Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in animaDistinctionis Primae. Quaestio Tertia. QVaeritur tertio circa hanc distinctionem. vtrum sa cramenta nouae legis causalitatem aliquam habeant respe ctu characteris vel ornatus in anima. Pro solutione quaestionis notabis partitam esse positionem. Doctores antiqui tenuerunt sacramenta nullam actiuitatem habere: sed esse causas sine quibus non. Quidam doctor in quarta parte quaestione viii. menbro. iii. articulo. v. quem sequitur alius & eius schola, tenet sacramenta habere causalitatem proprie dictam.
⁋ Pro intelligentia illius positionis notabis quod duo sunt effectus sacramenti. Vnus est character in tribus sacramentis impressus: vel ornatus in quatuor aliis impressus. Alius est gratia. Respectu autem characteris vel ornatus sacramen ta causalitatem proprie dictam habent & non respe ctu gratiae. Coloratur positio. nam instrumentum dum mouetur a principali agente recipit ab eo virtutem aliquam per quam producit aliquid vltra illud quod secundum suam naturam produceret. Illud autem est quandoque forma vltima: quandoque aliqua dispositio pra uia. Declaratur exemplariter. calor ex natura sua producit calorem: sed pro quanto est instrumentum formae substantialis cocurrit ad productionem formae substantialis: virtus autem in semine non attingit productionem formae substantialis animae ratio nalis: sed dispositionem praeuiam. modo sacramenta sunt instrumenta dei: & recipiunt ab eo quendam influxum per quem agunt vltra actionem sibi natura lem: vt aqua in baptismo madefacit & mundat ex propria natura: & per influxum inhaerentem aquae con currit ad productione characteris in anima bapti zati: secundum illud beati Augustini Homilia. lxxx. super loannem. Quae est ista virtus aquae quae corpus tangit & cor abluitus
⁋ Contra instam positionem argumentor. vel iste influxus sacramento inhaerens est accidens corporeum: vel incorporeum. si secundum non apparet quod potest inhaerere subiecto totaliter corporeo: si primum: non apparet quomodo agit in animam characterem. Etiam virtus corporea in maiori subiecto est maior: sed in maiori subecto haec virtus est aequalis: igitur. & est contra beatum Augustinum. vi. Musicae. quod corpus potest: agere in spiritum. Hac via tenebo quod ignis infer ni potest causare quandam qualitatem spirituale nociuam daemoni & animae damnatae. quod non admittunt bene intelligentes: nec tenentes illam positionem. Rursus, vel iste influxus inhaeret verbis: & sic accidentis est accidens: contra Aristo telem in sexta proprietate substantiae: in qua dicit Maxime proprium est substantiae cum sit vna & eadem numero quod sit susceptiua contrariorum, Si inhaereat verbis & aquae in baptismo, hoc vi detur extraneum quod vnum accidens inhaereat duobus subiectis specie distinctis non facientibus ali quod vnum. Et quaeritur: an inhaereat toti aquae maris syncategorematice: posito quod quis baptizetur i mari: & cuilibet syllabae illius orationis ego te ba ptizo: vel vltimae syllabae. si nouissimae syllabae aliae partes superfiuunt.
⁋ Praeterea. cum Sortes con trahit cum Berta per verba de praesenti, capio te in mean & contra: vel illa verba effectiue concurrunt ad orna tum matrimonii, vel non. Si secundum / positio nulla. Si primum, ponatur nutus / vel taciturnitas: vt pat in verecunda puella / aut ponatur matrimonium contractum inter Sortem in Britannia & Bertam in Liuonia. Et quaeritur quomodo possint verba illa ad tam tam distantiam causare onatum.
