Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum⁋ Secunda Quaestio in Prologum. Ecundo quaeritur quid in contrarietate opinionum potissimum mores tangentium faciendum sit. Mouetur haec quaestio: quia creberrime sapientes tenent cotraria in materia morum: vt de aliquibus beneficiis & contractibus an sint liciti: de quibus in xv. distin. xxiiii. xxv. & in aliis mentionem facio, vbi ad hanc quaestionem remitto. Volumus itaque inquirere qua via procedendum sit in talibus problematibus.
⁋ Hic vnam notatiunculam praeponemus: postea pro conclusiones sicut in quaestione prae cedenti fecimus respondebimus. Notato quod propter hominium ignorantiam tanta introducta est opinionum plu ralitas post primi parentis peccatum, vt nostrum scire ad ignorare comparatum nihil sit aliquid tamen remedii compertum est: vt ingeniosiores: exercitatiores: & bo ni sint sibi ipsis & aliis perpendiculum viuendi & docendi luxta illud Iob. i. Boues arabant & asinae pasceba tur iuxta eos. Et hoc dum alii eis fidem praestiterit. vt enim dicitur primo posteriorum: non oportet discipulum esse incredulum. Verum contingit opinari contraria: vel in materia fidei: vel morum: & hoc dupliciter vel in iis qua scire quis tenetur explicite: vel in iis quae scire non tentur ex plicite vel implicite: & hoc dupliciter: vel post longam inda ginem homo potest attingere portum veritatis vel non: ita quod sunt contrariae opiniones doctorum famatorum in illa materia. hic in vuiuersitatibus ad legendas sententias admissi in praece pto maiorum hahent sibi inuicem contradicere exercita tionis gratia: cum hoc addito quod pro se habeant famatos doctores: licet ratio sufficiat: non ob aliud nisi vt homines attentent quid valeant humeri ferre: & ad ma iora subeunda animentur: & vt veritatem e tenebris in lucem ducant. Rursus contingit opinari contraria in aliis materiis, vt in philosophia. vtputa quod quantitas est res quanta, vel ab ea distinguatur, de intensione formae & huiusmodi. Circa materiam morum contingit opinari difformiter. sic scilicet quod vna opinio tenet partem vbi non est peccatum: & altera tenet eam quae secundum istam opinionem est peccatum: sed non secundum propriam opinionem. vt verbi gratia conferre beneficium bono: relicto meliori, secundum communem opinionem est peccatum. vt patebit distinctione. xxiiii. huius. secundum aliam non est peccatum. secundum vtramque autem conferendo meliori bono relicto: non est peccatum. Ecce facere vnum extre mum iudicatur esse peccatum secundum aliquos. faciendo secundum oppositos nullum est peccatum secundum omnes. Contingit tamen interdum secundum hominum opinionem quod quicquod homo faciat peccet: siue insequatur hoc extremum siue illud. exempli causa iudicare secundum allegata & probata, vbi habentur testes omni exceptione maiores ostendentes Titium innocentem esse nocentem. Aliqui enim dicerent iudicem peccare si non iudicet secun dum allegata & probata. Alii oppositae opinionis dicerent iudicem peccare si condemnet innocentem scitum esse talem: esto quod testes omni exceptione maiores osten dant illum esse nocentem. tunc iudex nescit ad quam partem declinabit. Similiter post votum de non esu carnium an in extrema necessitate Carthusiensis deberet come dere carnes, vt patebit. xxxviii. distinctione. Interdum enim difficile est iudicare quid pro quo sit acceptandum, & difficilius in illo manere. iii. Ethicorum.
⁋ His paucis praemissis sit Prima conclusio. Licet paruum sit peccatum aut nullum in im pertinentibus fidei & bonis moribus hanc positionem vel illam imitari: quilibet liber debet eam opinionem amplecti quae est rationi conformior. Prima pars patet auctotate Augustini in enchiridio. & recitatur. xxii. q. ii. In quibus rebus nihil interest ad capessendum dei regi men vtrum credantur an non: & vtrum vera putentur an fal sa: in his errare, aliud pro alio putare, no est arbitran dum esse peccatum: aut si est, minimum esse atque leuissimum. Dico nullum esse peccatum dummodo affectio vel finis inordinatus vel medium non inuoluitur. Dicitur liber. quia non est irrationabile quod Thomistae beatum Thomam. Sco tistae doctorem subtilem: & reliqui suos duces infectentur more patrum. sic enim contingit in rebus maioribus & bene nam beatus Franciscus in horis minorum in litaniis prae ponitur beato Dominico. contra apud praedicatores. Item procu ratori in sua natione cedit rector Parisiensis. in cancro luna: in leone sol: & in sua domo planeta quilibet maiorem vigorem habet. sic doctores hi apud suos dummodo hoc quod tenent sit probabile. Quia tamen posterio res in plerisque rationabilius quam multi istorum scripserint quis dubitat: Dicite Pierides, non omnia possumus omnes. Addo hic quod hi (de religiosis potissimum loquor) plerumque in populo publice in sermone imprudenter loquuntur. hic dicit. si adam non peccasset adhuc Christus incarnatus fuisset. ille post hoc accedens dicit hoc esse falsum & oppositum verum: ita quod ignara plebs est con fusa. deberent dicere: talis doctor sic existimat: veri tatem nescimus: sed deus nouit, probabilitatem intelligimus. in actu scholastico inter doctos sermo audentior per: mittitur. Respondeant sicut Aristoteles. extra philoso phiam moralem audacter Platonem & praeceptores impugnauit. amen in primo ethicorum antequam illud faceret erga Platonem se religiose excusauit: quia de moribus tra ctans illic erat in lumine naturali concionator: quem quaeso hi religiosi in hoc imitentur. Nimis pertinaces in opinionibus. vii. ethi. ii. &. ix. reprehendit philosophus. Quia autem quilibet liber debet opinionem rationabiliorem sequi: patet: per rationem homo differt a beluis: ergo cum ratio sit sequenda: vbi plus rationis est: illud potius est sequendum: nisi auctoritas irrefragabilis opposita ostendat non esse rationem sed sophisma. lxviii. distin. Cor episcopi quod ratione caret necesse est extirpare.
