Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions

In Quartum Sententiarum (Redactio B)

Prologus

Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere

Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum

Quaestio 3

Distinctio 1

Quaestio 1 : An creatura possit creare

Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona

Quaestio 3 : An sacramenta novae legis causalitatem aliquam habeant respectu characteris vel ornatus in anima

Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta

Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat

Distinctio 2

Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.

Quaestio 2 : Ad ea quae in priore quaestione de baptismo dicunt sint sufficienter et recte determinata

Distinctio 3

Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet

Quaestio 2 : An baptismus pro tempore quo erat licitus et institutus, circumcisionem tollebat de praecepto

Distinctio 4

Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo

Quaestio 2

Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant

Distinctio 5

Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito

Distinctio 6

Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi

Quaestio 2

Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile

Distinctio 8

Praeambulum

Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris

Distinctio 9

Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat

Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit

Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere

Quaestio 4 : An sacerdos teneatur ministrare ille eucharistiam quem in mortali novit esse, sive via confessionis sive aliter occultae

Distinctio 10

Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur

Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia

Quaestio 3 : An defendi possit quod corpus Christi sit longum septem pedibus in eucharistia: et sit ordo partium in ordine ad totum, non autem in ordine ad locum

Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive

Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo

Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento

Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali

Distinctio 11

Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi

Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti

Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter

Distinctio 12

Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto

Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta

Quaesito 3 : Quo modo accidentia agant adinvicem et in ordine ad alia accidentia et substantias, tam quo ad generationem quam quo ad corruptionem

Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi

Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit

Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas

Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis

Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto

Distinctio 13

Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare

Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem

Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare

Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi

Distinctio 14

Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia

Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur

Distinctio 15

Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato

Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium

Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent

Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino

Quaestio 5 : An consuetudo regionis sufficiat pro observatione tam ieiunii quadragesimalis quam cuiuscumque alterius ieiunii

Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens

Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam

Quaestio 8 : An eleemosyna sit opus magnae perfectionis et an quilibet de quolibet bono quod habet possit licite dare eleemosynam

Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere

Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint

Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem

Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur

Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum

Quaestio 14 : An ludere sit honestum

Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes

Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere

Quaestio 17 : Quomodo mulier possit satisfacere suae famae salva conscientia, quae habet spurium in adulterio genitum: supposito quod hic spurius putetur a marito esse haereses etc

Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama

Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio

Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello

Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos

Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite

Quaestio 23 : An duellum sit licitum

Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet

Quaestio 25 : An furtum sit veniale, an mortale in casu sequente. Sit unus cumulus granorum: auferat Sortes omnia grana sensim, numquam duo simul, sed semper unicum: habeat tot volitiones distinctas quot sunt grana. et quandocumque aufert unum granum, habeat volitionem particularem cadentem solum super illud granum, numquam habendo volitionem cadentem in plura grana totalia.

Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit

Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors

Quaestio 28 : Utrum sicut quilibet damnum vicino praestans tenetur illud damnum vicino praestans tenetur illud damnum resarcire: sic quilibet alienum detinens teneatur illud domino reddere sub poena peccati

Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum

Quaestio 30 : An iste casus sit usurarius. do tibi nunc in Augusto centum scuta mutuo ad natalem domini useque interea temporis venit creditor meus, et petit a me. c. scuta quae cogor illi dare: et propterea vendo res meas minoris quam valeant xv scutis vel non possum habere pecuniam nisi cepero ad usuram; sic ut cogar dare xv ultra sortem

Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid

Quaestio 32 : An iste casus sit usurarius. Ego habeo unum corum tritici, in festo sancti Martini valentem xx. quem volo servare ad Augustum in quo triticum solet esse carius apud Britannos. accedat ad me Petrus volens emere a corum, petens dilationem solutionis: et ego capio. xxx. pro Augusto

Quaestio 33 : An iste casus sit usuarius. Sortes dat Platoni bis mille libras sterlingorum mutuo, capiens a pagum annue valentem c. sterlingorum libras in pignore. Sortes tenet a. pagum: et fructus eius colligi xx. annos: et demum suas bis mille libras recipit