⁋ Non puto has rationes radicitus posse dissolui: quiqui duo solemnes doctores hanc positionem posuerunt cum suis sequacibus. Vtcunque tamen respondere conabimur. & quiqui colluctantur viri illius positionis: aliquibus di centibus accidens esse corporeum, aliquibus oppositum: dicam ipsum esse incorporeum. Non enim admit timus quod corpus agat aliquam actionem vltra notitiam in substantiam impartibilem. Et dico non inconuenire accidens impartibile inhaerere subie cto diuisibili, quod patet in relationibus intrinsed aduenientibus pariter & extrinsecus. Paternitas enim inhaeret toti patri: & nulli parti eius: & pater est corporeus. Et si dicas vnam partem sortis esse in diuisibilem, accipito brunellum patrem totaliter diuisibilem. Idem patet in accidentibus absolutis Quantitas enim discreta est accidens indiuisibile: & subiecto diuisibili inhaeret. taceo de secundis in tentionibus habentibus esse diminutum existenti bus quasi in denominato.
⁋ Ad secundum dicitur quod iste influxus in baptismo inhaeret verbis & aqua copulatim: & non est improbabile consequenter quod ministro, verbis, & aquae inhaereat, tenendo quoi numerus formalis distinguitur a rebus numeratis: & quod est accidens indiuisibile inhaerens pluribus subiectis copulatim & non copulatiue: quia nisi sic, dabis eandem rem naturaliter esse motam ad diuersas differentias positionum: vel moueri & quie scere. patet. Capto numero quaternario hominium mouentium ad partes oppositas / vel duobus quiescentibus & duobus motis / magis illud accidens capitinhaesionem in vltima syllaba formae verborum: & in aqua proxime tangenti baptizatum. accidens autem inhaeret accidenti tanquam subiecto quo: sed non ta quam subiecto quod. Naturaliter enim vltimate accidens inhaeret eidem subiecto cui inhaeret accidens in quo est: vt similitudo inhaeret albedini fundamento proximo: & eidem subiecto radicaliter cui albedo nhaeret. idem patet de quaelitate & quantitate. Et sicut non datur locus adaequatus in quo est numerus formalis: ita non datur locus adaequatus in quo est illud accidens: sed copulatim est in multis: ec modo quo ei competit esse in loco.
⁋ Ad aliud argumetum de matrimonio dicitur quod verba haecego capio te in meam &c. causant ornatus quos dam in animabus coniugum: & si fuerint nutus & non verba / idem faciunt: & si fuerint in distantia mille leucarum idem faciunt: quia non requiritur tactus mathematicus ad talem actionem. hoc non inconvenit in instrumento dei. Vel verbum causat ornatum in anima proferen tis. In confirmatione autem/ ordine / & extrema vnctione virtus inhaeret verbo / & materiae per quam illa instrumenta conferuntur: & vt apparet melius ipsi ministro: cum sit necessarius ad collationem sacramenti. In poenitentia / ministro / & verbis. In sacra mento Eucharistiae verba causant omatum in anima.
⁋ Ecce quomodo datur via euadendi. & facilius est his qui sunt de secta realium abire sine inconvenienti reputato, quam nominalibus. Pro me tamen multa quae dicebam soluendo puto commenta, nec enim opinor quantita tem discretam distingui a rebus numeratis: nec pono secundas intentiones distinctas a terminis: nec re lationes distinctas a fundamentis. Propterea teneo antiquam opiionem cum aliis neotericis: nec hoc est contradicere sanctis. Quidam vtramque positionem recitans declinat in hanc quod sacramenta nouae legis nullam causali tatem habent respectu characteris vel ornatus. & dicit eam fauere pietati fidei: & quadrare rationi. sed sunt solummodo causae sicut denarius plumbeus respectu eleemosynae regis / vel panis habendi. Sicut enim quando panis fracta