutinas nec fecerit alia quae tenebatur in vigilia facere: quod non est con cedendum. In super brutum occidens hominem non dat operam rei illicitae: ergo nec iste onmi ratione priuatus dat operam rei illicitae, quod enim est vni licitum est alteri illicitum. Item ebrius transiens recto itinere ad forum: occidens primum occurrentem dat operam rei licitae, scilicet eundo ad forum: sicut disponens se ad capiendum somnum licite. Si dicas, occidendo hominem dat operam rei illicitae: eodem modo erit de pollutione. Et si arguens habeat venam argumentum dirigendi: discrimen dare non poteris.

25

⁋ Nono arguitur. ex opposito sequ tur quod motus primo primus nobis imputaretur ad cur pam, contra omnes. patet: quia nobis ex culpa nostra pro uenit / scilicet ex originali in quo concepti sumus / & ex riginalis iustitiae defectu. & in Adam post primun peccatum commissum motus primo primus fuisset imputabilis.

26

⁋ Decimo. ponatur sortes qui tenels diligere deum vel facere aliquod opus praecepti in a. hora sciliet duodecima: inebrietur hora decima: iai non peccat hora duodecima: ergo conclusio nostra vera. Antecedens patet: quia si dicas illam impotentiam ex culpa eius prouenire / & sic non excusare: sequitur quod actus malus in instanti elicitus in quolibet instanti vel tempore naturalis comtinuationis imputabitur ad culpam nouam.

27

⁋ Vn decimo. ponendo duos ebrios: vnum ex culpa mortali: alterum ex veniali, & tempore ebrietatis committat vterque vnum peccatum quod tempore rationis esset veniale duntaxat: quaeritur in qua proportione tempore ebrietatis haec peccata se habebunt inter se.

28

⁋ Duodecimo. Origenes pres byter Homilia quinta super Genesim exponens ebrietatem & incestum Loth Genesis. xix. dicit Loth partim deliquisse, partim excusari: quia filia rum concubitui non consensit: sed deceptus erat: quia nimis vino indulserat, non solum semel, si iterum. Vult dicere quod prima ebrietas non fuit ei imputabilis: quia ex ignorantia inuincibili procedens nec incestus: sed debebat cauere a secunda temulem tia & cautius agere: cum nocte praeterita se circum, uentum videbat. Origenem Augustinus insequitur xxii contra Faustum. Et in variis locis a Gratia no ad hoc allegatur: vt. xv. qui. i. Inebriauerunt. originem autem inuenies. xxii. contra Faustum capite. xliiii. Ex his rationibus & auctoritatibus patet conclusionem propositam quae est praecipua huius quaestio nis, non offendere ptias aures.

29

⁋ Quinta & vltima conclusio de foeditate ebrietatis manifesta est. ex ea enim multa damna sequuntur. Vnde Horatius ad Tor quatum epistola. v. Quid non ebrietas designatus operta recludit. Spres iubet esse ratas: ad praelia trudit inermen. Experimur passim quomodo operta recludit propterea Aristoteles in de secretis secretorum con suluit Alexandro / reddere nobiles temulentos vt eorum secreta caperet. Ad praelia trudit inermenhoc est inconsideratum & bello inidoneum: etsi alioquin esset idoneus. Hac interueniente filium Tho myris, & Scythas genus in superabile bello Cyrus Persarum rex interemit. Polyphemu gigante temulentum Vlysses delusit, oculoque orbauit. & caput Hlolofernis temulenti bona ludith abstulit. Haec in necem Clyti Alexandro charissimiregem impulit. Propterea scite prouerbiorum. xxxi. a sapiente scri ptum est. Noli regibus dare vinum: quia nullum secretum est vbi regnat ebrietas. Haec item hominos ad iudicium reddit ineptos. Hinc Ecclesiastici. xix. scribitur. Vinum & mulieres apostatare faciunt sapientes. Praeterea castitati est perniciosissima. prouerbiorum. xx. Luxuriosa res vinum: & tumultuosa ebrietas. Et luuenalis satyra. vi. Quid enim Venus ebria curat:? Inguinis & capitis quae sunt discrimina nescit. Et Ouidius in arte. Vina parant animos, redduntque coloribus aptos. Quocirca puerorum curam hombens eos a vino cohibere debs. & quanto magis in eis debs splendere castitas: tanto magis sunt arcendi a vino. Propterea praeclarae mulieres & nobiles in ocio alitae sunt a vino arcendae: cum equis regis potu rae: & ad hoc ab ineunte aetate assuefaciendae. quibus postea cum adoleuerint aquae potus non nocebit. argumentum est in agricolarum filiabus assuetis bibere aquam. Vlterius diligens castitatem in seipso: debet a vino abstinere: & loquor de illo vel illa in quo vel in qua est periculum castitatis perdendae. Hinc Ecclesiastes. ii. scribitur. Cogitaui in corde meo abstrahere a vino carnem meam. Et hoc castis in poenitentiam prudens confessor in iungere debet. Tritum nanque est Terentianum illud. Sine Cerere & Baccho friget Venus. Ecce litem & bellum, difficultatem veri discernendi: castitatis perdendae discrimen, poculorum & ebrietatis comites: a qua tanquam a Cerbero longe fu giendum est: in qua est tanta garrulitas & verporum prodigalitas, vt plerosque cum resipiscunt dictorum maxime pudeat. cum maximo enim probro de homine dicimus: est vinolentus: magis taber nam quam templum diligit. Hinc Achilles Homericus pro Briseide rapta accensus ira & indignabundus cotra Agamenonem probrosius nihil obiiciendum inuenit quam vt temulentum eum vocareti