Quaestio 34 : Utrum civitas indigens pecuniis possit licite compellere cives subiectos ad mutuandum sibi certam quantitatem pecuniae et caetera

Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere

Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus

Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant

Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum

Quaestio 39 : Quot sint species contractus

Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita

Quaestio 41 : Quae circumstantiae sint considerandae ad hoc ut contractus emptionis aut venditionis sit licitus

Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita

Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus

Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu

Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti

Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus

Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus

Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus

Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus

Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis

Distinctio 16

Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae

Distinctio 17

Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta

Quaestio 2 : An quilibet adultus teneatur semel in anno confiteri omnia sua peccata sub poena peccati

Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti

Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae

Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato

Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri

Quaestio 7 : An confessus fratribus mendicantibus sine facultate plebani tenatur illa peccata iterato proprio sacerdoti confiteri, ut satisfaciat praecepto. Omnis utriusque sexus

Quaestio 8 : An furiosi et temulenti ad hoc praeceptum ecclesiasticum de confessione et ad similia praecepta obligentur

Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit

Distinctio 18

Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa

Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua

Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet

Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita

Distinctio 19

Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet

Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto

Distinctio 20

Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote

Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid

Distinctio 21

Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam

Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum

Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum

Distinctio 22

Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam

Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata

Distinctio 23

Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat

Distinctio 24

Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis

Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium

Quaestio 3 : An Petrus et successores eius primatum habeant in terra ex institutione Christi tam in spiritualibus quam in temporalibus

Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet

Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum

Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur

Quaestio 7 : An quis possit petere honorem

Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet

Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore

Quaestio 10 : An theologus tamquam magis idoneus in cura animarum sit iurisperito seu canonistae praeferendus

Quaestio 11 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 12 : An quis possit sana conscientia plura tenere beneficia cum dispensatione eius cuius interest

Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae

Quaestio 14 : An potius dispensandum sit cum eruditis viris et nobilibus in beneficiorum pluralitate quam cum ineruditis et ignobilibus

Quaestio 15 : An melius faciat beneficiatus suum beneficium resignans alicui probo, servata pensione pro vita si indigeat: an relinquens beneficium post mortem vacare, sic scilicet ut collator possit conferre cui velit

Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum

Quaestio 17 : An praelatus ecclesiae peccet, prodige ecclesiae bona consumens, et ad prodige consumptorum teneatur restitutionem

Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri

Quaestio 19 : An praelatus ecclesiae qui nihil aliud habet nisi patrimonium crucifixi possit dotare sororem. vel si forte tentatus a Sathana genuerit filiam in sacris, vel ante sacerdotium in vero matrimonio: eidem provvidere possit

Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari

Quaestio 21 : An habens patrimonium sufficiens ad se alendum possit beneficium capere: et de illius proventibus deserviendo vivere

Quaestio 22 : An peccent praelati ecclesiae in multitudine clientum, vestium sumptuositate, et ciborum superfluitate

Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti

Distinctio 25

Quaestio 1 : Quid sit simonia

Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum

Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia

Quaestio 4 : An liceat aliquid accipere ratione consuetudinis, et cogere nolentem ad dandum secundum consuetudinem loci, tam in collatione sacramentorum quam beneficiorum

Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat

Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus

Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum

Distinctio 26

Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis

Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit

Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis

Distinctio 27

Quaestio 1 : An requiratur et sufficiat consensus mutuus per signa praesentialia explicitus ad verum matrimonium

Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur

Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita

Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur

Quaestio 5 : An sponsalia contrahens cum aliqua teneatur de necessitate salutis matrimonium perficere

Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat

Distinctio 28

Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet

Quaestio 2 : An sit tempus aliquod ad sponsalia et matrimonia contrahenda determinatum et quae sit ratio sic statuendi

Distinctio 29

Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat

Quaestio 2 : An matrimonium contractum inter raptam et raptorem cum utriusque consensu mutuo antequam rapta parentibus restituatur teneat