pecunia emitur, venditor dat signum plumbeum pro habendo alio pane: vt qui illud signum affert habeat panem: simiter de eleemosynatio regis: sic ex pacto diuino qui capit sa cramenta habebit gratiam a deo creatam / nisi sit obex & deus etiam characteres in sacramentis initerabilibus creat. Cui suffragatur illd beati Bernardi in ser mone de coena dominidicentis. Sicut canonicus inuestitur per librum: abbas per baculum & annulum: sic diuersae gratiae diuersis sunt traditae sacramentis. Non pono autem tales ornatus in sacramentis ite rabilibus: nec ad sacramentorum iterationem opor tet hos ornatus multiplicare. Et quaeritur an specie differant a characteribus in sacramentis initerabilibus impressis, nec ne. Quia igritur nec ratione / nec aucto ritate aliqua isti ornatus sunt stabiliti: contra com munem modum hos ornatus omnes nego: virtutes autem & earum actus animam ornant. Nec per causalitatem sacramenta nouae legis a sacramentis veteris legis di stinguuntur: sed per maiorem gratiam & apertionem ianuae: & sic baptismus est solum causa sine qua non, characteris & gratiae: & ita in aliis sacramentis. Rationes aliorum nihil momenti habent. Instru mentum enim dum mouetur ab agente, vt securis, nihil in se recipit per motum localem. nulla. n. virtus recipitur in mobili: vt dicitur octauo Physicorum. Probabile est dicere quod motus localis non distinguitur a mobili quod mouetur, cum est corpus durum pellit minutatim aliud corpus ab eodem loco: cum non possunt simul manere: & resistentia corporis duri est maior in magna arte quam parua: propterea difficilius est magnam expellere: quidlibet corpus quantum potest, resistit suae corruptioni & diuisioni. Successu temporis secu ris vel serra quaercum diuidit: nimirum ferreus assiduo consumitur annulus vsu, & gutta cadens in stillici dio partem lapidis aufert, secundum illud. Gutta cauat lapidem non vi, sed saepe cadendo. Nec est danda aliqua virtus securi vel serrae inhaerens: nec aliud accidens tempore motus quam antemotum, extendem do terminum instrumenti ad causam quae ab alia dependet: quomodo quaelibet creatura potest dici instrumen tum dei: & calor ignis est instrumentum formae sub stantialis ignis: nullum ergo accidens suscipitur quod non habebat ante actionem.
⁋ Sed forte dicis: ignis corporeus inferni causat tristitiam in animam damnati tamquam in strumentum punitiuum dei: ergo hoc non est negandum a sacramentis. Insuper Adam in semine si non peccasset transfudisset iustitiam originalem in animam: & tamen semen est corporeum: & anima quae est susceptiua iustitiae originalis, impartibilis: igitur.
⁋ Ad pri mum patebit respo imo in. xliiii. distinctione de modo puniendi in inferis. Ad secundum dicitur quod si Adam non peccasset deus creasset iustitiam originalem in animam ex pacto diuino.
⁋ Amplius, illud quod fit per accidens dimittitur ab ar te: nec ponitur in definitione: vt dicitur. vi. Metaphysicae / sicut aedificator per se aedificat: & album per accidens. i. Physicorum: sed doctores ponunt in definitione sacramenti, Sacramentum est inui sibilis gratiae visibilis forma: vt eius imaginem gerat / & causa existat. Respondetur. illud quod est per accidens impertinens relinquendum est ab arte, sicut musica respectu aedificatoris: sed quod plerunque, vel semper ponitur: non est sic per acci dens: modo indigne suscipienti sacramentum comfertur gratia: & sic est causa sine qua non gratiae. Secundo dico quod non reperitur hoc positum in definitione sacramenti ante Magistrum: qui se ex ponens dicit in litera: quod homo non quaerit salutem in sacramentis quasi ab eis.
