Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 20
An liceat occidere et rapere in belloVLterius circa eandem xv. distinctionem quaeram vi gesimam ordine quaestionem de nomicidio in bello. In primis ex industria aliquam ad mi ilitiam attinentia praemittam. Se cundo rem ipsam vt in aliis, ae grediar. Quaestio est: an liceat occidere & rapere in bello.
⁋ Pro solutione quaestionis notabis: quod be lum proprie est dissensio hostilis per quam arma mouen tur. & totum tempus significat quo homines sunt in mili tia. Praelium autem est certamen ipsum. vnde Virgilius. Infantem fugiens media inter praelia belli. & Titus Liuius refert populum Romanum nullo bello, multis vero praeliis victum. plerique tamen vocabula confundunt Pugna vero nudis verbis citra arma fit. & dicitur a pugno: quia dentibus / pugnis / & calcibus ante armorum vsum pugnatum est. Bellum autem iuxta Priscianum dicitur a bono per antiphrasim quod minime sit bonum: & multi grammaticorum idem as serunt de nominibus his versiculis comprehensis. Lucus & officium bellum libitinaque parca Ista per antiphrasim dicuntur nomina / mosque. Alii a duello deducut abiecto d. &u. in b. converso. Festus a belluis: & hoc Augustinus Dathus insequitur in libello suo de nouem verbis contra vulgatam multorum opinionem. Alii a bono: quia boni gratia olim maiores non ad inferendam iniuriam: sed ad eam propulsandam sume bant arma. sicut hostes ab aequando dicti sunt. Sed constat & antiquitus & in diebus nostris aliquod bel lum fuisse iustum & bonum: aliquod iniustum & non bonum. Vtcumque res sese habeat: circa vocabulorum origines theologo non est multum insistendum: quo quaestionem nominum futilem & inanem putare debet. Non compugnant autem quod dicatur a bono: & aliquod tamen bellum sit malum. sicut nouum collegium Oxoniae adhuc no men nouum tenet: & tamen est diuae Magdalenes excellenti collegio antiquius. Tamen bellum capitur in bonam partem, & est honestum: & in malam.
⁋ Aliquod autem bellum est actus fortitudinis: & aliquod est actus audaciae. & sic de militia: licet fortitudo militaris se cundum Arist. iii. Ethico. viii non sit fortitudo neque virtus: sed est secunda species fortitudinis me taphoricae secundum Aristotelem. Fortitudo autem bellica est virtus cardinalis. iii. Ethicorum. &. i Rheto. & ita vbicumque de ea Aristoteles loquitur. quamuis Martinus voluerit fortitudinem bellicam esse eius speciem: & aliam acceptionem fortitudinis virtutis cardinalis effinxerit propter partes potentiales fortitudinis: vt magnanimitatem & si miles seruaret partes subiectiuas fortitudinis. Sed hoc in tertio fictitium conor ostendere. Fortitudo est actus vel habitus quo quis vult belligerari secundum quod ratio dictat. Vnde dicit Aristoteles. iii. Ethico. vii. Fortis itaque est impauidus vt homo: atque timens quidem vt huiusce res formidolosas. verum vt oportet: & vt dictat ratio tolerabit honestatis causa. Haec enim ipsius virtutis est finis. eius conditio est ante bellum esse quietum: tempore belli esse feruidum: dicente Aristote. Fortes autem in ipsis operibus feruidi sunt: ante vero quie ti. Hinc Maro. primo Aeneidos, non solum describens fortitudinem Aeneae: sed heroicum virum dicit. Extemplo Aeneae soluuntur frigore membra. vbi Seruius id exponens dicit eum fuisse timore perculsum. Et. M. Tullius. i. officio. Sed fugiendum etiam illud est ne offeramus nos periculis si ne causa: quo nihil stultius esse potest. Quapropter principes pleno ore laudati vbi par erat delitescebant: vt Marius: Hannibal: & alii multi Audacia autem est actus vel habitus quo quis bella gerit plusquam oportet: qui terribile ausibile reputat. vt de Celtis loquitur Arist. qui non for midant tonitrua. Ante pericula audaces sunt praecipi tes: & volunt ea: sed cum in ipsis sunt, tergiuersantur. Vecordia autem est extremum in deficiendo.
⁋ Ex his infero propositiones. Prima est. impertinens est viro forti esse robustum corpore vel neruosum. Et licet interdum vocitemus talem fortem: tamen hoc non est in sermone moralis phi losophiae. Patet corollarium: quia stat aliquem talem esse timidum: & aliquem fortem fortitudine morali: vt de Achille & Hectore contigit. Aliqui namque ab ineunte aetate sunt aptiores ad bellum qui alii: non solum a natura: vt de bene natis loquitur Aristo. vi. Ethicorum. sed etiam ab assuefactione grauium laborum & frugalitate victus, & percitate somni. Et propterea vegetius primas partes ante nobiles videtur imparti re agricolis: sed gloria & infamia quae stimulat ad laudem: sunt maiores in nobilibus: quemadmodum Lucanus de Caesare & Pompeio dicit. Stimulos dedit aemula virtus. Fabris item & Laniis non horrentibus effusionem sanguinis fortitudo militaris facile alludit. Hinc Angli vti intelleximus, iudicantes in causa ancipite, more Britannico per assissium (vt vocant) renuunt capere lanios in suis iu diciis: vt in causa mortis. Calcifices autem, sartores, tonsores ex sua arte sunt spurii martis, nec nati in Thracia. quae enim proportio acus vel nouaculae ad lanceam vel ensem: Dixisex sua arte) non enim eo inficias aliquos istorum a natura aliquibus aulicis vl agricolis fortitudine praestare: nam molliter educati magis sunt milites Veneris quam Martis: vt Hector Paridi improperauit fugienti a Menelao: vt est apud Homerum. iii. Iliados dicentem. Etenim in hoc belli puluere nihil ad victoriam faciunt citharae cantus: digni tas formae: compti capilli, Veneris dona: caeteraque hu iusmodi. Propterea poetae effinxerunt Achillem alitum ex neruis boum & non perdicum vel phasianorum. & Guilielmus Vallas, vt nostri annales perhibent, partes illas boum quas nouemplicas vocant, & non perdices vel phasianos in cibum petere solebat.
⁋ Sequitur secundo quod stat senem Nestorem esse ita fortem vt Aiacem Thelamonium: immo est dubium. Probatur. quia forte Nestor habuit habitum intensiorem quam Aiax: vel actum, propter longam experientiam in re bus bellicis: sed quia foris non ita patuit, nec inuadendo Troianos: nec expectando: dicimus Aiacem fuisse fortiorem Nestore. Nec hac fortitudine plus pollebat Hannibal dum Sagunthum obsideret. xxv. annos natus, quam cum Antiochum Syriae regem re liquit iam septuagenarius.
⁋ Tertio sequitur quod vnus actus est vni fortitudo qui altieri esset teme ritas. Patet. congredi cum Hectore in duello fuit Aiaci Thelamonio fortitudo. Menelao autem vel vlyssi fuisset temeritas. Tydeo congredi cum quinquaginta fuit fortitudo: audacia Thersiti. Simili ter expectare in vno loco est fortitudo: in alio temeritas.
⁋ Quarto sequitur hanc consequentiam nihil valere. Nestor est fortior Achille: ergo debet vel otest pugnare cum Hectore vel Telepho vt Achilles.