Distinctio 30

Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat

Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus

Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet

Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph

Distinctio 31

Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum

Distinctio 32

Quaestio 1 : An alter coniugum semper teneatur alteri petenti reddere debitum et quomodo castitas coniugalis servanda sit

Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius

Distinctio 33

Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores

Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus

Distinctio 34

Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat

Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere

Distinctio 35

Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere

Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit

Distinctio 36

Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium

Distinctio 37

Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium

Distinctio 38

Quaestio 1 : An expediat vovere

Quaestio 2 : An promissio obliget promittentem absque hoc quod promittens intendat se obligare ad servandum illud quod promissit

Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam

Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto

Quaestio 5 : An status religionis sit vitae saeculari quo ad meritum, et ex consequente quo ad praemium praeferendus

Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium

Quaestio 7 : An curatorum status qui apud Britannos omnes rectores vocantur sit maioris perfectionis quam status religiosorum

Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat

Quaestio 9 : Quomodo dari possit modus cognoscendi quando et quomodo servetur monachus immunis a proprietate

Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio

Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes

Quaestio 12 : An mendicantes possint recipere bona immobilia ut agros vel redditus ex quibus vivere possint sine mendicitate

Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores

Quaestio 14 : An Romanus pontifex possit dispensare cum religioso in voto continentiae, ut uxorem ducat in saeculo

Quaestio 15 : An votum obedientiae caeteris votis maius, obliget religiosum in omnibus parere superiori

Quaestio 16 : An quis possit profiteri religionem, relinquendo parentum alterum in extrema necessitate

Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem

Quaestio 18 : An quis possit servare unum vel plura trium votorum quae religiosi vovent, manendo in saeculo

Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum

Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare

Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire

Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo

Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima

Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes

Quaestio 25 : An omne scandalum sit peccatum; et propter scandalum omittenda sint aliquam alioquin facienda

Distinctio 39

Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium

Distinctio 40

Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis

Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium

Quaestio 3 : An Romanus pontifex possit dispensare ut contrahatur matrimonium in gradibus lege prohibitis

Distinctio 41

Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium

Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi

Distinctio 42

Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium

Distinctio 43

Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire

Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram

Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum

Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam

Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi

Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis

Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino

Distinctio 44

Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit

Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis

Quaestio 3 : An infernus sit sub terra

Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro

Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri

Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones

Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena

Distinctio 45

Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae

Quaestio 2 : An sacrificium vel missa dicta pro pluribus tantum cuilibet eorum prosit quantum si pro paucioribus celebraretur

Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto

Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae

Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis

Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis

Quaestio 7 : An maneat habitus memorandi in intellectu separato integer sicut intellectus ipse et an anima separata reminiscetur omnium quae homo acquisit in hac mortali vita

Distinctio 46

Quaestio 1 : An deus servet aequalitatem iustitiae cum dulcedine misericordiae, tam in puniendo quam praemiando

Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet

Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium

Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio

Quaestio 5 : Utrum quilibet sufficienter puniri possit pro suo peccato, vel an dabilis sit aliquis actus culpabilis, pro quo Deus non possit infligere poenam

Distinctio 47

Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis

Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti

Distinctio 48

Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii

Distinctio 49

Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur

Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo

Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus

Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre

Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis

Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem

Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem

Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere

Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis

Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato

Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati

Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua

Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit

Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria

Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat

Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat

Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia

Quaestio 18 : Unde proveniat agilitas in beatis et an possint in instanti se movere vel mutare quovis locorum

Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati

Quaestio 20 : Utrum corpora possint naturaliter vel supernaturaliter per dotem subtilitatis se mutuo penetrare

Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere

Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola

Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola

Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii

Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis

Quaestio 26 : An actus quilibet cui debetur palma martyrii sit actus magnae perfectionis et sit praeferendus actu cui haec palmam non debetur

Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum

Distinctio 50

Quaestio 1 : An damnati in inferno continuo peccabunt

Quaestio 2 : An poena damni sit magis afflictiva quam poena sensus, et an omnes poenae damni sint aequales