⁋ Secunda conclusio, no est peccatum circa materiam fidei hanc partem tenere: vel illam ei con tradictoriam: dummodo no constat vtra pars sit de fide & vera: sed sapientes & exercitati in illa parte tenent opposita. Probatur: dato opposito conclusionis sequitur quod altera partium tenens oppositum circa causam praedestinationis vel reprobationis peccaret, quod est inconveniens. immo sequitur quod viri tenentes diuam virginem in originali noxa conceptam, ante concilium Constantiense & vniuersitatum determinationem peccassent: & sic beatus Bernardus ad canonicos Lugdu nenses hoc scribens: beatus Thomas: doctor seraphi cus, & multi alii valentes patres illo tempore hoc tenentes peccassent, quod non est dicendum: cum tunc modum communem tenuerint suo tempore vigentem: de cuius opposi to nondum constabat. Vlterius sequitur quod Augustinus & Hieronymus peccassent tenentes contraria circa materiam fidei, quod est inconveniens. Quia contraria tenuerunt patet de cessatione legalium ad Galathas. ii. & post hac in baptismo dicetur. Non valet dictum Gui lielmi Altisiodori dicentis quod vnus tenuit vna ratione & alius alia ratione: & sic non tenuerunt contraria. quia contradictoria non possunt plus verificari per varias causas quam per eandem. Hoc ipsum patet distin. xliii. huius. An viui in iudicio morientur: & post ea resuscitabuntur. Hieronymus partem negatiuam tenuit: & Augustinus affirmatiuam. Item Hieronymus ad Oceanum dicit quod vxorem habens ante baptismum: si ipsa post baptismum moriatur, aliam duces non est bigamus. Oppositum dicit Augustinus super episto lam ad Titum. Et recitat Gratianus. xxvi. distin. c. Vnius. & c. Acutius, quod dist. xxvii. huius tangimus. Et Nicolaus lyranus recitans modum Augustini dicentis psalmos a variis fuisse conscriptos, dicit: non est ita opinandum: quia Hieronymus tenet op situm: qui plus circa sacras literas insudauit. propterea est ei magis adhaerendum. Sed ista vltima probatio non tangit materiam fidei: sed quod in alia materia sibi contradicunt.
⁋ Tertia conclusio. in materia morum securior pars est tenenda. probatur. Tene certum, relinque incertum, dicit sapiens. Propterea Aesopus fa bulam introducit de cane qui carnem pro eius vmbra in aquis visa reliquit: & carne amissa vt grossam carnis vmbram caperet, omnia amisit concludens. Non igitur debent pro vanis certa relinqui. Non sua si quis auet mox caret ipse suis. Non ob aliud Fran corum reges pontem sancti Clodoualdi super sequanam non pertranseunt. Et Anglorum reges non ingrediuntur Oxoniam, vt perhibent. Praeterea arguitur ad idem. Quicunque exponit se periculo obtuenti peccati: peccat: sed sic est de illo qui opinione certa relicta: opinioni minus apparenti se applicat.
⁋ Quarta conclusio, quando opiniones oppositae circa materiam morum sunt aeque certae: potest homo sine peccato hanc viam vel oppositam imitari. patet in casu de damnando innocente vbi est aequalis apparentia de ipso liberando & damnando. Propterea episcopus datis duobus vel tribus aequali ter idoneis dat cui libet beneficium sine peccato: & ma gistri nostri in suis rotulis: & dominus cancellarius inter duos putatos aequales sine iniuria vnum alteri ad nutum praefert. Amplius patet haec conclusio: quia dato opposito sequitur quod homo esset coactus peccare: quod est falsum. quod sequatur patet de iudice innocentem cognoscente / probato efficaciter in foro exteriore nocen te. Alexander & bea. Thomas dicunt si eum non damnet male agit. viri tot cum aequali apparentia dicunt oppo situm. & oportet vnum vel alterum facere. Dicis, nec oportet nolle nec velle vnum. potest enim nullum actum voluntatis habere. hoc non soluit. oportet occidat, vel non occidat. & vna pars dicit quod peccat omitten do: dato quod non eliciat nolle: alia pars oppositum. Nec valet dicere. data aequali apparentia reus est absoluendus. hoc solum exemplariter est dictum: & exemplum est ad propositum. Haec conclusio ex secunda & eius probationibus sequitur: in materia enim fidei ancipiti inter sapientes exercitatissimos potest homo assentire huic parti vel illi sine peccato. ergo in materia morum potest homo conformare se illi viae vel illi.
