Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 3
An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiantDistinctionis Quartae Quaest. Tertia. QVaeritur tertio circa hanc quartam distinctionem. An omnes baptizati aequa liter effectum baptismi reci piant. Suppono vulgarem adistinctionem de triplici bapti isaequam smo, scils fluminis de quo frequentius hic loqumur. sanguinis quando quis pro Christo occiditur. & flaminis quando aliquis iustifcatur a deo. vt. Hieremias. Hieremiae. i antequam exi res de vulua sctificaui te. et Ioannes baptista: vt atet Lucae. ii. vel quando aliquam est praeuenta, ne in origina le incidat: vt Christifera virgo. vel adultus in se habens bonum motum, volens suscipere illa ad qua tenetur. exempla sunt. Cornelius Centurio: eunu chus reginae Candacis, bonus latro. Triplicem autem statum quis habet, scilicet statum quo ratione vtitur & tunc potest seipsum iuuare in necessariis ad sa lutem. Alium statum habet infantiae extra vterum & tunc ab hominibus opem accipere potest. Tertium statum habet in vtero secundum se & quodlibet sui: & tunc a solo deo auxilium capit, nec omnes tales baptizat baptismo flaminis: aliquos tamen ita baptizat: vt auctoritate scripturae nobis constat.
⁋ His praemissis pono conclusiones quarum Prima est. Omnes baptizati aequaliter effectum baptismi quo ad characterem suscipiunt: licet forte character sit diuisibilis: quia non est verisimile quod vnus suscipiat intensiorem quam alter.
⁋ Secunda conclusio, licet omnes recipiat aequaliter effectum baptismi quo ad remissionem culpae originalis: non tamen quo ad remis sionem poenae peccatis debitae in adultis. Primum patet: quia illa est aequalis in omnibus. Secunda pars patet per locum a contrario sensu. Maioribus enim culpis maior debetur poena: modo illas omnes ex quaestione praecedenti baptismus eluit.
⁋ Tertia conclusio. Non omnes baptiza ti recipiunt aequalem effectum quo ad gratiam. patet, aliqui adulti inaequales deuotiones habent: & inaequalia merita ante baptismum fiuminis: baptismo fsaminis baptizati. igitur.
⁋ Quarta conclusio. Omnes baptizati aequa- liter suscipiunt gratiam baptismi: hoc est gratiam virtute operis operati in baptismo datam. Probatur. passio Christi exhibita est causa collatio nis gratiae in paruulis: sed illa aequaliter applicai omnibus. Secundo probatur idem. omnes suscipientes ordines aequales gratias ordinum suscipiunt: & sic in aliis sa cramentis. semper loquor ratione operis operati: & non ratione deuotionis. ergo & hic.
⁋ Sed contra hanc conclusionem arguunt aliqui sic. Aliqui sunt praedestinati ad maiorem gloriam quam alii: ergo maiorem suscipiunt gratiam. In super propter merita patrinorum & astantium datur maior gratia: & forte sic est factum de sancto Nicolao vt bis in hebdomade ieiunaret. Respondetur: quamuis ita esset sicut isti putant, non elideretur quarta conclusio quia illa non est gratia baptismalis: sed ab alio ex trinseco aduenies: puta ab astantium praecibus vel aliquo aliunde.