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 24

An furto aliena subtrahens peccet
1

SVperioribus quaestionibus loquuti sumus de parti bus satistactionis communiter enumeratis: scilicet ieiunio & eleemosyna. & cum rectum sit iudex obliqui: primo de anima: non poteramus. commode tractare de speciebus restitutionis: nisi de dominiis rerum primaeuis nonnihil tangeremus, & eorum annexis. Postea de restitutionibus trium bonorum de quibus loquitur Aristoteles primo Ethicorum, scilicet bonis anime, corporis, & fortunae, eo ordine quo se habent in dignitate loquuti sumus. Bona enim fortunae licet vulgus ea cum primis aestimet: sunt minima bona: & parui apud sapientes momenti: iuxta dictum Biantis sapientis citatum in Paradoxis a Mar. Tul. Omnia mea mecum porto. nsinuantis alia parum ad se attinere. Sed quia huma num genus auide inhiat per fas & nefas haec bona accumulare: aliquid dicemus circa ea: inchoantes a vulpino fure, trium literarum viro: Quatuor circa hanc materiam quasituri. Primo, an furto aliena subtrahens peccet. Secunda quaestio erit de cauillatione quadam nodosa furti. Tertia de restitutione furti. Et quia aliqui non bene capiunt quo modo pro furto sim plici, hoc est vt distinguitur contra rapina, infligatur mors: Quarto quaram, an hoc liceat. Et haec erunt de furto proprie dicto. Primo ergo quaeritur, an furto alie na asportans peccet.

2

⁋ Pro solutione quaestionis ani maduerte: quod per furtum interdum intelligimus rapinam, & omne illicite detentum. quo modo capitur in prohibitione decalogi. &. xiiii. qui. v. Poenale. Sic simoniacus non ingrediens per ostium est fur. xxiii. q. iiii. Tres perso nas. Sic etiam vsuraria pecunia est furtum. Si proprie capiatur, est volitio capiendi quod putatur alienum, clan culum inuito domino, animo lucrandi. Haec definitio quadrat cum ea quam dat Imperator. Instit. de obli, quae ex delict. nas. S. Furtum. vbi & nomnis etymoogiam explicat. Addut aliqui mobile & corporale, per hoc simoniam & vsuram excludentes. sed facile est haec impugnare per metaphysicam / petendo quo modo sit vsura spiritualis vel circa rem spiritualem. sed non insisto. Definitionem aggredior. in qua vo litio ponitur loco generis: non vt verum genus: cum furtu connotationem peregrinam habeat respectu ter mini volitio: sed vt melius rem ipsam capiamus: placuit ita dicere. Dicitur (quod putatur alienum) & non alienum: quia si rem meam capio quam credo esse alie nam: furtum committo. & hic capitur alienum fiue ad ysum siue ad proprietatem: vt siquis rem meam ex pigno re vel hypotheca habet: & ego clanculum sutripiam furtum committo: quia capio quod scio esse alienum: scio enim alium in hoc ius aliquod habere. Dicitur (inuito domino) quia si dominus consentiret vel est verosimile prudenti quod consentiret: siue consentiat siue non: nullo mo do est furtum. & intelligo per dominum rei illum qui in re auctoritatem habet: siue sit dominus inferior vt causa secundam: cui dominus superior consentit: siue dominus superior, qui omnem potestatem in rem accipit, vt despoliationem Aegypti. Exodi. xi. hoc idem patet. xiiii. quaest. v. Dixit dominus. Dicitur (animo lucrandi) quia siquis rem auferat vt alium reddat cautiorem vel gratia ioci: non committit furtum.

3

⁋ Ex hac definitione consequuntur alique propositiones. Prima est. Aliquis peccat pec cato furti & nihil furatur, vt ille qui vult subtrahere alienum, sed non potest habere.

4

⁋ Ex qua propositione secundo sequitur quod non omnis fur tenetur ad restitu tionem furti, quod patet de fure dato: ille enim non solum peccat peccato furti: sed est fur.

5

⁋ Tertio sequitur quod furtu a rapina differt penes clanculum & manifestum, secundo modo capiendo.

