Table of Contents
In Quartum Sententiarum (Redactio B)
Prologus
Quaestio 1 : An liceat aliqua non theologica in theologia tradere
Quaestio 2 : Quid opus sit facto in contrarietate positionum seu opinionum
Distinctio 1
Quaestio 1 : An creatura possit creare
Quaestio 2 : Ad definitio sacramenti quam poni magister sit bona
Quaestio 4 : Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramenta
Quaestio 5 : Quid sit circumcisio, et quomodo obligat
Distinctio 2
Quaestio 1 : Quid sit baptismus: et quae eius materia et forma.
Distinctio 3
Quaestio 1 : An institutio baptismi circumcisionem et legalia evacuet
Distinctio 4
Quaestio 1 : An virtutes infundantur in baptismo
Quaestio 3 : An omnes baptizati aequaliter effectum baptismi recipiant
Distinctio 5
Quaestio 1 : An liceat recipere baptismum a ministor malo vito
Distinctio 6
Quaestio 1 : An character sit causa initerationis baptismi
Quaestio 7 : An confirmatio sit sacramentum initerabile
Distinctio 8
Quaestio 1 : An sit ponenda forma in sacramento Eucharistiae ut in caeteris
Distinctio 9
Quaestio 1 An omnis mortalis peccator indigne Eucharistiam assumat
Quaestio 2 : An in somno pollutus communicare possit
Quaestio 3 : An non ieiunus possit eucharistiae sacramentum sumere
Distinctio 10
Quaestio 1 : An corpus Christi et eius sanguis realiter in Eucharistia contineantur
Quaestio 2 : Quomodo corpus Christi sit in Eucharistia
Quaestio 4 : An deus possit aliquod corpus simul ponere in diversis locis separatis circumscriptive
Quaestio 5 : An corpori Christi eaedem proprietates insint in eucharistia quae in caelo
Quaestio 6 : Utrum aliqua creatura possit movere corpus Christi prout existit in sacramento
Quaestio 7 : An sit essentialis ordo inter modum essendi sacramentaliter, et sub modo naturali
Distinctio 11
Quaestio 1 : An panis transubstantietur in corpus Christi
Quaestio 2 : An solus panis triticeus et vinum vitis fit conveniens materia huius sacramenti
Quaestio 3 : An corpus Christi sit categorice adorandum in eucharistia, an conditionaliter
Distinctio 12
Quaestio 1 : An omne accidens possit esse sine subiecto
Quaestio 2 : An quantitas distinguatur a re quanta
Quaestio 4 : An cum omni alteratione accidentium in eucharistia maneat corpus Christi
Quaestio 5 : An pluries in die celebrandum sit
Quaestio 6 : Utrum quilibet clericus quolibet die teneatur dicere horas
Quaestio 7 : An ex inadvertentia dicens horas vel distractus satisfaciat praecepto de dicendis horis
Quaestio 8 : An audiens missam, et interea dicens horas satisfaciat utrique praecepto
Distinctio 13
Quaestio 1 : An sequendo consecrationem Christi debeamus in fermentato, an in azimo pane consecrare
Quaestio 2 : An Christus xiiii luna comederit agnum paschalem
Quaestio 3 : An laicus teneatur sub utraque specie communicare
Quaestio 4 : Quis sit modus celebrandi
Distinctio 14
Quaestio 1 : An peccati post baptisma commissi necessaria sit poenitentia
Quaestio 2 : An per sacramentum poenitentiae peccatum mortale deleatur
Distinctio 15
Quaestio 1 : Utrum quis possit satisfacere seu adimplere poenitentiam iniunctam existendo in peccato
Quaestio 2 : An opus satisfactorium sit aequae meritorium ac non satsifactorium
Quaestio 3 : An non ieiunantes peccent
Quaestio 4 : An ieiunium quadragesimae sit de iure divino
Quaestio 6 : An tertio comedens frangat ieiunium ut secundo comedens
Quaestio 7 : An quilibet teneatur ad eleemosynam faciendam
Quaestio 9 : An quilibet non extreme pauper teneatur pauperi exteme eleemoysnam impedere
Quaestio 10 : An rerum dominia iure naturae divino an humano partita sint
Quaestio 11 : Utrum homo teneatur restituere illa quae acquisivit per perscriptionem vel usucapionem
Quaestio 12 : Quomodo conveniant et differeant ususfructus et usus et quomodo finiantur
Quaestio 13 : An lucrans in ludo acquirat dominium rei lucratae, et potissimum in ludis taxillorum
Quaestio 14 : An ludere sit honestum
Quaestio 15 : An bene vivant homines tesseras facientes vel eas vendentes
Quaestio 16 : An proximi lacerans famam teneatur eam restituere