⁋ Sed argumenta tangut vnum dubium: & credo oppositum verum: quia nemo potest alteri mereri gratiam & gloriam sine actu proprio illius. Non loquor de passione Christi quae aliquo modo est causa nostri meriti & gratie maioris: sed loquor de hominibus prout ipsi & vulgo loquentes intendunt. In primis eorum ratio est nulla de ieiunio beati Nicolai: hoc facile est refellere per diuam virginem & plerosque alios aequalem gratiam cum beato Nicolac habentes: qui non habebant: vel non constat quod habue runt, similes effectus in infantia. plerique etiam dece dunt adulti cum maiori gratia qui habebat ipse in infantia, quam effectus supernaturales num quam habuerunt: sed illa fuit gratia a deo gratis data, & bonae viti futurae praesagium. Et arguitur ratione. licet enim opposi tum sit vsitatus modus dicendi: non video ad hoc rationes cogentes. Nullus viator communis potest alicui existenti in gratia mereri gratiae augmentum: quia da to eius opposito infero hanc conclusionem absonam quod aliquis rex dormiens venando: vel habens actus indifferentes, vno anmno potest habere tantum gratiae & gloriae quantum Ioannes Baptista habuit. hac conclu sione nemo habet concedere. Et quod sequatur ex opposito, probo. vnus potest torpenti regi existenti in gratia mereri vnum gradum gratiae: & qua ratione nunc, eadem ratione alias: & qua ratione iste, & alius: & sic omnes in magno regno continuo orantes merebuntur gratiam de qua loquimur: quia in praefatione missae omnes pro rege orant: & pro pontifice: & apparen tius sequitur de Romano pontifice pro quo omnes orant. conclusio ad quam laboramus. Item non est minus me ritum orare pro aliis quam orare pro se solo: vt inmateria suffragiorum dici solet: & hoc non est nisi quia meri tum quo ad gratiam & gloriam non est partibile. igitur. Ex isto infero quod nemo potest mereri alteri primam gratiam. si enim illud quod magis videtur inesse non inest: nec illud quod minus videtur inesse inerit: sed magis videtur quod homo potest alteri mereri habenti gratiam. gratiae augmentum, quam primam gratiam. igitur. Item dato opposito pauci velnulli paruuli damnanteritur sine baptismo decedentes: quia parentes eorum continuo pro eis orarent: & sic pro eis posset tolli culpa originalis.
⁋ Sed contra istud arguitur. Matthaei. ix. scribitur. Et ascendens Iesus in nauiculam transfretauis & venit in ciuitatem suam: & ecce offerebant ei paralyticum iacentem in lecto. videns autem Iesus fidem illorum dixit paralytico. Confide filiiremittuntur tibi peccata tua. Et simile habetur Lucae. v. vbi glossa ordi natia dicit. Quantum valet apud deum fides propria?s apud quem sic valuit aliena: vt intus & extra sana ret hominem ? Ergo ex istis habetur quod deus dimisit paralytico peccata propter fidem alienam: & ex conse quenti infundebat ei gratiam. Item creditur quod orationi bus sancti Stephani conversus est sanctus Paulus: & beatus Augustinus praecibus suae matris. Praeterea alioquin frustra potentes facerent deuotos pro se orare: cum isti deuoti non possint mereri pro potentibus secundum dicta. Insuper duo fundent duo coenobia aequalia, in quorum altero sint deuoti monachi qui in vita monastica sancte viuunt & orant pro fundato re, sicut olim patres in Thebaide Aegypti: in altero sint dissoluti non orantes pro fundatore: sequitur quod isti aequaliter merentur. consequens est falsum: quia coiter dicimus malis: fraudatis fundatores: & red detis rationem ante tribunal Christi.
⁋ Ad primum respondetur quod illorum non habet pro substantiuo aliorum a paralytico: sed fidem paralytici & aliorum: & sic dicit Lyra ibidem. Sed pro toto isto manet punctum ar gumenti: an aliorum fides aliquid fecit ad hoc vt dimitteretur paralytico suum peccatum: & si sic: ergo aliqui possunt partialiter alteri mereri. Item si centum eorum cu paralytico poterant mereri dimissionem peccatorum paralytico & gratiae infusionem: videtur quod mille eorum, vel sic ascendendo poterant ei mereri ipso dor miente remissionem peccatorum. Propterea aliter di eo: quod propter alios deus corporaliter curauit para lvyticum: & fidem propriam ipsius spiritualiter. & hoc videtur sentire glossa. Quantu valet apud deum fides propria: apud quem sic valuit aliena vt intus & ex tra sanaret hominem? Intus propter fidem ipsiusmet paralytici: extra propter circumstantes. Secundo dico: & est solutio pro omnibus instis: & respondeo ad formam argumenti. Vnum alteri mereri potest intelligi dupliciter. vno modo quod alter meretur vt deus dimittat alteri