Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 9
An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit⁋ Distinctionis Decimaeseptimae Quaestio Nona & Vltima. Ono circa hanc distinctionem quaeritur. An de beat iterare confessionem is qui confessus est & non poe nituit. Loquimur de illo qui de peccatis dolet: sed non inten dit abstinere in posterum a mortalibus: immo intendit ea repetere seu iterare. Hic sunt duo modi dicendi, quorum alter est beati Thomae dicentis quod ta lis confessio valet ad remissionem culpae vel va lebit: quia licet tempore quo absoluitur: non recipiat fructum absolutionis: tamen recedente fictione fructum poenitentiae recipit. sicut superius dictum est de ba ptismo propter characterem impressum in ficte baptizato: qui cum poenitentia ducitur / habebit gra tiam baptismalem. sic in proposito omatus imprimitur licet confitens sit impoenitens: nec tunc infunditur gratia poenitentialis: postea tamen receden te fictione gratia infunditur. Haec opinio sicut mul tis aliis non placet: ita nec mihi. Non enim existimo verum hoc quid dicit de ornatu impresso: cum non ponam tales ornatus impressos in anima in sacramen tis iterabilibus: quia cum auctor illius opinionis neget duo accidentia solo numero differentia in haerere eidem: non est facile saluare quin multi ornatus simul maneant, etiam eiusdem rationis. vel causam dare oportet quare vnum alius euertat. In super nullum est motiuum contra communem scholam tales ornatus ponere cogens.
⁋ Ornatibus igitur tanquam inanibus relictis dico quod iste nunquam habe bit gratia poenitentialem siue recedat fictio siue non. Probatur suscipiens eucharistiam in mortali num quam habebit gratiam eucharistiae recedente fictione vt omnes concedunt: ergo nec gratiam poenitentialem. & ita in aliis sacramentis iterabilibus. Prae terea. vel iste fictus suam fictionem confitetur sa cerdoti, vel non. Si secundum, sua confessio non est integra: cum omittat confiteri istud peccatum Confessio autem quae non est integra non valet exceptis quibusdam casibus quos sapientes ad mittunt: de quorum numero non est iste. Si ve to iste impoenitens talem fictionem confiteatur: sacerdos non debet eum absoluere: cum sciat eum a deo non absolui, non quia homo tenea tur semper conformare voluntatem suam volun tati diuinae beneplaciti in particulari cognitae secundum apparentiorem viam: sed quia homo est minister dei: qui nihil hic facit nisi moueatur a pricipali agente scilicet a deo. secundum illud Dionysii in fine ecclesiasticae hierarchiae. Sacerdotes de bent vti virtutibus hierarchicis quomodo diuinitas eos mouet. Aliorum autem ratio non est pon deranda in oppositum, non enim est idem sicut in sacramentis initerabilibus: quia si in eis recedente fictione non imprimatur effectus totalis sacramenti: nunquam imprimetur. secus est in aliis: quia si homo sit ineptus susceptioni fructus poenitentiae vel matrimonii in vno tpore: potest se disponere in alio. Operae precium nunc est paucis col ligere nonnulla dicta circa hanc distinctionem. Di ximus confessionem esse de iure diuino. Nunquam enim tale iugum imposuisset ecclessa: nisi fuisset ex institutione Christi. & ad hoc sunt auctoritates euangelii: & omnes theologi in hoc conueniunt. Periculosa autem est aliorum assertio: Apparati scilicet & Panor. quia secundum eos per consuetudinem in oppo situm potest abrogati & euerti confessio. Sed hu mano iure duntaxat homo obligatur confiteri in pascha nisi in aliquibus casibus. Et licet Durandus & aliquot alii asserant quod homo non tenetur detesta ri peccatum suum etiam si plena memoria sui peccati sibi occurrat: sicut de confessione dicunt: ego tamen non auderem hominem sic excusare. & ratio est: quia licet confiteri sacerdoti vocaliter, sit positiuum divinum: & pro hoc tempore, demonstrando pa scha / positiuum humanum: ad quod nemo dicendus est obligatus nisi hoc aliquo iure positiuo ostendatur: detetari tamen mortale peccatum contra deum commissum cum completa illius notitia habetur: iudico esse de iure naturae apud sanum intellectum: saltem quod semel ipsum homo detestetur nam si postea ei occutrat in via post detestationem praehabitam: & nouerit quod ante detestatus est: non con stat quod teneatur iterato ipsum detestari quotiens sic occurrit. Si vero actum praeteritum velit: vel ipso se oblectet: notum est ipsum peccare nouo peccato. Si autem nolit ipsum commisisse: iam meretur si sit in gratia. sed si neque nolit neque velit: non audeo dicere quod peccet: praesertim cum iam ipsum alias rite detestatus est: & hoc nouit. Si autem ex malo actu proueniat aliquid boni: vt puta optimus filius extra matrimonium genitus: non est dolendum de fillo, sed solum de modo genera tionis filii: licet adinordinatam generationem filii sequatur filium esse. Non enim oportet ad nolle antecedens, nolle consequens.