⁋ Quinto sequitur quod fugere interdum est actus fortitudinis. Nam recta ratio dictat quod quis debet interdum campum deserere, vt congredi. propterea aliqui nostratium qui de aliquibus viris heroicis di cunt ipsos periculum subterfugisse & num quam fugisse: in hoc sistere non debent.
⁋ Sexto sequitur quod cuncta ri est actus fortitudinis sicut aggredi. Patet. inter dum ratio dictat hostem non esse inuadendum sed atte nuandum. vt fecit. Q. Fabius Maximus contra Ham nibalem: secundum illud Maronis. vi. Aeneidos: ver ba Ennii recitantis. Quo fessum rapitis Fabii ? tu maximus ille es, Vnus qui nobis cunctando resti tues rem. Pro salute namque patriae gloriosus dux aspernabatur rumores vulgi: & lacerationem suae famae ad tempus: vt succurreret saluti reipublicae. Quocir ca Marcus Tullius primo Officiorum idem carmen Ennii allegans carpit Callicratidem ducem Lacedae moniorum qui nolebat anteponere salutem reipublicae rumori inani vulgi attenuando suam gloriam. iu xta consilium Magni Pompeii apud Lucanum. vii. Pharsaliae. Fortissimus ille est Qui promptus me tuenda pati si comminus instent. Et differre pot. placet haec tam prospera rerum Tradere fortunae. Hinc vt di citur in secundo eiusdem, post orationem cum militibus habitam ad congrediendum cum Caesare, non videns eos animatos reliquit bellum. Sensit & ipse metum Magnus, placuitque referri Signa: nec in tantae discrimina mittere pugnae. Sic diu lugurtha peregit contra Metellum & Marium.
⁋ Septimo sequitur quod illi non sunt laudandi qui bellando alienas respublicas vsurpant & lacerant, sed improbandi. Nam tales in hoc sunt temerarii, & auari homicidae imputabiliter: & belluae crudeles. Ob quod Thomyris caput Cyri non ab re locauit in vtre: vt qui sanguinae sitiebat, sanguinem biberet. stultum autem genus hominium magni facit tales niquos: quorum animae tandem sepeliuntur cum Plutone Ridiculum namque est Alexandrum Macedonem ob domitum orbem extollere. bene respondit pirata Diomedes. ego sum latrunculus: tu autem maximus latro. Quas luerit poenas ab Antipatri filiis peremptus: quem finem suum imperium habuerit, voluta: vt nec superstites liberi: vxor: frater vel Olympi as mater maneret. si exitum negociiconsiderasset opinor) elegisset defendere propria & non inuadere aliena: nisi vbi iustam habuisset causam bel landi: iuxta illud Lucani. ix. Pharsaliae. Illic Pellaei proles vesana Philippi Felix praedo iacet terrarum vindice fato Raptus. Et paulopost. Nullc quod haere de relicto Totius fati lacerandas praebuit vr- bes. Quocirca Baptista Romulum introducit oran tem Pompeium tueri ltaliam & iura patriae: & non Caesarem: quem Caesari propterea praefert, inquiens magne meorum Immortalis honos & gloria sum ma nepotum. Icommune bonum serua: quoniam haec tibus semper Cura fuit. Et paulo post. Te externi nfiqui duces venerantur, & ipse Depositis odii causis liuore sepulto Te praefert Caesar, meliorem seque fatetur. Quandoquidem pietas & nescia rumpere le ges Dignior est sceptro regni diademate virtus. ldem censeo de lulio Caesare, qui a Tullio tyrannus & bene reputabatur quod de plerisque aliis quos igno bile vulgus super astra euehit.
⁋ Octauo sequitur quod non est actus fortitudinis se occidere propter quancum quod tristitiam. Nam vt dicit Arist. tertii Ethicorum. vii. Mortem sibi consciscere ob fugiendam paupertatem, aut amorem, aut molestum aliquid, non fortis est ho minis sed timidi. est enim mollitudinis laboriosa fu gere. Ex quo patet quod Aiax Thelamonius quem Hector vincere non poterat, molliter & timide egit, suo mucrone se suffodiens, dicente Quidio. xiii. Metamorphoseos. Hectora qui solus ferrumou ignemque iouemque Sustinuit totiens: vnam non suitinet iram. Idem de Saule sese occidente patet primi Regum vltimo. Et quamuis putaret se populo dei esse ludibrio: peccauit in se ferrum mittens. vt dicit Augusti. in quaestionibus veteris & noui testamenti. cui litera Regum suffragatur. Non enim est verosimile quod hoc instinctu spiritus sancti fecerit more Sansonis. vt liquet ex circunstantiis literae. sed ne esset populo dei contemptui: excusatur a tan to. In hoc etiam Cato Vticensis vituperandus est: quem tantopere nono Pharsaliae laudat Luca. inquiens. Ecce parens verus patriae, dignissimus aris Roma tuis, per quem nunquam iurare pudebit. Et quem si steteris vnqui ceruice soluta Hunc olim factura deum. suffi cit quod perperam egit se occidendo: quia in illo actu molliter egit. & Lucretia: quae tantopere a Romanis effertur. Nam vt arguit beatus Augustinu i de ciuitate dei: vel ipsa erat innocens: vel nocens. si primum, erat morte indigna: & male egit occidendo innocentem. si nocens: auctoritate propria non debuit se occidere. Nolo (inquit dominus, mortem peccatoris: sed magis vt convertatur & viuat. Ezechielis. xviii. hoc est nolo vt se occidat. Etiam in adulterio Tarquinii Superbi impsa erat innocens. Idem potest inferri de Mithridate: & saga cissimo pariter & bellicosissimo Hamnibale Hamilcaris filio.
⁋ Nono sequitur quod isti nebulones domi inter vicinos pugnantes no sunt fortes sed teme ratii & simiae fortium. Porro dicterium est. gallus pugnax in proprio fimo est inutilis in campo. Idem de hom minibus iactabundis intelligas prout vulgo iactatur. bo nus ascriptor nunquam fuit bonus equester. Hi namque verba ampullosa in absentia periculorum euomunt: & in praesentia eorundem penitus tabescunt, quod impro- perabat Aiax Vlyssi inquiens. Tutius est igitur fi ctis contendere verbis, Quam pugnare manu. In quibus illud poeticum verificatur. Parturient montes: nascetur ridiculus mus. & Thetsites numerum non vires auxit Achiuas Impos virtute: garrulitate potens. Sed notabis: quamquam apud aliquos dicitur quod repercutiens facit bellum & non primo pulsans: hoc parum effica ciae habere. ratio quam vulgus assignat est haec. si non repercuteret non esset bellum: nemo enim solus bellat. profecto hoc est verum: sed haec ratio concluderet pariter de primo caedente alium: quia sine primo non fuisset ortum bellum. primo itaque inuadens multo grauius delinquit.