Quaestio 18 : An accusatus de aliquo crimine teneatur illud crimen prodere non obstante fama
Quaestio 19 : An homicidium sit magnum peccatum: et quae restitutio debeatur homicidio
Quaestio 20 : An liceat occidere et rapere in bello
Quaestio 21 : An licitum sit christiano viro vocare in suum auxilium infideles contra Christianos
Quaestio 22 : An homo damnatus ad mortem possit aufugere licite
Quaestio 23 : An duellum sit licitum
Quaestio 24 : An furto aliena subtrahens peccet
Quaestio 26 : An fur teneatur ad restitutionem omnium quae furto abstulit
Quaestio 27 : An iuste pro furto infligatur mors
Quaestio 29 : An omnis usura sit peccatum
Quaestio 31 : An mutuator possit mutare ad usuram, vel recipere ultra sortem aliquid
Quaestio 35 : An liceat ad usuram capere
Quaestio 36 : An contractus quem cambium bursae dicunt sit licitus
Quaestio 37 : An trapezitae seu campsores permutando et capiendo plusquam debent usuram commitant
Quaestio 38 : An usurarius teneatur restituere lucrum ex usura acquisitum
Quaestio 39 : Quot sint species contractus
Quaestio 40 : Utrum negotiatio proprie dicta lucrativa sit licita
Quaestio 42 : An reddituum emptio sit licita
Quaestio 43 : An redditus depraevetur per hoc quod est irredimibilis vel perpetuus
Quaestio 44 : An liceat emere vitalitium, hoc est sustentationem pro vita vel pro victu
Quaestio 45 : Utrum contractus locationis et conductionis sint liciti
Quaestio 46 : An contractus Socidarum quibus rustici in animalibus innituntur sit licitus
Quaestio 47 : An contractus societatis sit licitus
Quaestio 48 : De quodam particulari contractu tanquam societatis an sit licitus
Quaestio 49 : An contractus quem Ioannes Eckius Germanus proposuit: sit aequus et licitus
Quaestio 50 : Utrum in restitutione pluribus facienda aliquis sit servandus ordo, et quis
Distinctio 16
Quaestio 1 : An contritio: oris confessio: et satisfatio sint partes poenitentiae
Distinctio 17
Quaestio 1 : Quo iure confessio vocalis sit introducta
Quaestio 3 : An quilibet adultus teneatur confiteri omnia sua peccata proprio sacerdoti
Quaestio 4 : An peccatorum circumstantiae sint de necessitate salutis confitendae
Quaestio 5 : An homo habens peccata non reservata cum reservatis teneatur omnia illa curato
Quaestio 6 : An quis licite compelli possit sua peccata bis confiteri
Quaestio 9 : An debeat iterare confessionem is qui confessus est et non poenituit
Distinctio 18
Quaestio 1 : An sacerdos evangelicus virtute sacramenti poenitentiae tollat aliquid de culpa
Quaestio 2 : An excommunicatio excommunicatum et alios excludat a communione mutua
Quaestio 3 : An omnis participans cum excommunicato mortaliter peccet
Quaestio 4 : Utrum communio cum excommunicato sit lege divina; an humana prohibita
Distinctio 19
Quaestio 1 : An sacerdos possit uti calve in quolibet
Quaestio 2 : An fraterna correptio sit cuilibet adulto de praecepto
Distinctio 20
Quaestio 1 : An ille sit prorsus liberatus a poena qui adimplet poenitentiam iniunctam a sacerdote
Quaestio 2 : An indulgentiae vivis et mortuis prosint et ad quid
Distinctio 21
Quaestio 1 : An aliqua peccata dimittantu rpost hanc vitam
Quaestio 2 : An sigillum secret sit omni modo servandum
Quaestio 3 : An sacerdos teneatur celare peccatum sibi in confessione detectum
Distinctio 22
Quaestio 1 : An quilibet resurgens a peccatis mortalibus resurgat ad priora merita vel gratiam
Quaestio 2 : An in labente in mortale peccatum post gratiam redeant priora peccata
Distinctio 23
Quaestio 1 : An extrema unctio sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An aqua benedicta aliquid in ecclesia valeat
Distinctio 24
Quaestio 1 : An ordo sit sacramentum movae legis
Quaestio 2 : An summus pontifex possit dispensare cum sacerdote ut contrahat matrimonium
Quaestio 4 : An accipiens personas in beneficiis ecclesiasticis peccet
Quaestio 5 : An liceat dare beneficium paruulo octo vel decem annorum
Quaestio 6 : Quomodo ab inidoneo idoneus sgregetur
Quaestio 7 : An quis possit petere honorem