⁋ Quinta conclusio. Prudens debet se qui comunem opinionem sapientum, tam in materia fidei, qui morum, potius quam paucorum probatio. prudenti & exercitato fides datur: duobus autem circumspectis maior fides datur quam vni: tribus / quam duobus: quatuor / quam tribus: & sic sine fine. ergo multitudini plus credendum est quam paucitati. Plura enim vident oculi quam oculus. Non ob aliud a poetis Argus vaccam lunonis custodire fingitur, potius quam Empedocles vel vnum habens oculum. non aliter articuli Parisienses plus roboris habent quam vnius doctoris dictum eadem tempestate scribentis. Prouerbiorum. xi. Salus vbi consilia multa. Non aliter praesumitur ille esse canonice electus qui a maiore parte capituli est electus: quia in talibus multitudini & non paucitati est credendum: vt patet de electio. c. Licet. Propterea Ioannes Buridanus in principio Ethicorum, iam opinionum nouarum multitudine se illusum videns, dicebat se opinionem communem imitari velle. & rationabiliter: quia iam illa per tot capita est cribrata & admissa.
⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Nullae sunt opiniones contrariae: ergo prima conclu sio praesupponit falsum. Antecedens patet. Si sic, ma xime esset inter Aristote. & Platonem, Auicennam, & Auerroim, Scotum, & bea. Thomam: sed hoc non. Dominus enim Ioannes Picus nisus est facere eos omnes con uenire. vt patet in prologo suae apologiae.
⁋ Respon detur negando antecedens. bene volo quod Ioannes Picus putauit illud fieri posse. nam & ante audiuerat quod Themistius, & Ioannes grammaticus graeci ita putarunt. & Boetius inter nostros latinos & plu res alii id putarunt: vt dicit beatus Augustinus in Academicis: sed nullus eorum hoc adhuc peregit. Non sufficit dicere quod quamlibet opinionem respondendo defendisset more Gorgiae Leontini. hoc enim non est face re opiniones contrarias in vnum coincidere. quia oppo sito dato sequitur quod semper posterior priorem ad nomen & non ad eius mentem impugnasset, quid est incredibile, non nunquam tamen poterant verbaliter solum differre. Idem dico de aliis nominatis: non enim est possibile facere positiones istorum & aliorum in vnum coincidere.
⁋ Contra secundam conclusionem argumentor. Alter illorum tenet haeresim: cum teneat dogma falsum fidei orthodoxae contrarium. ergo est haereticus: & per consequens peccat. Concedo quod alter illo rum tenet haeresim: sed no sequitur quod sit haereticus. Ad hoc enim amplius requiritur scilicet pertinacia. Etiam post susceptam fidem: quando homo est paratus acquiescere parti verae agnitae post sufficientiae indaginem secundum consilium prudentum, non est pertinax.
⁋ Contra illud arguitur. Ecclesiastici. xix. Qui cito credit leuis est corde. ergo non est credendum quoad habeatur veritas secundum consilium Iob. ca. xxix. sui libri. Causam quam nesciebam di ligentissime inuestigabam. Respondetur. ille non cito credit: nec est leuitate ductus: cum sint rationes & auctoritates pro vtraque parte post magnam indaginem.
⁋ Contra illud arguitur. in iure diuino, sicut dicit Guilielmus Pa risien. non cadit ignorantia inuincibilis. nam homo tenetur rogare deum: & tunc vnctio docebit eum. primae loannem. ii. Et non necesse habetis, vt aliquis doceat vos: sed sicut vnctio eius docet vos de omnibus. Et primae ad Corinth. xiiii. Si quis ignorat ignorabitur. Respondetur in iure diuino quod quis scire tenetur, pro tempore quo scire tenetur non cadit ignorantia inuincibilis. alias bene cadit ignorantia inuincibilis habendo tam ignorantiam prauae disposi tionis quam purae negationis. Vnde glossa marginalis Matthaei. xviii. super illo verbo, Si autem manus tua / sic di cit. Parum distat in vitio fallere aut falli: scandalizare & scandalizari si ex negligentia: si ex inuincibili igno rantia, distat. Illud primae Ioannis. ii. intelligitur in sua materia. vt quod Iesus est Christus: & Messias vnctus & in lege promissus. quod quilibet ratione vtens tenetur scire explicite. Glossa interlinearis exponit illud ver bum apostoli ad Corinth. de mandatis dei quae quis scire tenetur & sic intelligantur similes auctoritates.
⁋ Secundo arguitur contra aliqua dicta in probatione illius conclusionis. Thomista nunc tenens diuam virginem in originali peccato fuisse conceptam peccaret. ergo & eius doctor cuius vestigia sequitur. Concedo antecedens: quia non modo peccat: sed scandalizat, & est multum imprudens: sed nego consequentiam de eius doctore: quia in die bus eius non sic constabat. sicut nunc imitare autem do ctoris tui vestigia per humilitatem.
⁋ Tertio arguitur: Dicta Hierony. & Augustini ab ecclesia recipiuntur, xv. distin. c. San cta romana ecclesia. ergo non contradicunt. probo consequentiam per legem contradictoriarum primo peri hermenias infallibilem: si vna illarum est vera reliqui est falsa. & per consequens ecclesia approbat doctrina falsa continentem. quod est inconveniens.
⁋ Respondetur. Aliquam doctrina bifariam ab ecclesia recipitur. vno modo positiue. alio modo permissi ue. & positiue tripliciter & sic in toto quintupliciter. Primo modo, quae est. in omni sui parte vera. hoc modo recipitur omne reue latum a deo mediate vel immediate in sensu quo reue latum est: vt sacer canon bibliacus: & definitiones conciliorum vniuersalium rite collectorum: quae a sancto spiritu praesi de reguntur.