peccatum: vel infundat gratiam: alio nullum actum voluntatis habente: saltem extra baptismum: & hot est ratione huius facramenti etiam: & sic nego. Vel quod amplius est: alio habente actum: sic quod alius faciat per suos actus quod detur ei maior gratia quam haberet per suum solum actum, & in omni tali sensu nego: quia currere videtur mihi semper argumentum quod paruum actum haberis & remissum valde: propter astantes & orantes haberet tantam gratiam quantam bea tus Petrus: quod non est dicendum. Alio modo vnum alteri mereri potest intelligi quod deus mouet volunta tem illius pro quo praeces porriguntur, vt habeat intensio rem actum: semper tamen manente libertate voluntatis: ve vt moueatur eius voluntas ad merendum quando iret ad aliud faciendum: vel impedit eum ne peccet quando forte esset peccaturus. Et sic Stephanus pro Paulo: & mater Augustini pro filio Augustino meruerunt. Etiam dicat quod deus non punit nos immediate post peccatum: nec nos capit in malo statu: sed expectat bonum proptur aliorum praeces: & hoc est ma ximum. Et quod ita sit patet per illud Exod. xxxii. vbi Moyses dicit. Recordare Abraham / Iacob &c. & sequitur, Placatus est dominus. Sic Azarias Danieles. iii. rogat dominum: Ne auferas a nobis misericordiam tua domine deus noster propter Abraham dilectum tuum & Isaac seruum tuum, & Iacob sanctum tuum. Propterea concedo quod propter homines orantes deus remittit poenam vel parte eius peccato debitam post poeniten tiam: vel concedit victoriam vel temporalia bona: & ex pectat tempus opportunum non statim puniens peccatores. cui astipulatur illud Hieremie, xv. Si ste terint Moyses & Samuel coram me: no est anima mea ad populum istum. Hinc deus liberauit Lothia pter Abraham. Genesis. xix.
⁋ Ad aliud de fundantibus coenobia dico: si caetera sint paria quod aequa liter merentur: siue monachi sancte viuant siue non: sed boni possunt rogare deum, vt voluntas illius ad deum erigatur qui fundauit coenobitas bonos. ltem possunt mereri diminutionem poenae, sicut in indulgentiis, vbi boni fundatores suos a pur gatorio mox liberant: mali vero suos fundatores non adiuuant. & illud non est parum.
⁋ Contra illud arguitur. per istam solutionem ego non euado conclusio nes quas ego puto dissonas contra aduersarios: er go meo pugione me suffodio. Probatur assum ptum. si vnus sanctus orat deum vt Sortes rex me reatur ad hunc sensum vt deus erigat mentem eius: gratia illius dabitur vnus gradus gratiae: secundus potest illa via tantum ei mereri: & sic consequenter calculando: ergo ille rex merebitur tantum quantum sanctus Petrus. Respondetur. nihil impedit reges & po tentes ad merendu tantum quantum multi sancti qui nunc sunt in caelo: sed ille rex qui frequenter torpet, & non vtitur semper instigatione quam deus ei dat: forte parum meretur. si autem bene vtatur, habebit intensam gratiam & gloriam: sed per proprios actus qui limitati sunt quia dabilis est intensissimus actus quem potest ha bere de lege communi: esto quod alii pro eo oret.
⁋ Ex hac solutione habetur quod nullus meretur pro alio dormiente vel actum non habente. Secundo sequitur quod nullus meretur aliquid pro paruulo. passionem Christi excipio: & mundatos in lege naturae, secundum illam posi tionem quod saluabantur paruuli in fide parentum cum pro testatione alicuius signi exterioris: ergo eis dimite tebatur originalis culpa & conferebatur gratia: ergo alius poterat mereri gratiam quando confertur virtute operis operati: vt patet de baptizante & circuncidente.
⁋ Potes quaerere si parens fuisset in peccato, an paruulo poterat mereri gratiam in sacramentis extenso termino veteris legis. Sed so lutionem habes per baptizantem in peccato & circunci dentem: ibi enim virtualiter erat sacramentum. patet. talis nullum actum habet. Totum illud patet. ii. ad Co rinthios. v. Omnes vos manifestari oportet ante tri punal Christi: vt recipiat vnusquisque propria corporis quae gessit. & verba haec recitantur de poenitem. & remis. Cum ex eo. Et. i. ad Corinthios. iii. Vnus quisque propriam mercedem accipiet. Petis: quid ergo rodest orare pro paruulis? Respondetur: vt deus pro longet eis vita: & cum peruenerint ad annos discretionis moueat eorum mentes ad ea quae dei sunt. Pre cibus enim sanctorum frequenter paruuli saluantur a morte & resuscitantur: quemadmodum fecit regius pro pheta. secundi Regum. xii. leiunauit pro puero, quo mortuo non amplius ieiunauit, quamuis enim viderit morbum incurabilem: putabat tamen suis praecibus flectere dominum.