⁋ Decimo sequitur quod fortis robore vel habens fortitudinem militarem est frequenter vtilior in bello quam vir fortis. patet quia aduersario plus potest nocere: & nouit anfractus bellicos: decertat arma tus contra inermen: vel sicut ludi magister contra addiscentem. prudentia enim istis tantum conducit quantum pugnacitas propterea bene dixit Vlysses Aiaci Thelamonio. xiii. Metamorphoseos. Qui nil nisi praelia nosti Quis tuus vsus erat: nam si mea facta requiris Hostibus insidior: fossas munimine cingo: Coso lor socios vt longi tedia belli Mente ferant placida. & reliqua. Et paulo post recitatis gestis suis conclu sit. Quae nisi fecissem frustra Thelamone creatus Gestasset laeua taurorum tergora septem. Et sequitui Tu vires sine mente geris: mihi cura futuri. Tu pugnare potes: pugnandi tempora mecum Eligit Atrides. & quae sequuntur. Experientia namque multum conducit & exercitatio. Non aliter dicit Vegetius Romanos vicisse versipelles Afros & totam bellicosam Europam cum bona parte Asiae, non aliter cognoscitur plus prodesse percutere punctim quam caesim cum minor sit resistentia: stare in forma rotuda resistendo: inuadere in forma pyramidali: non tenere eundem situm dum ferit hostis: vt minus solidetur ictus. Et licet viii. Politi. dicat philosophus quod bellicositas & industria mentis requirunt modum contrarium: cum molles car ne sint apti mente. ii. de Aia. & sint delicatiores: mi nus possunt perferre graues labores. vt videre est in Achille & Aiace Thelamonio: qui licet essent duo fulmina belli: neuter visus est prudentissimus. Britanni quoque & Germani: quia sunt septentrionales: sunt bellicosiores meridionalibus. vii. Poli. Hoc etiam habet Auicenna fen secunda doctrina secunda primi ca nonis. ca. xi. & Vegetius lib. i cap. ii. Superabantur tamen a Caesare & Romanis: & hoc solum propter exercitationem, & prudentiam in disponendis aciebus. Aliqui autem cordati viri a natura redduntur ad bellum inhabi les vt dediti mulieribus. propterea puduit Pompeiun dormire cum Cornelia propria vxore. dicente Luca. v Pharsaliae. Nam me iam marte parato Securos cepisse pudet cum coniuge somnos. Et Maro dicit Aenean sua mora Teucros sede in ltalia promissa aliquamdiu fraudasse propter amorem Elissae: ita vt vix diis sua- dentibus potuerit auelli. Et quod moenia Carthaginis non erigebantur vt heri & nudiustertius a Didone ob Aeneae amorem cessante, quod Verg. in. iiii. nei. sic eleganter describit. Non coeptae assurgunt turres: non arma inuentus Exercet: portusve aut propugnacu la bello Tuta parant. pendent opera interrupta minaeque Murorum ingentes / aequataque machina caelo. Sic animosus Achilles. i. Iliados ob Briseida a bello quie uit: quae iactabat se magis animum viri fortis posse mulcere quam posset Vlysses aut Nestor. dicente Ouidio. Plus ego quam Phoenix: plusquam facundus Vlysses Plus ego qui Teucri credite frater agam. numquid amore Polixenae detentus Achilles sinebat graecos occidi ad magnam destructionem nauium vsque? Hoc denique perspicuum est de Holopherne, & ludith, & innumeris aliis historiis
⁋ Secundo notabis quod duplex est bel lum, quoddam est iustum: aliud iniustum. bellum iustum sic definitur. est bellum legitima auctoritate introdu ctum ex causa iusta, intentione recta, & cum modera mine debito gestum. Quatuor autem ad bellum iustum requiruntur. primo persona, non enim pertinet ad personam priuatam bellum mouere nisi hoc faciat in defen sionem sui corporis. homo etiam habens superiorem a quo possit iustitiam consequi, non potest indice re bellum, sic enim respublica turbaretur. rex autem qui in suo regno est impator, bellum indicere potest.
⁋ Secundo iusta causa requiritur. si enim potest sine bello optatum consequi / non habet iustam causam bel landi. Nam bellamus vt pacem habeamus: pax enim est finis iusti belli. Hinc ludaei pugnaturi primo habebant inquirere pacem. Deutero. xx. Si quando accesse ris ad expugnandam ciuitatem, offeres ei primum pacem. In sacris autem literis multis de causis bella conci tata legimus. Primo motu diuino: velut quando deus blasphematur per idololatriam. vt Deuter. xii. Subuertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessu ri estis, deos suos. Secundo propter discessum a cultu dei, vt Deutero. xiii. Tertio quia fidelitas tempora lis dominii deserebatur. vt. iiii. Regum. iii. de loram & Iosaphat mouentibus bellum contra regem Moab. Quar to ob rebellionem. ii. Reg. xx. contra Sibam filium Bochri. Quinto quia malefactor defendebatur. vt ludicum. xx. de bello moto contra Gabaa. Sexto quia iniuria publica principi irrogabatur. ii. Reg. x. de bello Dauidis contra Regem Anon qui fecerat radi dimidiam partem barbae nunciorum Dauidis in contemptum regis Septimo quando propria res repetebatur. ii. Regum. iii. de bello Dauidis contra lsboseth, petentis regnum sibi a deo concessum. Octauo vt hostis repellatur. ii. Regum viii. de bello Dauidis contra Philisteos. Nono vi hostis insurgens in suis terminis contineatur / & vt habeatur via transeundi. Numeri. xxi. de bello filiorum Ilsrin contra Seon, & contra Otie reges Ammorreorum. De- cimo ad comprimendum illum per quem hostis roboratur. ii. Reg. viii. de bello Dauiuis cotra Syriam Damasci eo quod ferebat auxilium Adadezer. Vndecimo vt amicus ab hostibus eripiatur. Gen. xiiii. de bello Abrahi contra reges qui comprehenderant Loih nepotem eius. Duo decimo quia tyrannis a praesidente exercebatur: vt patet. i Machabaeorum de bello contra Antiochum.
⁋ Tertium requisitum ad bellum iustum est intentio recta: vt non odio / vel ira / vel superbia suscipiatur bellum / sed zelo correctionis vt addiscant pacifice viuere in posterum: & ne credant alios non posse & nolle iniuria punire.
⁋ Quartum est, vt cum moderamine debito exercea tur, ne occidantur vel captiui ducantur infantes, ne matronae stuprentur, ne virgines violentur, ne sacris mancipati & cogniti insontes laedantur, aut loca sacra prophanentur. Si autem sacerdotes vel religiosi bel lum ingrediantur: vel fuerit arx in pinnaculo templi: licet in casu omnia euertere. Si vrbs aut vicus incendatur & vento ecclesia cum reliquis domibus pereat: quia inopinato & praeter propositu fit: incensoribus vrbis quibus displicet non imputabitur: dummodo delictum commissum ab hostibus talem poenam mereatur. non occidantur tamen volen tes se reddere captiuos nisi fuerint aliqui carnifices imanes qui hoc comeruerunt. His autem quaetuor deficientibus vel aliquo illorum: bellum est iniustum: quia est non iu stum: & quanto plura defuerit: tanto bellum est iniustius.
⁋ Secunda conclusio. surripiens res in bello iusto non tenetur ad restitutionem dummodo capiat secundum exigentiam culpae.
⁋ Tertia conclusio. princeps & pri mores regni peccant pugnantes in bello iniusto sci to tali, vel quod scire tenentur.
⁋ Quarta conclusio. sicut inferiores alicuius principis dubitantes an bel lum sit iustum nec ne excusantur a peccato: sic non subditi in tali casu pugnantes peccant.
⁋ Quinta conclusio. licet auferens alienum intentione inordinata in bel lo alioquin iusto peccet auferendo: non tamen tenetur ad restitutione. ex quo consequens est non restituendum esse omne ablatum in bello iniusto hoc modo.