⁋ Secundo modo recipitur aliqui doctrina sic probabilis vt non liceat ei contraire: sed danda est ei tamen expositio per alia scripta consimilis auctoritatis vel ma ioris per rationem naturalem: quia ratio canoni aequalet. disti. i c. Consuetudo. &. ix. dist. c. Sanam. & est Augustinus. ad Casulanum. licet expositio interdum videatur prima fronte extranea. Hoc modo recipiuntur Decretales, Sextus, & Cle mentinae. in quibus sunt aliqui textus apparenter sonantes sum mun pontifice esse supra concilium vniversale: & esse dominum omnium tam in spiritualibus quam in temporalibus: quod multi sapientes tam in di uino iure quam humano minime admittunt. sed isti textus sic apparentes per alios pontificum passus aequalis auctori tatis exponi possunt: per ius diuinum legum omnium deum: & per rationem naturalem: quod textus illi non sunt intelligendi vt prima fronte innuere videntur. & patet a signo. Aliqui puri canonistae concilium esse supra pontificem maximum indubitatum tenuerunt: vt Panormitanus: & multi alii soli iuri pontificio initentes: & theologorum plurimi sa pientes per ius diuinum & rationem naturalem cum iure pontificio se munientes. hic eruditissimus Ioannes gerson can cellarius Parisien. de hac materia in sua patria parte loquens ad aliquot textus a pontificibus conditos de eorum superioritate supra conciliu, sic inquit. Si intelligant vt verba iacent, nos cum libertate euangelica eos in hac parte negamus. quo ad hunc modum loquendi illos tres libros teneo veros cum expositione quam praemisi intelligendo. Super hoc inferius in de matrimonio amplius loquar: an pontifex possit dispensare cum matrimonio dissoluendo ante carnalem copulam.
⁋ Tertio reci pitur aliqua doctrina, etiam positiue vtilis & probabilis: non tamen propterea in omni sua parte credenda. Et patet. in. c. praefato Sancta romana ecclesia, recipiuntur scripta Cypriani: & tamen de baptizatis ab haereticis non recte iudicabat. illic collaudatur Orosius: qui tamen de annis Christi multum aberrauit. In hoc tertio gradu recipiuntur scripta Augustini & Hiero ny. Sedulii & doctorum de quibus est illic metio. Sed di cis: in exponendis sacris scripturis doctores illi pon tificibus sunt praeponendi: in causis vero definiendis sunt postponendi. patet distin. xx. c. i. in cuius fine scribitur. Apparet quod diuinarum tractatores scripturarum etsi scientia pontificibus praemineant: tamen quia dignitatis eorum apicem non sunt adepti: in sacrarum quidem scripturarum expositionibus eis praeponuntur: in causis vero definiendis secundum post eos locum merentur. Glossa in principio illius capituli dicit. Quantum ad sacram scripturam exponendam praeualet sanctorum au ctoritas: quantum vero ad causas definiendas praeualet au ctoritas Romanorum pontificum. Respondetur: credo sic dici posse: quod etiam in expositionibus sacrae scri pturae scripta pontificum in iure incorporata sunt praeponenda. ratio est: quod cum magno multorum libramine per illos sanctos viros in lucem abierunt. ergo dato quod vnus sanctorum etiam de quo est mentio in praefato. c. Sancta Romana ecclesia, dicat vnum: & ius pon tificium oppositum: & aliunde non constet: doctor ille re linquendus est. Sermo est illic de aliquibus pontifi cibus: quia in. c. Decretales. xx. disti. paulo post principium dicitur. Vnde nonnullorum pontificum constitutis: Au gusti. Hierony. atque aliorum tractatorum dicta videntur eis praeferenda: quia varii pontifices etiam circa expositio nem fidei contraria dixerunt: vt patebit distinctione xxvii. huius. Sed minus bene sentientium expositiones sunt a iure pontificio excluse. Sed harmonia potest seruari inter omnia tam in decretalibus quam sexto & Clemen tinis. Ista confirmabo ex pulchris auctoritatibus illu minatissimi Augustnini. quarum vna est ad Hierony. & auctoritas est canonizata. ix. distin. c. Ego solis eis scriptorum qui iam canonici appellantur: didici hunc timorem honoremque deferre: vt nullum eorum scriben do errasse credere audeam. Aut si aliquid in eis offende ro quod videatur contrarium veritati, nihil aliud existimen quam mendosum esse codicem: vel non esse assecutum interprae tem quod dictum est: vel me minime intellexisse non ambi gam. alios autem lego vt quantalibet sanctitate quantave doctrina polleant non ideo verum putem: quia ipsi ita senserunt: sed quia mihi vel per alios auctores: vel per cano nicas: vel probabiles rationes, quod a vero non abhorret psuadere potuerunt. Et in prologo tertii libri de trinitate. Noli meis literis quasi canonicis scripturis deseruire: sed in illis quae non credebas cum inueneris incunctanter crede: In istis autem quod certum non habebas nisi certum intellexeris noli firmum tenere. Et Au gu. in epistol ad Vincentium: postquam de auctoritate Hila rii, Cypriani, & similium locutus erat: dicit. Hoc genus literarum ab auctoritate canonum distinguendum est, non enim sic leguntur tamquam ita ex eis testimonium proferatur vt contra sentire non liceat sicubi forte aliter sapuerunt quam veritas postulat. Et humiliter dicit in epistola ad For tunatum cum idem teneat de aliis patribus. Talis ego sum in scriptis aliorum, quales volo esse lectores meorum. hoc ad longum ponit in libro de vnico baptismo libro. ii