Quaestio 8 : An conferens beneficium bono, meliore relicto, peccet
Quaestio 9 : Eadem. An collator beneficii peccet, beneficium bono dando, relicto meliore
Quaestio 13 : An conclusiones cum suis probationibus in quaestione praecedente positae sint verae
Quaestio 16 : An praelatus ecclesiae sit dominus proventuum ecclesiae datorum
Quaestio 18 : Quomodo cognoscatur status et sufficientia viri
Quaestio 20 : An clericus possit de rebus suis testari
Quaestio 23 : Utrum clericus teneatur restituere fructus beneficii quos in mortali recepti
Distinctio 25
Quaestio 2 : Utrum simonia sit grave peccatum
Quaestio 3 : An prece et obsequio committatur simonia
Quaestio 5 : An simoniace promotus munere a manu iustum titulum in beneficium acquirat
Quaestio 6 : An possit esse pactio in spiritualibus
Quaestio 7 : Quae sit poena simoniacorum
Distinctio 26
Quaestio 1 : An matrimonium sit sacramentum novae legis
Quaestio 2 : An matrimonium ob pulchritudinem vel opes contrahi possit
Quaestio 3 : An matrimonium sit sacramentum univoce cum aliis sacramentis
Distinctio 27
Quaestio 2 : An matrimonium per sacros ordines et religionis professionem dissoluatur
Quaestio 3 : Quis possit sponsalia contrahere et an sint licita
Quaestio 4 : Quo modo matrimonium conditionale contrahatur
Quaestio 6 : An maximus pontifex possit cum bigamo dispensare ut ordines suscipiat
Distinctio 28
Quaestio 1 : An carnalis copula cum sponsalibus matrimonium causet
Distinctio 29
Quaestio 1 : An consensus coactus per metum ad matrimonium sufficiat
Distinctio 30
Quaestio 1 : Utrum error matrimonium impediat
Quaestio 2 : In quo virginitas consistat; et an sit virtus
Quaestio 3 : An viduitati et castitati coniugali virginitas praestet
Quaestio 4 : An fuerit verum matrimonium inter Mariam virginem et Ioseph
Distinctio 31
Quaestio 1 : An tria bona matrimonii excusent actum matrimonialem ne sit peccatum
Distinctio 32
Quaestio 2 : An unus coniugum possit vovere sine consensu alterius
Distinctio 33
Quaestio 1 : An liceat vel licuerit unquam simul plures habere uxores
Quaestio 2 : An libellus repudii in lege Mosaica fuerit licite permissus
Distinctio 34
Quaestio 1 : An impotentia coeundi matrimonium impediat
Quaestio 2 : An maleficiatus possit contrahere
Distinctio 35
Quaestio 1 : An vir possit uxorem ob adulterium dimittere
Quaestio 2 : An aliquis possit mulierem sibi matrimonio coniungere quam per adulterium polluit
Distinctio 36
Quaestio 1 : An servitus impediat matrimonium
Distinctio 37
Quaestio 1 : An sacer ordo impediat matrimonium
Distinctio 38
Quaestio 1 : An expediat vovere
Quaestio 3 : An omne votum obliget voventem ad sui observantiam
Quaestio 4 : An opus factum ex voto sit melius quam opus factum sine voto
Quaestio 6 : An status religiosorum sit perfectior statu episcoporum saecularium
Quaestio 8 : An paupertatis votum in communi, in religione expediat
Quaestio 10 : An expediat monachis habere bona in communi in coenobio, et non in proprio
Quaestio 11 : An licite sint aliqui religiosi mendicantes
Quaestio 13 : Quis sit dominus bonorum quae habent fratres minores
Quaestio 17 : An gravatus aere alieno possit profiteri religionem
Quaestio 19 : An transgressio cuiuslibet in regula contenti sit peccatum
Quaestio 20 : An sit meritorium religiosos non religiose viventes reformare
Quaestio 21 : An liceat vel expediat religioso ab una religione in aliam transire
Quaestio 22 : An sit expediens tot religiones habere in mundo
Quaestio 23 : An Carthusia sit religionum optima
Quaestio 24 : An peccent Carthusienses comedendo carnes
Distinctio 39
Quaestio 1 : An dispar cultus impediat materimonium
Distinctio 40
Quaestio 1 : Quomodo cognoscatur gradus consanguinitatis
Quaestio 2 : An consanguinitas impediat matrimonium
Distinctio 41
Quaestio 1 : Quid sit affinitas et an impediat matrimonium
Quaestio 2 : An sint aliqui filii illegitimi
Distinctio 42
Quaestio 1 : Utrum cognatio spiritualis et legalis impediat matrimonium
Distinctio 43
Quaestio 1 : An idem corruptum possit per naturam redire