30

⁋ Contra secundam & quartam conclu siones simul instabo: quia earum est eadem difficultas. Ex eis sequitur quod aliquis viator est impeccabilis per naturam. consequens coniter reprobatur in secundo senten tiarum. Anices probatur de demente / & de ebrio tempore quo est talis.

31

⁋ Respondetur negando sequalam: quia dictiones terminantes in bilis aptitudinem importat. Licet enim Crassus nunquam riserit: erat tamen risibilis. sic licet isti non possint curari ab Aesculapio nec a medicorum quouis: peccabiles tamen sunt. Doctores etiam loquem tes in secundo intelligunt de vtentibus ratione. & in cidenter dico forte defendi posse oppositum. Si cut enim fides infusa solum inclinat in actum cri dendi verum, & ad opposita successiue: sic potest: dari creatura suapte natura conformans se volun tati diuinae praeceptiuae.

32

⁋ Secundo arguitur. sequen retur ex vtraque conclusione quod quis importaret lucrum ex sua culpa: scilicet quod non peccabit / & po tissimum si detestetur excessiuum potum antequam incurrat temulentiam: quia illa successiue post po tum aduenit. Virtus enim vini requirit determinatum tempus antequam totam rationem subtrahere possit.

33

⁋ Respondetur negando quod habeat lucrum ratione culpae: immo punietur pro illa. de per accidens tamen aliquibus malis potest conducere vtpote si post confessionem / vnico peccato in furia incidant: qui forte si fuissent capaces rationis in pluribus mortalibus decessissent. sed peccatum non est causa propinqua eius quod est non peccare sed inopia rationis. secundum alios autem peccatum excusat a tanto: magis proprie minoritas rationis a culpa quae incurritur. sicut si quis in fronte qua dragesimae ex culpa sua morbum grauem incurrat: a totius quadragesimae ieiunio absoluitur. sic in propo sito.

34

⁋ Tertio arguitur. faciens aliquid mali tempore fu riae: si redeat ad rationem debet poenitere. vt patet ex poenitentiali Theodori. & recitatur. xv. quia i. cap. Si quis. vbi dicitur. Si quis insaniens alique occiderit: si ad sanam mentem peruenerit: leuior ei poenitentia imponenda est.

35

⁋ Respondeturnegando quod teneatur poenitere, capiendo poeniten tiam vt hactenus in quarto cepimus, saltem ratione actus perpetrati in furia: licet bene anteces dentis ad illam si non fuerit detestatus ante tota lem rationem deperditam. Istis tamen imponitur poenitentia ad cautelam vt caueant a similibus causis perdendae rationis: vt dicitur. l. distinctione cap. Presbyteros. &. xxxiiii. q. ii. In lectum. Inhumanum etiam esset si non displiceret viro quod talis casus sibi contigerit. quemadmodum displicet mihi si socius meus cadendo, casu frangit tibiam.

36

⁋ Quarto arguitur. secundum Aristorelem tertio Ethicorum. ebrio debetur duplex poena.