⁋ Si dicas: si aliquis adultus vult baptizari & incidit in vesaniam, ille suscipit gratiam bapti smalem in baptismo & meretur: vel si fuissei dormiens: igitur non inconvenit pro dormiente mereri. Pari forma Salomon meruit scientiam in somno. iii. Re rum. iii. cap. & tunc erat dormiens.
⁋ Ad primum dicitur, non negatur quando sacramentum digne suscipitur quin conferatur gratia sacramentalis. Ad secundum dico. oa lomon non meruit dormiendo: sed ante vigilando obtulit mille hostias in Gabaon.
⁋ Secundo argumentor contra quartam conclusionem: & noc sic: quia si sit qualibet gratia baptismalis aequalis alteri, & determinatus gradus gratiae datus in baptismo: sequitur haec con clusio: quod vnus adultus & vnus paruuius decedent cum aequalibus gratiis: quod videtur inconveniens: quia vnus meruit pro se: hoc est merito personali: alter ve ratio non.
⁋ Respondetur per sequentes propositiones. Prima est. Stat aliquem paruulum de ege, & frequenter decedere cum maiore gratia quam iste adultus decedit. Primo: paruulus est baptizatus & confirmatus & vtriusque sacramenti gratiam habet: & adultus habet gratiam baptismalem solum: quia quando primo venit ad annos discretionis: potest contingere quod non peccet mortaliter per duos dies, nec mereatur, & tunc de cedat.
⁋ Secunda propositio. Si aliquis vult baptiza ri: & non habet aliquem qui ei conferat baptismum, tribu itur ei gratia si sic decedat, & illa solum finite, si sic excedat gratiam baptismalem. ergo deueniendum est ad aliquem qui tamparum gratiae suscipit per volitione remissam qui ille qui baptizatur paruulus.
⁋ Tertia propositio. Si ille qui minis accedit ad baptismum accipiat gratiam: minorem accipit quam ille qui pure simpliciter vadit: & sic non omnes baptizati accipiunt aequaliter: non est enim verisimile quod deus ei tantam gratiam tribuat quantam aliis: quia verisimile est quod nullam gratiam ei confert pro illa volitione conditionali.
⁋ Quarta propositio. Non est possibile secundum legem quod aliquis semel habens gratiam baptismalem qui habet meritum personale decedens in gratia ita paruam gratiam habeat vt paruulus solum ba ptizatus. Probatur. talis habet gratiam baptismalem: & omnes tales sunt aequales: & cum hoc habet gratiam debitam merito personali: ergo plus gratiae ha bet. Consequentia est conis animi conceptio. stat tamen de lege communi aliquem. lxx. vel. lxxx. annorum habcre tam paruam gratia & gloriam quam habet ille paruus baptizatus. Patet. capio vnum gentilem in Moabar vl alibi, qui detestatur sua peccata praeterita: & totam suam vitam perditam: cui nullus confert baptismum: vult tamen baptizari: sed non reperit aliquem: vel alio se ad hoc praeparante interim moritur cum remissa detestatione graduali. Similiter stat aliquem paruulum habere plus gratiae & gloriae quam vnum qui suscepit sacramentum: & cum hoc habet meritum personale, quod patet de circunci so cum paruo merito personali, & sit Eleazar. sit Titius ex alia parte baptizatus & confirmatus: vel tantnm baptizatus. sed Baptismus plus gratiae confert quam circuncisio: quia sacramentum legis gratiae. sit excessus vt vnum: aliquis enim actus meritorius vt vnum: immo vt dimidium vnius. patet. homo potest elicere actum meritorium pure partibiliter. Item qualibet pars actus meritorii est meritoria. si ergo cuilibet parti respondeat maior gratia quam baptismo: gratia respondens toti actui erit infinita. consequentia elucescit: cum sint infinitae i tes proportionales non communicantes in actu meritorio Potes sic deducere de totali actu meritorio cadente in obiectum eutrapeliae cum circunstantiis actum attenu antibus.