⁋ Ex his patet quod & ratione, & Augusti. auctoritate sacra scriptura omnem aliam transcendit: & rationabiliter, in ea proportione qua creaturam omnem deus anteire noscitur. Augusti. autem & Hierony. scripta qui inter theologos pro primis partibus laborarunt, non sunt sic accepta, vt omnia sint de necessitate credenda: quia aliquis potest sine peccato Augustinum negare: dicendo habeo Hieronymum pro me & bonam rationem: vel econ uerso. hoc patet ex conclusione. Si enim assertiones eorum oppositae sint aeque apparentes, cum neutrum istorum duorum alteri in literis praeferre audeas: quare non li cebit tenere quod voles dummodo rationi alterius satisfa cias: Si vnus altero rationabilius loquatur: hunc imitabe re. Stat inferiorem posse de hoc iudicare qui ita eru dite dicere nequit. Sicut bene iudicas quis super chordam melius scandit: vel grauiora componit carmina: & tuipraee nescis ita facere. Stat etiam inferiorem tam in literis quam in ingenio in vna materia fidei vel morum sanius intelligere quam vnum istorum. Et si vnum istorum in materia probabili negaueris, ita quod nullum doctorem: sed solam rationem pro te habes: non propterea es haereticus: nec hae resim tenens: dicendo haec fuit opinio beati Augu. non mihi placet propter has rationes & illas: & ipsius rationes soluo vti vides. sed impudens & ventosus es. debes enim eos exponere cum reuerentia: esto quod oppositum tenere videantur. Certum est de Aristotele quod errores te nuit, vt de perpetuitate mundi: quo non obstante eum in materia est probabili negare numquam solemus. istis vero eruditissimis viris reipublicae Christianae & per conse quens humanae non minus vtilibus, immo vtilioribus, magna sanctimonia praeditis non solum aequalis: sed longe maior debetur reuerentia: vt nullo modo in schola vel populo negentur. addo quod iam consuetudine hoc merito cosequuti sunt: cui contrauenire stultum est.
⁋ Sed cotra illud arguitur. in praefato. c. Sancta roma na ecclesia, dicit Gelasius papa. Hieronymus cuilibet alteri praefertur. patet. in §. Item Rufinus: dicit pontifex sic ltem Rufinus vir religiosus plurimos ecclesiastici ope ris edidit libros: nonullas etiam scripturas interpreta tus est. Sed quoniam btuns Hieronymus in aliquibus eum de libertate arbitrii notauit: illa sentimus quae beatum Hierony. praedictum sentire cognoscimus. & sequitur ad propositu. Non solum de Rufino: sed etiam de vniuersis quos vir saepius memoratus zelo dei & fidei religione reprehendit. ergo Hierony. semper tenendus est: cuicumque contradicat. Respondetur, non oportet illa verba capere vt iacent, quando contradicit cuicunque sed de suspectis in fide & ad materiam subiectam: quem admodum praesumebatur de Rufino. Haec de receptione doctrinae positiua & approbatiua verbaliter.
⁋ Si militer bifariam aliqua doctrina permissiue recipitur. vno modo quando allegatur tanquam pro opere authentico quando non solet ei contradici in re dubia: quamuis aliqua falsa: immo haereses inaduertenter ponat. hoc modo magister sententiarum (cuius errores doctores colli- gunt) recipitur. & Gratianus, qui authentice vbilibet allegatur: a cuius libro pontificii iuris doctores Decretiste appellantur: & non decretalistae a decretalibus. & tamen nullibi legitur positiue liber eius ab ecclesia approbatus. secus est de Decretalibus / Sexto / & Clementinis. vt pa tet in eorum prologis. Et tamen ille idem vnam tenet haeresim in fide. vt patet. xxiii. q. iiii. Si illic. vbi dicit quod rex Achab duos quinquagenarios ad Heliam Thesbiten misit: & tamen non fuit Achab, sed Ochozias: vt patet iiii. Regum. i. Sic bea. Bernardus, & Anselmus recipiun tur. quibus non solet in scholis contradici
⁋ Secundi re cipiuntur permissiue: quoniam allegantur tam in scholis quam in populo: cosuetudo tamen inualuit quod ad omnem ventum in scholis negentur: & eorum auctoritas paulo plus habet grauitatis, quam rationes eorum valeant: vt Altisiodoren. Alexam. beatus Thomas, doctor subtilis & huiusmodi scri ptores: quorum auctoritates a doctis in sermone de rebus ambiguis recitantur: & a multis scriptoribus: & tamen si contra quencumque in scholis respondentem vel scribentem vnum istorum adduceres, sine vlteriore processu absque expositione eum negabit: nec temere respondere iudica bitur. & tamen aliqui istorum opinione mea multo doctiores sunt quam multi quos assueti sumus non negare: sed quia ipsi scholasticae materias arduas partractarunt: & erudite, & contradixerunt sibi mutuo in materia topica: statim post sua tempora contradictores apparentes inuenerunt: & auctoritatem illam cum aliquot minus do ctis antiquis de non negando non consecuti sunt. Sed quia multa & doctae scripserunt: auctoritatem improbo la bore & magna eruditione adepti sunt vt in contractibus & materiis ambiguis allegentur: & aliorum non est memoria. Alia est est causa. Alii ad deuotiones extra materias ambiguas se implicabant: quibus autem contradicen dum erat non tetigere. Istorum omnem tamen opera sunt appro bata permissiue: & quanto plura bona & rationabilius quis scribit tanto magis approbationem meretur. Haeretici tamen multa vera ponunt vt causa apparentiae in fallacia non desit: intendentes vnam haeresim vel plures ex industria in medium adducere: omnes alii catholici praeter intentionem in errores inciderunt. In omnibus enim bene iudicare: & in nullis deficere, est potius diuinum quae humanum. Solorum au tem sapientum est in absentia depraehendere quando quis praeter intentionem in errorem labitur (cui venia danda est) & quando ex proposito. Quicquid agunt homines, intentio iudicat omnes: ipsi nouerunt quo animo loquuti sunt. in aliquibus inaduertentiam facile est percipere: vt in dicto Gratiani. Ex his potest argumentum in forma dilui.
