Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 1
An liceat aliqua non theologica in theologia tradereM. Ioannis Maioris Scoti: Theo logi Parisien. in Prologum Quarti Sententiarum Quaestio Prima. lRca huius Quarti Prooemi um triplicem Quae stionem tractare pro pono. Prima erit: An liceat aliqua non theologica in theologia tradere. Secunda quaestio erit quid opus sit facto in contra: rietate positionum. Et tertia erit de euacuando vno argumento circa foedam Mahu meti sectam: & de aliis delitamentis. Prima sub hoc verborum contextu erit.
⁋ An liceat theologo tractanti theo logiam artes non theologicas tractare. Pro huius quaestionis elucidatione vnam ponam notatiunculam: postea conclusiue ad quaestionis titulum responsutus. Notabile erit hoc. Stat doctorem theologum philosophiam vel scientias peregrinas duobus mo dis in theologia inserere. vno modo scientias necessa rias ad intelligenda theologica: vt puta in hoc quar to doctores passim petunt: an creatura possit creare. Quomodo definiatur sactamentum: & baptismus. In sacramento Eucharistiae dubium est an albedo sa por & huiusmodi sint in quantitate continua tanquam in subiecto, an non de actione accidentium separatorum. An attritio & contritio specie differant: pro quo illi termini supponant. de beatitudine: an anima actiue concurrat ad suam beatitudinem an non. An sit status in maxima beatitudine quam anima potest habere: vel in minima quam non potest habere. An sit aliqua poe na insensibilis propter paruitatem seorsum. Quomen corpora hominium possint esse cum caelo. Quomodo corpus Christi poterat exire monumentum lapide de super existente. & ad hoc oportet videre penetrationem corporum. Haec & similia theologiae astipulantur Aliqua sunt impertinentia cognitioni theologiae. in terim contingit illa recensere prolixe vel succincte: & in pugnare prodige: vel recitare opiniones de lana ca prina. vt an beatitudo sit in essentia animae an in eius potentiis: & caeteris id genus quaestionibus.
⁋ Hac notatiuncula praemissa pono conclusiones. Prima. Non obscoenum est introducere philosophiam & caeteras scientias sine quibus theologia non potest bene capi. haec conclusio non eget probatione. Si enim aliquid est necessarium: medium ad llud est necessarium. Theologia doctori theologo est necessaria. igitur. Et quamquam tanguntur talia in caeteris fa cultatibus: non tamen fortassis sufficienter: hic autem bre uiter tangenda sunt. Praeterea. aliqui gradum adepti me diocriter instituti in artibus summo desiderio theologiam desiderant: & aliqua physica: quos pudet iam audire sub regente quo sunt tam in annis quam in aggregato disciplinae maiores. talibus igitur prodest cum theologia philosophiae deducta commixtio. In super hoc modo exercitati artistae & ingeniosi ad studium theologicum alliciuntur. ergo talis modus scribendi est eis vtilis. Amplius, aliqua theologica aliam ar tem supponunt pro sui intelligentia: quam paucis tan gere est necessarium.
⁋ Secunda conclusio, non illaudabile est extraneas scientias ad theologiam nullo modo necessa tias: sed ad decorem theologiae conducentes introducere. Probatur: facta venerabilium patrum & basium in doctrina theologica sunt imitanda: sed sic est quod beatus Hieronymus, Augustinus, & alii doctores Platonis: Marci Tullii: Virgilii: & aliorum philosophorum: oratorum: & poetarum introduxerunt scripta. vt patet legenti. Vide beatum Augustinum super Gene sim ad literam: & in aliis eius scriptis. ergo illud no bis licet. Item alia propter theologiam valent. vt patet xxxvii. distin. de quibusdam: & turbat. Prouerbiorum. ix. Sapientia aedificauit sibi domum: excidit colum nas septem. & sequitur. Misit ancillas suas vt voca ent ad arcem & ad moenia ciuitatis. Non ei refert de quo campo colligatur rha barbarum dum bene pui get patientem a choleta. Praeterea fortassis veritas fidei posita ab infideli ea quae sunt fidei confirmat nam vndecimo de ciuitate dei, & secundo de doctri na christiana dicitur. Si qua forte nostrae fidei accom moda dixerint non solum formidanda non sunt: sed ab eis tanquam iniustis possessoribus in vsum nostrum vendicanda sunt. Ponit exemplum de iudaeis spolian tibus Aegyptios. ad hoc introducit Cyprianum Hilarium: & alios qui ita