6

⁋ Quarto sequitur quod ego auferens meum ab illo a quo alia via habe re non possum iuridice: coram deo non committo furtum. Patet, quia aufero meum, & ille nullum ius in illud habet, nec videtur esse in hoc peccatum. secus est si possim probare rem esse meam: & eam iuridice nabere. tunc enim male ago rem meam clanculum surtipiendo. Si autem sciam rem esse meam: & probare nesciam ren meam: non debeo rapere: quia hoc cederet in detrimentum reipublicae. Si clanculum habere possum: non videtur esse peccatum. tunc enim non laeditur ille a quo capio, nec respublica.

7

⁋ Quinto sequitur quod existens in extrema necessitate capiens necessaria ro suo nutrimento non peccat peccato furti. hoc in materia elecmosynae superius patuit.

8

⁋ Sexto. Qui alienum capit vt faciat eleemosynam committit furtum: quia capit alienum: & actus cadit super obiectum malum: licet circumstantia finis sit bona. sed hoc non sufficit. & istud habetur. xiiii. quaestione. v. Forte. &. xxxii. quaest. iiii. Sic non sunt.

9

⁋ Septimo sequitur quod quatucumque quis parum accipiat quod putatur esse alienum contradicere domino rationabiliter, est furtum. ratet per totam definitionem furti. &. xiiii. qui. vi. c. finali. & de poe. dist. i. S. Vulgaris.

10

⁋ Octauo sequitur non omne furtum deliberatum esse peccatum mortale. Patet de furto alicuius quod non est notabilis damni. Furtum enim mortale est volitio auferendi notabile bonum.

11

⁋ Nono sequitur. Furtum est auaritia. Furtum est vsura.

12

⁋ Decimo sequitur aliquod furtum esse eiusdem speciei specialissimae cum rapina. Patet. habeam ego hanc volitionem. volo capere hoc. demonstrando illud quod credo esse alienum nullo sciente: postea superueniente domino rei & resistente ego rapiendo rem possum continuare volitionem meam praeuiam quae prius erat latens: nunc vero aperta. ergo idem actus voluntatis numero qui prius erat furtum, postea efficitur rapina. Immo stat quod nunc primo sit furtum mortale: & postea idem actus numero erit meritum. sed hoc non erit simul. Patet. habeam ego hanc volitionem. volo surripere hunc librum propter deum: demonstrando librum tuum. iam est furtum per sextum corollarium, continuo illum actum: & in medio tempore tu das mihi illum librum: iam iste actus est meritum: & possum esse in gratia: saltem est actus bonus moraliter. Qui tamen habet caput refer tum doctrina communi aliquorum quam speculationem putat: aliter censet & male.

13

⁋ Vndecimo sequitur quod stat aequaliter furari ab eodem aequali intensione gra duali actus: & inaequaliter peccare. Patet. si Sortes praecise haberet centum scuta sibi necessaria: & primo furarer ab ceo viginti scuta: & postea alia viginti: plus pecco secundo, quam primo: quia Sortes plus eget: & plus tertio quam secundo. sed frangendo arcam primo, & auferens viginti scuta plus pecco qua auferens tantundem post me: quia sum occasio secundi furti: & hoc si non fuerit excessus per inopiam in secun do.

14

⁋ Duodecimo sequitur quod haec consequentia est nulla. aequalis pecunia est ab his duobus ablata. er go aequaliter peccatur, quia stat vnum esse pauperem & alium diuitem.

15

⁋ Et ex illo, Decimotertio sequitur per calculationem quod maius est peccatum furto subtrahere duo scuta a paupere qui viginti a rege: sed ad minorem restitutionem est obnoxius.

16

⁋ Decimo quarto sequitur quod dando scienter malam pecuniam loco bonae comittitur furtum: siue in lumine candelae siue in lumine diei alter non cognoscat. & licet ego accipiam illam malam pecuniam ab alio, possum tamen licite dare clanculum illi qui me fefellit.