⁋ Sed contra illud arguitur sic. Sit gratia baptismalis vnius gradus quam habet Sortes puulus: & Plato habeat gratiam baptismalem & personalem duu graduum. lam capio Ciceronem adultum: qui in sub duplo minus meretur qui Plato (de merito personali loquor) ille habebit vnum gradum gratiae: ergo Cice ro adultus & Sortes paruulus habebunt gratias aequales. Respondetur admisso casu: vel vis Ciceronem habere subduplam gratiam simpliciter ad Platonem: & tuc habet vnum gradum tamtnm. & sic non est adultus de quo est sermo. vel vis quod habeat subduplum praemium personale: & ex consequenti gratiam baptismalem: & sic Cicero habet gradum cum dimidio. Et sic descendens geometrice non potes habere adultum qui habeat meritum personale vltra baptismale: qui aequalem gratiam habet cum paruulo.
⁋ Tertio arguitur sic. baptizatus paptismo sanguinis habet minorem gratiam quam paptizatus baptismo fiuminis: ergo non omnes baptizati recipiunt aequales gratias. cosequntia tenet. Probatur assumptum: quia talis tenetur iterum ad baptisma, quod patet. Paulus & Eunuchus Canda cis reginae erant baptizati flaminis baptismo: & tamen postea baptizabantur baptismo fiuminis Paulus ab Anania: & Eunuchus a Philippo: & Cornelius a Petro. Similiter paruuli pro Christo occisi plus gratiae habent quam baptizati baptismo fluminis: cu eorum festum celebremus & non aliorum: ergo non omnes baptizati suscipiunt aequalem gratiam: cuius oppositu dicit quarta conclusio.
⁋ In hoc argumento sunt tria dubia. Primum. an baptizati baptismo sanguinis aut flaminis teneantur ad ba ptismum fluminis. Secundum. an paruuli occisi propter Christum sint baptizati baptismo sanguinis. Tertium. an tantam gratiam aequaliter susceperint quan tam baptizati baptismo fiuminis.
⁋ Pro primi decisione pono hanc propositionem. Si esset aliquis baptizatus baptismo sanguinis aut flaminis, & talis maneat nobiscum tenetur ad baptismum fiumi nis. Probatur. Baptismus fiuminis postquam erat sus ficienter promulgatus obligabat omnes. & licet ludaei poterant circuncidi dummodo spem in circuncisione non ponerent: debebant tamen esse baptizati. hoc pro batur Actuum. ii. vbi Petrum praedicantem interrogat ludaei: Quid faciemus viri fratres: Petrus autem ad illos, poenitentiam sinquit) agite: & baptizetur vnus quisque vestrum. Ex illo capio argumentum. Isti enim erant circuncisi, in quibus peccatum originale erat deletum: & tamen tenebantur iterum ad baptismum, & nouam gratiam receperunt. ergo idem est de baptizato baptismo sanguinis aut fiaminis. Item apostoli baptismum praedicabant: vt patet ex dictis: ergo ipsi met apostoli quod praedicabant impleuerunt: secundum doctrinam magistri sui. Actuum. i. Coepit Iesus facere & docere. ergo ipsi susceperunt baptismum antequam ipsum praedicabat & baptizabant. lstud probatur auctoritate beati Augustini ad Silentianum: & recita tur de consecra. dist. iiii. Quando ab Hierosolymis. vbi beatus Augustinus allegat illud Ioannis. xiii. quod dominus respondit ad Petrum. Qui lotus est non ind get nisi vt pedes lauet &c. significans quod Petrus esset lotus prius in baptismo. Hoc idem probatur per id quod scribit ad Vincentium & Victorem: & recitatur vbi supra, in hunc modum. Si eos de quibus scriptum non est vtrum fuerint baptizati siue non: sine baptismo de hac vita recessisse contendimus: ipsis calumnia mut apostolis: qui praeter apostolum Paulum quando ba ptizati fuerunt, ignoramus. Item Petrus baptizauit Cornelium. Actuum. x. & tamen ante erat baptizatus ba ptismo flaminis. Idem videtur de loanne Baptista Christo respondente: ego debeo a te baptizari / & tu venis ad me. Matthaei. iii.
⁋ Quo ad secundum, dominus Armachanus in quaestionibus Armeniorum tenet non circuncisos pro Christo peremptos damnatos. ratio secundum eum est quia decesserunt in peccaro originali. & consequenter diceret festum Innocentum solum esse de cir cuncisis. lstud non placet.