37

⁋ Responde tur. Aristoteles illic recitat sententiam aliorum. & est sententia cuiusdam legissatoris: scilicet Pit taci Mithylenei, vt patet secundo Politi. qui videns Mithyleneos multum indulgere vino, cuius ea insula est feracissima, illud voluit abolere per grauissimas poenas. Quemadmodum Romanus pontifex prohibet potum ad haustus aequi les. de vita & honestate clericorum. Acrapula. i. S Vnde. vbi sic inquit. Vnde illum abusum penitus decer nimus abolendum quo in quibusdam partibus ad potus aequales suo modo se obligant potate res: & ille iudicio talium plus laudatur qui plures inebriat & calices foecundiores exhaurit. Non pro hibet ponti fex istud quia semper est peccatum. nam siquis amicum gratiose ad potum inuitet: adhuc post illam legem non est peccatum. Intentio enim legis & non verba obligant. Turpe tamen esset graui viro aliquem ad potum aequalem inuitare nisi inuitandus esset talis qui potu egeret: & non posset honestiori via ad potu induci. Sic dico in allegato ex Aristotele: quod ex duplicitate poenae non arguitur duplicitas culpae. Secundo dico quod verisimiliter in temulentia contingunt nocumenta proximis: ratione quorum aggrauatur culpa excessiui potus. & sic virtualiter peccatum est multo peius licet non adeo malum forte in subdecuplo & amplius, ac si multa flagitia committeret in ratione vbi similia quo ad substantiam actus in ebrietate committit. Tertio dico secundum theoricam in qui. secunda prologi datam. quando duo docti viri apparenter hincinde contradicunt: possumus hunc vel illum imitari. sed Origeni presbytero & Augustino in hac materia non est minor fides habeda quam Aristoteli: quamuis essent etiam aequales rationes. nam si forte plura in logica & naturali philosophia (put reor) cognouerit Aristoteles: aequiualentiam in aliis scibilibus ad faciendam aequa litatem vterque istorum opponet. Haec dico propter Martinum / contra quem pro magna parte nuaestionem tractamus / qui alibi in eodem libro dicit se plus Aristoteli credere quam multis ex nostris quorum vnus sumpsit ab alio. Certe si ad dexte ritatem ingenii Origenis / Hieronymi / & Augustini respicias: & quae multiscii in vario genere scientiae fuerint: apud me indubitatum est (siue ver re siue erronee / deus nouit) quemlibet horum ei aequandum esse. de gentili tamen philosopho rei publicae nedum humanae, sed & fideli / vtili: opti me censeo: cuius dicta fidei non contraria magno cum honore suscipio. Contra hanc tamen conclusio nem non est: sed pro ea: vt eius auctoritatem exponem tes diximus.

38

⁋ Quinto arguitur per illud ex libel lo Poeniteas cito. Vnde Loth incestus peior fuit ebrietate. Respondetur. falsum est quid dicit. Sed dices Origenes sic loquens inquit. Dicunt hominem plene ebrium mulierem cognoscere non posse. Et hoc habet Aristoteles in tertia particula problematum. xi. problemate. & particula. iiii problemate. v. Respondetur. si non erat plene ebrius, nihil ad conclusionem. Secundo quaeritur quomodo Aristoteles sciebat illud. si credidit aliis recitan: ibus vt habuit multa in de animalibus & pro blematis: quaeritur de primo dicente. Dicis: cognouit experientia in vxore sua quando erat ebrius. Tertio dicitur quod dictum Aristotelis est plerumque verum: non tamen semper. Quarto dico quod Loth nesciebat die sequente se dormiuisse cum aliqua filiarum suarum. nam in litera Geneseos dicitur. Ingressa est maior, dormiuitque cum patre: at ille non sensit nec uando accubuit filia nec quando surrexit. sensit autem tantum valet quantum intellexit. Memoriam enim ebrietas obtundebat. & licet in actu quo concubuit cum filia vir gine: eam senserit sensu interiore: forte non intellexit. Sicut naturaliter secundum aliquos intellectus in somno non exit in suas operationes ob sensus exte riores ligatos: forte sic est in ebrietate. Potuerat etiam obliuisci quod vxor sua erat mortua, & hatre iudicium in perfectum de propria vxore. sicut recitat Lucanus. v. Pharsaliae de Cornelia in lecto / semisomni ob ab sentiam Popeii: putante eum esse penertem. vbi sic poeta dicit. Somno quam saepe grauata Deceptis manibus va cuum complexa cubile est: Atque oblita fugae quaesiuit nocte maritum. Sic de secunda filia dicas. & super isto non debent Hebraei admirari dicentes im possibile virum virginem cognoscere non sentien do: qui propterea partem literae reliquunt. vt habet glossa marginalis Hieronymi. Appingunt (inquit) desuper Hebraei obelo quaesi supersuum: quasi incredibile sit: quia rerum natura non capiat coire quempiam nesciente. vbi sentire capitur pro intelligere.