fecerunt. Et Damascenus libro. iiii. de orthodoxa fide. c. xviii. postquam locutus est de laude sacrae scripturae: inquit ad propositum. Si autem ab his qui foris sunt quippiam vtile decerpere valuerimus: non aspernabile est efficiamur pro bati trapezitae. Secundum illud Horatii. Omne tulit punctum qui miscuit vtile dulci. Vide beatum Hio ronymum respondentem oratori vrbis Romae quae renti Cur sanctus pater saeculares literas toties in troduceret. Epistola est circa finem virorum illustrium: & in eius responsione locupletissimos, habebis te stes quos ipse citat ad nostrum propositum. Et Deute ronomii. xxi. Si videris in numero captiuorum mu lierem pulchram & adamaueris eam: introduces eam in domum tuam: quae radet caesariem & circunci- det vngues: & deponet vestem in qua capta est. Haec mulier est gentilium scientia cuius supuacanea rescindere oportet: reliquum assumendo in societatem: vt ex moabitide generetur Israelitis. Quomodo quis inermis poterit prodire in bellum cum infidelibus & haereticis gen tilium armatura stipatis? Licet de spinis colligere vuas & de petra mel sugere: oleumque de saxo du tissimo: & de thesauris aegyptiorum extruere taber naculum domini. secundum illud Nasonis. Fas est vel ab hoste doceri. Nonnunquam congruit academiam Parisien sem colligere manipulos ex messe Atheniensi cui successit. dicente Baptista libro. ii. vitae diui Dionysii. Illa tuae quibus in caelum tolluntur Athenae Tot sophiae foecunda bonis: tot lucida claris Scriptorum ingeniis qui tanquam sydera lumen Aetemo splendore ferunt: gymnasmata primus Transferet ad Gallos.
⁋ Tertia conclusio. Necessarium est theologo multotum qua in biblia non continentur: nec ex contentis omnibus in biblia sequuntur: habere notitiam. Et ex consequenti necessarium est aliarum disciplinarum ha bere peritiam. Probatur haec conclusio. Sunt multi contra ctus & casus quorum resolutio ex sola biblia habe ri nequit: in quibus ad moralem philosophiam, ius pontifi cium, & theologorum scripta est refugium: ergo ista ha bere necessarium est: quia ad theologum spectat de fide, spe, charitate, & eorum quae salutem animae contingunt dare rationem. Sicut enim causas forenses habentes patronos, & corpora infirma medicos consulunt: sic salutem animae procu rantes theologos in foro interiori consulunt. haec sine multa lectione extra bibliam sciri non possunt: igitur.
⁋ Contra duas primas conclusiones simul arguitur sic. Ex secunda conclusione & eius probatione habetur quod per facta patrum scientias peregrinas in theologia inserere licet. verum ex isto sequitur quod iste modus scribendi in theologia per arguitur sic: vt mo re commui loquamur, per conclusiones / propositiones: & corollaria non valeret. cosequens est inconueniens & con tra omnium neotericorum processum. & patet consequentia quia significabamus oportere inniti modo procedendi patrum. modo patres vtpote Augustinus Hierony. & similes non ita scripserunt: immo nec Aristo. Plato: & alii phi losophi. ergo inanis est ista recentiorum curiositas: vel intricate scripserunt maiores. vnde Ioan. Gerson cancellarius Parisiensis in secunda lectione super Marcum circa medium deflet: quia in arguendo logica physica vel metaphysica inuoluatur. Et sequitur. Illud frequenter contingit in Anglia: & pro dolor nisi prouideatur convalescet in Gallia. non ob aliud (inquit) theologi nostri temporis sophistae & verbosi: immo & phantastici, nunc de intensione formae / nunc de diuisione continui, nunc pro prietates quasdam in diuinis / mensuras / durationes instantia: signa naturae & similia inserunt. Et in prima epistola ad collegium Nauarrae ferme similem sententiam introdu- cit. Et propterea verificatur illa Senecae sententia. Necessaria nesciunt quia supuacanea didicerunt. quia de materia futili inutiliter contendunt: necessaria negligunt. Contra illud Ecclesiasti. vii. Quid necesse est homini maiora se quaerere: cum ignoret quid conducat sibi in vita sua numero dierum peregrinationis suae? Franciscus Petrarcha lib. i epistolarum deflet Siciliam esse Britanntae similem. In istis labyrinthis non solum in angulari situ Trincariae nunquid stultum est tendere artificiose retia pro capiendis muscis posthabita optima praeda vitae humanae propitia?