⁋ Et pro illo quod sentio po nam succincte propositiones: quarum Prima est. Omnes pro Christo occisi, inter quos Christus putabatur occidi, sunt saluati. Probatur. quilibet talis erat baptizatus baptismo sanguinis. Ecclesia autem non di stinguit circuncisos a non circuncisis in festo Innocen tum: ergo inhumanum est non circuncisos excludere potissimum in primo aduentu verbi incarnati: sicut rex in primo ingressu in aliquam vrbem carcere detem tos liberat. Praeterea non requiritur volitio ad hoc vt quis ascribatur familiae Christi: vt patet in paruulis baptizatis: ergo neque requiritur volitio ad hoc, vt quis ascribatur militiae Cnristi. Hoc etiam patet au ctoritate Augustini in sermone de Epiphania, de omnibus paruulis ab Herode occisis indistincte loquentis, nec Sedulius discrimen ponit vllum, dans comparationem de Herodis fremitu nequeuntis Chri stu habere: quemadmodum leo de agno amisso rui git, inquiens. Haud secus Herodes Christo stimu latus adempto Stemere collisas paruorum strage ca teruas. Et paulo post. Puerilia mactat milia.
⁋ Secunda propotes. probabile est: & ita opinor: quod per uulus iam occisus in odium Christi ab infideli est baptiza tus baptismo sanguinis. Et idem puto si mulier in fidelis a fideli impraegnata in odium Christi paruu lum occidat. ratio non est multo inferior in hac propositione quam in praecedente.
⁋ Tertia propositio. Si adultus infidelis inter Christianos in limitibus oc cidatur: is non est baptizatus baptismo sanguinis Ratio. quia ante dissensit in fidem Christi, nec habuit consensum vnquam in oppositum: & cum sit adultus de fide intelligens, si non consentit nec dissentit: non est baptizatus baptismo sanguinis. Ratio. talis cum sit adultus non est sic capax baptismi fluminis: ergo neque sanguinis. Et licet concedatur baptismus sanguinis esse sacramentum: cum sit sensibile signum ratione cuius virtute operis operati confertur gratia: non tamen sequitur crementum sacramentorum vltra nu merum septenarium: quia ad baptismum attinet
⁋ Pro tertio dubio: verosimile est quod paruuli oc cisi pro Christo maiorem gratiam habuerunt quam bapti zati baptismo fiuminis.
⁋ Epilogando dico quamlibet gratiam baptismalem cuilibet alteri baptismali esse aequalemhic de baptismo fiuminis loquor comparando gratiam vnius ad gratiam alterius: vel comparando gratiam baptismi sanguinis ad gratiam baptismi sanguinis. Vlterius diximus: quod nullus viator alteri meretur primam gratiam: vel gratiae augmentum sine actu altetius: virtute tamen passionis Churisti in sacramento virtute operis operati confertur gratia sine actu elicito: vt patet in baptismo & cofirmatione. Potest tamen quis pro alio mereri: quatinus deus mentem eius eleuet mediante auxilio speciali ad merendum: vel ne tollat eum e vita in malo statu, sicut ludam: sed bonum expectet: vel quatinus deus ei det bona temporalia: vel quatinus praeseruetur a daemone vel occasionibus peccati: quod no parum est: quia ista propinque ad glo riam disponunt. Vlterius diximus omnes paruulos pro Christo occisos baptismo sanguinis baptizatos verisimilius est tamen quod talibus non iprimitur character: non quia tenentur ad baptismum fiuminis si supuiuant: quia ex hoc circuncisi ante passionem Christi non tenerentur ad baptisma: quod est falsum: sed ratio est quia in ianua sacramentorum imprimitur character, per que fi delis ab aliis distinguitur. verum hiaec ratio est tenuis. Consequinter tamen ad dicta concedo plerosque beatos, fi delium characterem non habentes. hoc in multis gentili bus tam tempore legis Monsaicae quam ante legem inuenire potes: quorum aliqui sunt in caelo. De paruulis infi delium an inuitis parentibus sint baptizandi nec ne in fine Secundi Sententiarum inquirimus. quocirca hanc materiam hic missam facimus.
On this page