⁋ Prima conclusio probatur. Omnis actus deliberatus cadens super obiectum debitum: cum caeteris circumstantiis requisitis est bonus. bellum est huiusmodi. igi tur. bellum enim proprie est actus voluntatis pugnadi: vt de aliis virtutibus dicimus. minor patet quia est actus fortitudinis. Praeterea. facere actum iustitiae est meritorium. sed actus bellandi est actus iustitiae, igitur. minor patet auctoritate Ambrosii primo libro de officiis dicentis. Fortitudo quae bello tuetur a barbaris patriam vel domi defendit infirmos vel a latronibus socios: plena iustitia est. Et. xxiii. q. iii. cap. Qui potest. dicitur. Qui potest obuiare & perturbare peruersos & non facit: nihil est aliud quam fauere impietati eorum. Augu. iten Psal. lxxxi. idem habet. & recitatur causa & quaestione praefata in ca. Ostendit. In super illud est meritorium in habente gratiam in quo homines a studiosis laudantur: bellum aliquod est huiusmodi. igitur. In hoc Abraham / losue / Dauid / ludas Machabaeus & fratres eius, Carolus magnus / Godofridus Bullonensis & fratres eius commendandi & extollendi sunt. In hoc Ferdinandum inclytum Hispaniarum Regem laudo: qui in sudore belli Mahumetanos a Regno Gra na tae expulit. In super illud est honestum & laudandum quod a prudentissimis legum latoribus est ordinatum & pro quo magnum praemium est constitutum. talis autem est militia in bello. igitur. minor patet: quia tam in testamentis condendis quam in peculio castrensi, quam in multis aliis milites a iure Caesareo sunt priuilegiati: & filii eorum qui moriuntur in bello pro patria sunt ex republica alendi: vt Hippodamus Mile sius Euriphontis filius docuit: teste Arist. ii. Politicorum. vi. & in eodem capite Arist. hoc asserit non esse nouum: cum apud Athenas & alias ciuita tes hoc pro lege sancitum sit. Et diuinus poeta dat eis locum eminentem in Elysiis campis. vi. Aenei dos, inquiens. Hic manus ob patriam pugnando vulnera passi. Praeterea Lucae. iii. petentibus militibus quomodo saluarentur, respondit Ioannes Ba ptista. Neminem concutiatis: neque calunniam faciatis: & contenti estote stipendiis vestris. Docuit militiam admittendam: duo prohibens: scilicet pauperum oppressionem, & calumniam diuitibus intentandam pro acquirendis eorum diuitiis iniuste. Ac si diceret. erga miseros in bello sitis misericordes: nec sitis im manes & molesti diuitibus in quorum domibus esti: vel cum quibus conuersamini. & sitis contenti stipen diis vestris. Idem dicit Augustinu ad Bonifacium comi tem. Noli (inquit) existimare neminem deo placere pos se qui armis bellicis ministrat. quid enim culpatur in bello? an quia morimur: qui uando morituri sumus vt deueniatur ad pacem? hoc repraehendere timido rum est non religiosorum. Idem dicit. xxii. contra Fau stum. capite. lxxiiii. Et Cato, Pugna (inquit) pro patria. Postremo ratione ostenditur: si no esset mi litandum in bello iusto defendendo innocentes nulla posset seruari iustitia: quae est virtutum praecla rissima. v. Ethico. i. Potest autem seruari cum bello: in quo iterum est virtus cardinalis praeclara: scilicet for titudo cum militari prudentia. Militia etiam est sola ars cui saeculares nobiles inniti possunt: & quamto ani mosiores & magis magnanimi sunt: tanto ampli circa militiam insudant & a prudentibus commendantur. Dico sa prudentibus) quia ignobile vulgus solos rerum publicarum raptores effert: quorum animae se peliuntur in orco. Prudentes autem turpe iudicant: summa auaritia aliorum surripere dominia. Scite. iii. offi. Marcus Tullius Caesarem repraehendit quod semper haberet in ore graecos versus Euripidis in Phoenissis. Nam si violandum est ius, regnandi gratia violandum est. aliis in rebus pietate colas. certe istud erat insensate dictum.
⁋ Secunda conclusio patet Nam hostis tenet alienum: nec vult rationi acquiescere ipsum restituendo: nec est superior in temporalibus ad quem possit haberi recursus. Prae terea sortes potest resistere latroni in nemore ne res suas tollat: & ablatas potest studere recuperare ne res illae pereant quae alia via haberi non possunt. sed simile est in proposito nostro. Si namque Polonus res Pannonum aufert quas non vult restituere fauore vel precibus: pannonius potest bellum indicere pro his rebus vel aequiualentibus recuperandis. alioquin esset inutilis rex in republica.
⁋ Quar ta conclusio probatur. spectat ad eos supponere quod ma iores regni indaginem fecerunt an bellum sit iustum an iniustum: nec debent vlteriorem facere explorationems immo imprudenter facerent. Et confirmatur, quando infe rior dubitat de causa superioris ciuili vel criminali in vltimo supplicio: debet exequi mandatum superioris: alioquin lictoris erit facere nouam indaginem: quod penitus est absurdum. alioquin non erit finis rei: nec inferior debite obedit. Dixii quando dubitat) quia si infe rior sciret bellum esse iniustum: parere non debet: iam enim parendum est deo relictis hominibus. vnde Beatus Augu contra Manicheos. Vir ergo iustus si forte sub rege etiam homine sacrilego militet: recte potest illo iubente bellare: si vice pacis ordinem seruans quod sibi iubetur vel non est contra dei praeceptum faciat. Li cet enim superior peccet praecipiendo: quando non constat de opposito ipsi inferiori / inferior parens non peccat. Quod patet de iureiuram. Debitores. &. xix. distin. In memoria. Nec isti tenentur restituere ablata nisi constet eis postea bellum fuisse iniustum. Secunda pars conclusionis paet de non subditis: cum enim obedientia non sit pro eis sicut pro subditis qui pa rere habent superioribus: non debent iuuare aliquen in casu ancipiti in alterius partis perniciem. Vnde Ambrosius in lib. de officiis. Si non potest alicui subueniri quin grauetur alter: commodius est neutrum iuuari grauando alterum.
⁋ Quinta conclu sio est manifesta dummodo bellum sit indictum pro rationabili causa ab habente potestatem: & mode rate auferatur secundum exigentiam culpae: hoc est secundum exigentiam rerum ablatarum & ex pensarum pro ipsis recuperandis. fit tamen interdum ablatio intentione deprauata ob inanem glotiam vel huiusmodi. Secuns est vbi bellum esset iniustum ex parte superioris: vel esset causa iniu sta bellandi-
⁋ Contra primam conclusionem argu mentor probando quod non liceat bellare. scribitur Matth. v. Si quis te percusserit in dexteram maxillam tuam praebe illi & alteram. & Matth. xxvi. Christus dicii Petro. Converte gladium tuum in vaginam. & Matth. xi Si vos persequuti fuerint in vna ciuitate, fugite in aliam. exemplo ipsius Christi qui fugit ab Herode. Matth. ii. cum resistere poterat. & Io. xviii. respondit Pilato. Regnum meum non est de hoc mundo. Mul tae quoque similes auctoritates introduci possunt: pa riter & gesta martyrum: qui resistere poterant tyrannis mediate vel immediate: qui hoc minime fecerunt.