Quaestio 2 : An in lumine naturali ostendi possit hominem resurrectionem possibilem esse futuram
Quaestio 3 : An Deus possit reproducere aliquid proprie corruptum
Quaestio 4 : An totum dicat tertiam entitatem a suis partibus realiter distinctam
Quaestio 5 : An resurrection mortuorum generalis sit futura, et quis sit modus resurgendi
Quaestio 6 : An corpora mortuorum resurgent cum omnibus suis partibus et adminiculis
Quaestio 7 : An foeminae resurgent in sexu masculino
Distinctio 44
Quaestio 1 : Quoto anno aetatis Christus passus sit
Quaestio 2 : Quoto die Christus resurrexerit a mortuis
Quaestio 3 : An infernus sit sub terra
Quaestio 4 : An ignis inferni sit eiusdem speciei cum igne nostro
Quaestio 5 : An corpus damnati possit calefieri
Quaestio 6 : Quo modo animae corporibus excute crucientur: et similiter daemones
Quaestio 7 : An tristitia sit magna poena
Distinctio 45
Quaestio 1 : Quibus prosint suffragia ecclesiae
Quaestio 3 : An suffragia existentis in mortali peccato prosint defuncto
Quaestio 4 : An conducat in loco sacro sepeliri, et an quilibet possit eligere sibi locum sepulturae
Quaestio 5 : An sancti orent pro nobis
Quaestio 6 : An sit aliqua memoria intellectualis sicut sensualis
Distinctio 46
Quaestio 2 : An deus inaequaliter merentes inaequaliter praemiet
Quaestio 3 : An homines pro meritis et demeritis habebunt praemium et supplicium
Quaestio 4 : An aliquod peccatum sit infinitae parvitatis: et similiter omissio
Distinctio 47
Quaestio 1 : An in generali iudicio erit disputatio vocalis
Quaestio 2 : An ignis conflagrationis erit eiusdem speciei cum igne praesenti
Distinctio 48
Quaestio 1 : An caeli cessabunt a motu post diem iudicii
Distinctio 49
Quaestio 1 : An felicitas sive summum bonum in bonis corporis vel fortunae inveniatur
Quaestio 2 : In quo consistat vera beatitudo
Quaestio 3 : An essentia beatitudinis in uno actu consistat, an pluribus
Quaestio 4 : An homo naturaliter possit Deum videre
Quaestio 5 : An beatitudo principalius consistat in actu intellectus, an voluntatis
Quaestio 6 : An omnes summae appetant beatitudinem
Quaestio 7 : An appetitus liber, ex necessitate appetat beatitudinem
Quaestio 8 : An intellectus clare videns Deum possit non delectari, vel deum non diligere
Quaestio 9 : An voluntas efficientiam habeat respectu suae beatitudinis
Quaestio 10 : An beatitudo partialiter producatur a beato
Quaestio 11 : An omnes beati sint aequaliter beati
Quaestio 12 : An beatitudo sit perpetua
Quaestio 13 : An beatitudo sanctorum post resurrectionem erit maior in anima quam nunc sit
Quaestio 14 : An sensus exteriores beatorum erunt continuo in actibus suis in patria
Quaestio 15 : An videns deum ipsum comprehendat
Quaestio 16 : Quid sit videre in verbo, et an videns verbum omnia quae in verbo relucent videat
Quaestio 17 : Per quid corpora beatorum erunt impassibilia
Quaestio 19 : Utrum dotem claritatis habeant beati
Quaestio 21 : An duo corpora dura possint immediate se tangere
Quaestio 22 : An virginitati debeatur aureola
Quaestio 23 : An doctoribus debeatur aureola
Quaestio 24 : An mors sit de ratione martyrii
Quaestio 25 : Quando quis debeat pati martyrium et pro quibus causis
Quaestio 27 : Cuius virtutis sit actus martyrii vel illae cui debetur aureola martyrum
Distinctio 50
Quaestio 4
Utrum pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia et alia sacramentaUTrum pro temore cuiustibet legis: vel vt rectius petatur, pro cuiuslibet legis tempore debeant esse alia & alia sacra menta. Pro cuius quaestionis dissolutione duo termini declarabuntur. Postea respo debitur ad quaestionem. Pri mus terminus est tempus. Circa entitatem temporis duae sunt opiniones famatae: nec super hoc mireris: cum beatus Augustinus libro. xi. Confessionum, qua circa huius quaestionis intelligentiam maximope re insudauit: subiungat in fine. Confiteor me domine ignorare adhuc quid sit tempus. & cum consideraueris philosophorum Principem. iiii. Physicorum: erit perdifficile cognitum: quam rem tempus appellauerit.