⁋ Sed adhuc arguitur: quod sacramen- ta proprie erant causae gratiae: & hoc sic. Non aliter arguebat Aristoteles solem in obliquo circulo Cii. de generatione) esse causam in istis inferipribus, nisi quia videbat quando sol intrauit Arie tem: terram in istis climatibus inferioribus pullula re, et sole existente in Capricomo omnia fieri arida. Non aliter probatur duplex accessus solis in Dia Meroes: & inter tropicum cancri & capricorni esse causam quare bis colligantur segetes, vel duas esse vmbras in austrum / & aquilonem proiectas, & sole existente in signis septentrionalibus sex mensibus vmbram in austrum proiici: & totidem in Boream in signis meridionalibus: & ita vmbras varietatem accipere a magnitudine temporis secundum accessum vel recessum ab aequatore: er go cum ad praesentiam solis sequitur iste effectus & ad eius absentiam quocumque alio secluso non sequitur: oportet quod sol aliquid causalitatis habeat sed sic est in istis sacramentis.
⁋ Forte dices, hoc non est ex natura rei quemadmodum est de sole Si enim baptismus qui est realiter aqua, vel aqua verba & intentio causaret gratiam ex naturis rerum, a principio mundi causasset, quod est falsum. Contra, nec est ex natura rei quod calor causat calorem. patet in camino ignis. Danielis. iii. vbi deus impediuit calorem ignis ne calefaceret, sed deus non potest agere contra naturas rerum: igitur. Item non potest tibi constare quin deus semper ad prae sentiam ignis producit calorem: & ita cum qualibet alia causa / quam tu vocas secundam: ergo quaelibet causa talis est causa sine qua non.
⁋ Re spondetur negando quod calor non calefacit ex na tura rei: quia deus suspendebat eius actionem mi raculose ibidem: vel non concurrebat cum igne id producendum calorem in pueros, licet actiue conseruabat entitatem ipsius ignis: modo nulla causa potest agere qualitercumque nisi prima causa secum coagat. Ad aliud vbi dicis: non potest m i hi constare quin nulla sit causa secunda proprie di cta: Respondetur, de facto hoc est verum, non est mihi euidens. Semper enim dicetur: licet ad praesentiam ignis passum calefiat: tamen illud deus facit ad praesentiam ignis: & non quia ignis ex sua natura calefacit: quemadmodum de sacramentis respectu gratiae. Homo huius aetatis quidam dictus Gabriel dicit se velle ponere vnum modum: quem lecto ri offert prima quaestio. iiii. & dicit quod licet verbaliter ab aliis distat: parum tamen in re. Modus ille est quod nulla est causa secunda ex natura rei: sed ex voluntate dei: ita quod deus potest facere calorem frigefacere: & frigus calefacere: non per antipari stasim: sed actione directa. nihil hic loquitur. Nam si in sententia cum aliis convenit & solo verbo dif fert, inaniter laborat quid offerendum sit lectori. Gregorius & aliqui alii illud idem habent dicere quos prae manibus habebat. Et non habent pro inconuenienti quod iudicium huius, Antichristus erit, postquam causatur a deo sit assensus sui contra dictorii. & sic non maius haberent inconueniens dicere quod notitia sortis repraesentat vnum asinum respectu dei: & quod calor potest frigefacere. immo dicere habent consequenter quod si deus voluerit: calor potest frigefacere. Sed ex isto remouetur omni causalitas a causis secundis. Propterea aliter respon detur, licet non sit mihi euidens: habeo tamen certitudinem sufficientem quod calor suapte natura ca lefacit: & sacramentum non causat gratiam. Omnis enim calor & semper, passo applicato causat ca lorem: ergo si semel vel raro sit impedimentum oportet ascribere miraculo. Sed no est sic de sacramentis: quia non quaelibet aqua sufficit ad po sitionem gratiae: & semper. & hoc debet mihi sufficere quod calor calorem producit: & albedo non albe dinem producit. si autem deus ab aetemo ad praesentiam albedinis produceret albedinem: & mihi non constaret de opposito, dicerem quod albedo producit albed nem.
⁋ Sed contra dicta arguitur. deus potest impedire calorem ne calefaciat contra eius naturam ergo potest calorem facere frigefacere, probo conse quentiam: quia vtrumque est contra naturam caloris: & vtrumque aequaliter in potestate dei: ergo vnum non est magis negandum quam alterum.