⁋ Respondetur. circumstantiae scripturarum & gesta probatissimorum virorum illuminat intellectum. lIpse namque Christus non impleuit ista: nec apostoli, secundum sonum verborum. propterea negatur quod primum sit de praecepto. vult enim Christus per illud suadere patientia interiorem animi. vt Augustinu dicit in sermo ne de puero Centurionis. & expresse. xii. contra Fau stum. cap. lxxvi. Nam dum percuteretur Christus loxviii. respondit. Si male loquutus sum: testimonium perhibe de malo: si autem bene quid me caedis? er go non praebuit alteram maxillam. Possumus itaque hoc exemplo cognoscere quod non est de praecepto non reper cutere. Beatus Paulus Actuum. xxiii. Percussus re spondit principi sacerdotum. Percutiet te deus paries dealbate. Et tu sedens iudicas me secundum le gem: & contra legem iubes me percuti. Illud autem Matth. xxvi. Omnes qui acceperint gladium. debet intelligi extra auctoritatem legis. Ad illud Matth. xi quod fugiendum est de vna ciuitate in aliam. distinguo li enim sit persequutio personalis: conceditur exemplo beati Pauli. Actuum. ix. fugientis Damasco. tunc autem est persequutio personalis quando quaeritur quia haec persona non quia fidelis. Si sit persequutio quia fidelis: iterum distinguo. vel videtur fore vtile ecclesiae quod expectet: & quod aliqui convertentur ad fidem: & tunc non est fugiendum: sed intrepide mors toleranda: exem plo Heroicorum martyrum qui manserunt. vel est verosi mile quod erit solum derisio fidei & nullus profectus ecclesiae: & tunc dandus est locus irae. sicut nunc continge re potest interdum inter Mahumetanos: non enim sunt proijciendae margaritae inter porcos. Matth. vii.
⁋ Secundo principaliter argumentor. homo in acie belli iusti videns se esse occidendum si maneat erit causa suae mortis. ergo tunc bellari non est meritorium: cum homo teneatur succurrere suae vitae.
⁋ Insuper fortitudo militaris est solum fortitudo simulata, & vitium. secundum Arist. iii. Ethi & tamen est habitus genitus ex inuasione & expe ctatione in bello. ergo fortitudo non est virtus
⁋ Ad primum istorum dico. vel homo in acie belli existimat quod ad suam fugam peribit respublica, & reliqui exercitus erunt trepidi & territi: & verosimile est quod relinquent pugnam in perniciem reipublicae: & tunc secundum Arist. iii. Ethicorum. expectandum est: & peccat grauiter aufugiendo. quare recte dixit Ae neas. ii. Aeneidos. Pulchrumque mori succurrit in ar mis. & meticulosis addit poeta epitheton (turpel inquiens. Pars ingentem formidine turpi Scandunt rursus equum. Per carentiam namque timoris Dido sorori Annae probare nisa est Aeneam esse de genere deorum, dicens. Degeneres animos timor arguitu. & alibi dicitur. Audaces fortuna iuuat. Nam crebro audacia pro fortitudine vsurpatur. &. xii. Aeneid. Tui nus dixit luturnae. Terga dabo, & Turmum fugientem haec terra videbit: Vsqueadeo ne mori miserum est? Et primo Officiorum Marcus Tullius sic scribit. Vnicuique nostrum chari sunt parentes, chari liberi, propinqui, familiares: sed omnes omnium charitates patria vna complexa est: pro qua quis bonus dubitet mortem oppetere si ei sit profuturus? Hinc Marcus Regulus obiectauit caput suum periculis Poeno rum in primo bello punico: ratum habens quod atrocia supplicia non euaderet. & in hoc non temere egit: vt Mar. Tullius. iii. offi. ostendit. Nam octo milia Ro manorum improbe captorum ab Hamnibale noluit se natus redimere: teste eodem: vt insitum esset mili tibus Romanis aut vicere aut emori. Phileni duo fratres Carthaginenses pro ampliandis finibus rei publicae: se viuos sepeliti permiserunt. Timor namque viri fortis turbat totam aciem. Quocirca Lucanus ex cusat senatum quod reliquerit Romam formidine Caesaris: ob timorem scilicet Pompeii Magni. vnde primo Pharsaliae sic ait. Danda tamen venia est tantorum danda pauorum: Popeio fugiente timent. Stimulus autem pro augenda gloria patriae non est exiguus. Non me fugit quin multi in hoc exuperent: sed hoc nihil turpitudinis habet respectu proditionis patriae. In solo enim lumine naturali loquedo expectandum est pro defensione reipublicae. multo itaque magis secundum veritatem nobis a deo reuelata: cum poneni da sit vita post hanc vitam. Talis autem sic moriens est causa sed non imputabilis suae mortis: praestat enim belle mori quam turpiter viuere: & cum ingloria est quotidiana mors, aufugere vbi expectandum est. Et licet bellare propter honorem vel ad fugiendam turpitudinem non sit actus fortitudinis bellicae: sed potius magnanimitatis: tamen non videtur vi tium sed virtus. Hinc vt Arist. iii. Ethicorum. ex Homero allegat. Hector ne esset inglorius aufugere noluit. Nec Diomedes. iii. Ethicorum. viii. dicit enim Hector. nam me Polydamas ante omnes reprehendit. & Diomedes dicit. Troianos optimus Hector Tytides metuens puppis confugit ad altas. Si vero homo videat quod comode recedere possit ab acie belli: & nihil mali continget exercitui: nolo dicere quod perperam agit abeundo. Vbi autem nulla esset spes victoriae: vt quia vnus exercitus in multitudine incomparabili & apparatu bellico alium exuperet: illic stare est dementis: lues & ignominia reipublicae. hostis enim sic fit vincendo animosior.
⁋ Ad confirmationem de fortitudine militari. Forti tudo militaris potest bifariam accipi. Vno modo pro habitu quem habet miles pugnandi in bello iusto: & talis habitus est vera fortitudo. Arist. tamen sic non capit. Alio modo capitur fortitudo militaris pro habitu quem quis habet potiendi victoria: & non propter finem honestum sed solum quando credit se potiturum victoria: & sic capit philosophus vbi dicit. Expectant qu alios laedere nouerunt: sed increbrescente periculo mi lites primo fugam corripiunt, quod declarat per expecta tione ciuium in Herueo & fugam militum
⁋ Tertio argumentor. finitimi Britanni sine consensu regum depraedantur tam die quam noctu: & non restituunt: & tamen tale bellum est iniu stum: nec est dicendum quod. xx. vel. xxx. milia hominum sic numero tam magno damnentur: cum raro restituant.
⁋ Respondetur. interdum immo plerumque quando tamen est inter vtrumque Britannorum regnum pax & concordia, finitimi plurimi subtrahunt clanculum a se inuicem hostiliter noctu: immo a suis si conmodius possint quam ab hostibus. tales quia fures sunt & grauiter peccant: & raro restituunt immo ratissi me: concedo a multis praeteritis annis viuere in statu damnationis. Hoc namque inter eos ita commune est: vt maiores & animosiores praedones putentur va lentiores viri: & in bona fama extollantur. & sic ad latrocinia animantur. Reges vero in hoc ambo omittunt: & locum tenentes principes multo magis: quibus reges dant talium rerum curam: sed suis ni mis indulgent: putant enim manutenere per hoc cor datos viros: quia si eos tempore pacis e medio tollerent, deficerent viri tempore belli. Quamobrem in pu nitione istorum finitimorum principum, reges conue nire deberent. Cum autem est bellum indictum a reg bus: vtraque pars habet consensum virtualem regum ad sua repetenda: quae alia via haberi non pos sunt. Sed vnum illic est summopere notandum: quod scilicet dominus finitimus primo frangens foedera pacis multum delinquit: & est causa longi belli futu ri propterea debet puniri: vt caeteris cedat in exemplum: & habeatur pax in republica: forte enim vnus finiti mus potens occasione parua data ab aduersariis vel quia non contentus de suo rege: patriam vicinam oppositam ingreditur: aliquos vicos hostiliter spolians: & nobiles oppositi ablata recuperare studen tes simile faciunt. Ecce quomodo plerumque violatur pax: & cum isti non puniuntur a superioribus: crebro haec attentant in bonorum virorum iacturam. ita vt plurimi finitimi pace relicta & agrorum cul tu: accingant se ad arma. hinc furta / rapinae / homicidia, & multa mala ob negligentiam regum & locorum tenentium proueniunt.