39

⁋ Sexto arguitur ponendo quod platonis ratio successiue auferatur per: vnam horam sic vt in instanti terminante horam pri mo nihil rationis habeat: cui sit praeceptum diligere deum ante instans terminatiuum illius horae: vel aliud op quod subito impleri potest: ex quarta conclusione sequitur quod aliquis infinite parum peccat. consequens est inconveniens. Consequentia patet: quia non est dabilis ratio in qua omittit: & tamen ante finem horae omittit ex casu.

40

⁋ Respondetur secundum varias imaginationes quarum vna est quod datur minimum naturale rationis quod subito producitur & euanescit: & illa non potest suc cessiue tolli. Secundo dicitur & melius: quod is nullo pa cto omittit, secundum vnam solutionem proba bilem datam in. xvi. distinct. huius: quod primo homo omittit non eliciens actum subito prodncibilem in instanti terminante totum tempus. Secundum aliam autem solutionem potest non improba- biliter dici quod homo solum venialiter peccat ob ra tionis paruitatem circa materiam prohibitam sub poena peccati mortalis.

41

⁋ Dubitatur: quae res sit ebrietas: & quando sit venialis, quando mortalis. Et an assue factio faciat de veriali mortale.

42

⁋ Respondeo ad pri mun. Anima hominis potest dici ebrietas: ita vt terminus ebrietas pro anima supponat non absolute / sed conno tatiue, conotando quod ratio eius tota sit ablata per excessiuum potum: potum inquam excessiuum in quali tate vel quantitate. Potes enim dare maximum vinum quod non potest inebriare: & illo vino accepto per quod cumque appositum maius, homo inebriabitur: & habens illud maximum vinum quod non sufficit inebria re: parum peccabit. etiam non in convenienter potest dari minimum quod sufficit inebriare. sed tales ne xus iunioribus theologis relinquens missos facio

43

⁋ Ad secundam dubitationem dicitur. quando ebrie tas est in notabilem iacturam corporis vel animae scien ter vel ex ignorantia vincibili: ipsa est mortalis: si vero afferat iacturam non notabilem: est solum venialis. Si quis autem temulentiam ex ignorantia in uincibili incurrat / vel ad prouocandum vomitum scienter vel pro aliqua rationabili causa quae euenire potest, non est peccatum: sed proprie loquendo est actus sobrietatis: quia a dictamine prudentiali vel errore inuincibiliregulatus: & per consequens actus moraliter bonus & meritorius in habente gra tiam: licet interdum laxato vocabulo ab aliquibus dicatur esse peccatum. sed proprie loquendo non est.

44

⁋ Quo ad vltimam partem dubitationis di citur quod si primus actus generatiuus habitus sit venialis: reliqui omnes si nihil aliud obstet / sunt venia les. potest tamen contingere quod scientia in actibus posteriori bus actum aggrauet vt sit mortalis: quod ostendo exem plo. Cum volo bibere hoc vinum Creticum quod dicitur mihi esse Parisiense a fide digno / non pecco / lica temulentiam incurram. deinde potest esse tam parua scientia quod similis actus erit venialis: & demum crescente sci entia similis actus eiusdem speclei specialissimae entitatiue erit mortalis.

45

⁋ Summatim colligendo quae in hac quaestione diximus cum obiter occurrentibus: dico quod insanus & temulentus quicquid faciat vel omnittat tempore carentiae rationis, non peccat. & per consequens no obligatur ad confessionem protunc: siue insaniam: aut temulentiam ex culpa incurrerit siue non. Et breuiter nullus peccat pro tempore illo quo omni ratione spoliatur. Et ex isto sequitur quod dormiens non peccat commissiue vel omissi ue per turpes cogitationes vel pollutionem / vel non sur gendo ad matutinas si sit religiosus dormiens pro tempore quo aliitenentur adire templum. Et eodem mo sequitur quod scholastici non omittunt / dormientes tempore lectionis matutinae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 8