Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 22
An homo damnatus ad mortem possit aufugere liciteQVaeritur quarto adhuc continuando materiam belli & Thomicidii: An hodamnatus ad mortem possit aufugere licite. Pro quaestionis solutione scite a quod aliquis interdum est iniuste da mnatus, & hoc potest esse multifa riam. vno modo quia iudex iniuste procedit. alio modo quia est probatus nocens testibus omni exceptione maioribus: & iudex scit oppositum vt persona priuata iam secundum opinionem probabiliorem inste est iuste con demnatus a iudice: sed iniustitia venit a testibus tantenm.
⁋ Pro omnibus his modis ponitur haec conclusio: quod sic damnatus ad mortem debet aufugere. iuxta illo Maronis secundo Aeneidos. Fripui (fateor) leto me & vincula rupi. Probatur conclusio. Quilibet tenetur seruare suam vitam: nisi constet quod occurrit causa absoluendi se a conseruatione vitae: sed in proposito hoc non contingit: quia semper sententia est iniqua, vel ex parte iudicis, vel ex parte testium: nec est in casu fidei vt martyres: qui interdum de praecepto erant absoluti: in terdum de cosilio: vt post hac distinctione. xlix. huius dicemus. Sed vbi quis iuste est condemnatus: est maior difficultas: & opinor illam partem probabilem qui potest aufugere dummodo nulli inferat iniuriam. cui asti pulari videtur Canon Innocens. xxii. q. iiii. vb dicitur quod licet reo corrumpere aliquem pro vita conseruanda. Idem patet. itur. de bo. eorum qui mor sibi consci. l. i. vbi dicit lex. Ignoscendum censuerunt ei qui sanguinem suum qualitercumque redemptum voluit. & hoc vbi putatur esse mors aut mutilatio.
⁋ Sed contra hoc arguitur. lste non habet dominium sui corporis, sed lex & respublica. ergo aufugiendo illud tollit quod est legis.
⁋ Insuper sequitur si hoc sit verum quod possit infringere carcerem vt euadat: cum in extrema necessitate omnia sint ei communia, vt dictum est ad succurrendum suae vitae: si non potest aliter euadere, nisi frangat ostium ergo hoc est ei licitum, quod si concedas: potest insurgere & bellare contra custodem carceris eum occidendo pro liberatione suae vitae: cum aliter non possi: suae vitae succurrere, quod si iterum concedas, contra. bellum est iniustum ex parte eius & iustum ex parte custodis.
⁋ Ad primum con cedo quod non plenum dominium sui corporis ha bet actu: saltem tunc non habet vsum sui corporis: sed alius eum tenens. postum autem aufugit, ple num dominium habet. Et est analogia de seruo. Institu. de re. diui. S. Item ea quae ex hostibus capimus, iure gentium statim nostra fiunt: adeo quidem vt & liberi homines in seruitutem nostramdeducantur: qui tamen si euaserint a nostra potestate: & ad suos reuersi fuerint: pristinum sta tum recipiunt. lstud patet.liter. de cap. l. Nihil. & iu re postliminii hoc recipiunt. Insti. quibus mo. ius pa. po. soluitur. S. Si ab hostibus. Et nego quod tollit illud quod est legis: immo nec legi facit iniuriam. si cut dominus conclauis quod inhabito hoc est proprietarius, potest ipsum vendere vel aliter aliena re: non autem ego habens solum vsum eius. sic anima istius solum habet dominium super corpus post deum: ergo anima tenetur & nutrite & conseruare corpus in esse quantum potest: saltem potest hoc face re. ludex aut quo ad aliquas operationes habent dominium in corpusci ie. detinendo in carcere & condemnando. & pro pterea non licet ei frangere carcerem: nec resistere si in uadatur: quia bellum esset iniustum ex parte eius. Idem censeo si custos deberet facere iacturam ex eius fu ga. Sic autem aufugiendo: nec custodi, nec iudicimec reipub. facit iniuriam: sed intendit emendare delictum perpetratum, profitendo religionem vel sancte viuendo. lstud enim debet habie. alioquin si intendat euadere vt sit grassator, & perperam viuat: peccat vo endo abire propter illum finem. Sed rogas. si illo malo fine euaserit: an redire teneatur. Respondetur quod non, sed poeniteat de mala voluntate mutando propositum in bonum. potest dari analogia de fera quam habes: quam si animum redeundi deserat: non amplius tua est. ita vt obiectiones currentes aequaliter pungant contra iura in hoc exemplo.