17

⁋ Decimoquin to sequitur quod si Sortes habeat vsum equi mei: & ego clanculum illum equum auferam, furtum facio. licet enim sit res mea quo ad proprietatem: non tamen quo ad vsum.

18

⁋ Decimosexto. Si habeam vestem Sortis in pignore: ipsa vtendo furtum committo nisi eius voluntatem expressam vel rationabiliter praesumptam habeam.

19

⁋ Decimoseptimo sequitur quod agricola conmittit furtum partem agelli vicini sui sibi adiiciens, per definitionem.

20

⁋ Decimooctauo sequitur quod hoc pec cato peccat qui radit pecuniam plus aequo: sic vt non maneat iusti ponderis.

21

⁋ Decimonono sequitur quod filius interdum committit furtum contra patrem & matre: quia surripit alienum clanculum inuito dmino.

22

⁋ Vigesimo & vltimo. si detur mihi vsus equi ad decem mi lia passuum & non vltra, & ego vtar equo ad duo decim vel vltra, committo furtum. secus est si haberem facultatem domini praesumptam.

23

⁋ Definitione furti & corollariis de finitionis declaratiuis praemissis: pono conclusiones titulo quaestionis responsiuas. quarum Prima est. Omne furtum est peccatum. patet. Furtum prohibetur Exodi xx. Non furtum facies. & in praeceptis decalogi.

24

⁋ Secunda conclusio. Aliquod furtum etiam delibera tum est solum veniale peccatum. Probatur. Aliquod fur tum est quod non est notabilis bonitatis, nequ notabi lem malitiam infert domino rei: ergo tale furtum est solum venialiter prohibitum. In super arguitur ad idem. extremum supplicium non infertur in foro humano pro quolibet delicto: sed pro grandioribus: ergo deus non quidlibet delictum imputat mortaliter in suo foro. Praeterea si quodlibet furtum esset mortale peccatum hoc esset propterea quia furtum prohibetur in praecepto vno decalogi / vel Exodi. xx. sed hoc non arguit esse mortale: vt patet de luxu aliquo inter coniu ges veniali, & transgressionibus aliis deliberatis contra alia praecepta venialibus. & patet manifeste de mendacio iocoso vel officioso.

25

⁋ Tertia conclusio. Aliquod furtum est mortale. Probatur. Ali quo furto notabiliter laeditur proximus. aut melius pro rege loquendo, in aliquo furto aufertur proxi mo notabile bonum: ergo aliquod furtum est morta le peccatum. In super pro aliquo furto infligitur iuste mors: vt iam in hac materia dicemus. & pro solo veniali nunquam mors licite infertur. igitur.

26

⁋ Quarta conclusio. Aliquod furtum mortale est alio furto mortali multo grauius. Patet. quia grauius est peccatum furti furari a paupere qui a diuite: nam maius nocumentum ei infertur circa bona quae sunt ei magis necessaria: & maioris tristitiae materia ei datur qui diuiti. igitur. Secundo probatur idem. aliquod furtum est sacrilegium: vt auferendo sacrum de sacro: vel non sacrum de sacro: vel sacrum de non sa cro loco: quia hoc habet specialem prohibitionem. sic de abigeatu, dispergendo gregem & inde furando pecus. sic de plagio, hominem liberum vendendo: & de peculatum hominem religiosum vel pu blicum alienando. xxiii. q. iiii. Quid ergo. Aliquod autem est furtum simplex mortale. Item est maius peccatum: furto asportare mille scuta quam partem eorum: & vtrumque est mortale: ergo aliquod furtum mortale aliud excedit.