⁋ Et confirmatur. angelus potest itueri arcana cordis: vt doctor Subtilis tenet cum quo conuenio in hac parte, in secundo: & ta men impeditur a tota specie a deo: & solus deus hoc cognoscit. ii. Paralipomenon. vi. Tu solus nosti corda filiorum hominum. ergo eodem modo & eadem facilitate dicetur quod albedo potest produce re albedinem ex natura: & quilibes res creata pott similein specie producere: sed deus res aliquas impedit. ltem. iiii. Regum. xx. Deus curauit morbu Eze chiae per ficus quae erant nutritiuae morbi. ergo po test facere contrarium producere oppositum.
⁋ Respondetur negando cosequentiam. & ratio est. Ances enim constat nobis ex fide, nec est contra naturam ca loris non calefacere: quia deo non agente / hoc est impossibile. Si enim calor suae naturae relinquatur passo quocumque applicato mille annos: & deus non coagat: nunqui calor calefaciet: quia ad omnem actio nem requiritur concursus causae primae: ergo non est contra naturam caloris non calefacere deo non concurrente cum calore: immo oppositum est ita con tra eius naturam vt sit ei impossibile. Et conces so consequente aufert omnem causalitatem natura lem naturalem a causis secundis, quam tamen sancti post philosophos eis tribuunt. Vnde Ioannes Dama scenus libro. ii. cap. vii. de Orthodoxa fide loqueni quomodo luna lumen a sole accipiat: dicit quod s causalitatem causae secundae (licet omnia solus possit effi cere) ad nos docendos quod debeamus nos inuicem iuuare, deus hoc sinat. Et licet possit impedire con cursum cuiuscunque causae secundae non cum ea agendo: non tamen potest facere aliquam creaturam posi tiue facere contra eius naturalem inclinationem: vt nul lo modo notitia sortis potest repraesentare asinum.
⁋ Ad confirmationem conceditur antecedens: & negatur consequentia: secus est de albedine: quia nullam experientiam nec rationem apparentem habemus pro no bis ad concludendum quod albedo producat albedinem: & rationes validas habemus quod angelus relictus suae naturae potest hominum secreta intueri: magni ponderis ad soluendum: & fide nobis constat quod deus eos impedit: ergo oportet dicere quod aliquas causas impedit: alias vero non. Ad aliud de Exechia di cendum est quod deus miraculose curauit eum: & ad hoc magis manifestandum ficus fecit apponi quae erant morbi nutritiuae. ficus enim nullam actionem in illa cura habebant.
⁋ Secundo arguitur contra illud ar gumentum quo philosophi repererunt aliquam esse causam respectu alterius. quia ex illo sol non esset causa asini. consequens est falsum. Sol enim & homo ge nerant hominem. ii. Physicorum. Fodem modo sol & asinus generant asinum. Sed probo quod non. siue sol sit raesens siue non: non minus generatur homo. vide mus enim homines genitos sole existente in signis me ridionalibus apud Taprobanenses & auream Cher sonnesum: sicut in septentrionalibus: ergo pespeontia so lis nihil facit: ergo a sole negabitur talis causalitas respectu animalium. Si dicas: requiritur quod sol sit in rerum natura, eodem modo debes dicere quod quae libet pars caeli cuiussibet effectus esset causa secundum philosophos: immo & materia prima. Forte dicis. requiritur influentia. Fodem modo tibi dicam quod requiritur influentia respectu alterius partis caeli.
⁋ Et confirmatur. per illud medium habes di cere quod forma remissa est causa efficiens respectu formae intensae: quia ipsa requiritur ad hoc vt forma intensa sit.