⁋ Contra tertiam conclusionem argui tur. Sequeretur ex ea quod quis non posset emere vitalitia nec reditus redimibiles vel irredimibiles. Henricus enim Gandensis in Quotlibetis tenet partem negatiuam: & eos relinquaere non est peccatum secundum omnes, eos eme te secundum eum est peccatum. Eodem modo de confessione statim facienda de mortali commisso habita oppor- tunitate sacerdotis. oppositum in. xv. distin. & in xvii. distin. huius dico.
⁋ Ad hoc argumentum tripli citer respondetur. vno modo licet dictum Henrici sit securius: non tamen est securior opinio: quia est minus rationabilis: tum quia non habet auctoritatem nec rationem pro se: & opinio opposita vtramque habet. Secundo nego quod illa via sit securior: cum enim sapientes & rationes flectant se ad oppositum: positio eius non est ponderanda. Et sic modus oppositus est securus: in quo nullus scrupulus habendus est. Tertio dico: cum eius sententia sit praeter rationem & auctoritatem, non est secura opinio. hoc est quod homo non formidet viam oppositam sequi propter rationes eius in hac parte friuolas.
⁋ Contra quartam conclusionem arguitur. Ponatur quod quatuor viri docti cum totidem rationibus dicant. a contractum esse illicitum, & totidem dicant illum esse licitum. Si contractum Titius mercator insequatur, peccat: & tamen opiniones oppositae sunt aeque certae: cum tot sint rationes & viri pro vna parte quot pro alia. quod Titius peccet patet. octo conve niunt cum omnibus rationibus suis quod contractus potest bene relinqui: & quatuor dicerent Titium peccare sic contrahendo: totidem dicunt eum non peccare: & cer titudo multum est ponderanda: ergo si Titius non deserat illum contractum quem tot docti viri dicunt esse perniciosum quot licitum, dato quod sit licitus exponit se periculo peccati.
⁋ Respondetur. quan do vtrobique sunt tot apparentiae pro parte certa sicut pro parte opposita, & omnes conueniunt de non peccato in altero extremo: vt in casu argumenti nostri: tenendum est certum: auctoritates enim & rationes nihil aliquid volunt & a fortiore quando sunt plures pro parte certa: facere oppo situm est exponere se periculo obruenti. Quando autem notabi liter sunt plures pro vna parte quam pro alia: secure potes illam partem plurium amplecti quaecumque fuerit illa: & hoc dummodo constat fama quod sunt eruditi exercitati ex tra materiam in qua sunt suspecti. si enim pluralem in bene ficiis de beneficiorum pluralitate consulas, non recte inqui ris: vt si vsurarium de vsura consulas. mercator autem & rudis nescit inter eorum rationes discenere quis rationabilius loquatur: sed sufficit ei credere doctis asserentibus: qui nolunt seipsos damnare: sed cupiunt prodesse, & bene dicere. Et citius doctoribus licet minus deuo tis credat, quae deuotioribus reputatis, cognitis minus doctis in materia ad eos non pertinenti. In super caeca est res deuotio. stat alium scholasticum virum putatum rotun dum, esse deuotiorem realiter illo quem deuotiorem pu tas. Et si minus deuotus sit: talentum iudicii recti habet quo alter deuotior vacat.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. Mulier habens discretam & prudentem conscientiam: quod vir suus est sibi in aliquo gradu consanguinitatis prohibito iunctus: potest debitu reddere. patet de sententia excommunicationis Inquisitioni. & tamen habet rationes oppositas in aequilibrio positas: ergo solutio nulla. Illud argumentum colorate est replica contra dicta in solutione prioris argumenti: ad proban dum quod quando rationes oppositae sunt apparentes: potest quis hanc viam vel illam ad nutum licite sequi.
⁋ Respondetur. hoc argumentum non est contra dicta. quia hic sunt rationes hicinde contra eam. quicquid enim facit, si neget de bitum viro licite petenti ipsa peccat: immo intercum etiam quando vir eius peccat in petendo, ipsa debitum reddere te netur. Est argumentum in oppositum ob gradum consan guinitatis ambiguum: quod non est matrimonium quousque lis terminatur fauore matrimonii: & vt obediat pos reddere debitum. illa enim pars est securior in redden do: quemadmodum alia in non petendo. Illud argumen tum est pro conclusione si bene intelligatur. hoc autem in ma teria matrimonii inferius prolixius deduco, quaere pertranseo.
⁋ Tertio arguitur: no pot ho assenti re quod vna pars est facienda cum est inter aequalia moti ua: sed quicumque contrauenit conscientiae suae peccat. igi tur. maior patet. quia imaginari possumus cum volu mus, opinari autem non possumus cum volumus.