⁋ Quarto arguitur. ex dictis bellum esset iustum vbi homo occidit inuasorem pro defen- sione sui corporis qui aliter euadere non potest. consequens est falsum: quia occidens est irregularis saltem si fuga potest sibi succurrere: & irreguiaritas non in fligitur nisi pro peccato.
⁋ Pro solutone argumenti notabis. quod licet aliqui tenuerint nemini licere occidere inuasorem pro tuitione suae vitae, vt Hugo: hoc tamen non est rationabile. Alii tenent quod non licet eccle siastico vel religioso. Neutrum placet: quia vim vi repellere licet cum moderamine inculpatae tutelae. ft. de iusti. & iur. l. Vt vim. vbi dicit imperator: vt vim atque iniuriam propulsemus. nam iure hoc euenit vt quod quisque ob tutelam corporis sui fecerit: iure fecisse existimetur. Non valet glossa Accursii dicentis hoc esse verum iure fori: sed non iure poli. Dico & iu re fori & iure poli. probatur. rationabilius est vt vita innocentis saluetur quam nocentis qui inuadit. & ordo charitatis suffragatur quae incipit ab habente. Hoc idem patet ad leg. Aquiliam. Sed & si quicumque. ldem est ob tutelam rerum suarum. C. vnde. vi. l. i. Item nisi sic: dabitur occasio maleuolis bonos & innoxios perimendi. & si aliter euadere non possit nullam irregularitatem incurrit. vt patet de homi cidio. Si furiosus. in. Clemen. Ab isto autem iure na turali nuua lex positiua nisi esset specialiter diuina excipit: & propterea hoc licitum est in ecclesia dato quod pollueretur: quod est falsum: cum ecclesia possit reconciliari: homo autem occisus naturaliter non potest restitui. Quia illud sit falsum patet. ad hoc vt polluatur requiritur effusio sanguinis iniuriosi: vt notatur in capi. vnico. de consecra. eccle. lib. vi. Et istud est licitum celebranti si inuada tur: & aliter euadere non possit. ratio est. quia propter impedimentum corporale superueniens: officium dimittitur inexpletum. vii. q. i. Illud. & ca. Nihil. sed hic est grande impedimentum celebranti: immo mortis periculum. ergo licitum est praetermittere officium & liberare se a periculo occurrente. & inuadente occiso potest reassumere officium, conti nuando vbi reliquit: quia nec peccauit nec irregu laritatem incurrit: vt dicit illa Clementina Si furiosus. Moderamen autem vocatur inculpatae tutaelae quan do homomodo sic suum conrprustuetur vt in eius tuitio ne non peccet: quia si excederet esset culpata tutela: nec esset moderamen. Et patet hoc amplius: sit aliquis me inuasurus de quo probabiliter multum iudico quod me occidet iniuste si expectem: sed prae uenio ictum eius forte eum occidendo: si iudicarem eum daturum mihi solam alapam: non debeo eum occidere ad seruandum me ab illa alapa: quia illa tutela est culpata. nisi sit verosimile quod sit ita robu stus & ego ita debilis vt eius alapa me occidat: tunc enim ferro possum praeuenire ictum. ratio est possum seruare meum corpus omni modo mihi licito: suppono me non posse id facere sine ferro. suppono semper quod recte iudicem vel inuincibiliter quod me occidet nisi hac via resistam. alioquin mihi nor licebit. postquam autem me percussit non debeo repercute re: quia hoc non est pro corporis tuitione: sed pro vindicta inferenda: nisi sit verosimile quod me percu tiet secundo: iam enim debeo facere illud ratione cuius tuear corpus. & hoc est quod legistae dicunt: quod tutela debet esse incontinenti. Et ex isto patet quod si iudicem periculosius mihi fore repercutere sic: & alteri resi stere non possim si semel iritaius fuerit: non debec repercutere: quia melius est vel minus malum est habere paruum ictum vel vulnus quam occidi. Secun do patet quod si percutiam timidum & verbosum propter ver ba minatoria, excedo seruando meum corpus: quia non est probabile quod me occidet si quiescam. Praeterea patet quod licite percutiam aliquem ferro qui percutit me baculo: vel pugno. & licet non debeat percussus suum percussorem insequi exquo non vult amplius percu tere. vt patet in. l. Si ex plagis. S. Tabemarius. fi ad leg. aqui. iuncta glos. tamen si insequatur percutis tem & eum vulneret: non debet puniri vt dolosus sed vt culpabilis: quia inconsultus calor vitio calumnit caret: vt dicitur in. l. i. itc. ad Turpil. &. ii. q. iii. s. Notan dum. & in. l. Si adulterium. S. Imperatores. ir. de adulte.
⁋ Sed si homo possit ausugere & sibi succurrere celeritate pedum: an teneatur aufugere: est du bium. Distinguo: aut est vir quem non decet fugere: ita vt fuga sit ipsi maximae verecundiae: & iunc dicitur quod non tenetur aufugere: quia suga est iniuria ei. l Apud Labeonem ilitut. de iniuriis. quare licitum est percu tere ad hanc iniuriam propulsandam. Praeterea dart tur inuasori materia superbiendi: & fugientis amicis occasio male loquendi & male suspicadi de eius timiditate: & quia priuaretur bonis quibus antea iudi cabatur dignus: itaque esset ei & suae familiae continua tristitia. lste tamen bene esset inegularis: quia irregularitas crebro incurritur sine peccato. Barth indistincte tenet istud de quolibet in dicta. l. mihi tamen sic indistincte non placet: vtpote si inuasus sit homo ecclesiasticus: vel aliquis philosophus cui fugere non est turpe. militi enim in casu fugere non est turpe: ergo nec istis generibus hominium vbilibet: vel si fuerit vir cognitus animosus: quem inuadit vir cuius animositas non est cognita, multo praestantior in sanguine: vel si esset ei superior consanguineu vel aliqua magna charitate coniunctus, vel reipu blicae multo vtilior. in hoc enim euentu militi aufu gere non est turpe. Et eodem modo licitum est percum tere ad defensionem alterius: siue alteri patienti iniu riam praestare opem. Ratio est. quia licitum est alteri praestare auxilium circa conseruationem vel recuperationem rerum: vt patet in. l. Furum. fit. de sica. & glossa notabili. xxiii. q. iii. S. primo. & ad hoc facit capi. Olim. de resti. spoli. quia non est vero simile quod epsus fue rit hic solus in expulsione istorum fratrum. Nec sequii ex isto quod indistincte inuasus potest occidere inuaden tem. vt arguitBar. a rebus ad corpus: sed circa res ablatas alias capias. incontinenti enim vim vi repel lere licet: quia in ablatione rerum intelligitur quod fiat quam primum potest collectis amicis. litt. de acqui. posses. i Quia mec. S. fi. &. l. Clam possidere. S. Qui ad nundinas. eo. ti. hoc est. licitum est insistere cum amicis ad re cuperationem rei inuasae. vt cum potens quispiam expulit Titium ab arce sua: mensis vnus labitur aut duod antequam colligat amicos & fautores ad expellendum potentem illum. hoc enim est incontinenti fieri quamprimum poterit, non diuertendo se ad aliena negocia? quia si tempore intermedio proposuisset non prosequi res ablatas: postea non deberet laborare ad colligendos amicos pro expulsione praefati potentis.