⁋ Ad primum respondetur quod non nocet idem scribi differenti via. Quod enim vni difficile captu apparet: alteri paruium apparebit. primo de triniitate. ca. iii Quisquis ergo cum legit dicit non bene dictum est: quoniam non intelligo. Et paulopost sequitur. Non tamen propterea putet me tacere debuisse: quia non tam expedite, aut dilucide quam illi quos intelligit eloqui potui: neque enim omnia qua ab omnibus conscribuntur in omnium manus veniunt: & fieri potest: vt nonnulli qui etiam haec nostra intelligere va lent illos planiores non inueniant libros: & in istos saltem incidant. Et sequitur ad propositum. ldeoque vtile est plures a pluribus fieri diuerso stylo non diuersa fide etiam de quaestionibus eisdem: vt ad plurimos res ipsa perueniat: ad illos sic: ad alios autem sic. Et iudicio meo scribentes in forma arguendi vti posteriores fe cere: ita clare: immo enucleatiuus quam antiqui scripse runt, more naturae quae ab imperfecto ad perfectum vel a per fecto ad magis perfectum procedit: sic scientiae incremen tum successu temporis acceperunt secundi Elenchorum vltimo. & primi Ethicorum. vii. Non patrum auctoritates denigrat si quis lucidius dicat quae ipsi: & multa alia tanguntur quae ipsis non occurrebant. Quemadmodum nobis sepultis multa posterioribus occurrent. Numquid in hac tempestate Americus Vespusius terras repperit Ptolemaeo Pli nio & reliquis cosmographis ante haec saecula incognitas: quare non potest ita contingere in aliis? Si nullus sciuerit scribere lucidius antiquis: quomodo adiecta sunt tot commentaria in libros Aristoteles: beati Augustini de ciui. dei, & multos alios? Origenes: Gregorius: Augusti nus & maiores concionando vsi sunt homiliis: poste riores tamen modum alium non minus vtilem acceperunt. Ad aliud de modo subtili Parisiensi non facile est respondere. in primis non approbo horum sententiam qui dicunt theo logos auctoritatibus solum vti debere bibliae vel iuris: quia sic existens extra vniuersitatem esset facile theologus: hac via Parisiense studium non nactum est celebrem famam sepulta acrimonia ra tionum in disputando: solis enim auctoritatibus inhiando idem studium aliis cedere necesse est. Et licet. xxiiii. distin. tertii, altera ex parte conterra neus illum modum inserendi ad quem posterio res deuenerunt & potissimum metaphysicam, grandem fa ciat: hos tamen non approbo qui prolixe in theologia quaestio nes inutiles ex artibus inserunt ad logum: opiniones friuolas verborum prodigalitate impugnant: & tantum aquae in vinum infundunt vt totum aqueum atque insipi du gustui videatur: secundum prouerbium Varronis. Veritas nimis altercando amittitur. Et Damascenus vbi supra. Legitimum (inquit) & purum aurum aceruantes: adul teratum autem refutantes. Sumamus autem sermones opti mos: deos autem ridiculos & fabulas alienas canibus proiiciamus. Contra quos bene dicit Gerson. Illa prolixi tas inutilium multa facit volumina: in quibus bona in seruntur non legi in scholis: & plura adhuc faceret si affectio sectarum non accederet. In aliquibus aliis vniuersitatibus circa hec inutilia magis quam Parisiis labo rant: puer nugas afferens in Sorbona reputaretur qui seriose de anima & eius potentiis: de distinctione formali ad aliquorum mentem afferret in medium. & fructuosius nunc a centum annis Parisiis insistunt: quam aliquot annis ante centenarium in quo nos sumus. Si ingenium acuere volueris / abyssum inuenies in ipsa theologia quae maeam dros daedaleos continet. Matth. xiiii. vix spicas a panibus hordeaceis euangelicis toto aeuo euelles. hoc est. vix cortice fracto adipem eius attinges. ita quod discumbebant viri quasi quinque milia: & adhuc man serunt fragmenta pro apostolis: hoc est grossa rudibus fran guntur: secundum illud primae ad Corinthios. iii non po tui vobis loqui tanquam spiritualibus sed quasi carnalibus: tanquam paruulis in Christo Iac vobis potum dedi & non escam. fragmenta autem in cophinos ab apostolis colligebantur. hoc est subtiliora quae adhuc in infinitum sunt parti bilia, a doctoribus seruantur: & in libris colliguntur. Si enim res sit omnino lucida & primo obtutu cuilibet peruia: contemnitur: eijcitur: & denique a theologiae tyrunculis exploditur. Quocirca statui pro virili materias theologicas ferme totaliter in hoc quarto nunc positiue nunc scholastice prosequi. In eodem enim prato bos gramen: ciconia lacertum: canis leporem quaerit. Sed dicit apo stolus secundae ad Timotheum. ii. Noli verbis contendere Ad nihil enim vtile contenditur nisi ad subuersionem au dientium. &. ii. ad Timo. iii. de scriptura loquens dicit. Tu vero permane in his quae didicisti & credita sunt tibi sciens a quo didiceris: & quia ab infantia sacras litteras nosti: quae te possunt instruere ad salutem. Et sequitur. omnis ei scriptura diuinitus inspirata vtilis est ad docendum: ad arguendum: ad corripiendum: ad erudiendum in iustitia. Et Ecclesiastici. xxiiii. Qui edunt me adhuc esurient: & qui bibunt me adhuc sitient. Nonnunquam tamen gratia releuan di spiritus obiter occurrentia physica paucis transcur rere non pigebit: quatenus post recreationem ad seria theologiae sit reditus: instar agricolae sulcum vertentis & mute fortuito reperto illum ocyssime insequentis & proti nus ad aratrum manum mittentis: nec mures extra agros quos vertere proponimus inquirere satagemus.