⁋ Respondetur teste experientia: licet non possim assentire propositioni ineuidenti sine ratione: tamen cum motiuis aequalibus quantum est de se possumus ex passione animi vni parti assentire. patet exemplariter, nunc Parisiis dicitur: quod exercitus regis est victor in ltalia. duc aeque praesentes sunt: quorum alter Gallos diligens assen tit: alter non assentit: sed dissentit. Sic in proposito potest quis assentire huic. hoc est mihi licitum. Et licet nesciat quae illarum viarum sit verior: scit quod secundum vnam facere ei le
⁋ Contra quintam conclusionem arguitur: Stat virum facere vnum contractum illicitum, & contra legem dei, prohibitum: vt in simonia & vsura & simili bus. & tamen multitudo notabiliter maior sapientum quos instanter consulit, iudicabit ipsum licitum: ergo vir iste faciens contra legem dei peccabit quicquid homines ei dicant. quia propter nostrum affirmare vel negare nihil mutatur in re: primo peri hermenias: cum enim ille faciat actum in lege diuina prohibitum: ei impu tabitur.
⁋ Respondetur. si vir talem contractum temere sine prudentum consilio adiit: cum est contra legem dei peccat. & si prudentes a principio consuluisset non peccasset, non enim facile inueniet doctos notabiliter plures conuenientes in parte falsa: immo in parte ve ra citius conuenient: vel dubitabunt: & tunc ei contra: ctum tanquam periculosum dissuadebunt: & sic habet viam certam non peccandi. Sed illo dato in casu, vt viribus argumenti totaliter satisfiat: nego quod peccabit con silio prudentum vtens: nec haec consequentia valet: ille facit actum contra legem dei prohibitum: ergo peccat. patet de demente, & dormiente virum occidente: quibus est ignorantia inuincibilis: sic huic in casu. Secundo dico negando quod ille faciat actum sub poena peccati imputabiliter ei prohibitum: stantibus his circunstantiis: sicut dicitur de Iacob Liam in tenebris cognoscente: quan Rachelem putabat. Et sic homo potest tenere alienum sine peccato, dummodo inuincibiliter credit esse suum Dictum autem Aristote. Propter nostrum affirmare vel negare nihil mutatur in re: est extra materiam peccatis vt quemadmodum si quatuor docti medici dicerent quod vnus cibus est medicinalis patienti cuius complexio nem non norunt, quam mortem infert: non minus sequitur mors quicquid ipsi dicant: quia hoc est in agente na turali: & potest esse sine peccato patientis. secus est hic. inferioribus enim praeceptum est prudentes in rebus ambiguis consulere: & eorum vti iudicio. Super cathedram Moysi sedent Scribae & Pharisaei: quae dicunt vobis fa cite. Et Deuteronomii. xvii. Si difficile & ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem & saguinem, canm & non cam: lepram & non lepra. paulo post sequitur. Facies quaecumque dixerint qui psunt. Non solum episcous & curatus tuus: sed & eruditi viri tibi con sulent: vt patet per verbum Christi Scribas & Pha risaeos introducentis.
⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem. solus Hieronymus concilio Aquis grani se opposuit: quod determinauit: quod faptor raptam ducere nequibat: vt recitat Gratianus. xxxvi. q. ii. ca. Placuit. & causam tangit Apparatus: quia auctoritate veteris testamenti, & concilii Melden sis se muniuit: ergo licitum est vni viro magnae multitudini sapientum contrauenire.
⁋ Respon detur, non nego quin vnus possit opinionem mul torum castigare. quis enim vnum vel duos eruditos multi alii posteriores sine examine vlteriore sequantur: hoc tamen est prarum in ingeniosis sed ille vnus non sibi credat quousque cum doctis conferat: quia inueniet seipsum fortasse falsum. Sed in proposito argumenti non crederem Hiero nymo contra bonam multitudinem sapientum &c. citra vniuersale concilium: Augustini. iuncto. An erat concilium Aquisgrani indubitatum pro nunc non inquiro. ratio tamen Apparati est nulla: quia concilium potest inualidare contractum inter aliquas personas: vel etiam Romanus pontifex. propterea nihil est dicere. Hieronymus hoc probauit auctoritate veteris testamenti. Sicut si ego nunc probarem quod auctoritate diuina in tertio gradu consanguinitatis duae personae possent contrahere: esse bene remotus a bono proposito ad probandum quod essent psonae habiles ad mutuo contrahendum. Propter ea Gregorius Ariminensis in suo secundo trepidat timore vbi non erat timor: ad tenendum cum com muni opinione doctorum quod paruuli ante baptismum decedentes non puniuntur poena sensus. scholasti ci namque theologi Augustinum sequentes & sacras literas: & motiua beati Augustini considerantes: non va ne hanc viam rationabilem agminatim sequuti sunt. Propterea satius fuisset Gregorio Ariminensi Au gustinum cum opinione communi flectere, sicut poterat, qua extreme discedere dubie.
⁋ Tertio arguitur. pluest credendum multitudini quam paucitati: sed plures sunt infideles quam fideles: ergo plus infidelibus cre dendum est. Respondetur. quia no possum commod paucis huic argumento satisfacere: circa materiam illam integra quaestio sequens tractabitur.