⁋ Hoc non obstante duae sunt positiones vulgares: quarum vna nominalium, nullam rem successiuam a permanentibus distinctam asserit: & dicit quod idem numero est tem pus & instans: puta caelum: primum mobile, vel cae lum solis: sed alia est ratio quare est tempus: & qua re est instans. Dicitur enim instans: quia respicit aliquid quod non immediate respiciebat: nec immediate post hoc respiciet.
⁋ Ex hac opinione infero aliqua Sequitur quod dies est annus: probatur: aliquid est dies vel nihil: secundum non est dicendum: detur primum: est primum mobile: & tunc expositorie arguo: hoc cae- lum est dies: & hoc caelum est annus: ergo annus est dies. Ex eodem sequitur quod septimana est dies. Secundo sequitur quod dies non est pars mensis. robatur: nihil est pars suiipsius: sed dies est men sis ex primo illato. igitur. Tertio. dies natalis Chri sti erit festum paschae. probatur. Hoc erit festum paschae, demonstrando primum mobile: & hoc est vel erit festum natalis Christi: igitur. Et eodem modo probatur, quod quadragesima erit tempus carnispriuii. Quarto sequitur quod cras Antichristus erit. Probatur, hoc caelum cras erit: hoc caelum est vel erit crastina dies: ergo crastina die Antichristus erit: maiore de obliquo: minore de recto eandem obliquitatem concludendo. Propter has rationes non pessum it haec positio. lstas enim conclusiones concedere oportet. Circa secundam tamen propositionem dico: quod connotatio huius termini dies: est partialis ad connotationem huius termini annus. Dies enim supponit pro caelo: con notando quod semel moueatur circa terram cum tam ta parte quantam sol motu proprio describit contra primu mobile. & loquor de die naturali. Annus autem connotat quod caelum faciat circuitionem circa terram tercenties sexagesies quiquies cum aliqua fractione. Tertia quamquam concedit quod dies natalis erit festum paschae: non tamen conceditur vnquam quod dies natalis est pascha: nec illa est sua de inesse: quia oportet tollere subiectum: & ponere illum terminum caelum: vel pronomen hoc. & ex altera propositione tertiae adiecta non sequitur: quod licet comedere carnes in quadragesima. Circa quartam dico quod licet crastina die Antichristus erit: tamen non erit Antichristus cras: sed sequi tur quod dies naturalis est dies artificialis. Item haec opinio concedit voces, accidentia successiua: & sic argumenta Ocltam in reales, sunt ensis Aiacis. Alia positio est quod tempus est accidens caelo inhaerens, habens plures partes simul ad diuisionem subiecti extensum in caelo: & ei in haerens sicut albendo inhaeret parieti: & nihil aliud est quam motus primi mobilis: sed per nulla duo in stantia remanet idem motus, vel tempus numero sed partibus aliquibus abeuntibus succedunt aliae & sicut motus quo caelum mouetur vno die, est pars motus quo caelum mouetur vno mense vel anno / sic dies de virtute sermonis est pars anni& pars mensis. Et quemadmodum motus quo caelum mouetur in die natalis, no est motus quo mouetur in diae paschae: neque haec de futuro vnqu conceditur: fe stum natalis Christi erit festum paschae. Ad saluandam autem talem, annus est carus / oportet vti supponne synecdo chica. nam aequaliter currit contra omnes opiniones quia nec motus caeli est carus: nec ipsum caelum. In talibus dies est pulchra: dies est turbulenta, dies ca pitur pro aere: quia quando est serenus vel lucidus: bene caelum videmus. & sic dicimus: est pulchra dies. Vtraque autem harum positionum est defensabilis sufficit quod dictum est raptim pro terminorum enuclea tione: vt theologi vtuntur tempore.