⁋ Ad secundum argumentum. nego quod potest infringere carcerem: vel occidere cu stodem. licet enim cuncta qui homo habet: dabit pro anima sua. Iob. ii. iuxta illud poetae. Vt vitam redimas ferrum patieris & ignes: non tamen debet alteri nocere. nam bellum esset iniustum exparte eius: vt dictum est. Eodem modo effringere carcerem eet violare remp. licet sit argumen tum quod non: quia in extrema necessitate homo capit & rapit cibum: vestem: & illa quae sunt necessaria pro sustenta tione suae vitae. ergo si iste carcere detentus frangat car cerem potest illud licite facere pro saluanda sua vita, potissimum si intendat eum reparare. Ad quod respondetur quod non est simile: quia iste non est omnino liber. Aliquod enim dominiu in corpus istius habet respu. immo si e carcere fui giat: de iure ciuili est poena capitali puniendus: vt icitur. de effrac. l. i. &. ii. Immo si quis iurauerit redire ad carcerem tenetur seruare iuramentum etiam si sub sit periculum mortis: saltem si mors non fuerit iniuriosa. vt dicit glossa in Cle. Pastoralis. de sen. & re iudi. s. Numquid. versi. Per violentam iniuriam. exemplo Marci Reguli qui ad poenas rediit post iuramentum quamuis peteretur ad mortem. Sed si esset in quiete in termind ad quem: acquireret plenam libertatem sicut seruus manumissus. alio tamen eum persequente antequam terminum ad quemattingat: redire debet: quia ex parte eius bel lum esset iniustum. Sed an damnatus ad mortem iuste: cui pats via abeundi, teneatur discedere, maior est difficultas. & probabilius iudico quod non tenetur: quia rationabilem excusationem habent de hoc vt ab illo praecepto sit absolutus: sicut tempore martyrii de consilio. Et idem di co: si homo sic iudicet ad mortem ne vnquam comedat: & ponatur cibus prope eum: potest abstinere nihil comedendo sicut potest non aufugere. Et quicquid alii dicant / idem est nec discrimen vllum video. sed si sortes iuste damnetur ad amissionem bonorum fortumae: non est licitum aliquid de eis capere vltra illud quod potest succurrere suae vitae: quia acquisitio talium est de iure positiuo. Aliud enim do minium habent in suam vitam: scilicet dominium naturale. irca hanc materiam moueQuamquam bo aliquas dubitationes. Prima dubitaltio. Sortes habet vnum pedem in compedibus quaes frangere nequit: ponitur seorsum ab aliis & prope eum cultellus: si tibia / manum / vel aliud membrum ibscindat potest abire, & suae vitae succurrere. si ma neat, morietur fame in compedibus: quid opus est facto? Raspon deo, non video aliquod nisi vt membrum frangat: sicut chi rurgus abscidit membrum putridum reliquam inficiens vt to tum copositum viuat. de duobus enim malis poenae minus est eligendum.
⁋ Secundo dubitatur. Sacerdos videt vnum paruulum baptizandum: & tyrannus est eum occi surus si expectet: si aufugiat paruulus morietur: quia ponatur in periculo vitae, vel quod tyranus occidet paruui uam uid debet sacerdos in isto casu facere? Respondetur: batizabit paruulum. & ratio est: quia si sacerdos sit in bona dispositione: solum morietur corpore. si vero non sit in bona dispositione: potest in breui tempore se disponere. par uulus autem perpetuo damnabitur: quod magis cauendum est.
⁋ Tertio dubitatur. sit vnus asser in naue fracta: qui aegre duos / sed vnum sustinere potest: an possim sociu meum pellere ne asserem lucretur. Respondetur. a principio possum elaborare asserem primo obtinere: sed ipsd ab alio obtento, non debeo eum eijcere.