⁋ Caeterum confiteri oportet proprio sacerdoti: vel habenti facultatem ab eo. Proprius sacerdos est sacerdos ordinarius: scilicet supremus episcopus: vel proprius & suus episcopus, vel cura tus, quem rectorem Britanni dicunt. An priuilegiati religiosi dicendi sint proprii sacerdotes, nec ne / est de lana caprina rixari. Nam sufficit in sententia quod facultatem habeant a proprio sacerdote. & dicere oppositum est de solo nomine cotendere. sat est autem ad confessionem con dignam: siue confitens facultatem habeat: slue confes sor. Sed confessio facta laico nullo modo est sacramen talis, nec valet argumentum, non sacerdos dat facultem sacerdoti audiendi confessiones: sed nemo dat quod non habet: ergo habet facultatem propinquam audi endi confessiones. hoc inquam non valet, quia iurisdi ctionem habet: & illam communicat sacerdoti iutisdictionem non habenti: quid est sufficiens quo ad sacerdotium.
⁋ Prae terea aliquam peccatorum partitionem esse rationabilem diximus vtpote quando occurrit homini memoria mortalis peccati post confessionem factam cum indagine suffi ciente praehabita: item in reseruatione casuum: & tertio si est verisimile quod ad confessionem peccati dabitur propinqua occasio peccandi sacerdoti, tunc enim quando potest haberi alius sacerdos, illud peccatum scandali generatiuum non debet ei detegere: etiam si esset morti vicinus. Nam sicut confiteri vocaliter est diuinum praeceptum: sic est & proximum non scandalizare / praeceptum vt recte dicit Altisiodorus, ante istud praeceptu de con fessione, quod in omni lege obligat. Et non solum est hoc ve rum in circunstantiis mortalibus: sed etiam in peccato quod ex suo genere mortale est. Vbi adduximus de muliere habente vnum peccatum carnis, dicit. Altisiodo rus quod genus peccati propter deformitatem & similitudinem diaboli quam importat: horrorem potius incu tit, & in fugam peccati quantum est de se inducit, quae prouocet ad peccatum. Circumstantia vero non habent illa similitudinem: nec incutit illum horrorem. Modus ergo faci endi vel circumstantia quae non est ipsum genus peccati: non est confitenda vt dicit: quando scit sacerdos esse fragilis. Et haec mulier confitendo genus non scandalizat sacerdotem: quia non praestat ei occasionem ruinae facto vel dicto minus recto, sed scandalizat se. mulier enim non dicit neque facit nisi bonum. Vnde locum habet ibi illud euangelii. An oculus tuus nequam est: quia ego bonus sum: Matthaei. xx. Sed dico quod genus peccati non incutit maiorem horrorem sacerdoti quam circumstantia: immo potest allicere sacerdotem ad peccandum non secus ac circumstantia peccati. Propterea mulier in isto casu non debet peccatum confiteri: sed expectare idoneum confessorem. Intelligo si sit vero simile quod scandalizabitur sacerdos. nam si mulieri de hoc non constiterit: vel sit ei minus probabile: tenetur peccatum confiteri siue scandalizetur / siue non Ratio. quia tunc ipsa non habet aliquid per quod absol uatur seu deobligetur a praecepto de confessione facienda illi sacerdoti. Ex quo solui potest quaestio: an mulier a curato cognita debeat illi cofiteri.