⁋ Respondetur: opinione mea quicquid dicat Aristoteles, naturaliter bene possumus negare omnem causalitatem respectu animalium a sole: vt argumentum convin cit: sed non respectu haerbarum quae producuntur ad eius praesentiam. etiam nimia praesentia solis in terdum impedit. Videmus enim quod quando sol est in Tauro in septimo climate: & in postclimatibus haerbae multae generantur: quae non generarentur sole existente in Cancro, cum est nobis vicinior. Fortasse dicis: si haerbae non essent productae so existente in Tauro, illas produceret dum est in Can ero. de hoc non insisto. Clarum est quod nimia eius approximatio ad terram generationem indispo nit. vt in Libya. Hinc datur apparens ratio quod sol ob terrae vicinitatem in opposito augis eccentri sci reddit zonam terrae inhabitabilem inter tropi cum capricorni: & circulum antarcticum, & non in auge inter tropicum caneri & circulum arcticum. Etiam mihi sufficit quod eius praesentia & absentia est causa haerbarum.
⁋ Ad confirmationem respondetur quod argumentum non est con tra me. Non dicitur quod hic moous arguendi valet, hoc non potest esse sine illo: & potest esse cum illo: ergo illud habent aliquid causalitatis respectu huius: quia tunc quaelibet pars essentialis esset causa efficiens respectu totius compe siti: & quaelibet pars caeli & materia prima naturaliter lo quendo / respectu cuiuslibet effectus. Sed sic argue batur: illo posito ponitur talis effectus, ipso non posito & quolibet alio posito non ponitur talis effectus: & hoc ex natura rei: nec apparet ratio negam dae causalitatis ab illo: & extollenda est natura vbi non constat de opposito. ii. de Generatione: ergo hoc est causa illius. Sic solem in zodiaco probam esse actiuum respectu fructuum terrae. Sed licet ad praesentiam partis caeli solis prope corpus solis hoc ponatur: hoc non sufficit: cu nulla ratio causalita tis emineat. Sic etiam partialem causam volitio nis notitiam arguimus: & obiectum notitiae intuitiuae / & abstractiuae proprie dictae. Capimus item aliquod medium ad concludendum quod habitus aliquis causalitatis habet: quia promptius eximus in actum post habitum quam ante: ergo aliquid causalitatis habet. De charitate probamus causalitatem: quia quod perfectionis est in aliis, a tam nobili qualitate non est negandum, vbi non constat de opposito: ergo ei dabitur aliquid causalitatis. & sic in aliis locis secundum materiae exigentiam concludimus.
⁋ Ex omnibus patet, quod perdifficile est concludere aliquid esse causam propriem dictam respectu alterius: & signum est: quod frequenter illud quod vocatur causa proprie dicta: apud alios causa sine qua non / vel dispositio vocatur: vt patet de notitia respectu actus voluntatis, & accidentis vt caloris, frigoris respectu formae substantialis producendae: super quibus inter philosophos contenditur. Potes tamen sic dicere: vt nuperrime meminimus: illo posito poni tur illud: & hoc semper: hoc est aeternaliter si non si impedimentum: ipso non posito non ponitur in lud: quolibet alio posito: nec apparet ratio quare debeant negari causalitates ab hoc: ergo hoc est causa illius partialis vel toralis. An ista debeant ex poni per dum, si, vel quia, non insisto. Dixi (aeternaliter ad excludenda sacramenta. Prius enim erat aqua: & similia materialia: sed non causabant gratiam: & loquor secundum legem: vt nos discrimen cognoscamus. Hoc dixerim ne sophista omnia & seipsum confundens ponat sacramenta fuisse ab aetenmo: & gratis contulisse sicut modo conferunt, qua rudi Minerua secundi legem & secundum quod materia patitur loqui propone Ponitur (si non sit impedimentum) vel ex parte passi vel medii, quod fide partim dignoscitur. Ad ditur, nec apparet ratio quare debeant negari &c. propter materiam primam quae nullius ponitur acti uitatis realis: vel ad excludendas partes remissas formae: cum sint partes totius / modo non est apu parens ratio: quod pars causet totum: nec quod quaelibs pars caeli fructus generet.