⁋ Contra tertiam conclusionem arguitur. Ex ea sequitur quod theologia non docet sufficienter de omnibus necessariis ad salutem: cum theologum multa alia habere oporteat, quod est inconveniens. Respondetur deus dedit multitudini hominium igenia bona ad intelligendum: & theologiam ad eos iuuandos: & sic licet non sola Biblia tradat omnia necessaria ad salutem: cum hominem tamen la bore omnia ad salutem necessaria possunt haberi. Melius autem est habere aliquam pauca fundamenta ad quae homines pos sunt mediate vel immediate in rebus dubiis habere re cursum: quam immensa opera. fundamenta inquam praegnantia quae sine improbo labore capi nequunt: vt homines merean tur ea exponendo. secundum illud Ecclesiastici. xxiiii. Qui me elucidant vitam aeternam habebunt. Et si ex bi bilia casuum occurrentium non possunt habere resolu tionem: ad lumen naturale & ad alia bona volumina vel doctores recursum habeant. hoc enim ne veterno torpeant homines voluit deus: sed laborent in vinea domini sabaoth. Homo enim nascitur ad laborem sicut auis ad volandum. Iob. v. & qui non laborat non manducet. Dauid in labore non incidit in luxum: sed tempore quietis. Sic nec Salomodo circa templum domini & aedificationem occupatus: sed omnibus finitis in ocio corruit.
⁋ Haec pauca epilogando & obiter occurrentia adiugendo ob memo riam iuuandam sicut plurimum in toto hoc libro facere propono: haec colligo. Irrationabile est in theologia potissimum in sententiarum. iiii. in quo materia conscien tiarum tangi solet / friuolas opiniones peregrinatum artium prosequi: & a fortiori eas prodige impugnare. Illa tamen quae theologiam & casus conscientiae ornant & elucidant, vnde cumque sumantur sunt accipienda. talia enim non sunt extranea: sed theologica: sine quibus aegre casus obscurus capitur. vt in decima distinctione quaerimus: An duo corpora possint esse circumscriptiue in eodem loco. & mobile po situm in vacuo moueatur in instanti: & an paruum corpus conmensuratiue cum magno corpore capiat applicationem quae valent ad hoc quod corpus Christi simul pot esse in variis locis: & quod totum corpus potest simul esse cum tota hostia & qua libet eius parte. talia ergo tractare non solum licet: sed de cet & expedit. Tertia sunt scholastica clara: ingenio sis viris necessaria pro schola ad purganda hominium in genia: nec illa sunt relinquenda. Contra eandem enim con clusionem mediocri igenio praeditus armatura leuiori vtitur: quam acer oppugnator. propterea opus est ei aliis armis. Non omnes arbusta iuuant: humilesque myricae, non me fugit quin illa quae non capit rudis reputat inania: & sophismata. Hinc vnus nimis positiue insistit non suf ficientem speculationem quaerendo: alius vero excessiuam & inutilem venatur: iudex sit doctor theologus: quam per octo annos & supra post gradum adeptum taqui ambidexter Aioth circa vtrumque versatus est. Et propter ea iuuenis tibi labruscas & vepres consulet coacer uare: casuum enim difficilium conscientiae dulcedinem nondum gustauit. Positiuus autem vel senio confectus nodo sos casus & pulchros in materia vtili aspernatur. Sola quae senem decent laudat. secundum illud Flacci. Quod medi corum est: Promittunt medici: tractant fabtilia fabri.
On this page