⁋ Hactenus vidimus realiter aliquans opiniones esse oppositas, & non ad nomen: et per con sequens non erat possibile domimno loanni Pico comple re quod mente conceperat. Licitum est in materia fi dei impertinenti tenere hanc partem vel illam si ne vlla dei offensa. vtpote: quod quantitas distinguatur a re quanta: vel non: & sic in materia fidei quando no constat vtra pars sit vera: sed sunt oculatis mi viri contraria illic tenentes. Sed eruditi viri est tenere in his omnibus viam apparentiorem: hoc est si sit in materia fidei inniti fidei quantum fieri potest: & in lumine naturali partem in lumine naturali apparen tiorem insequi. Tenere enim nouas & friuolas inuentie nes ostentationis gratia, non arguit eruditum virum: sed va num & minus solidum. eruditus autem est qui rectiorem viam in omnibus sequi nouit: & inter opposita recte iudica re: qui non minus est circa hoc laudandus quam prim veri inuentor. decimi Ethicorum vltimo. teste phomo. Te neatur pro doctrina tanquam esset celte in silice sculpta quod in via morum modus certior est tenendus: qui eni se ex ponit periculo peccati peccat. Quando autem sunt dua opiniones de peccato & non peccato, ambe convenien tes in vno extremo de non peccato: & dissentientes inter se de alio extremo de peccato & non peccato vt verbi causa, dare beneficium idoneo relicto magis idoneo secundum vnam positionem est peccatum: non autem secundum oppositam: secundum vtramque non est peccatum dare be neficium magis idoneo: Tunc dico, si sint tot sapien tes vel pauio pauciores ( de statu in maximo nune ro qui no: vel minimo qui sic: sapientis solius est iudicare, dicentes illud esse peccatum: dare beneficium idoneo magis idoneo relicto, est exponere se pericu lo confundenti & obtuenti peccati: & viro imputabi tur quicquid sit ex parte rei sine consultatione: & a for tiori si sint plures, non tamen semper habendus est oculus ad multitudinem dicentium: sed sapientiam cum nunero considerabis: quia sicut duos vel tres debiliores valet vnus fortis: sic vnus oculatus materiam diligenter imquirens tres alios inferiores valet. Vlterius citius imitabere opinionem communiorem sapientum: tam in via morum qui assentiendi circa propositiones fidei in quo sensu sunt de fide.
⁋ Amplius dicebam duobus modis in genere doctrinam ab ecclesia recipi vno modo positiue. & hoc trifariam. Primo modo imdubitanter ad sanguinem inclusiue: vt lex dei. Se cundo modo recipitur doctrina cui nemo contra ire debet: sed eam exponere per alia tantae auctoritatis: quando apparet vna pars prio aspectu extreme lo qui contra vnam putata a sapientibus veritatem. hoc modo recipiuntur decretales: Sextus, & Clementinae. Ter tio modo recipiuntur sanctorum scripta, de quibus Ge lasius papa loquitur in xv. distinctione. Scta Roma na ecclesia. Quae scripta definitionibus pontificum postponenda puto: cum scripta pontificum a mul tis sapientibus sint condita: & iam per ignem & aquam pro magna parte sint exposita. In hoc tertio gradu / quando doctores sacri sibi contradicunt, si vterque modus est nobis aeque apparens vel paulo minus apparens: possumus hunc modum vel illum insequi. Permissiue autem aliqui recipiuntur quorum scripta non positiue ab ecclesia approbantur: solent tamen tam in schola quam in sermone in veritatis testimonium addunci: quorum aliquos licet minus doctos negare non cosueuimus: vt Cassia num: beatum Anselmum: magistrum Sententiarum extra eius errores communes. Aliis autem quo ad hoc vt non negentur, non est concessa haec auctoritas: multo tamen maior ob rationes bonas & multa egregie determinata in materia ancipiti. Finaliter si ad curatum accedat aliquis cum casu aliquo quem iudi cio multorum prudentum intellexit licitum: licet curatus antea oppositum tenuerit, mutet propositum & se con formet iudicio multorum: quorum forte aliqui melius in telligunt quam ipse. alioquin stulte negabit actum iustitiae debitae suo subdito. Similiter iudex procedat secundum allegata & probata: & si sententiae oppositae fuerit: suam conscientiam deponat: quia si iudi cet se male agere condemnando innocentem, & credat opinionem plunum falsam: & velit communiori opi nioni se conformare in exequutione iustitiae contra suam conscientiam, peccat. vtrobique enim suae conscientiae contraueniens peccat. & ratio est: quia facit illud quod iudicat esse iniquum: & omnis talis inique agit. Nihil est quod aliqui dicut: potest contrauenire suae conscientiae vt persona priuata: non autem vt persona pu blica. Ille ei homo licet sit persona priuata quo ad aliquas operationes: & publica quo ad alias: non ha bet nisi vnam conscientia: nec potest habere iudicia contraria. itaque si iudicet quod est male actum illum scitum innocentem damnare: contraueniendo peccat. Omne enim quod non est ex fide peccatum est. hoc est contra con scientiam. Ad Romanos. xiiii. Si vero iudicet istum esse innocentem: & eo non obstante debet debito necessi tatis vel congruitatis hunc damnare: non male agit in hoc, nec suae conscientiae contrauenit. quia facere contra conscientiam est facere contra dictamen practicum de aliquo faciendo vel non faciendo. Si dubitet an male agat illum damnando, adhuc male agit, quemadmodum asserens astra esse paria & non assentiens in mente sicut profert, mentitur: multo mi nus tamen quam si opposito assentiret.
On this page