⁋ His praelibatis accedendo ad titulum quaestionis de discrimine inter sacramenta veteris legis & nouae de collatione gratiae: Magi ster dicit quod circuncisio auferebat culpam & non coferebat gratiam. & male: licet aliquarum auctorita tum voces ad hoc introducat.
⁋ Sed petitur quomodo confe rebat gratiam: cum num quam post peccatum primi parentis fuerit aliquis quin esset in originalii vel mortali / vel gratia: non quod sit oppositio formalis, sed solum de le ge. Si enim deus poterat creare Adam sine peccato& sine gratia: sicut secundum aliquos eum creauit: simiter potest nunc facere sortem post peccatum. Non vals illud quod dicunt: quod sicut ante nonum diem catulus nec est caecus nec videns: secus est post nonum diem: sic in proposito. Si enim sortes in nullo peccato existens habeat gra tiam: deus potest illam gratiam remittere de potentia absoluta: & totam auferre, sine peccato.
⁋ Ad ista dicitur: quod circuncisio paruam gratiam contulit respectu baptismi: modo parua gratia in respectu nulla repu tatur. Est enim talis modus loquendi hominium: & scriptu rae. Genesis. xix. Nec possum in modote saluari ne forte appraehendat me malum: & moriar. Nam per modo tem vt Hebraei dicunt, Loth Abraham intellexit, volens dicere, in Sodoma ego videor bonus: prope Abraham malus. Similem loquendi modum habemus iii. Regum. xvii. de muliere Sareptana quae dixit ad Heliam: ingressus es ad me: vt recordarentur iniquitates meae, & interficeres filium meum. Simili modo vtitur philosophus. vi. Physicorum. Pallidum com paratum ad nigrum est album: & ad album nigrum. Et. v. Ethicorum, minus de malo pro bono dixit. Aliter dicunt aliqui quod si circuncisio inuenit gratiam intensam in aliquo, forte nullam gratiam conferebat virtute operis operati: sed defectus non erat ex parte sacramenti quin esset signum efficax: sed quia recipiens sacramentum habuit gratiam intensam in tali gra du / vltra quem nihil circuncisio conferebat. Hoc est dubium quod virtute operis operati non conferebat gratiam habenti magnam gratiam, sicut habenti paruam. Et si dicas: aliquibus, vtputa virgini Mariae disposuit tantam gratiam in primo instanti sui esse, quantam vnquam daturus ei erat: Hoc non valet quia tunc idem esset de baptismo. Et sic non ponit discrimen inter circuncisionem & baptismum. ltem inconueniens est dicere quod sacramentum virtute operis operati habenti paruam gratiam: gratiam daret / vel non habenti: & tamen nihil da ret habenti magnam gratiam. Item hoc temere dicitur de beata virgine: Christus tamen non ha buit gratiam intensiorem in fine. xxxiii. annorum completorum suae peregrinationis secundum carnem quam habuit a principio. Ideo ponitur ratio de baptismo & eius effectu Maiores: quoniam etsi originalis culpa remittebatur per circuncisionis mystetium: & damnationis periculum vitabatur: non tamen pro mouebatur ad regnum caelorum: quod vsque ad mortem Christi omnibus fuit obseratum: sed per sacramentum baptismi Christi sanguine rubefacti culpa remittitur: vitatur periculum: & ad regnum caelo rum mox peruenitur: cuius inanuam Christi sanguis fi delibus suis misericorditer reserauit.
⁋ Sed contra istud arguitur: si maior gratia conferatur in baptismo quam in circuncisione, eodem modo maior gratia conferri debebat in circuncisione quam in sacramentis legis naturae. Et si sic, maior gratia dabatur eis qui erant de domo Abrahae, quam ipsi lob: & aliis virtute operis operati. Sed quod sequatur patet: quia deus perfecte agens ab imperfecto ad perfectum transit: vt dictum est de sacramentis: ergo simiter cum gratia quam dat: dando scilicet maiorem gratiam virtute operis operati in sacramentis posterioribus: quam in prioribus. Quod concedimus.
On this page