⁋ Et quantum ad ppositum pertinet Triplex est tempus. Quoddam legis na turae: quod durauit ab Adam & ad Moysen vsque, quo usque accepit legem scriptam in monte. Exodi. xx. & sequentibus. Sed tempus legis Mosaicae scriptae durauit a Moyse ad aduentum Christi vsque: & tunc i choabatur tertium tempus / scilicet legis gratiae, vel legis euangelicae: quae durat inaeternum. Et adhuc istud totale tepus diuiditur a principio mundi vel Adae ad tempus vsque in quo peccauit, quod valde paruum erat: & istud tempus vocatur tempus naturae integrae totum residuum tempus naturae lapsae.
⁋ Secundus terminus est lex: & di citur a ligando: quia ligat subditos: & est duplex increata scilicet deus: & creata, quae sic definitur. Lex obligatoria est signum rationi conforme, vel vo luntas rationi conformis: creaturam rationis ca pacem ad aliquid agendum, vel non agendum obligans An dei voluntas sit prima lex obligatoria in contin gentibus: & creaturarum voluntates proportionabiliter lex secundaria, an intellectus vel eius actus in proposito non refert. Sed de signo legissatoris mentem insinuante apte loquendum est, siue fue rit mentale, vocale, vel scriptum. Dicebatur (ra- tioni conforme) alioquin principum instituta irrationabilia dicerentur leges: quod non est dicen dum. Nonnunquam tamen sunt leges positiuae oppositae in variis iocis in eodem tempore: sed quae libet illarum est alicui rationi conformis, quod sufficit. Dicebatur (creaturam rationis capacem) & non creaturanm rationalem, propter amentes & pueros qui proprie non ligantur: sed solum illi proprie ligantur qui ad aliquid sub poena noui peccati, vel poenae astringuntur. Quare paruuli proprie non obligantur ad baptisma: sed est statutum solum vniuersale, quod qui non est conceptus in gratia vel originali iustitia: est in originali pec cato. Per (obligas) consilia secluduntur. Et sicut haec definitio proprie conscientiae erroneae non convenit: ita nec definitum: licet homo in casu obligetur ad conformiter agendum secundum eam, vel eam deponere.
⁋ Insuper trifariam lex scinditur. in le gem naturalem, diuinam, & humanam. Tripliciter capitur lex naturae. vno modo pro inclinatione naturali rei: si ue inclinatio dicat actum positiuum in animalibus distinctum / siue non. hoc modo aquam ad centrum grauitatis fiuere: vel ad locum decliuiorem, est de lege naturae: vt Prouerbiorum. viii. Quando circundabat mari terminum suum: & legem ponebat aquis: ne transirent fines suos. hoc ipsum de caelestium motu contingit: secundum illud Psalmi. cxlviii. Praeceptum posuit & non praeteri bit. Sic carnis inclinatio ad actum generationis si ue licitum siue illicitum, potest dici lex naturae. Sed si ad illicitum tendat / est lex membrorum appropria te: vt ad Roma. vii. Video aliam legem in menbris me is repugnantem legi mentis meae. Hoc modo ignem calefacere est de lege naturae: vt. v. Ethico. Aristo teles declarat de igne apud Persas & Graecos.
