Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 2
Quomodo corpus Christi sit in EucharistiaSVperiore quaestione diximus corpus Christi rea liter esse in sacramento Eutharistiae. sed cum sit longum septem pedibus sicut est in scaelo & fuit interra: non est facile captum quomodo est in Eucharistia: & tamen theologi est illud cognoscenre, exemplo Pauliqui dicebat: sapientibus & insipientibus debitor sum. Insipientibus enim sufficit dicere ita esse fide credendum: qui in talibus non fluctuant. Nam qui nihil scit, nihil dubitat. Ita facile enim rudis assentitur huic articulo vel huic: deus est trinus & vnus, sicut huic, deus est. sapienti autem appraehensiones de modo possibilitatis occurrunt. & pro talibus in fide tenendis, & aliis arguendis si aliter sentiant, possibilitatem osten dere oportet. vnde dicit Paulus ad Titum. Sint potentes exhortari in doctrina sana, & eos qui con- iradicunt arguere. Sapientes autem hic varias vias imaginati sunt, & non insulse. quia etum de fide sit quod corpus Christi in Eucharistia contineatur, ex quastione praecedenti: non tamen est de fide modus quo existit: sed opinabil:s. Et pro illo intelligendo scito, quod aliqui ponunt quantitatem a re quanta distin pumi: & dicunt corpus Christi esse in Eucharistia sine quantitatem sua. Alii habent pro inconvenienti quod corpus Christi careat aliquo accidente potissimu absolunto in Eucharistia quod in caelo habet. & isti inter se digladiantur. nam eorum aliqui dicunt: quod quantitas corporis Christi realiter est cum substantia eius in Eucharistia: quia vbicumque est substantia aliqua, ibi etiam necessario sunt omnia accidentia absoluta eidem inhae rentia, sed illa quantitate non extenditur corpus Chri sti localiter in sacramento. quia illic non est quantitas modo suo quantitatiuo / sed modo substantiae quae quantum est de se: est in loco indiuisibiliter: vt patde anima intellectiua vel angelo. Et ratio est secundum eos / quia quantitas Christi non est ibi tamquam primus & per se termini conuersionis, sed concomitater ad primum terminum Conuersio enim panis fit in substantia corporis Chri sti tanquam in primum & per se terminum: quam sua accidem tia concomitantur: ergo quantitas est illie non more suo, hoc est more quantitatis, sed more substan tiae. Et sic dicere oportet quod corpus Christi in Eucha ristia habet quantitatem / & est quantum: non tamen modo quantitatiuo: quia non habet partem extra partem, sicut Sortes lste autem modus vltinius non placet. quia si natura quantitatis continuae est extendere corpus cui inhaeret, ips extendit, siue sit primus terminus siue concomitans, nihil refert. Si enim produceretur substantia Sortis a deo per instans vel tempus ante quantitatem continuam eius, & postea quantitas produceretur in Sorte, Sortes non esset minus quantus extensiuem quam si fuisset cum Sorte, dato quod quantitas primo producta fuisset.