⁋ Quarto dubitatur: an liceat occidere innocentem pro defendenda vita propria. & probatur quod sic: posito quod esset nauis hominibus referta: sic scilicet vt a principio non percipiatur quod hominium. nimia grauitas ponet nauim sub aquas, eam submergendo: sed temporis successu illud depraehenditur. tunc sic. licet sorti eijcere Platonem suae vi tae succurrendo. sint quatuor gratia exempli in na ui vel in nauicula: quia aequa est difficultas de mil le in magna naui: sed breuitati insistendo sint isti quatuor a. b. c. d. melius est quod duo maneant incolumes scilicet a. & bce. quam omnes quatuor submergantur. sed non o mnes possunt esse superstites ex hypothesi: ergo licitum erit duobus eijcere alios duos. Non valet dicere: implorandum esse diuinum auxilium & expectandum quousque omnes submergantur. hoc inqua non valet: quia debent modo humano suc currere vitae suae omni modo licito. Non aliter nanpuer Abraham Sarram vxorem dicebat esse sororem ne mulieris gratia occideretur. Genesis. xii. Fodem modo argumentari potes de duobus attingenti bus costam nauis fractae: quos sustinet costa a pri cipio: sed non in fine ob raritatem aquae: vel mino rem profunditatem: vel vnam partem costae fractam.
⁋ Raspon deo. debent mittere sortem sicut factum est cum lona propheta: & illi super quos cadet sors, patien ter nabent ferre vt proiiciatur in mare. Sed si omnes renitantur de sorte mittenda: & dicant se velle expe ctare euentum rei & voluntatem dei: iam quaestio est an a. & b. possint eijcere c. & d. Voco posse quod de iure pateot. si sic, licebit occidere innocentem scitum esse talem. Respondetur. satius est duos submergi quam omnes. Propterea ap paret quod a. & b. patet eijcere c. & de pro seruanda sua vita: sed eos non sponte occidunt. etiam si omnes mansissent in naui, omnes periissent. Nec hoc est contra di cta vbi dicebatur quod quis potest occidere inuasorem iniuste pro defendenda sua vita: quia hic agitur vbi quis oe cidit innocentem vt saluet vitam propria. vt patet de a. eijciente c. vbi eadem ratione c. pot occidere a. se inua dentem. Sed contra istud arguitur. ex isto sequitur quod si tyrannus sub poena mortis praeciperet mihi occidere sortem: hoc possem pro saluanda mea vita: dummodo assentiam quod tyrannus hoc faciet: quod concedere vi detur durum. & probo consequentiam ex eodem fonte ex quo scatet solutio principalis. Etiam qua ratione pota. eijcere c. potest ipsum occidere: quia quid refert proiicere eum in mare in quo submergetur: & ferro perimeret Respondetur. color est in concessione omnium illatorum. sed ne locum carnificibus demus: potest dici non esse simile: quia multi proiecti in mare euadunt natando, vbi est mi hi dubium an natare sciat. Item ego sum in partia li possessione nauis: secus est de vita alterius. Si haec solutio tibi nimis pia videatur: dic quod voles.
⁋ Quinto dubitatur: an clericus com misso homicidio perdat beneficium. Sexto dubitatur. vtrum aliquis sit torquendus licite vt ex sua confessione inferatur mors.
⁋ Ad quintam dubi tationem respondetur quod homicidium superueniens habenti beneficium non priuat beneficiatum suo beneficio ipso facto: sed opus est sententia. ad hoc est textus in. c. Clericis, ne clerici vel monachi. sed si homi cidium seu illa irregularitas positiua humana praecessit collationem: non tenet collatio, quia facta indigno & imhabili ad executionem officii. vt in cap. finali. de tenpo. ordinam.