⁋ Secundo modo capitur lex naturae: & commu nius apud theologos: quando quaerunt an deus potest contra praecepta legis naturae dispensare: vt con uertitur cum iure getium apud legistas. Et sic de Exocecfinitur. lus gentium siue ius naturae proprit sumptum est principium practicum ex terminis notu: vel conclusio euidenter ab illo prie: pio deducta. licet assensum talium legem naturae vocare possimus: & proponnem ipsam obiectum legis naturae vel proponnem de lege naturae. practicum aut quando propo ipsa ratione terminorum importat aliquid operandum vel non opandum vt caste viuendum est. Nullus est occidendus. Sicut enim in speculabilibus sunt aliquam proponnes per se notae: quaerum notitia terminorum intuitiua vel abstractiua captiuat intellectum terminos apprehendentem ad sibi assentiendum sicut sunt communes animi conceptiones / & dignitates spe culatiuae: ita est in operabilibus. Haec enim principia sunt per se nota: nullum malu est faciendum: omne bonum verum pro ioco & tempore est prosequendum. hoc modo multa praecepta de calogi euidenter deducuntur in sensibus in quibus sunt praecepta vel prohibitiones. Ex hoc principio practi co in lumine naturali noto: non debeo velle aliis quod mihinollem rationabiliter fieri. Lex naturae qua & ius gentium: inferioritatem habet respectu primae ac ceptionis: quia solis creaturis rationalibus couenit. lus autem naturae primaeuum animalibus & ple risque aliis. Et hoc est quod legisperitus Vlpianus ilitur. de Institutis & iure. lege. ii. dicit. lus gentium est ouo gentes humanae vtuntur, quod a naturali recedere facile intelligere licet: quia omnibus illud animalibus: hoc solis hominibus inter secommune sit. Sed ius gentium deo & angelis etiam conuenit: & ius naturae primaeuum omnibus rebus naturalibus. Cum enim proponnibus per se notis apprehensis terminis protinus assentimur: ille assensus dicitur ex instinctu naturae. vnde Boetius lib. iii prosa ii. de Consolatione philosophica. Inserta est naturalite mentibus hominium veri summique boni cupiditas. Con uenienter ergo haec acceptio assignata est inferior ad praecedentem. Ex isto patet quod non vocatur ius gentium: quia est apud omnes gentes. licet enim baptismus esset apud omnes: non tamen esset de iure gentium.
⁋ Tertio modo capitur ius naturae vel ius gentium extensius pro propositione practica: cui quilibet habens clara naturalia & non deprauata appraehensis terminis mox assentiet: licet aliqui colluuie sordium irretiti non acquiescant. Sicut comestor allii fortem odorem in alio non sentit: quem alius illo cibo ieiunus odo ratu deprehendit. Siciter si assuetum aliena rapere in vtri usque regni Britannici limitibus ceperis proponendo ei rapinae & furti inhonestatem: illam statim negabit. Sic in Politia ecclesiastica iudicatus ab omnibus sapientibus neutris plura habere quam deceat, non assen tiet ipse habens: & ita in caeteris id genus exemplifica re potes. Quodlibet autem aliud ius a iure naturae est ius positiuum siue ciuilet vt. v. Ethico. vii. exemplificat Arist. mina captiuos redimi: vel capram diis: sed non duas oues mactare: vt sacra Bryseidi facere. In talibus sufficit illd iurisconsulti, quod principi placuit legis habet vigorem. Idem patet. itur. de leg. & senatus consul. lege. No omnium quae constituta sunt ratio reddi potest. Non enim potest dari ratio vltra voluntatem legissatoris: quare homo vsucapione triennio & praescriptione decemnio acquint dominium rei vsucaptae vel praescripte & non alio tempore. Et hoc ius multifariam scinditur. Nam quoddam est positiuum diuinum, quoddam positiuum cano nicum, quoddam positiuum ciuile.
⁋ lus diuinum est proposon in sacro canone contenta si non sit de iudicialibus vel cerimonialibus in lege Mosaica / vel ex ea in certa consequentia illata. Definio legem diuinam prout legi gratiae immutabili convenit.
⁋ Ex isto patet: si aliquid sequitur ex vna proponne vel pluribus sacri canonis in consequentia certa: illi simili certitudine assentiendum est. Cognitis enim maiore & minore simlul cognoscitur conclusio. i. Posteriorum. Non refert siue in cosequentia materiali siue formali sequatur: dummodo per locum intrisecumn deducatur. Hoc addo / quia alioquin oporte ret dicere, quod ista / sortes possibiliter currit: & quilibet propon necessiria, esset de iure diuino, quod concedere non solemus. Locum extrinsecum in pro posito voco quando solum ob consequentis necessitatem infertur. Dixi (in consequentia certa i quia si illatio fuerii solum probabilis, non est illibate consequens de fide nisi laxato vocabulo: & secundum gradu ponendo: qui erit quando aliquid a traditione apostolorum ad dies ntros vsque traditur fuisse ex institutione Christi. hoc modo de aliquibus sacramentis a Christo institutis adminiculatiuam probationem capimus: & de multis consuetudinibus ecclesiasticis laudabilibus: vt de multis ordinibus inferioribus: & de caelibatu post or dines sacros susceptos. Tertius gradus est: Quam do aliquis habet aliquid a deo reuelatione interi ori vel exteriori, quem gradum solum illi apud quos constat, accipere tenentur. patet exemplariter. iii. Regum. xx. Vir quidam de filiis propheta rum dixit ad socium suum in sermone domini, percu te me. at ille noluit percutere, cui ait, quia noluisti audire vocem domini: ecce recedas a me & percutiet te leo. quod & factum est. quia enim socius eius cognouit eum esse prophetam: ci parere debebat: non autem alius qui hoc ignorauit.