⁋ Duo aut sunt modi aliis omnibus re ictis defensabiles: & posterior apparentior & communior nuem imitari propono: vt in quaestione sequenti patebit. Prioristorum modorum est iste. tenendo quod quantitas continua est res quanta: quaelibet pars corporis Christi est cum qualibet alia penetratiue. Declaratur possibilitas huius modi. Deus potest facere penetrationem variorum corporum inter se: sicut est de ma teria & forma: vt distinctione. xlix. huius amplius patebit. ergo eodem modo potest facere penetrationem partium eiusdem corporis ita vt omnes simul sint / & tuc est facile captu: quomodo totum Christi corpus est in tota Eucharistia & in qualibet eius parte: sed non est illic sub modo quantitatiuo. modus autem quantitatiuus nihil aliud est quam habere partium extensio nem in ordine ad totum: & ad locum: & hoc est facile / modo teneas quantitatem esse rem quantam. Et si teneatur quantitas continua distincta a re quanta: potest defendi quod corpori Christi inhaereat: & ipsum sit quan tum ratione quantitatis ei inhaerentis: sed non est sub modo quatitatiuo: quia no est extemsio partium nec in ordine ad totum / nec in ordine ad locum: quod est de ratione modi quantitatiui, non est autem de ratione quam titatis continuae corpus cui inhaeret extendere sim pliciter: sed de potentia naturae. Tertio defendi po test quod in Eucharistia nulla est quantitas continua Sicut enim alii dicunt quod sunt multi respectus corpo ri Christi inhaerentes in Eucharistia, quam ei non inhi rent in caelo: sic dici potest de quantitate continua. Primus istorum modorum est rationabilior: quilibet aliorum tamen defensabilis. Hic modus a doctore sul tili & antiquis passim est reprobatus: a plerisque tame posterioribus defensatus. Suadetur hic modus. corpus Christi est in sacramento Eucharistiae realiter & hoc potest sustineri cum hoc modo dicendi: er go hic modus est probabilis. & hoc tripliciter elige quem ramum volueris. Et si contra alios modos sint ap parentiores obiectiones quam contra hunc: iste est rationabilissimus. Contra hunc modum rationes antiquorum ponam: postea alias adiugam. Dicit doctor Seraphicus secunda quaestione huius distinctionis Quamuis substantia possit abstrahi a substantia: tamen qui corpus viuat & sit organizatum, & non sit quantu hoc nec esse nec intelligi pot. Et ex hoc sequitur co pus Christi nec bene ibi esse nec viuere, quod nefas est dicere. & idem est siue quantitas ponatur siue non dum ponatur partium penetratio.
⁋ Secundo sed retur quod esset partium confusio, cum omnes sint simul: digitus cum oculo: frigiditas cerebri cum calore cordis: & sic contraria in sitibus propinquis: immo in lo co adaequato eodem.
⁋ Respodetur. hae rationes non vincut hunc modum, no prior. Licet enim naturalis hoc sit verum quod assumit: non tamen de potentia dei ab soluta: sicut in opinione sequenti dicunt quod naturaliter non potest esse ordo partiu in toto absque ordit partium ad locum: de potentia tamen dei absoluta hoc poni potest: & de facto ipsi hoc asserunt. anima enim nunc informat partem pectoris vel digiti: nec video dubitandum quin de potentia dei, eadem anima possit in formare eandem partem separatam. Sicut enim cum san ctus Dionysius portauit suum caput in humeris a monte Martyrum ad sanctum Dionysium: anima reli quam partem corporis informauit: sic potest esse de qua cunque parte corporis qualitercumque se habeat. Licet enim anima secundum Aristotelem secuno de anima sit actus substantialis corporis physici organici in potentia vitam habentis: tamen organa requiruntur naturaliter solum.
⁋ Ad secundum nego quod sit partium confusio quiuis omnes simul colligantur mutuo: cum deus hoc miraculose faciat, qui res confundere non nouit. Ei conceditur quod digitus est cum oculo, & calor cordis cum frigore cerebri: sed cum corpus ipsum sit suis dotibus dotatum / nihil obstat.
⁋ Apponam aliqua alia motiua. Contra conclusionem arguitur sic. Tertio se quitur quod idem corpus esset extensum & non exten sum. quod implicat. quia hoc corpus est extensum in caelo, ergo est extensum: & hoc corpus est inextem sum in Eucharistia: ergo est inextensum.