⁋ Diximus prae terea: quotiens homo teneatur confiteri. quibus addo quod to tiens tenetur superior eius eum audire in confessione vel ei alium assignare. & non pluries. Prior pars probatur: quia interdum curatus tenetur audite suum subditum. & si non quando subditus tenetur confiteri: num quam tenetur audite eum: & si semel in anno tenetur audire subiectum quando subiectus tenetur confiteri: semper ad hoc tenebitur quando alter est obli gatus confiteri: etiam si peste laboret. sed si in cam pis fuerit: potest stare in aliquanta distantia ab ipso laborante & aere infecto. Si autem laborans sitin domo egredi nequiens: capiat sacerdos antidotum / acetum vel huiusmodi: & domum ingressus accedat ignem: alios domo eijciendo. Non enim solum agitur de positiuo praecepto confessionis laborantis: sed etiam forte eget consilio: quod si non habeat damnabitur defectu restitutio nis vel huiusmodi. vel solus relictus desperabit. Si enim pro salute animae ouis suae non laboret curatus: est mercenarius & non verus pastor: animam suam non ponens pro ouibus suis: sicut saluator noster fecit. Secunda pars patet: quia dato opposito curatus obliga bitur ad impossibile a multitudine subditorum. Praeterea nullo iure ad hoc tenetur. Forte dicis cum quibusdam alium casum addentibus quando curatus tenetur audire subditum: vtpote quando subditus non potest esse immunis a peccato nisi confiteatur. lam hoc in cluditur in priore casu, quia talis subditus tunc tenetur confiteri: ergo nihil addit iste.
⁋ Diximus praeterea confessionem ficti esse iterandam. Nec excommunicatus potest absolui a peccatis absolutione sacramentali cum non sit capax eius: sed per contritionem potest se ab omni culpa exuere. Similiter quando est peccatorum partitio extra casus quos signauimus rationabiles: quos omnes posuisse putamus. Idem dico quando non est facta indago praeuia sufficiens de peccatis ante confessionem. sed vbi homo fecit indaginem peccatorum quam iudicat rationabilem: non faciat conscientiam con fidens in domino: & iudicet se fecisse sufficientem: luxta notata in nona distinctione huius. Vltra ista siue poenitentia / data sit obliuioni siue non: homo non tenetur peccata iterare. Praeterea loquutus sum de reseruatione casuum conformiter ad illa quae in xiiii. distinctione huius diximus de contritione, quomodo ipsa sola culpam tollit. Secundum mentem autem doctoris subtilis tenentis quod per sacramentum poenitentiae cum at tritione tollitur culpa: non est ita facile respondere. nam confitendo inferiori scilicet plebano nouem de eius foro: & decimum reseruatum quod non est de eius foro, videtur attritio cum sacramento illic nihil facere: cum vnum non sit de eius fotro. Si dicas. tollit totam culpam. Contra. si omnes actus eius fuissent reseruati superiori: nihil abstulisset de culpa. Respondetur. potest ipse consequenter dicere quod culpa tollitur cum attritione & sacrameto: si sint aliquae culpae de foro inferioris confessoris.
⁋ Ex omnibus his patet: quis confiteri teneatur / & cui: & quando & de quibus: & quod ecclesia obligat sub poena peccati occulta peccata detegere. Nullo modo enim placet aliorum assertio quod ecclesia non possit obligare ad actus interiores, nec multiplicanda sunt verba cum aliis dicentibus, hoc verum esse directe: tenendo eandem sententiam. Et ex consequente sequitur nihil esse quod Durandus dicit in. xii. quaest. dist. xv. quarti quod actus exterior impediens attentionem celebrandi est maius peccatum quam interor.
On this page