⁋ Sed dicis, non licet occidere pro ablatione rerum quempiam. probatur. quia debeo diligere sortem plusquam res meas: ergo debeo dare ei res meas in nemore potius quam eum occidam: quia si eum occidam: magis disigo res meas quam ipsum contra ordinem charitatis.
⁋ Respondetur. diligo sortem plusquam res meas: hoc est volo vt habeat vitam aeter nam ad quam eum expediam si me non relinquat cum rebus meis. & nolo res meas habere vitam aeternam: quia ad hoc sunt ineptae. Secundo dico. quod plus diligo me quam sortem: quia res meae sunt mihi & meis necessariae. Tertio dico & plus facit ad solutionem argumenti. diligo plus salutem reipublicae, quam corpus Sortis esse in iacturam reipublicae. si enim sineremus tales odiosos surripere bona aliorum: multis daretur occasio similia perpetrandi: & fieret mihi iniuria, & contra meam famam: etiam si essem presbyter in isto casu. secus esset vbi nihil de rebus meis vel ecclesiae perderem, mihi succurrendo celeritate pedum.
⁋ Epilogando ex hoc. praegnanti argumento habetur quod vim vi repellere licet incontinenti. & patuit quomodo hoc sit intelligendum tam in personis qui in rebus. Et ex dictis patet quod discipulus potest resistere magistro, & seruus domino: filius patri: monachus abbati: marito vxor: vbi nisi resistant occi dentur: vel grandem iacturam corpoream patien tur: quam resistendo propulsare possunt. Si sit verosimile quod peius eis continget resistendo: iam non est moderamen inculpatae tutelae. Si mulier videlicet vel scholasticus occidetur nisi occidat: nec est alia euasio: potest occidere inuasorem. ista enim sunt conformia legi naturae & ex mente legis caesareae non tamen praedicanda: ne malis & temerariis aperiatur licentia atrociter nimis resistendi. Sed haec pro conscientia probabilia reor.
⁋ Sed hic est dubium: an homo teneatur occidere inuasorem vbi potest: & non patet ei alivia fugae. Ad partem affirmatiuam est color. debet cnim homo plus cauere peccatum in se quam in quocumque sub deo. propterea doctor subtilis tam in Quarto quam in Tertio, dicit quod plus debet viator cauere pec catum in se quam in humanitate Christi. & secundum ordinem charitatis debet plus homo se diligere qa quancumque mortalem nunc creaturam: vt notum est. e go potius debet sibi ipsi velle bonum tam in boni fortunae quam corporis: quam cuicunque alteri: & potissimum animae ad merendum: & vt maiorem habeat beatitud nem. sed mereri non potest nisi in corpore mortali: quia corpore sublato anima separata non est via trix nec in statu merendi: ergo debet homo eniti seruare suum corpus ne occidatur ab inuadenti iniuste: & potissimum si corpore in hac mortali vita bene vti proponit.
⁋ In oppositum arguitur. inuasu potissimu probabiliter existimans se esse in gratia com miseretur iniuste inuadentis quem mortaliter delin quere nouit in illo actu inuadendi & volendi per mere inuasum: cum secundum Psalmographum Mors peccatorum pessima, nec resistit repercutiendo quamuinullus sit alius modus quam repercutiendo sui corpo ris seruandi. Durum certe videtur quod iste peccet potissimum vbi ita in intellectu iudicat: & illum reipublicae opinatur futurum vtilem.
⁋ Propterea pronunt reor talem passiue se habendo nullatenus delinque re: quamuis in oppositum sit color replice. & cum hoc tenem do(quod probabilius censeo si sint duo in extrema necessitate quorum vtrique eleemosyna sit danda de praecepto: quorum vnum noui mortaliter malum & alterum bonum: & habeam solum quo vni succurram: po tius danda est eleemosyna bono quam malo.
⁋ Hor iacto fundamento probabili superaddo: mitius agen dum esse cum amico quam cum extraneo: & cum benefacto re quam cum alio. Nam raro est quod benefactor licet exce dat in percutiendo occidat vel enormiter mutilet: li cet superiores nonnunquam excedant in percutiendo. Haec dico ne locum demus inferioribus in superiores insur gendi. propterea omnes isti habere debent rationem praeminentiae seu superioritatis. & dato quod effugere nequeant: non debent iudicare suos benefactores velle se occidere. quod si ita iudicent, fortasse satius est pati mortem.
⁋ Secundo patet quod quilibet debet iuuare vi cinum ne occidatur si potest sine suo periculo, etiam cum al quali corporis iactura: quemadmodum in casu debeo sustinere magnam inediam ne frater moriatur fame. quia est in extrema necessitate. & istud etiam patet. xxiii qui. iii. Non inferenda. &. lxxxiii. di. Frror. etiam licet si probabile quod aliquam paruam iacturam habebit in corpo re si iudicet quod alter aliter euadere non potest. Nam si essei in domo conburendus: possum & debeo ei suceurre re si possim salua vita cum aliquali corporis pericu lo. vnde Ambrosius. i. lib. de offi. Qui enim non repel lit a socio iniuriam si potest: tam est in vitio quam ille qui fa cit. Ad hoc introducit factum Moysi iuuantis fratren contra Aegyptium. Exodi. ii. & Prouer. xxiiii. ait Sa lomon. Fripe eum qui ducitur ad mortem. & hoc si iniu ste ducatur.
⁋ Tertio sequitur. si homo defendendi seipsum cum moderamine inculpatae tutelae se mutilet vel occidat: vitat poenam irregularitatis: non autem si alterum defenderet: etiam patrem vel matrem. vt dicit glos. super cap. Si furiosus. de homi. in cle. Sed istis poenis canonicis non est insistendum. & causaest: quia ego possum occidere inuadentem me cum moderamine inculpatae turelae in quocumque loco vel quocumque tempore: quia si non impediretur a me: me occideret iudi cio prudentum: & me occiso ei debetur vltimum supa plicium secundum leges a legissatore publico latas. suppono quod non possim vitam meam tueri eum tenendo, vel arma ab eo capiendo: quia si hoc possim: male ago occidendo eum: cum aliter vitam & quidem honeste tueri possim. & cum non adsit legissator nec aliquis alius ad ministrandam mihi iustitiam: ratio naturalis committit mihi vices iudicis vt mi tuear. reo enim nunquam denegatur defensio etiam excommunica to: secus est de actore. Na cum alter me inuadit, perso nam actoris etiam atrocitate quadam inuadit. Etiam ratio nabile est quod nocentum peccata de medio tollantur: in nocentibus conseruatis: potius quam contra. modo reus est innocens: saltem est innocens ne hoc modo perima tur.
⁋ Quarto patet quod peruersus est mos alicubi seruatus: vt Parisiis: duobus pugnantibus, vicinos se non interponere ad eos separandos: etiam vbi possint sine discrimine vitae.