⁋ Argumentum hoc est facile: & respondeo per propones. quarum Prima est. Illatum est negandum: quia secund consequentia est nulla. Secunda propositio. Corpus Christi in Eucharistia est longum septem pedibus Probatur. hoc corpus Christi in caelo est longum septem pedibus: & hoc corpus Christi in caelo e hoc corpus Christi in Eucharistia. ergo hoc corpus Christi in Eucharistia est longum septem pedibus. Con sequentia tenet expositorie: & praemissae clarent. Tertia propoto. Hoc corpus Christi non est longum sepatem pedibus in Eucharistia. haec non contradicit priori: quia non habent proponnes eadem praedicata: term ni etiam aliter appellant. Quarta propoteo. haec consequentia est bona. hoc corpus est longum septem pedibus in Eucharistia: ergo hoc corpus in Eucha ristia est longum septem pedibus: non autem econverso Quinta propotes. Corpus Christi in Eucharistia est lon gius Eucharistia. Probatur. bene sequitur. est longius Eucharistia in caelo. ergo est iongius Eucharistia
⁋ Quarto arguitur. Sequitur ex hoc modo dicendi quod possibile sit continuum diuidi in omnem suam partem: quod impossibile reputatur. quod sequatur patet sic. Sit ita de corpore Sortis quod omnes partes sint penetratiue mutuo: tunc corpus Sortis potest diuidi saltem secundum dei potentiam absolutam, quo facto in omnem suam partem diuiditur: omnes partes sunt simul iunctae: in duas partes diuiditur: & omnes sunt mutuo: ergo diuiditur in omnes
⁋ Respondetur. illud concludit pro vna conclusione quam probabiliter in secundo sententiarum teneo, quod continuum componitur ex punctis. Propterea hoc argumentum aliis soluendum relinquo, cum sit pro me.
⁋ Quinto arguitur. ex hac via sequitur quod iam est aliqua qualitas corporea infinita. cosequens non est concedendum, vt patuit ex quaestione praecedenti. Si gnanter de corporali loquor. nam semper teneo gra tiam animae Christi infinita intensiue. vt patebit iuculentius in tertiadecima distinctione tertii. Et quod sequatur patet. si tota albedo extensa vniformiter vt quatuor in corpore pedali ponatur in medietate illius pedalitatis, illa erit in duplo albior quam antea erat. Et si tota albedo ponatur in quarta parte illius corporis: iam albedo erit in quadrumplo inten sior. Hoc patet, quia habebit. xvi. gradus albedinis: & sic consequenter per partes proportionales in pro portione dupla semper eundo ad partes minores, in tensior erit albedo: & per consequens pars illam hombons albior. sed quando est indiuisibiliter in loco, sunt plu res partes simul penetratiue quam in quacumque parte pro portionali: sed infinita erit albedo in aliqua parte proportionali extensa: ergo quando nulla est extensio, est albedo infinita. Item clarius & melius ar guitur sic. diuidendo corpus pedale vniformiter al bum vt. quatuor: hic est infinita multitudo partium proportionalium albedinis syncategorematice & categorematice infinita, aequalis intensionis. ergo si simul sint penetratiue: erit albedo infinita intensiue.
⁋ Huic argumento respondetur negando com sequentiam: & causa est: quia illa albedo non facit aliquod vnum intensiue: quia albedo quae erat in pollice non est inhaesiue in indice: sed solum in pollice: & albedo quae est inhaesiue in vna parte pollicis, non inest alteri: quamuis albedines duarum partium sint aeque praesentes. Dabo tibi analogiam: si essent infiniti an geli creati a deo in eodem loco adaequato, quod reputo deo possibile: & si haberent notitias eiusdem speciei: non esset aliqua vna notitia intensiue infinita ex eis: quia non inhaererent eisdem subiectis. simiter albedo hostiae est ita praesens digito Christi sicut eius albedo quae ei inhaeret: & tamen propterea digitus non est albior. nec ex his sequitur quod albedo & nigredo oculi sint in eodem subiecto: sed bene in proximis. Contra illud arguitur. suppono Sortem sic esse in loco: deus enim potest illud facere: sicut de suo benedicto corpore quod sit indiuisibiliter in loco cum sua albedine, sicut est de corpore Christi: tunc corrumpat deus Sortem eius albedine sic remanente penetratiue sicut ante: iam erit albedo infinita intensiue. Respondetur. fortassis non fuerit magis vnum quam antea