27

⁋ Quinta conclusio. Fur tum ex parte obiecti siue ex genere non est ita ma gnum peccatum vt homicidium vel fornicatio. Pro batur. Furtum est circa bona fortunae quae sunt bona inania: vt in fronte huius quaestionis diximus. Homicidium autem & fornicatio sunt circa bona corporis. igitur. Cum hoc tamen stat quod sit aliquod furtum tantae malitiae & maioris quam simplex fornica tio: immo quam hoc homicidium. Dabile namque est furtum minoris malitiae quam fornicatio simplex: & fur tum maioris malitiae qui fornicatio simplex: ergo etiam potest dari furtu aequalis malitiae cum fornica tione simplici. licet in hac illatione vniuersaliter intelligendo possit instari. sicut Campanus instat in xv. Tertii Euclidis. sed imprudentis esset tales an gulos contingentiae extrinsecos in nostra materia texere. Praeterea ad aliquod furtum rerum necessariarum homini sequitur homicidium: ergo tale furtum cum effe ctualiter homicidium includat, est ita graue vt homicidium.

28

⁋ Sexta conclusio. rapina est maius pec catum quam furtum caeteris paribus. si caetera sint paria: aequales sunt actus voluntatis, & aequaliter ablata: & omnia alia sunt paria: hoc dempto quod vnus capit clan culum decem & alter totidem rapit. sed cum hoc raptor violentiam & iniuriam actualem & manifestam infert con tra dominum rei. ergo plus peccat, non sic fur. In super per rapina secundum leges ciuiles infligitur vltimum supplicium. patetilitur. de poenis. l. Capitalium. S. Grassato res. &. S. Famosos. Talis autem poena pro furto non infligitur, vt post hac dicemus.

29

⁋ Contra primam conclusionem arguitur. Capiens racemos ex vineis in calore non peccat: vel capiens pyrum in campis: & talis facit furtum: cum capiat alienum non consentiente dmino: quia de eius voluntate nihil scit.

30

⁋ Respondetur. quia cotingit virum pati sitim cui difficile sit abstinere: ne go quod tunc faciat furtum. Dominus enim si sciret circumstan tiam rei consentiret vel consentire deberet vt ita cape ret: aut si dominus illic esset: iste emeret ab eo racemum: & cum non sit praesens, capit. Domino. n. vitium & aliis in similibus est iste capiens subiectus: si non habeat vites, non est hac lege oneratus. Et hominium consuetudo vbi est copia vitium haec pua admittit. in signum cuius in plerisque locis non ponuntur vitium custodes. homo tamen potest hic venialiter peccare capiendo plus quam opor teat, & non notabile bonum, & etiam mortaliter.

31

⁋ Contra secundam & tertiam conclusionem arguitur. Magnitudo obiecti non ponit mortale sup veniale: vt videre licet in homicidio / adulterio / & fornicatione simplici: ergo nec in furto.

32

⁋ Responde tur. antecedens est falsum: potest enim homo percu tiendo virum peccare venialiter. & consequentia est nulla: quia actus deliberatus dormiendi cum non sua semper est mortalis: sed non est idem de ablatione bo norum fortunae quae sunt minora bona.

33

⁋ Secundo arguitur contra eandem conclusionem ponendo quod Sortes furetur vt det pauperibus: iam ipse minus peccat quae ille qdie furatur vt sibi retineat. vt dicit Magister distinctione. xi. secundi. & Augustinus in Fnchiridio, quod peius est mentiri libidine mentiendi quam recreationis causa: & peius recreationis causa qui ad saluanda bona temporalia proximi. vt habetur. xxii. q. ii. ca. Pri mun. Et tunc sic. Vna bona circumstantia vel finis bonius partialis diminuit vnum gradum malitiae, ergo additio alterius bonae circumstantiae vel plurium diminuit totam malitiam actus. & per consequens tale furtum non erit peccatum. Non valet dicere. cum malitia ex parte obiecti maneat: licet malitia circumstantiarum diminuatur: adhuc actus erit malus. quia actus propter eircumstantiam siue cadentem in ratione obiecti: siue circum stantem per vnam bonam circumstantiam, erit minus malus. Si dicas. prima circumstantia plus tollit de culpa quam secunda: & sic gradatim descendendo: Ponantur omnes circumstantiae simul.