⁋ Quinto sequitur quod homo potest & debet dulci eloquio inuasorem mulcere ne se in uadat: nisi fuerit talis cuius eloquium ipsum loquentem timoris & infamiae notaret, quod est perrarum: quia cum suaui eloquio stat virum intrepidum in conspectu videntium assistere: ita vt iudicetur alio & prudentior & aiosior. vel potest addere verba per quae sua fama non denigreln quatuncumque nobilis fuerit: vt dicendo. frater mi, si in te peccaueri vel in tuos: proborum sententiae paratus sum acquie scere: nec expedit mihi minari: quia famam vitae praeferatio: & alterius nitum vita iacietur in alea: quod nec tibi nec mihi vellem.
⁋ Vltimo infero. quod modus ille fugiendi est nullus qui in Britannia est satis cois. dum scilicet ecclesiastieus laicum inuadit: ad trium pedum interuallum laicus retrocedit tra hbens lineam ex transuerso ense vel baculo: prohibens ecclesiastico ne appropinquet sub poena qui sequetur
⁋ Quinto arguitur. sequitur ex dictis quod si sortes Hispanus bona Platonis Galli abi tulit: Plato Hispaniam ingrediens bona Ciceronis Hispani licite tollit: vt plerumque in regionibus fit sed probo quod male agit: quia Cicero non nocuit ei nec cooperatus est sorti ad ablationem bonorum Pla tonis. ergo iniuste Plato tollit eius bona.
⁋ Respon detur. cum omnes finitimi Hispani iuuent se mutuo: & Plato non possit habe sua boa a sorte: tollit ea a cooperantibus vere vel praesumptiue, nec est simile: si tu frau das me vno scuto sophistico quod ego possim illud scutum ponere in manus alterius innocentis.
⁋ Contra tertiam conclusionem cum parte quartae arguitur sic. ex illis duabus conclusionibus sequitur quod aliquod bellum est in parte iustum & in parte iniustum: cum ex parte superiorum sit iniustum & ex parte inferiorum iustum. consequens est inconve niens: quia quibus bellum est iustum vel tale putatum, non tenentur restituere ablatum: alii autem tenentur ablatum restituere. & idem potest esse ex parte opposi ta.
⁋ Respondetur concedendo illatum: & potest esse ex parte duorum exercituum oppositorum probabilis ignorantia: interdum quo ad superiores & inferio res: interdum quo ad subditos tamen. vt Lucanui de bello inter Caesarem, & Pompeium dicere videtur primo Pharsaliae. Quis iustius induat arma Scire nefas: magno se iudice quisque tuetur. & ii quibus est ignorantia probabilis, non tenentur restituere: ali autem restituere deuinciuntur.
⁋ Ecce quid est bellum: & quod iu stum: & quod iniustum: & quod laicis pugnare in bello iusto est honestum: non autem clericis propter prohi bitionem positiuam humanam & rationabilem: quia enim sunt mancipati cultui diuino specialiter: & de filius in noua lege incarnatus tanquam ouis ad occisionem sine resistentia ductus est: rationabile est vt ab hoc genere belli se contineant. Et cum in bello ex parte alterius iniusto rapiens non acquirat rei ca ptae dominium: tenetur ad restitutionem rerum quas rapuit. Sed si aliquis laicus clerico dono dederit re acquisitam in bello iusto ex parte laici: hanc rem licite possidet clericus. Et ex illo patet quod sacerdotes Britanni potissimum nostrates & in aliquibus dioecesibus Angliae peccant pugiones ferentes: etian vbicumque maneant: vix tamen vnus inter viginti nor fert. danda est venia quod inter equitandum ensem cum clypeo ferant. nam opus est armis defensoriis pr tepore & loco. Memoriae mandabis quod in ablatione bonorum non debet tolli vltra ablata & expensas eo rum quibus illa bona recuperantur: quia si quis piam debeat mihi centum, & ego exponam decen pro acquisitione eorum: tenetur in foro conscienti mihi restituere decem vltra centum. Amplius di ximus parcendum esse ecclesiasticis: pauperibus pueris & mulieribus: nec vlla vis eis inferenda est. Hinc dicitur de treugn. & pa. capi. secundo. Innoua mus vt presbyteri, monachi, conuersi, peregrini, mercatores, rustici: euntes vel redeuntes, vel in agri cultura existentes: & animalia quibus arant: securi tate laetentur. Praeterea cum multa inconvenientia in bello contingere soleant: vt rapinae creberrime iniustae: excessus in rapiendo: intemperantia: luxus: nu la vel pauca religio: quia auctor pacis non colitur nisi tempore pacis: regum interest paci studere & consu lere saluti subditorum tam in terra quam in mari. Possunt tamen reges & debent remittere multa mala per- petrata: vt in bonis fortunae: & homicidia pro pace habenda, vbi alia via haberi non potest. Et licet multis subditorum hoc displiceat: sufficit quod displicere non debeat. regis namque est intueri salutem totius rei publicae etiam cum iniuria vnius partis: vbi enim aliter procedere non potest, vtiliter gerit negocia suo rum. Videant vlterius reges qui pro suo arbitrio & vt animosi praedicentur vel auctores imperii: mo uent contra exteros bellum vbi via pacis possent sua bona & subditorum recuperare: an grauiter delinquant: & hoc inuenient creberrime: & praeterea quod restituere teneantur damna quae incurrunt subditi. nam qui occasionem damni dat: damnum dedisse videtur. de iniur. & damno da. capi. vltimo. Coran deo autem & prudentibus magis magnificabuntur pacem alendo cum proximis, studendo subditorum vtilitati, quam temere mouendo bellum: cuius euentus est fortuitus & incertus. Varius enim est euentus belli: & nunc hunc: nunc illum consumit gladius. ii. Regum. xi. quia pro vtilitate reipublicae quae tempore pacis potissimum coalescit, instituuntur reges. & teste Masinissa apud Sallustium, Concordia parua res crescunt: discordia magnae dilabuntur. Nunquam ergo pugnandum est quando iniuria regi vel subditis illata potest alia via honesta quam bello recuperari. vbi tamen hostis est insolens & superbus: restitutionis negligens: pugnandum est: vt doceatui posse habere parem.
⁋ Et ex istis datur aditus ad repressaliarum materiam: quae sunt licitae aliquibus conditio nibus requisitis & non aliter. Primo vt sit notabilis iniuria & laesio iustitiae: adeo vt superior laedentis requiratur pro iustitia administranda si adi ri potest: puta quia iniuria affectus non plus expen dit eum adeundo, quam recuperare possit facta iustitia. Deinde adeat superiorem proprium iniuriam passus: & ab eo procuret facultatem rapiendi tantundem bonorum quantum amisit, a quocumque laico subiecto tali superiori negligenti: & nullo pacto au ferat vltra damnum quod passus est & suum interesse vt dicunt) alioquin tenebitur ad restitutionem. Et idem est quod in bello iusto quo ad recuperationem bonorum ablatorum. Declaro exemplo. Hispanus in mari oceano tollit nauim ciuis Depensis mercibus onustam: querimonia facta est Regi Hispa no: & mala iustitia ministrata vel nulla. Depensis mercator habita facultate, & veritate cognitavnas literas a suo rege obtinet: quibus conceditur facultas a quocunque Hispano tollendi aequiualen tia bona. si sub hoc praetextu a non subiectis Hispa non regi quicquam tollat: vel ab Hispano vltra suum interesse & bona ablata: in foro animae tenetur restituere. Ista enim materia, quia odiosa est, non debet extendi ad Hispanos extra Hispaniam conmorantes
On this page