si deus voluerit. & idem puto iudicium si eidem subiecto inhaereant. Pro positio autem Arist. v. metaphysicae: Duo accidentia solo numero differentia no possunt inhaerere eidem quin coustituant aliquod vnum: de potentia dei tenuen locum habet. sicut enim conterraneus ponens duas summas qualitates in subiecto habet dicere quod non constituant aliquod vnum: tamen vtraque est in summo: sic po test deus facere de quibuscunque qualitatibus citra summum si voluerit. Non enim video si duae quali tates sese penetrantes in variis subiectis non consti tuant vnam formam, quin possint extra subiectum vel in eodem subiecto non constiituere vnum de potentia dei absoluta de qua loquimur: quia illa nullaten ab aliquo est restringenda nisi doceatur de opposito: quod hic non video. Sed dato quod deus non impediat quin sit aliquod vnum: dicetur forte quod non est albedo intensiue infinita: quia non sufficit habere in finitas partes aequales no communicantes vni cer tae datae: nec isti vel illi certae datae: sed amplius requir tur quod si illa qualitas esset extensa gradualiter per partes aequas: redderetur infinita albedo exter siue & intensiue, quod non contingit ibidem. si enim albe do vnius gradus ponatur super vnum pedale extensa si cut antea: & alius gradus super aliud pedale, & sic consequenter: non inuenirentur tot partes aequa les sufficientes racere infinitum. Contra hoc argui tur: per illum modum non est possibile tibi probare quod est infinita notitia vel qualitas vel habitus spiritualis: quia recurrere potes ad extensione. Item vni cer tae datae habere infinitas partes aequales non communi cantes, videtur esse completa ratio infiniti. Pensatis omnibus in illo casu dico quod albedo quae est in digito Christi si esset separata a subiecto: esset infinite in tensa. modus enim se habendi multum facit: & hoc si esset vna forma. nam si esset vna superficies lata bi pedaliter & infinite longa orientem versus vnifor miter alba vt vnum: tota illa non esset infinite ab ba: sed finite: & tota albedo finita: quia non sunt infinitae partes aequales non con nunicantes vni cer tae datae in eadem parte subiecti. sed si tota illa albedo ponetetur in vna pedalitate, esset infinita intensi ue: & subiectum infinite album. Et sic aliqua tota linea est nunc finite alba: & tamen ipsa tota potest ef fici infinite alba sine additione albedinis, probatio. illa pedalitas est infinite alba: postea deus in prima parte proportionali horae futurae capiat secundum gradum: & ponat in pedalitate sequente quartum, lextum, octauum: in instanti terminante horam secunda pedalitas erit infinite alba: & iterum capiam tur similes partes: quia semper remanet infinita albedo: & dabis totam infinite albam sine additione albedinis. Nec te moueat quod num quam illo modo ve rum erit dicere. tota linea est infinite alba secundum se & quamlibet partem. quia dico quod immo erit in instanti terminante horam. Sed cotra istud argumentor. ex illo oportet dicere quod calidum vt octo producit infinitum calorem intensiue: & sic aliquid producit vltra gradum suae perfectionis. patet. ignis calidus vt octo potest producere calorem vt octo: in ligno definitiue in loco, habente partes penetratiue. Postea si corrumpat deus lignum conseruando calorem extra subiectum: erit calor infi nite intensus. Respondetur, non facile probabis ignem posse calorem inducere in Sortem si partes penetratiue se haberent: sicuti multi imaginan tur de corpore Christi in Eucharistia. Et illo dato quando dicis: calor vt octo producit calorem in finitum & maiorem quam habeat: ambigua sunt in argumento. Dicetur & probabiliter, agens natura le non intendere solum passum sibi assimilare in gradum: sed etiam in actiuitate, hoc est in multitudine formae: cum actiuitas a forma proueniat & non a materia: semper enim plus de forma plus agit: & per consequens aliquod agens producit in aliquod passum intensiorem formam quam habeat: cum producat tantum de forma quantum habet. & sic concederetur quod bipedale calidum vt quatuor, produceret in passum pedale eiusdem densita tis calorem vt octo: & sic secundum hoc illatum non esset inconueniens.
On this page