34

⁋ Respondetur: non desunt dicentes bonum finem vel circumstantiam non alleuiare malitiam actus mali. quod non credo. Adhuc tamen semper actus iste erit malus. nam ad diminutionem malitiae actus non sufficit diminuere malitiam circumstantiarum stante malitia obiecti. Etiam non oportet si circumstantia vna diminuit vnum gradum de malitia actus quod circunstam tia in duplo melior in duplo diminuat. Vlterius dico quod circumstantia bona plus diminuit de actu peiori quam minus malo. Ex quo patet quod haec consequentia nihil valet. quicquid malitiae est in obiecto quo Sortes vult capere decem scuta, hoc includit in obiecto quo Plato vult capere totidem propter deum: ergo actus Sortis est ita malus vt actus Platonis. sed ad bene concludendum oportet in antecedente addere. & nihil peccatum diminuens est in actu Pla tonis. Et si dicas. xiiii. qui. v. c. Forte. ex Augustinu dicitur in fine capitis. Nam si totum tribuat pauperibus quod abstulerat: addit potius peccatum quam minuat. Respondetur. hoc est verum propter duo peccata: vnum auferendo: aliud dando alienum pauperi, inuito dominosed auferre decem vt succurram pauperi est actus mi nus malus quam volitio qua quis vult auferre decem non habendo finem bonum. Ex toto ergo isto non habes aliquod furtum non imputabile.

35

⁋ Contra quintam conclusionem arguitur. Furtum expresse prohibetur iure diuino: non autem fornicatio simplex: ergo furtum est maius peccatum. Martinus Magister propter hanc rationem in suo libro de temperantia in materia luxus tenet furtum esse a genere maius peccatum quae fornicationem. Sed illd alibi prolixius reprobamus. Pronunc dico antecedens esse falsum. Nam primae ad Corinthios. vii. prohibetur fornicatio simplex, vt patet illud caput consideram ti. Secundo dico consequentiam esse nullam, nonne vides quod rapina non est expresse prohibita? & tamen rapina est grauius peccatum quam furtum proprie dictum.

36

⁋ Contra sextam conclusionem arguitur. Homo plus erubescit de furto quam de rapina: ergo furtum est maius peccatum.

37

⁋ Secundo arguitur. Percutiens hominem clanculum & eum occidens a tergo, plus peccat quaem hominem occidens a fronte & manifeste: ergo per simile fur plus peccat quae raptor.

38

⁋ Conce do antecendens: & nego consequentiam. Ratio est, quia erubescit interdum de non peccato vel minori pecca to. Videtur autem aliquid animositatis includrin ra pina: & nihil est animositatis sed multum timiditatis in furto: & propterea vulpi assimilatur. Hinc non mirabere si de furto erubescit vir plus quam de rapina. Aliqui autem homicidae in bello iniusto pu tant se esse in fama, & gloriam apud ignobile vulgus consequi illa via.

39

⁋ Ad secundum argumentum concedo antecedens. talis enim proditorie hominem occidit more vulpis & timidi: nec dat viro inducias fugiendi & velocitate pedum se praeseruandi: vel expectandi & defendendi suum corpus. semper autem taliter occidens praesumitur timidus: & quod non au deret alteri mouere barbam. propterea cianculum ferit a tergo: & maiorem iniuriam facit occiso quam si a fronte percunteret.

40

⁋ Tertio arguitur. Actus aliquis furti est eiusdem speciei specialissimae cum actu rapinae. ergo non est minus grauis. Respondetur negando consequentiam. nam potest antecedens esse ve rum, licet plerumque illi actus distinguantur specie.

41

⁋ Quarto arguitur. Furta apud Scythas maxi me puniuntur: & maiori poena quam rapina: ergo fur tum est maius. Respondetur quod consequutio non est valida. Lex enim est rationabilis apud eos: quia in ple risque locis non habent domos, sed omnia vehut in cur ribus. Propterea si non acriter punirent furta: nihil eis remaneret. ldeoque praecipit Aristoteles in proble matibus vt puniantur multum furantes e balneo vel tabena vel e locis publicis.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 24