⁋ Ad sextam dubitationem dcitur quod duo requiruntur ad torturam vel ad quaestiones quod idem est. primo quod veritas aliter haberi non possit: quia quaestio fit causa indagandae veritatis: & in subuidium. v. qui. v. in cap. Illi. Secundo requiritur quod praecedant aliquam indicia siue praesumptiones vel semiple nae probationes. sine indiciis enim non est inferenda e stio: vt litur. de quaesti. in. i. Ex libero. & de regulis iuris ca. Cum in contemplatione. vbi dicit pontifex. In ipso cau sae initio non est a quaestionibus inchoandum. vnus autem testis est sufficiens ad faciendam semiplenam probationem & per consequens ad torquendum. si nullus fuerit testis indicia arbitrio iudicis relinquantur. Sed confessio tormentis erit nulla nisi in confessione perseueret extra torturam: quia videtur fecisse metu tormentorum. vt. xv qui. vi. ca. primo. &. xxxi. q. ii. ca. Lotharius. Si vero pe seueret in confessione: tunc sibi praeiudicat. Dicitur aut perseuerare quando iterum confitetur crimen ratificando prio rem confessionem extra locum tormentorum: ita vt non vide at tormenta. si vero tunc neget / non debet amplius torquanri nisi reperiantur noua indicia: vtpote si in meda cio sit compertus: vel veniant praesumptiones alium de. Ex quo patet quod condemnans hominem per suam confessionem in tortura, male agit. nam aliqui magnos cru ciatus in tantum abhorrent: vt occidi malint. Alio tamen simplices credunt non esse peccatum confiteri falsum vtrobique autem quando non constat de causa sanguinis reus est liberandus: & potissimum vbi alias fuit bo nae conuersationis: vel reipu. videbitur vtilis. Pra terea patet, & est de iure naturae quod non debet nimis grauiter torqunri suspectus de crimine: & potissi mun si fuerit talis conditionis de qua loquimur. Multa item alia positiua pabet circa materiam homicidii inquiri quae de iure Caesareo & pontificio tanguntur: sed non sunt theologicae considerationis.
⁋ Vltimo dubitatur circa hanc quaestio nem: quare sit quod aliquae regiones summa beniuolem tia sese prosequantur: & aliquae maliuolentia. Respondetur plerumque regiones vicinae non prosequuntur sese mu tuo amore. & causa non est remota: quia certant dila tare suos terminos & sua imperia: quod non potest esse sini iactura vera vel apparente alterius. Certant enim de honore pari: & quia sunt vicini: honos vnius in dedecus alterius redundare videtur vulgo: cum opposita iuxta se posita clarius elucescant. iurgia auti vicinorum subditorum ignem belligerandi praebet. Fac namque inductionem per totius Europae regna vicina: & cones maliuolentia iter illa inuenies. Hic verum habet vei bum poetae. Inuidet figulus figulo. Et non modo in variis regnis hoc prouenit: sed nec duo domini vicini in eodem regno aequales bene conveniunt. Interdum tamen a prude tibus regibus ob matrimonium / vel inimicitiam in ter tium vt Aristoteles loquitur de solertia, fit pax ad tem pus.
⁋ Ex quo sequitur quod hellum plerumque fieri inter haec duo regna, non arguit hunc populum esse fallacem vl malum plus quam alium. Si enim omnes homines essent boni, inter illos non contingerent bella. sed non arguitur specialis malitia: quia non consequitur: Galli cum Hungaris conveniunt: galli non sic vnionem habent cum Ita lis: ergo ltali sunt peiores Hungaris.
⁋ Secundo patet quai solorum prudentum regum est scire nutrire pacem in regnis vicinis. Cum enim magnae sint inclinationes ad bellum, difficile est illis obuiare. Hoc autem imprudentibus & teme rariis non est datum: et si nullum interstitium mediet, vt mare, montes, vel obstacula, tanto difficilius est.
⁋ Tertio patet. quod reges debent ad hoc summo pere niti. Nam regum est procurare illud quod conducit ad bonum animae & corporis in subditis & in seipi sis: sed hoc per pacem fit. In tempore namque belli deuotio nulla: omnia sunt in motu: iactura bonorum fortunae sine mensura. & plus reges in hoc laeduntur quam re liqui. nam malefactores fugientes iustitiam de vna regione in aliam vagantur: reges sua expendunt: nunc laeti si sui victores extiterint: cras ob suos victos tabescent: ita vt extrema gaudii luctus occupet.
⁋ Quarto patet quod inter regna vicina est potissima causa dispensandi pro matrimonio: ita vt hic pontifex possit dispensare in omnibus gradibus non prohibitis de iure naturae. Hic enim est auctoritas dispensantis & rationabilis causa. Vlterius patet: nihil ponderis habere quod hic populus gentem vicina instabilem & malam reputat & contra. ratio est sortes a. regni sibi & suis afficitur facile credens ma la quae de hoste dicuntur ob piam affectionem ad vnam partem, & prauam ad oppositam.
On this page