⁋ Ex omnibus his patent aliquae propositiones. Prima. Licet ius positiuum quodlibet contra ius naturae in tri plici acceptione acceptum distinguatur: tamen ius diui num nunc cum vnoinunc cum alio coincidit. Ter tium piaeceptum decalogi in monte Sinai Moy si datum erat ius positiuum diuinum: reliqua omnia de iure naturali in aliqua acceptione. Secundo patet quod aliquid erat de iure diuimo quod ordinabat de pacifica conuersatione humana: vt patet de legi bus iudicialibus in Exodo positis. Ex quo sequitur quod non est de ratione legis diuinae immediate oi dinare in beatitudinem. Quarto sequitur aliquid incontracte sumptum esse de iure naturae vel diuino, cui si addatur restrictio, totum erit de iure po sitiuo: interdum de nullo iure. vt confiteri peccata est de iure diuino: in festo paschae confiteri est de iure humano: confiteri in Pentecoste de nullo iure. Simiter punire furem & reipublicae perturbato rem est de iure naturae: sed punire eum hoc modo, puta vltimo supplicio / vel ad restituendum duplum pro furto immanifesto: & quadruplum aro manifesto, est solum de iure humano. Sed propositio sequens ex multis propositionibus diuersi iutis: partem debiliorem insequitur. Et si sequatur ex duabus propositionibus: quarum vna est de aliquo iure & reliqua de nullo: conclusio si so lum ab eis capit euidentiam, de nullo iure erit. com clusio enim debiliorem partem insequitur si solum robur a praemissis capiat. patet exemplariter. Nullus in dignus duobus beneficiis potest capere duo beneficia / aut plura, sortes est indignus duobus beneficiis: ergo non potest capere duo aut plura. maior est nota in lumine naturali. Et sicut oportet con sultare cum sapientibus qui viri idoneitatem no uerunt, circa conclusionem: ita circa minorem con sultandum est.
⁋ Verborum significationibus paululum late ex industria declaratis, pono titulo quae stionis conclusiones aliquas responsiuas.
⁋ Pri ma est. Pro cuiuscunque legis tempore post pecca tum erant aliqua sacramenta, vel vicem sacramen torum supplentia: vel aliquae aliae protestationes Haec probatur: quia quocunque tempore erat mor bus in natura: erat medicina contra illum morbum. sed quolibet tempore post peccatum Adae erat morbus in natura: igitur. Discursus patet cum minore. Et maior apparet: quia deus qui summe est misericors, non reliquit humanum genus sine remedio pro paruulis saltem. videtur aut quod nullum erat aliud remedium.
⁋ Secunda conclusio, pro alia & alia lege congruum fuit habere aliud & aliud sacramentum: & ita factum est. quod congruum fuit, probatur quia in processu generationis humanae semper creuit non tiria veritatis: vt patet per Gregorium super Ezechielen Homilia. iiii. Deus ordinate agens procedit de per vnius gregis discernuntur ab ouibus alterius gregis per varia signa. Sic penula dabatur Romanis & patri sancti Pauli: vt dicit glossa cap. Si in adiutorium. distin. x. Hoc autem supponendum est, licet locus non legatur in scriptura, in quo sacramenta illa institu ta sunt. Et istud patet. legitur in plerisque locis Genesis ante legem institutam de modo sacrificandi. vt de Caim, & Abele, None, & Abraham: qui non tentassent illa sine praecepto dei. Similiter patres habu erunt plures vxores: vt Abraham, Iacob, & alii con tra ius naturae in lata acceptione: quod non fecissent lli boni patres sine dispensatione: & tamen locus non legitur in sacra scriptura: sed supponitur. Scriptura enim multum succincte procedit pro tempore legis naturae. Ad illud beati Gregorii potest dici, fidem parentum cum applicatione signorum extrinsecorum suffice re. & licet adulti tempore legis naturae fuissent sal uati in fide propria, sicut nunc in lege gratiae: est tamen verosimile quod etiam acceperunt sacramenta illius egis, sicut nunc contingit.
On this page